de republica 3

340
DE REPUBLICA ECCLESIASTICA LIBER III. Qui est De rectoribus et ministris Ecclesiae. PROOEMIVM. Ubicumque est multitudo absque ordine, hoc est, absque subiectione et praelatione, ibi necesse est adesse confusionem, ac praesertim inter homines ad certum aliquod munus, post naturam corruptam, coniunctos et deputatos: 1 Non erat aliquando rex in Israel, sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat. Hoc est: nemo erat qui multitudinem regeret et iudicaret, sed unusquisque sibi et lex erat et rex. In magna profecto naturae humanae corruptione et leges et reges vix possunt illam satis coërcere, ut semper bonum faciat; quanto minus, ubi rectorem non habebat, potuit coërceri? Dum igitur ait Scriptura: Quod bonum et rectum sibi videbatur, id unusquisque faciebat; libertatem summam, imo licentiam, intelligit, ut quisque faceret, non quod bonum esset, sed quod bonum sibi videretur, tametsi et malum esset et iniquissimum. Tunc enim quando hoc pacto, sine rege, quisque pro suo arbitrio vivebat, in Israel revixit Sodoma, Ibid. Et ex tanta turpitudine, bello civili crudelissimo pene confectus est ipse Israel, etiam divinorum oraculorum ope destitutus: et tribus Beniamin ferme tota est internecione deleta. Iosephus Zachariae filius et Azarias, dum seorsim copias instruunt et non sub Iuda ac Ionatha Machabaeis, voluntque sibi nomen facere, turpiter ab hostibus fugantur et multitudinem neci subdunt: 2 Quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes fortiter se facturos. Ibid. In die illa pariter ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in proelium. Ita contingit, quando sine rectore, sine duce, quisquae suae voluntatis temerarium sequitur impetum. Haec non ad monarchiam in Ecclesia universali ponendam protuli, sed ad confusionem inter rectores Ecclesiae evitandam, si inter ipsos aliqua non 1 Iudic. 17., 18., 21. 2 1. Machab. 5.

Upload: irenaeus1

Post on 02-Feb-2016

322 views

Category:

Documents


0 download

DESCRIPTION

De Republica 3

TRANSCRIPT

Page 1: De Republica 3

DE REPUBLICA ECCLESIASTICALIBER III.

Qui estDe rectoribus et ministris Ecclesiae.

PROOEMIVM.

Ubicumque est multitudo absque ordine, hoc est, absque subiectione et praelatione, ibi necesse est adesse confusionem, ac praesertim inter homines ad certum aliquod munus, post naturam corruptam, coniunctos et deputatos:1 Non erat aliquando rex in Israel, sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat. Hoc est: nemo erat qui multitudinem regeret et iudicaret, sed unusquisque sibi et lex erat et rex. In magna profecto naturae humanae corruptione et leges et reges vix possunt illam satis coërcere, ut semper bonum faciat; quanto minus, ubi rectorem non habebat, potuit coërceri? Dum igitur ait Scriptura: Quod bonum et rectum sibi videbatur, id unusquisque faciebat; libertatem summam, imo licentiam, intelligit, ut quisque faceret, non quod bonum esset, sed quod bonum sibi videretur, tametsi et malum esset et iniquissimum. Tunc enim quando hoc pacto, sine rege, quisque pro suo arbitrio vivebat, in Israel revixit Sodoma, Ibid. Et ex tanta turpitudine, bello civili crudelissimo pene confectus est ipse Israel, etiam divinorum oraculorum ope destitutus: et tribus Beniamin ferme tota est internecione deleta. Iosephus Zachariae filius et Azarias, dum seorsim copias instruunt et non sub Iuda ac Ionatha Machabaeis, voluntque sibi nomen facere, turpiter ab hostibus fugantur et multitudinem neci subdunt:2 Quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes fortiter se facturos. Ibid. In die illa pariter ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in proelium. Ita contingit, quando sine rectore, sine duce, quisquae suae voluntatis temerarium sequitur impetum. Haec non ad monarchiam in Ecclesia universali ponendam protuli, sed ad confusionem inter rectores Ecclesiae evitandam, si inter ipsos aliqua non ponatur subordinatio citra tamen omne periculum iam exclusae monarchiae.

II. Est igitur Ecclesia, vere3 castrorum acies ordinata. Ipsa est4 lectulus Salomonis, quem sexaginta fortes ambiunt, ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi; uniuscuiusque ensis super foemur suum propter timores nocturnos. Ipsa est5 turris David cum oppugnaculis, mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Atque hi recto ordine optimoque ductu suis invigilant custodiis. Ipsa est vinea quam pater familias de Aegypto transtulit6 et inter gentes plantavit,7 conduxitque in eam operarios multos, qui non confuse se in opere et labore vineaeque solerti cultura praepedirent, sed ordinate in ea omnes, quisque in parte sua, ad consequendum denarium diurnum, laborarent. Ille solus qui dominus vineae est, dominus etiam omnium operariorum. Unicum habet Pater hic familias, Deus optimus maximus, suum vineae huius procuratorem: is vero est filius eius dilectus Christus Dominus. Hic est qui vocat operarios, ut laborum mercedem eis, in fine diei, exsolvat.

1 Iudic. 17., 18., 21.2 1. Machab. 5.3 Cant. 6.4 Ibid. 3.5 Ibidem 4.6 Psalm. 97.7 Matt. 30.

Page 2: De Republica 3

Hic est summus Ecclesiae princeps et hierarcha supremus: nos omnes operarii ei subiicimur, veram aliam hierarchiam inter nos nullam habemus, quia sub illo unico principe et imperatore ei militamus, eius vineam custodimus, fodimus, colimus et ad uberem vindemiam praeparamus. Atque ut cultura haec sit exactior, operarii ipsi inter se amice conveniunt circa modum culturae adhibendae: vineam hanc maximam inter se partiuntur officiaque aliqua ad torpentes excitandos, inutiles expellendos, utiles advocandos, amicabili consensione ita distribuunt, ut tamen nemo eorum ex operario fiat dominus, sed omnes perpetuo sint operarii et conservi.

III. Quid vero nos? Quia ipsimet socii et operarii nobiscum aliquid muneris alicui ex nobis iniunxerunt, ut ad opus alios et exemplo potissimum et verbo amicabilique adhortatione excitaremus. Hinc iam nobis dominium usurpamus in socios et imperium, sarculum deponimus, ut sceptrum assumamus, ab opere cessamus, ut tantummodo collegis dominemur; nos operarios esse obliviscimur et typhum in socios exercemus; omnes servi eiusdem patris familias aeque sumus et tamen aliquis nostrum sibi soli oeconomi officium arrogans in suos insurgit conservos ac dicit:8 Moram facit Dominus meus venire percutitque servos et ancillas, edit et bibit et inebriatur, qui tamen fidelis deberet esse servus et prudens, simul cum aliis, quem constitut Dominus super familiam suam, ut simul cum conservis det illi cibum in tempore. Haec igitur in summa aequalitate summa inaequalitas, per summum abusum, contra Ecclesiae intentionem, introducta, maximam in Ecclesiam invexit perturbationem, sed9 veniet Dominus servi illius in die qua non sperat, ut monui etiam, supra, hoc op. l. I., c. 2., n. 10. et cap. 9., num. 14. et c. 12. num. 4., et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet.

IV. Peiora defleo dum cerno hac vinea operarios a Domino conductos vineam ipsam misere discerpere et dissipare, pugnas perpetuas inter se gerere et bello civili implacabili alios in alios insurgere. Siccine? Vinea nostra non est, Christi est, nos omnes in eam sumus a Christo missi operarii, ut uniti summa consensione in illud unum opus incumbamus, ut vineam maxime fructiferam reddamus; nos vero pugnis inutilibus vanisque contentionibus fructum impedimus. Quid vero inter Christi operarios pugnas excitat et contentiones? Quia aliqui culturae suae partis vineae invigilant et aliquo diverso, fructifero tamen modo eam colunt, putant exactius et palmites inutiles resecant purgantque ad vivum, inde alii in illos excandescunt, eos a se separant, diris persequuntur modis et in eos bella cient amarissima. Veniet, veniet vineae procurator et Dominus, et illos potissimum arguet operarios, qui schismatum et divisionum turbationes in vineam invexerunt. Sed, ne ab eo acrius increpemur et severius puniamur, imo ne etiam a denario diurno excludamur, mittamus, obsecro, nostras contentiones ac primum omnes unanimes nos Christi esse operarios cognoscamus, neque imperium ullum inter nos exerceamus, sed si ab aliis circa modum vineae excolendae dissentiunt, amica et benevola, citra schisma, discussione a Christo Domino eiusque spiritu Ecclesiae sanctae relicto petant et accipiant instructionem. Hanc ergo instructionem circa modum colendae Christi vineae inter operarios servandum, quatenus Ecclesia ipsa a spiritu Christi recta illum praescripserit, conabor, divina favente gratia, hoc libro patefacere. Ut illud saltem appareat, quaenam et in quibus rebus sit inter episcopos in suis regendis ecclesiis dependentia et subordinatio.

8 Luc. 22.9 Ibid.

Page 3: De Republica 3

Librum totum in duodecim partiar capita.

In 1. agam de praelatione et subiectione episcoporum iure divino 250In 2. de inducta hierarchia in Ecclesiam. 255 In 3. de electionibus episcoporum, cuius sint. 260In 4. de eligendis in episcopos, quinam esse debeant. 278In 5. de iure metropolitanorum in ordinandis et consecrandis episcopis. 284 In 6. de translationibus episcoporum. 292In 7. de iure metropolitico erga suffraganeos episcopos. 296In 8. de potestate metropolitanorum erga suffraganeorum subditos. 302In 9. de eorundem potestate in tota provincia. 305In 10. de patriarchis et primatibus ac sedibus apostolicis. 309In 11. de Pallio. 323In 12. de huius hierarchiae perturbatione. 330

CAPVT I.Nullam esse iure diuino inter episcopos veram praelationem, aut

subiectionem.

SUMMA CAPITIS.Ex praecedentium librorum doctrina primo colligitur propositum, num. 1.Deinde ex unitate Ecclesiae, inprimis ergo ipsa unitas tractatur et declaratur ex Patribus, a num. 2. vsq. 12.Ex hac unitate Ecclesiae totalis unicus colligitur episcopatus totalis, qui tamen a pluribus episcopis in solidum gubernetur, a num. 12. ad num. 21.Ex gradibus ordinum ecclesiasticorum idem colligitur, num. 22.Ac demum ex eo quod Patres expresse negent inter episcopos subiectionem et praelationem, intentum concluditur, num. 23. usque ad finem.

Tractaturus in hoc libro de variis praelationibus et subiectionibus, quae Ecclesiae usu et legibus sunt inter episcopos institutae, ante omnia pro fundamento dicendorum, et ut ad ea mihi sternam viam, repeto in hoc capite primo ea quae circa aequalitatem inter apostolos et eorum successores episcopos sunt a me in duobus praecedentibus libris demonstrata, atque haec ipsa suscipio ulterius et adhuc plenius hoc ipso primo capite confirmanda, ut hinc pateat ex iure divino praelationes hasce et subiectiones inter episcopos non pendere, sed aliunde. Excludam itaque hoc capite, quae sunt in hoc genere excludenda, ut tutius postea quae sunt includenda includantur. Ex generali itaque, quod a nobis toto primo libro positum est, fundamento, nimirum Christum Dominum suis ministris pluribus ex aequo suam commendasse Ecclesiam; et apostolos omnes pares fuisse ac prorsus in omni ecclesiastica cura et potestate aequales, ex iis etiam, quae libro 2., pracedenti cap. 6. deduximus, episcopos omnes nihilosecius, quam fuerunt sancti apostoli, esse in eadem ecclesiastica cura et regiminis potestate prorsus aequales; optime sequitur inter eos iure divino Christique institutione neque subiectionem veram esse, neque praelationem. Sed hoc ipsum melius adhuc ex sana sanae Ecclesiae doctrina confirmemus et declaremus.

Page 4: De Republica 3

II. Unicam esse Ecclesiam Christi et singularem, non sub ulla diversitate multiplicem, iuxta illud:10 Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suae, electa genitrici suae. Unicam solam Rempublicam, unicum perfectum corpus agnoscunt Catholici omnes et pro hac unitate sancti patres vehementissime semper decertarunt, ut schismata, scissiones ac divisiones et inconsutilis Christi tunicae, quae hanc significabat Ecclesiam, dilacerationes vitarentur. Ad hanc unitatem commendandam Christus Dominus, cum unico discipulo,11 videlicet Petro, tractat, ubi de huius Ecclesiae fundatione sermonem habet; licet ab omnibus duodecim aeque vellet illam fundari, ut exposui pluribus lib. 1., cap. 7. Hanc unitatem Paulus tantopere Corinthiis inculcabat, ne dicerent:12 Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae. Et sancti Patres eandem unitatem plurimum semper commendarunt et propugnarunt.

III. Tertull. :13 Apostoli, inquit, vim Spiritus Sancti ad virtutem et eloquium, primo per Iudaeam, contestata fide in Iesum Christum et ecclesiis institutis, de hinc in orbem profecti, eandem doctrinam, eiusdem fidei, nationibus promulgauerunt; et proinde ecclesias apud unamquamque civitatem condiderunt. A quibus traducem fidei et semina doctrinae caeterae exinde ecclesiae mutuatae sunt, et quotidie mutuantur, ut ecclesiae fiant. Ac per hoc et ipsae apostolicae deputantur, ut soboles apostolicarum ecclesiarum. Omne genus ad originem suam censeatur necesse est. Itaque tot ac tantae ecclesiae, unam esse illam ab apostolis primam, ex qua omnes; sic omnes primae et omnes apostolicae, dum unam omnes probant unitatem. Illa ergo tota una Ecclesia integra, quam omnes apostoli initio, per universum orbem, in omnibus orbis partibus, fundarunt, dat similiter unitatem reliquis omnibus, quae successu temporum illi adhaeserunt et in dies adhaerent, et annectuntur. Atque hae omnes quae illi annectuntur illique incorpotantur, acquirunt ut sint aeque apostolicae, sicut illa prima ab apostolis fundata, vera est apostolica. Ita etiam Optatus unicam facit in tota Ecclesia Cathedram, ut habes supra lib. 1., cap. 10., num. 18.

IV. Augustinus hanc saepius praedicat unitatem: Ecce Roma, inquit,14 ecce Carthago, ecce aliae et aliae civitates; filiae regum sunt et delectaverunt regem suum in honore ipsius, et ex omnibus sit una quaedam regina. Audis Romanam etiam Ecclesiam, sicut et Carthaginensem, coalescere in unam illam Ecclesiam totalem, unamque reginam, cuius partes sunt et Roma et Carthago, et caeterae aliarum civitatum particulares ecclesiae. Non ergo Roma regina, sed una ex innumerabilibus, quae simul sumptae et vinctae fide ac religione conficiunt reginam. Ecclesiae multae, inquit, idem Augustinus,15 et una Ecclesia: non aliud, sed hoc ipsum. Item:16 Quae Ecclesia ipsae Ecclesiae; propter unitatem Ecclesiae una Ecclesia:17 Una est columba mea, una est matris suae; propter congregationes fraternas per loca multae sunt ecclesiae:18 Ecclesiae, inquit, Iudaeae quae erant in Christo gaudebant. Ecclesias sic

10 Cantic. 6.11 Matth. 16.12 1. Corinth. 1..13 De praescrip.14 In Psal. 44.15 In Psalm. 67.16 Id. in Psalm. 141.17 Cant. 6.18 Galat. 1.

Page 5: De Republica 3

dixit: et unam Ecclesiam sic dicit:19 Sine offensione estote Iudaeis et Graecis, et Ecclesiae Dei. Item, Augustin.:20 Ex ecclesiis pluribus una constat Ecclesia.

V. Theodoretus:21 Una quidem, ait, per totum orbem atque mare; propterea orantes dicimus: pro sancta et unica catholica et apostolica Ecclesia (oblitus est Theodoretus adiicere, Romana), a finibus usque ad fines terrae. Rursus divisa est ipsa per civitates et oppida, et agros, quas divinum oraculum domos nuncupavit; quemadmodum quaelibet civitas intus habet domos, a se invicem divisas, et una tamen civitas nominatur; sic infinitae et innumerabiles sunt ecclesiae, in insulis et in continenti; communiter autem omnes in unam rediguntur; ob consonantiam veterum dogmatum, etc. Idem ferme habet in Cantica, vbi exponit illud:22 Dilectus meus descendit in hortum suum, etc. ; et libr. 1. Historiae Ecclesiasticae, cap. 10. ad calcem.

VI. Cyrillus Alexandrinus merito Petrum de imperitia notatum observat, tanquam nesciret quid diceret, dum23 tria tabernacula fieri procurabat in monte transfigurationis. Legi enim, inquit,24 et Prophetis et Evangelio, non tria, sed unum est Tabernaculum, quae est Ecclesia Domini.

VII. Gregorius:25 Quia civitates, inquit, a conviventibus populis appellantur, non immerito civitatum nomine, verae sunt fidei ecclesiae designatae; quae in singulis mundi partibus positae unam catholicam faciunt; in qua fideles omnes, de Deo recta sentientes, concorditer vivunt.

VIII. Euthymius exponens illud Psalmi (Beati qui habitant in domo tua) ait:26

Per domum Dei, has ipsas aulas Christi, nimirum ecclesias, intelligere debemus. Indifferenter autem singulari numero et plurali usus est; quoniam si loca respicias, ecclesiae numero plures sunt; si religionem et fidei communicationem, omnia quae ubique locorum sunt templa, unam constituunt fidelium Ecclesiam. Item, exponens illa alterius Psalmi verba:27 Adorate Dominum in aula sancta eius, ait. Illud autem animadvertendum ducimus, quod cum superius plurali numero aulas dixerit, nunc singulari sermone rursum aulam nominavit, docens nimirum, quod multae quidem numero ecclesiae sunt, fide vero una est omnium mater Ecclesia. Divisae siquidem sunt locis, quae coniunctae sunt unitate opinionis.

IX. Beda:28 Non latret, inquit, rabies haereticorum de angulo, toto terrarum orbe Ecclesia diffusa est, omnes gentes habent Ecclesiam; nemo nos fallat, ipsa est vera, ipsa est catholica, coepit ab Hierusalem, pervenit ad nos, et ibi est et hic; non enim ut huc veniret, inde discessit, et crevit, non migravit.

19 1. Corinthiorum 10.20 In Psal. 150.21 In Psalm. 47.22 Cantic. 6.23 Matt. 17.24 Lib. 6. in Levit.,25 L. 16. Moral. c. 23.26 In Psalm. 88.27 Psal. 95.28 L. 6. in. Luc. c. 93.

Page 6: De Republica 3

X. Haec porro unitas in eo consistit, ut universa Christianorum multitudo, quotquot per universum orbem sparsi inveniuntur, unicum efficiat magnum coetum unicamque congregationem. Qui coetus totus quaeque integra congregatio unicam illam constituit Christi Ecclesiam unicamque Rempublicam spiritualem. Et haec unitas est unitas unius totius integralis, in re quantitativa, homogenea, quae habet partes duntaxat integrantes, sed homogeneas: sicut si divideres unum magnum lapidem in plures partes et particulas; ita lignum, aurum, terram, aquam, etc. Sic Ecclesia haec una est magna collectio innumerabilium hominum, unam eandemque fidem et religionem profitentium; uno eodemque baptismo ablutorum; una eademque lege evangelica ad aeternam beatitudinem directorum; unicus magnus grex, cuius partes et particulae non subiectivae, non potentiales, non morales, aut metaphysicae, sed mere et pure integrantes, homogeneae tamen et eiusdem rationis, sunt particulares ecclesiae; maiores et minores, ita ut unica etiam Christianorum domus suam faciat Ecclesiam partialem, ut habet Paulus:29 Salutate, inquit, Priscam et Aquilam et domesticam Ecclesiam eorum. Unitas itaque haec Ecclesiae universalis militantis non est unitas generis, quod multiplicetur per species, usque ad specialissimam et individua, ut opponit apud Innocentium III., l. 2., epist. 199. Nos, infra. lib. 4., cap. 7., num. 34., Ioannes Constantinopolitanus Innocentio III. Neque unitas per essentialem subordinationem, quia inter partes huius magnae Ecclesiae integrantes duntaxat nulla est essentialis subordinatio, nulla dependentia; et consequenter nulla subiectio, nulla praelatio, sed simplex cohaerentia et situatio cum sola loci, seu situs, diversitate; non sic est in Republica civili, quae tota est heterogenea; quia, ut tradam libro 6. cap. 11. num. 131., 132., quot sunt regna diversa, imo et ferme quot civitates, tot sunt Respublicae, inter se variae et diversae; variisque et diversis, ac saepe contrariis utentes legibus, saepe etiam minores maioribus subordinatae; et inter se, aut saltem ab uno summo rege dependentes; aliae ab alio item summo. Quia unitas non est inter omnes Respublicas civiles necessaria, sicut necessaria est in fide et religione vera Christiana.

XI. Hanc ergo Ecclesiam, quae unus grex magnus est, dico esse unicam illam Ecclesiam, quam unicam tot adducta Patrum documenta faciebant; et hanc Ecclesiam eam solam unitatem habere contendo, quae est unitas duntaxat molis, seu magnitudinis, ex pluribus constans partibus integrantibus, sed homogeneis. Quia Ecclesia haec una universa hominibus constat fidelibus, qui omnes sunt unius rationis, in ipsamet formalitate huius unitatis, quae est una et eadem fides; una et eadem religio, quae tota est homogenea; et ex hac unitate in ratione formali Ecclesiae, per quam Ecclesia est Ecclesia, ipsa tota est homogenea; nam eiusdem rationis sunt partes, cuius est totum; sicut aquae partes divisae sunt aqua et multae partes aquae coniunctae simul nihil aliud faciunt nisi magnam aquam, sic multae ecclesiae per orbem positae partiales constituunt unicam Ecclesiam totalem magnam. Fallitur itaque Bellarminus, dum30 corpus Ecclesiae facit unum heterogeneum, sicut, inquit, una arbor est ex ramis et radice, quae est similitudo Cypriani.31

XII. Sed Cyprianus tunc in hac ipsa Ecclesia, quae una est et homogenea, ex partibus pluribus constans integrantibus, considerabat undenam una sit et suam

29 Romanorum 16.30 De Rom. Pont. l. 2., c. 10.31 De simpl. Praelat.

Page 7: De Republica 3

unitatem habeat formalem: hoc est quae sit forma, propter quam plures ecclesiae sint una Ecclesia; ac declarat formam Ecclesiae universalis, quae forma est spiritus et fides, informare omnes ecclesias, quotquot sunt particulares; sicut radix uno eodemque vigore dat vitam ramis omnibus suae arboris; ut videlicet non possit esse ramus unus, qui non sit unitus toti arbori, quae tota ex eadem radice vitam habet, ita in similitudinibus Cypriani rivi, licet plures sint, tamdiu fluunt, quamdiu uniti sunt fonti. Sic unus ille spiritus et unica illa fides, quae est in tota Ecclesia universali, dat vitam et fluere omnibus rivis, id est, ecclesiis particularibus, quia eidem fonti sunt unitae; ita radii multi, radii sunt et splendent omnes, quatenus uniti sunt soli; sic ecclesiae multae, quatenus unitae sunt Ecclesiae universali, ab ea, tamquam a sole, suum fidei splendorem accipientes et ipsae splendent. Haec est Cypriani sententia et huc similitudines illae sunt adductae, ad schismata impugnanda, ne qua ecclesia speret se Christi Spiritum habere, nisi Ecclesiae sit coniuncta universali, in qua, tamquam in radice, fonte et sole, residet Christi Spiritus; et quotquot se abscindunt ab hac Ecclesia universali et seorsim volunt agere, eas exsiccari, deficere ac marcescere necesse est. Solam ergo participationem vitae et spiritus considerabat Cyprianus, quae ex sola unione cum tota Ecclesia habebatur; in alio exempla et similitudines Cypriani non quadrant: nam licet ex radice et ramis fiat una arbor, integra tamen non est, nisi adsit truncus; cuius similitudinem non potuit Bellarminus in Ecclesia reperire; ex fonte vero et rivis hinc inde diversis non est unus fluvius, ita ex sole et multis radiis non fit unus radius, aut quidpiam tale unum, at vero ex plurimis ecclesiis fit una Ecclesia homogenea, ut est a me explicatum. Ac multo minus quadrant hae similitudines ad Romanam Ecclesiam extollendam, quo eas ducit ibi, sed frustra, Bellarminus. Ut patet ex verbis Cypriani et nostra hac explicatione, quam inferius, n. 18., perficio.

XIII. Haec igitur una Ecclesia, Christi gratia et iussione, apostolorum vero opera et labore, post Christi passionem et resurrectionem fundata; iisdem, per quos fundata est, a Christo Domino est etiam ad regendum commissa et commendata; non uni, quia non ab uno, sed a pluribus fundata est et aedificata; et illi plures, qui eam, non sibi multis, sed Christo uni aedificabant32 operarii duntaxat erant; singuli pro sua virili et pro parte sua, ut docui libro 2. Et quia unus apostolus totam Ecclesiam non aedificavit, sed plures, ideo neque unus solus est a Christo institutus, huius totius Ecclesiae operarius. Cum itaque vinea haec magna divina dispositione in multos fuerit divisa, ut unusquisque operarius eam partem excoleret; cui posset satis esse, iccirco operarios omnes Christus voluit conficere unicum corpus operariorum, qui in solidum totam hanc vineam excolerent. Quemadmodum igitur partes ipsae Ecclesiae, ut ostensum est, non sunt nisi integrantes, nec habent inter se ullam dependentiam aut subordinationem, ita neque inter operarios, qui in solidum in tota Ecclesia laborant, potest esse ex divina institutione, aut subiectio, aut praelatio. Potuisset profecto, si voluisset Dominus, praeter operarios, unum aliquem instituere, qui ipsius loco operariis praeesset, quis hoc dubitat? Sed factum quaerimus et de facto iam lib. 1., capite 3. ostendimus omnes apostolos operarios duntaxat fuisse, et aeque singulis opus ipsum ministeriale commisisse. Ultra apostolos vero in Evangelio nemo inveniet quempiam fuisse a Christo electum, cui suam Ecclesiam soli commendarit, seu quem praefecerit operariis. Itaque iure divino episcopi omnes, quippe apostolorum successores, in officio ministeriali inter se aequales cum sint, id est, omnes aeque operarii, in hac Ecclesia ad laborandum in solidum deputati nulla inter ipsos potest esse ex divina institutione subiectio aut praelatio.

32 Matth. 9., Luc. 10., Ioan. 4.

Page 8: De Republica 3

XIV. Haec a Cypriano, divino homine, sunt egregie et mente concepta et oratione explicata; ait enim:33 Una est Ecclesia a Christo per totum mundum in multa membra divisa, item episcopatus unus, episcoporum multorum concordi numerositate diffusus. Item ad Stephanum Papam:34 Nam etsi pastores, inquit, multi sumus, unam tamen gregem pascimus et oves universas, quas Christus sanguine suo et passione quaesivit, colligere et fovere debemus. Item:35 Cum Ecclesia, quae catholica una est, scissa non sit, neque divisa, sed sit utique connexa et cohaerentium sibi invicem sacerdotum glutino copulata etc. Item:36 Beatus Paulus Apostolus sacramentum unitatis ostendit dicens:37 Unum corpus et unus spiritus, una spes vocationis nostrae, unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus. Quam unitatem firmiter tenere et vindicare debemus, maxime episcopi, qui in Ecclesia praesidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum probemus. Nemo fraternitatem mendacio fallat, nemo fidei veritatem perfida praevaricatione corrumpat, episcopatus unus est, cuius a singulis in solidum pars tenetur; Ecclesia una est, quae in multitudinem latius incremento foecunditatis extenditur. Item:38 Unus Deus est et Christus unus, Ecclesia eius una et plebs in solidam corporis unitatem, concordiae glutino, copulata. Item:39

Singulis pastoribus portio gregis est adscripta, quam regat unusquisque et gubernet. Haec omnia Cyprianus. Quibus sane locis divinam institutionem satis explicat, ut Ecclesia unica sit, unitate illa quam ego modo explicabam et episcopatus unus; sed nunquid unicus Episcopus toti huic uni episcopatui praeest? Minime vero. Sed singulis, inquit, est sua portio assignata. Ipsos vero omnes episcopos non reducit Cyprianus ad ullam unitatem per subiectiones ac praelationes usque ad unum supremum, quae est unitas subordinationis, sed omnes, inquit, in solidum illam totam Ecclesiam gubernant. Si in solidum omnes et simul, certe inter ipsos neque est praelatio neque subiectio: et unus, inquit, omnium episcoporum est episcopatus, hoc est, omnes episcopi simul sumpti, et in solidum, unicum tenent episcopatum, qui est Ecclesia universa illa una iam explicata; et omnium est unum et idem officium et munus, inter multos tamen diffusum; et hos multos episcopos ut rediget in unum, glutino eos concordiae facit simul inter se cohaerentes; cohaerentia haec paritatem supponit, neque admittir subordinationem.

XV. Ita Damasus quoque praeclare de hac unitate Ecclesiae ministrorumque ipsius aequali munere ex divina institutione disserit. Dum enim chorepiscoporum abusus ex Africa cupit auferre et ad id operam episcoporum Africanorum requirit, ut cum eo uniti ad opus accingantur, ait:40 Quae si non qua debemus vigilantia resecemus, illi, qui nos speculatores esse voluit, nos excusare non possumus, si eius ecclesiam, quae nobis generaliter commissa est, in quantum praevalemus, puram a tam illicitis superstitionibus non custadiamus; quia non aliter unus grex et unus pastor sumus, nisi, quemadmodum Apostolus docet:41 Id ipsum dicamus omnes, simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem sapientia, nec aliter veri discipuli Domini erimus, nisi radicem amaritudinis sursum germinantem, ne nocere valeat, aut episcopale

33 In 4. epist. 2.34 Lib. 3., epistol. 13.35 Lib. 4., epistola 3.36 Tractat. de simpl. Praelat.37 Ephes. 4.38 Ibidem.39 L. 1., epist. 3.40 Epist. 5.41 1. Corinth. 1.

Page 9: De Republica 3

ministerium vilescere faciat, per eorum negligentiam, id est omnium sacerdotum, qui evellere mala, meliora plantare sunt ab eo praepositi, unusquisque pro viribus extirpare festinet; et ipse qui pro suis ovibus est aeterno iudici rationem redditurus, eas fovere et educare deceret. Si Domini desideramus esse discipuli, ipsius imitemur vestigia, ut de nobis dicatur:42 Ego sum pastor bonus et cognosco oves meas etc. Et iterum monente Dominicae vocis imperio, quo beatisimus apostolus Petrus trina repetitione mysticae sanctionis imbuitur, ut Christi oves, qui Christum amat, diligenter et cum magna cura pascat.

XVI. Audis ex ore unius Romani ponitificis pulcherrimam veritatis assertionem: episcopis omnibus, inter quos se etiam connumerat et includit, generaliter Ecclesiam commissam et gregem omnium ecclesiarum fieri unum, unumque pastorem ex omnibus episcopis constari. Unus, inquit, pastor sumus, si concordiam et uniformitatem in regenda Ecclesia servent omnes, idem dicentes et idem sapientes; et unumquemque episcopum esse a Christo praepositum, ut pro viribus curet gregem et pro ovibus suis decertet, et a quocumque episcopo aeque amorem requiri, et eodem modo, quo a Petro fuit requisitus; et cuique episcopo dictum esse a Christo: Pasce oves meas. Et tota haec Damasi oratio unicum Christi gregem et aeque omnibus episcopis ad pascendum a Christo commendatum esse in solidum explicat, ne ullam inter ipsos aut praelationem admittit, aut subiectionem. In se autem Damasus illud tantum peculiare ultra alios cognoscit, quod speculator quodammodo sit et adhortator, ut ubi videat Ecclesiae necessitates, excitet illos quos oportet ad occurrendum, tanquam socios et collegas, non tanquam subditos et administros, ut libro etiam sequenti, capite 9., explicabitur.

XVII. Sic etiam in Concilio quodam Carthaginensi, Aurelius, cum accepisset literas ab Anastasio papa, hortantes illum, ut haereticis et schismaticis resisteret, ait: 43

Gratias agimus domino nostro, quod illi optimo et sancto antistiti suo, tam piam curam pro membris Christi, quamvis diversitate terrarum, sed in una compage corporis constitutis inspirare dignatus est. Ecce curam Romani papae extra suam propriam dioecesim se extendentem totam reducit Aurelius, non ad papatum universalem, sed ad compagem unius corporis; ut ipse quoque, tanquam unum membrum, sit solicitus pro alio membro, quod laboret. Et haec est illa omnium episcoporum in unius et eiusdem Christi Ecclesiae cura gerenda, aequa in solidum, quam posuit et exposuit Cyprianus, conspiratio.

XVIII. Non ergo stare potest dictum Bellarmini, dum Cyprianum explicans, ait:44 Unius igitur magni episcopatus ab episcopis singulis in solidum pars tenetur, sed non aequalis, neque eodem modo; nam Petrus et eius successores tenent eam partem, quae est veluti caput et radix et fons, caeteri tenent alias partes, quae sunt veluti rami et rivi. Haec ille. Sed nihil dicit, imo et sibi contradicit; nam alias Romanae Ecclesiae totam praeeminentiam ex facto Petri ortam et a Petro in eam fluxisse docet,45 ad quam si Petrus non accessisset, primatum Romana Ecclesia non habuisset; nam et Nicolaus ait:46 Privilegia S. Sedis, in B. Petro suscepta divinitus, in Ecclesiam Romanam esse derivata. Nunc autem ab ipsa Ecclesia Romana in Petrum et

42 Ioan. 20.43 Capite 33.44 De Ro. Pon.t. l. 2., c. 16.45 Ibidem, cap. 2., observat. 1.46 Epistol. 8.

Page 10: De Republica 3

successores transire praeeminentiam docet Bellarminus, quia enim Romana Ecclesia radix est, caeterae rami; ideo qui regit Romanam, illam maiorem esse vult, quam qui alias, cum regat radicem, ex qua vigor in alias transit. Ego vero probavi omnes particulares ecclesias, etiam Romanam consequenter, de se eiusdem esse rationis ac essentialiter omnino easdem, quia sunt partes homogenae eiusdem totius homogenei, neque poterit Bellarminus ostendere, undenam Romana habeat, ut sit radix, nisi recurrat ad Petrum; et tunc Romana Ecclesia non ex se, sed ex Petro erit radix. Non ergo ideo Petrus maior aliis apostolis, quia radicem tenebat et illi ramos, sed ideo Romana Ecclesia radix, secundum monarchicos, quia Petrus in ea sedit. A Petro tamen illam nihil plus habere, quam alias ab aliis apostolis, imo etiam ab ipso Petro, est a me iam satis ostensum in praecedentibus et ostendetur adhuc sequenti libro 4. Dum igitur ait Bellarminus partes magnae Ecclesiae non esse aequales, neque eodem modo teneri ab episcopis, si intelligit de aequlitate in magnitudine, nihil est; hinc enim, quod una pars totius homogenei maior sit alia, non oritur ulla subordinatio. Si vero intelligit de aequalitate in natura et essentia, fallitur; una enim et eadem est natura et essentia Ecclesiae Romanae, quae Eugubinae et aliarum, ut dicebat Hieronymus47 et ego iam ostendi; quia ecclesia unaquaeque est aggregatum fidelium et sic nullo modo potest assignari ratio, cur una sit radix, alia ramus; et consequenter modus tenendi omnium episcoporum idem est, quia quisque eorum ita tenet suam partem, ut in ea sit operarius, ita vero operarius est et minister unus atque alius, si Christi spectes institutionem, qui suam Ecclesiam universam pluribus aeque commendavit operariis eamque inter ipsos excolendam divisit sine divisione unitatis. Est autem merum accidens, quod una ecclesia particularis tenacius et firmius doctrinam fidei tenuerit quam alia, aut quod commoditatis gratia ex una plus quam ex alia fides fuerit in alias disseminata; siquidem apostoli non uni ecclesiae fuerunt largiores in fidei veritate tradenda, aliis parciores, sed plene eandem fidem omnibus tradiderunt; quae vero ecclesia melius fidem retinuit et purius conservavit; illa ex accidenti facta est quodammodo matrix et radix aliarum. Ut Romanae contigisse, docebo libro 4. sequenti, capit. 3., sed, ut dixi, hoc fuit merum accidens et separabile, imo et cum omnibus sedibus apostolicis commune, ut patebit in sequentibus huius libri capitibus, secundo praesertim et decimo, et rursus de hoc agemus lib. 7.

XIX. Hanc vero inter operarios omnes aequalitatem optime intellexerunt episcopi orientales, alterum Constantinopolitanum concilium celebrantes sequenti anno post primum. Sic suas literas, quas ad Damasum et occidentis episcopos praecipuos scripserunt, claudunt:48 Obsecramus vestram Reverentiam, uti congratuletur, spiritali charitate nos mutuo devinciente et timore Domini, qui omnem humanam affectionem deprimit ecclesiarumque aedificationem amori illi et benevolentiae, qua singuli singulos complectuntur, longe anteponit. Quod si doctrina fidei ad hunc modum, communi consensu, stabilita sit et charitas Christiana in nobis confirmata, posthac desinemus dicere illud, quod ab Apostolis condemnatum est, nimirum:49 Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephes, atque omnes cum simus Christi, qui in nobis non est divisus, corpus Ecclesiae, Dei largiente gratia, integrum conservabimus et ad tribunal Domini, fidenti animo, nosmet sistemus. Hic manifestum est hos sanctos episcopos se simul cum Papa Damaso et aliis episcopis occidentis agnovisse communes operarios, qui circa corpus universum Ecclesiae

47 Epistol. 85.48 Apud Theod. libro 5., capit. 9.49 1. Corinth. 11.

Page 11: De Republica 3

laborent; non quidem inter se, sed soli Christo immediate subiecti, unde et Ambrosius:50 Non mundavit, inquit, Damasus, non mundavit Petrus, non mundavit Ambrosius, non mundavit Gregorius; nostra enim servitia, sed tua sunt sacramenta. Damasum, Petrum, Ambrosium, Gregorium Theologum simul iungit et aeque socios facit in solo et nudo ministerio et servitio, tam in exercitio ordinis, quam iurisdictionis. Sic Optatus51 omnes apostolos et episcopos aeque fecit famulos, ad Christi mensam convivis ministrantes.

XX. Ita etiam Alexander Alexandrinus ad universos episcopos scribens:52

Charissimis, inquit, honoratissimisque fratribus, qui ubique gentium sunt nobiscum in Ecclesiae ministerio coniuncti, salut. Cum in sacris litteris sit unum corpus Ecclesiae Catholicae, nobis traditum et praeceptum, ut concordiae ac pacis vinculum firmum teneamus, consentaneum est, uti per litteras colloquamur inter nos etc.] Omnes prorsus episcopos, nullo excepto, in eodem ministerio, circa universum corpus Ecclesiae, coniunctos esse optime sensit Alexander. At quis inter ministros eidem operi applicatos subiectionem unquam vidit aut praelationem, cum iurisdictione praesertim ac potestate in socios eiusdem operis et ministerii.

XXI. Pulcherrima vero similitudine rem explicuit Symmachus pontifex Romanus, magnae veritatis, paucissimis, sed egregis verbis assertor. Dum enim veterum canonum circa episcoporum ordinationes inculcat observantiam et reprehendit acta Anastasii, qui Arelatensi Ecclesiae, contra veteres canones, aliquid praescripserat, illud habet singulare: Nam dum, inquit,53 ad Trinitatis instar, cuius una est atque individua potestas, unum sit per diversos antistites sacerdotium, quemadmodum priorum statuta a sequentibus convenit violari?] Unicum in omnibus episcopis agnoscit sacerdotium in solidum, non plus in uno quam in alio, eo, inquit, modo, quo in Divinis tres personae unam et eandem indivisam habent Divinam, sicut essentiam et naturam, ita etiam potestatem. Putasne tunc distinxerit Symmachus in episcopis potestatem iurisdictionis a potestate ordinis? Unicum, inquit, et indivisum in potestate est in omnibus episcopis sacerdotium. Et sane loquebatur de exercitio potestatis iurisdictionis, circa episcoporum institutiones.

XXII. Sed quid sibi volunt Ecclesiae sanctae doctores, quando gradus, seu ordines varios recensent ecclesiasticos et in episcopo tanquam in supremo sistunt gradu, nisi quod supra episcopum alium gradum altiorem nolint dari in Ecclesia? Habent quidem episcopi et presbyteri ministros quosdam inferiores, imo potius administrantes, quam ministros, ut sunt diaconi, hypodiaconi, lectores et similes, sed episcopus tandem in summo ponitur gradu. Areopagita Dionysius sic loquitur:54

Divinus igitur pontificum ordo primus quidem est eorum ordinum, qui Deum vident; summus autem et postremus rursum idem est. In eo enim et absolvitur et expletur omnis hierarchiae nostrae distinctio. Ut enim hierarchiam omnem videmus in Iesum desinere, sic unamquamque in suum pontificem.] Ita Ignatius suam hierarchiam numerare incipit ab episcopis: Presbyteri, inquit,55 subiecti estote episcopis, diaconi presbyteris, populus presbyteris et diaconis.] Et in Ecclesia nihil esse supra

50 In prooem. libro 1. de Spir. Sancto.51 Sup. l. 1., c. 2., n. 11.52 Apud Socrat. libro 1., capit. 3.53 Apud Baron. tom. 6., ann. 499., numer. 36.54 De Eccles. hierar. de Sacerd. perfect.55 Ad Tarsen.

Page 12: De Republica 3

episcopum, aut maius episcopo saepius pronunciavit, ut vidimus.56 Et ad Philadelph. ac rursus ad Smyrnenses scribens, ait: Omnes episcopo pareant, episcopus Christo, ut Christus Patri oboedivit.] In hierarchia ecclesiastica Ignatius supra episcopum neminem reperit. Et Origenes primum locum sortitos esse ait57 apostolos in Ecclesia et eos qui post illos ordinantur a Deo, hoc est episcopos, secundum locum prophetas etc.] Idemque presbyter cum esset: Plus a me exigitur, inquit,58 quam a diacono, plus a diacono, quam a laico. Qui vero totius Ecclesiae arcem obtinet, pro omni Ecclesia reddet rationem.] Intelligit proculdubio quemcunque episcopum. Hieronymus Arcae diluvii mysteria explicans, quod in cubitum desineret: Similiter, ait,59 et Ecclesia multis gradibus consistens ad extremum diaconis, presbyteris episcopisque finitur.] Gelasius et ipse pontificalem potestatem, eam nimirum, quae in omnibus residet episcopis, cum regali potestate comparavit,60 ut his duabus totus mundus regatur. Unam ergo solam et sane eandem agnovit, in omnibus episcopis, potestatem in solidum. Ita et Fulgentius:61 Quantum pertinet, inquit, ad huius temporis vitam, in Ecclesia nemo pontifice potior et in saeculo Christiano imperatore nemo celsior invenitur.] Hi supra episcopos Papam non agnoscunt.

XXIII. Quin imo habemus Patres expresse negantes inter episcopos omnem prorsus subiectionem et praelationem. Insigne est in primis Cypriani dictum, quod alia simili occasione protuli,62 hic vero fusius illud prosequor. Is enim suum concilium exordiens, de baptismo haereticorum, ut in communi res disceptaretur et ipsius sententia tunc nova et prius inaudita in Ecclesia, imo in contrarium practicata et cui resisterent multi, ac potissimum Romana Ecclesia, pluribus suffragiis, vel firmaretur, vel repudiaretur: Superest, inquit,63 ut de hac ipsa re quid singuli sentiamus, proferamus, neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Neque enim quisquam nostrum episcopum se esse episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adegit; quando habeat omnis episcopus, pro licentia libertatis et potestatis suae, arbitrium proprium, tanquam iudicari ab alio non possit, cum nec ipse possit alterum iudicare; sed expectemus universi iudicium Domini nostri Iesu Christi, qui unus et solus habet potestatem et praeponendi nos in Ecclesiae suae gubernatione, et de actu nostro iudicandi.] Hoc Cypriani dictum subtrahens unumquemque episcopum ab alterius episcopi iurisdictione et potestate confirmat Augustinus et declarat:64 Opinor utique, inquit, in iis quaestionibus, quae nondum eliquatissima perspectione discussae sunt.] In omnibus igitur quae nondum sunt eliquatissima discussione definita in Ecclesia, censet Augustinus dictum Cypriani esse verum, nullum episcopum ullius episcopi iudicio in terris subiacere, et consequenter neminem re vera esse episcoporum episcopum, ut possit tyrannico more quicunque episcopus alium episcopum adigere, ut quod ipse sentit, ille etiam sentiat et credat et doceat et operetur. Imo quia Stephanus Papa contrarium statuerat et decreverat et65 excommunicatione munierat,

56 Libro 2., capit., 6. numer. 4.57 In Ioann. tom. 32., in verba illa, Postquam ergo lavit.58 In Hierem. homil. 7.59 Adver Lucifer.60 Dinstinct. 97., c. Duo sunt.61 In Concil. Parisien., libro 1., capit. 3.62 Libro 2., cap. 5., num. 5.63 In Concil. Carthag.64 De Bapt. cont. Donat., libro tertio, capite tertio.65 Augustin. de bapt. cont. Don., libro 5., cap. 25. et De un. bapt. cont. Petil., capit. 14.

Page 13: De Republica 3

haec a Cypriano contra Stephanum dirigi, non male autumat Baronius.66 Suggillat ergo Cyprianus Stephanum, quod tyrannice se faceret, imo fortasse etiam diceret episcoporum episcopum velletque vi adigere alios ad ipsi consetiendum; cum tamen quisque episcopus liber sit ac soli Christi iudicio immediate substet in sua regenda Ecclesia, exceptis, ut ait Augustinus, iis, quae sunt iam definita in tota Ecclesia; in his enim episcopus nullus liber est, sed ligatur et arctatur, ut ita sentiat et operetur, sicut Ecclesia definivit. Ligatur vero et arctatur in his etiam, non ab ullo episcopo, sed a tota Ecclesia, et ita in his quoque nemo est episcoporum episcopus. Glossema Bellarmini est:67 Cyprianum loqui de iis, qui in Concilio illo Carthaginensi erant, nec includi ea sententia Romanum pontificem, qui vere est episcopus episcoporum et pater patrum.] Et quod ait Cyprianus, episcopum non posse iudicari, nisi a Deo, Bellarminus ait, ibidem: Intelligi debere in rebus dubiis et occultis, et affert verba Augustini supra a me citata; quibus vult ab Augustino explicari Cyprianum significare voluisse singulos episcopos in concilio, dum res discutitur, posse libere sententiam suam dicere, nec debere a praeside tyrannice cogi ad suam sententiam, antequam quaestio definita fit.] At quis unquam vidit, aut dixit, aut censuit praesidem concilii posse tyrannice cogere quenquam in suam sententiam? Ne papa quidem noster, tametsi in miseros episcopos in suis ecclesiis constitutos summam iam diu exerceat tyrannidem, ubi tamen episcopi sunt in legitimo concilio, praesertim oecumenico, congregati, nondum ausus est vi et tyrannice in suam sententiam quenquam compellere; dolo et astu potius atque fraude id obtinuit, quam vi et tyrannide; et multo plus terroris incutient ei episcopi in concilio, quam ipse episcopis. Exempla insignia habemus in conciliis Constantiensi, Pisano et Basileensi, ut tantopere abhorreant papae a conciliis generalibus congregandis. Itaque Cypriani propositio est generalis et bene sciebat se suos in illo concilio episcopos secum concordes habere, neque poterat timere, cum ipse esset et primas et praeses, ne quisquam illorum tyrannidem exerceret et collegas vi adigeret in sententiam quam ipse teneat. De se autem solo non loquitur, quia dicit (nec quisquam nostrum), loquitur ergo de tota omnium episcoporum communitate; et memor charitatis sciensque se cum suis collegis contrarium et diversum a reliquis episcopis externis, et praesertim a Romano, sentire, admonet omnes collegas, ne propterea putent esse a communione diversum sentientes, separandos, quasi velint vi et tyrannice cogere quemquam ad secum sentiendum, sicuti cogebat Stephanus Romanus, contra quem indirecte, ut supra monui, ista proferuntur. Non enim erat res universaliter definita circa baptismum haereticorum, atque in his et in toto regimine suae ecclesiae, cum nondum essent ulli canones universalis Ecclesiae, quemque episcopum facit absolutum et supremum principem in sua ecclesia et nulli penitus alii episcopo subiectum.

XXIV. Propositio ergo illa neminem esse episcoporum episcopum, est universalis et non de solis illis, qui erant in illo Concilio Carthaginensi, quia et ratio, quam assignat est universalis et concludit de universali, liberum esse quemcunque episcopum ad suam ecclesiam regendam et docendam pro suo arbitrio, independennter a quocunque, exclusis tamen falsitatibus, quae eliquatisima, ut ait Augustinus, discussione essentiam ab Ecclesia abiectae. Et quod ait Bellarminus de occultis, non est ad rem; sermo enim Cypriani est de regimine Ecclesiae tam in doctrina, quam in disciplina, quod regimen totum est publicum et patens, et includit potissimum potestatem iurisdictionis et clavium; in cuius potestatis exercitio

66 Tom. 2., ann. 258., numer. 42.67 De Roman. Pont., libro 2., capit. 16., ad 2.

Page 14: De Republica 3

propterea Cyprianus facit unumquemque episcopum liberum et supremum, et a quocunque alio episcopo independentem, quia eandem potestatem a solo Christo immediate habet. Qui, inquit, unus et solus habet potestatem et praeponendi nos in Ecclesiae suae gubernatione, et de actu nostro iudicandi.] Optima autem est consequenntia, ut ei soli subdatur et reddere rationem sui regiminis quis teneatur, a quo regimen accepit. Cumque a solo Christo episcopus Ecclesiae suae praeponatur, certe Christo soli etiam reddet rationem et a Christo solo erit iudicandus. Et haec est ratio quam Cyprianus assignat, profecto universalem sui dicti universalis. Videant vero obiter hoc loco nostri hieromonarchici, quomodo audeant asserere potestatem iurisdictionis per Papam episcopis communicari. Hoc certe Cypriano esset ridiculum, de quo nos supra libro 2., capit. 5. et infra libro quinto, capit. 3. Sensit ergo Cyprianus, nullum esse in Ecclesia episcopum, qui possit clavium uti potestate erga alium episcopum, potissimum a communione totius Ecclesiae illum abscidendo, ut ita tyrannice compellat illum secum sentire et in regimine propriae ecclesiae ipsi conformari, sed in hoc unumquemque episcopum esse plene sui iuris in sua ecclesia.

XXV. Origenes rursus primatum mihi videtur negare inter episcopos :68

Unusquisque ergo, ait, sedentium super cathedram ecclesiasticam et amantium primas cathedras in synagogis, videat, ne forte sic sedeant in eis, ut veniens Dominus eas evertat, quasi dignas eversione.] Dignas eversione videtur sentire cathedras episcopales, quae sibi inter alias cathedras similes primum locum, hoc est dominium, voluerint usurpare. Et doctissimus Augustinus:69 Pastores omnes, hoc est omnes episcopos Christi summi pastoris, oves esse merito asserit et de bonis ovibus bonos fieri pastores. Eosdem tamen, quatenus pastores sunt, non esse amplius ullius pastoris (excepto Christo) oves. Pastor itaque gregis Christi non est sub ullo pastore eiusdem gregis, quia pastoribus solae oves subsunt, non pastores; pastor vero ovis non est, sed omnes pastores, incluso etiam Petro, idem Augustinus fecit aeque oves Christi. Et hoc argumentum clarius exposui in praecedentibus.70

XXVI. Iam igitur satis constat iure Divino nullum episcopum esse aliis episcopis praepositum, sed simul omnes esse unius et eiusdem magni gregis pastores, qui simul et in solidum illius curam gerunt, ut omnium optime Cyprianus explicabat. Cum nihilominus videamus inter pastores ordinem quendam hierarchicum, ut aliqui sint episcopi duntaxat, alii archiepiscopi et metropolitani, alii primates, alii patriarchae, is totus ordo et hi gradus ab ecclesiastica pendebunt institutione, ut iam declaro.

C A P V T II

68 In Marth. tract. 16.69 De Pastor. capit. 1. et 13. et lib. de ovibus capit. 1.70 Hoc op. lib. 1., cap. 8., num 6.

Page 15: De Republica 3

Ecclesiasticam hierarchiam inter episcopos et ecclesias iure solo humano ecclesiastico esse institutam.

SUMMA CAPITIS.

Occasio instituendi ordinem hierarchicum inter episcopos inquiritur et explicatur. num. 1. Incerta reiiciuntur. num. 2. Metropolitanorum supra episcopos institutio, ut antiqua recensetur. num. 3. Primus ortus hierarchiae proponitur in sedibus apostolicis fuisse propter puritatem et securitatem doctrinae et disciplinae, 4. 5. Inde paulatim, consuetudine inolescente, factum est ut hierarchia haec invaluerit, quae mox legibus etiam conciliaribus stabilita fuit et saepius reformata. numero 5. 6. 7. 8. Saecularis tamen civitatum dignitatis ratio maxime habita in instituendis ecclesiis metropolitanis a n. 9. ad n. 16. Igitur iure humano ecclesiastico, non Divino, metropolitanae ecclesiae sunt institutae, n. 16., 17., 18., 19. Improbatur Sanderus., n. 20. Et Bellarmin., num. 21.

I. Sicut ad vitanda schismata in Ecclesia confusionemque tollendam,71, ostendimus singulorum episcoporum potestatem fuisse, iure ecclesiastico, certis sedibus et dioecesibus arctatam et illigatam, ita eodem iure et eadem ratione, ut unitas et concordia inter episcopos servaretur, provinciae etiam ecclesiasticae divisae fuerunt et multiplicatae, ut unius provinciae episcopi in quibusdam rebus ecclesiasticis illi episcopo subessent, qui in metropoli civitate suam sedem haberet. Ac rursus metropolitani plures, similiter in certis casibus et occasionibus, uni primati, qui in regia civitate resideret, subderentur. Ac demum et primatibus et metropolitanis et episcopis eorum unus patriarcha in tota integra aliqua regione, in certis similiter causis, praesideret. Occasio vero harum institutionum, ut iam ostendam, fuit potissimum schismatum vitatio, ut per has subordinationes et per hanc hierarchiam episcopi multi ad unitatem tantopere necessariam facilius redigerentur, ac ut ordinationes episcoporum, non a quocunque confuse et raptim, sed a certis ac determinatis episcopis in propriis provinciis celebrarentur. Et quia etiam synodi provinciales plurimum in regendis ecclesiis et episcopis corrigendis possunt, ut patebit suis locis, neque semper adeo facile est episcopos comprovinciales in unum convenire, expediens fuit, ut metropolitani et primates multa soli absolverent, quae synodi absolvere debuissent, essentque quasi totius synodi vicarii et commissarii. Et haec omnia iam reddo manifesta.

II. Multa legimus in apocryphis et exiguae fidei scriptis: Clementis, Dist. 80. cap. 2.; Anacleti, Distin. 80., cap. 3., et Distinct. 99., c. 1.; Aniceti, Distin. 99., c. 2.; Lucii, Distin. 80., cap. 1., dum de hac hierarchia multa tradunt, in eo tamen conveniunt omnes, ut sive per Petrum, sive per Ecclesiam, habita quadam ratione civitatum, quae regimine excellerent etiam seculari, seu gradibus superstitiosis, gentilitiis, flaminum, archiflaminum et similium, quae mihi videntur levissima, fuerint nostri ecclesiastici metropolitani, seu archiepiscopi et primates, ac patriarchae instituti, a iure Divino has distinctiones non fluxisse. Et Nicolaus 2., dum ex his

71 Capit. 7.

Page 16: De Republica 3

dubiae fidei epistolis pronunciavit72 omnes, sive patriarchii cuiuslibet apices, sive metropolitani primatus, aut episcopatuum cathedras, vel ecclesiarum cuiuslibet ordinis dignitates, Romanam Ecclesiam instituisse, non nisi ius positivum agnovit, in horum graduum institutione illas porro epistolas apocryphas esse et fide nutare, facile est ostendere, incipiam a Clemente. Is profecto scribit ad Iacobum fratem (!) Domini episcopum primum Hierosolymitanum. Iacobus autem ille Iustus et frater Domini, septimo Neronis anno, ut Patres et historiae73 docent apertissime, martyrio est coronatus; quo tempore Petrus adhuc superstes erat, qui sexto post hunc Iacobum anno et ipse martyr effectus est, 13. Neronis anno.74 Cumque Clemens scribat epistolas illas ex officio pastorali, iam factus Romanus episcopus, sedere vero non coeperit, ut fertur, nisi sub Domitiano, decimo ipsius imperii anno, qui est Christi nonagesimus tertius, si ante ipsum sederunt Linus et Cletus, epistolae profecto illae scriptae erunt ad Iacobum ultra 30. annos post ipsius mortem et scribuntur ad Iacobum de rebus et dictis Petri iam mortui, qui tamen Iacobo sexennio supervixit. Neque dicat aliquis errorem esse in inscriptione, ut loco Simeonis positus sit Iacobus; nam sub eadem inscriptione a Patribus citatae fuerunt semper et intus in ipsis epistolis reperitur idem Iacobus; refert enim Petrum illud sibi dixisse:75 Deprecor te, o Clemens, coram omnibus qui praesentes sunt, ut posteaquam, sicut naturae debitum est, vitae praesentis finem fecero, Iacobo fratri Domini descripta breviter – destinare non pigeat.] Et in constitutionibus apostolicis Clemens eundem Iacobum, uti ipsi contemporaneum et collegam, hoc est episcopum, saepe nominat, ut vidimus capit. pracedenti. Quid vero tibi videtur de arrogantia illa, sit ne digna Clemente, ubi de sui ipsius laudibus illa Petri dicta refert? Haec cathedra eum, qui cupit eam et audacter expetit, non requirit, sed ornatum moribus et in verbis eruditum, quod si esset alius melior, si quis alius mihi adiutor tam sedulus extitisset, si quis tam plene doctrinae meae rationem coepisset, sed et ecclesiasticas dispositiones a me tam plene didicisset, habens alium talem non te cogerem opus bonum suscipere nolentem.] Item: Debet ergo ipse praecipue apprime esse eruditus et doctus, irreprehensibilis, maturus, impavidus, sicut ipsi probabitis fore Clementem hunc post me.] Ubi Linus? Ubi Cletus? Iccirco Baronius ita scribit:76 Cuius autem fidei sint ac firmitatis quinque illae quae eiusdem Clementis titulo notatae habentur (epistolae), in his non laboro.] Sentiebat illas esse apocryphas. Anacleto etiam ascriptae epistolae supposititiae sunt et fictae, et ipsaemet imposturam patefaciunt. Dicit fictus hic Anacletus in epistola secunda, se illa, quae scribit accepisse ab antiquis Patribus, post Christum tamen intelligit, ut patet. At quinam sunt hi antiqui Patres, qui decreta ecclesiis dederunt? Vidit Petrum et ab eo se gloriatur factum presbyterum; quinam, inquam, erunt hi antiqui Patres? Praeterea cum Anacletus hic toties nitatur epistolis Clementis illaeque omnino sint confictae, quis etiam Anacleti epistolas pariter confictas hinc non suspicetur? Ut merito Baronius non fuerit ausus ordinationem Iacobi a Petro, Ioanne et Iacobo factam, Anacleti huius autoritate confirmare. Sed ait:77 Epistola, quae dicitur Anacleti testatur etc.] Et universe de omnibus antiquis illis, quae Romanorum pontificum nominibus praenotatae circumferuntur, epistolis et in primam partem primi tomi epistolarum decretalium eorundem ponitificum, sunt coniectae, illud habet Baronius.78 Sed mirati sumus Ecclesiae hostes omnem admovisse arietem

72 Dist. 22., c. 1.73 Euseb. in Chron. et Hier. de script. Eccl. in Iacobo. et Baron. tom. 1., ann. 63. init.74 Baron. tom. 1., ann. 63. init.75 Epist. 1.76 Tom. 2., an 102. num. 6.77 Tom. 1., an. 34., num. 291.78 To. 2., an. 102., num. 7.

Page 17: De Republica 3

atque adeo laborasse, ut primas illas decretales epistolas Romanorum pontificum fide minuerent atque irritas prorsus redderent; perinde ac si his fundamentis tota Ecclesiae aedificatio inniteretur, quibus convulsis esset protinus collapsura. Absit ut Dei Ecclesia, columna et firmamentum veritatis, tanta veritatis testandae laboret inopia, ut, si ex illis petitae probationes deessent, causa caderet; cum tam in his, quae spectant ad sincera dogmata statuennda, quam in iis, quae pertinent ad rectam disciplinam ecclesiasticam declerandam, referta habeat locupletissima promptuaria probatissimae veritatis, cuius nulla prorsus possit unquam de impostura esse suspicio. Quamobrem consulto quidem, cum agendum est nobis cum iis de ecclesiasticis controversiis, ab earundem epistolarum citatione interdum abstinemus, ne unis his armis indigere credamur, quorum acies ipsorum obiectionibus retusa videri possit.] Et in margine posuit: NON INNITENDUM APOCRYPHIS. Et postea suis locis aliquas ex his falsitatis arguit et convincit, ut Marcelli;79 Eusebii;80 Marci;81 Iulii.82 Inveniuntur enim inter ipsas discrepantiae multae et Hieronymo fuerunt prorsus ignotae. Eas enim in libro scriptorum ecclesiasticorum nullas nominavit et consules in eis annotati vix ulli respondent, ut patet ex fastis. Propterea a me etiam erunt, si autoritatem illorum pontificum spectemus, prorsus respuendae; si quid vero veteris doctrinae veterisque disciplinae minus suspectum et sua ex parte probabile continebunt, id mihi interdum inservire poterit. Et multo plus adversus nostros Romanos, qui illas admittunt et approbant, virium habebunt, quam pro ipsis, dum cum adversariis eas merito respuentes illi disputant. Nunc ad rem.

III. Nicaenus sextus canon est huiusmodi: Antiqui mores obtineant, qui sunt in Aegypto, Lybia et Pentapoli, ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem, quoniam illa est Romano etiam episcopo consuetudo. Similiter autem et in Antiochia et in aliis provinciis privilegia serventur ecclesiis. Illud autem omnino manifestum est, quod si quis praeter sententiam metropolitani factus sit episcopus, hunc magna synodus statuit non oportere esse episcopum. Si vero communi omnium suffragio, rationi consentaneo et secundum ecclesiasticum canonem, duo, aut tres, contentiose, seu propria pertinacia inducti contradixerint, obtineat plurimorum sententia.] Et in quarto canone eiusdem concilii habetur: Ut firmitas eorum quae geruntur per unamquamque provinciam, metropolitano tribuatur episcopo.] Et in septimo: Hierosolymitana Ecclesia ita honoratur, ut tamen salva sit propriae metropolis, hoc est Caesariensis, sua dignitas. Et in duodecimo: Ut unus uniuscuiusque provinciae esse debeat metropolitanus episcopus.] Ex his collectus videtur canon 35. apostolorum, qui sic habet: Episcopos gentium singularum scire convenit, quis inter eos primus habeatur, quem velut caput existiment, et nihil amplius praeter eius conscientiam gerant, quam illa sola singuli quae parochiae propriae et villis, quae sub ea sunt, competunt; sed nec ille praeter omnium conscientiam faciat aliquid; sic enim unanimitas erit et glorificabitur Deus per Christum in Spiritu sancto.

IV. Concilium quoque Antiochenum sub Iulio metropolitanorum institutionem iam factam ab antiquo supponit ac episcopis praescribit, ut suis subsint metropolitanis; sic enim statuit:83 Per singulas regiones episcopos convenit nosse

79 Tom. 3. an. 308. num. 24.80 Ann. 311. num. 41.81 Ann. 336., num. 50.82 Ann. 341., n. 54., 59.83 Cap. 9., q. 3., cap. Per singulas.

Page 18: De Republica 3

metropolitanum episcopum solicitudinem totius provinciae gerere; propter quod ad metropolim omnes undique, qui negotia videntur habere, concurrunt. Unde placuit cum honore praecellere et nihil amplius praeter eum exteros episcopos agere, secundum antiquam a Patribus nostris regulam constitutam: nisi ea tantum, quae ad suam dioecesim pertinent, possessionesque subiectas, unusquisque enim episcopus habet suae parochiae potestatem, ut regat iuxta reverentiam singulis competentem et providentiam gerat omnis possessionis, quae sub eius est potestate; ita ut presbyteros et diaconos ordinet et singula suo iudicio comprehendat. Amplius autem nihil agere tentet, praeter antistitem metropolitanum, neque metropolitanus sine exterorum gerat consilio sacerdotum.] Institutionem itaque primam patriarcharum ac primatum et metropolitanorum non est, cur tribuamus Concilio Nicaeno; id enim gradus hos ecclesiasticos iam reperit institutos, institutionem vero totam reduxit ad consuetudinem, non ad Petrum, ut fatetur etiam Bellarminus,84 eamque, tanquam bonam et opportunam, dictum concilium lege firmavit universali. Consuetudine igitur inductum est, ut aliquae insigniores sedes aliis minus insignibus praeminerent et ad exemplum ferme aliarum inducitur Romana sedes, de qua libro quarto erit sermo nobis seorsim plenius instituendus canonque hic Nicaenus expendendus. Quomodo vero consuetudo haec in Ecclesia sit inducta, ut sedes quaedam caeteris eminerent, dicam quantum mihi exhibent coniecturae. Video antiquos Patres nostros, ut veritatem doctrinae Christianae, quam praedicabant ab haereticorum et impugnatorum cavillis vindicarent, nullum certius, nullum solidius, nullum evidentius opponere solitos argumentum, nisi doctrinam suam esse doctrinam apostolicam, ab apostolis traditam et explicatam, illam eandem, quam illi a Christo hauserant et quam Christus a Patre habitam suis tradiderat apostolis. Ita vero apostolos docuisse, ut ipsi docebant, eo (praecipuo) tunc, ac singulari, et quod nullam pati posset oppositionem, argumento, omnes convincebant. Quia ecclesiae illae, quas ipsi apostoli fundarint, instituerint, docuerint, recentem adhuc apostolorum vocem retinerent et scriptas etiam ab apostolis epistolas, doctrinam hanc continentes, apud se, propriis apostolicis manibus exaratas haberent, legerent, conseruarent. Ita sane Egesippus, scriptor Christianus antiquissimus, suam narrans peregrinationem, ut videret et observaret, quomodo praecipuae ecclesiae ab apostolis fundatae doctrinam fidei traderent et docerent initam, visaque Corintho primum, deinde Roma, haec scribit:85 Nulla episcoporum sedes successione ab apostolis deducta, nulla civitas, in qua non ita observata essent omnia, ut lex praeceperat, docuerant prophetae et Dominus ipse praedicaverat.] Tertullianus vero: Age iam, inquit,86 qui voles curiositatem melius exercere in negotio salutis tuae, percurre ecclesias apost., apud quas ipsae adhuc cathedrae apostolorum suis locis praesidentur, apud quas ipsae authenticae litterae eorum recitentur, sonantes vocem et repraesentantes faciem uniuscuiusque. Proxima est tibi Achaia, habes Corinthum, si non longe es a Macedonia, habes Philippos, habes Thessalonicenses; si potes in Asiam tendere, habes Ephesum, si autem Italiae adiaces, habes Romanam, unde nobis quoque autoritas praesto est statuta. Felix Ecclesia, cui totam doctrinam apostoli cum sanguine suo profuderunt, ubi Petrus passioni Dominicae adaequatur, ubi Paulus Ioannis exitu coronatur, ubi apostolus Ioannes, postea quam in oleum igneum demersus nihil passus est, in insulam relegatur. Videamus quid didicerit, quid docuerit.] Augustinus quoque ea nos regula instituit, ut scripturas canonicas nos illas ut vere canonicas admittamus, quas catholicarum ecclesiarum quamplurimum

84 De Rom. Pont. lib. 4., cap. 25.,85 Apud Euseb. Hist., lib. 4., cap. 21.86 De praescript.

Page 19: De Republica 3

autoritas commendavit. Inter quas sane illae sunt,87 quae apostolicas sedes habere et epistolas accipere meruerunt.] Quaenam vero sint istae ecclesiae, quae apostolicas litteras habere meruerunt, enumerat idem Augustinus88 eas esse: Romanorum, Corinth., Galath., Ephes., Thessalonic., Collos., Philippen., ad quas Paulus.et illas septem Asiae, ad quas est Apocalypsis, et Ponti, Cappadociae, Asiae, Brythiniae,89 ad quas Petrus scripsit. Ad illas ergo ecclesias confugiendum esse censet Augustinus pro canonicis scripturis cognoscendis, in quibus apostoli sedes habuerint, quasque illi suis epistolis instituerint. In his enim diu doctrinam apostolicam integram conservatam fuisse et incorruptam, non est ambigendum.

V. Sicut ergo Scripturarum Augustinus, dogmatum vero certitudinem Tertullianus, ex certis petunt ecclesiasticis insignibus, in quibus excolendis apostoli exactius laborarint, ita quis dubitet ex iisdem etiam peti solitos fuisse ritus et disciplinae ecclesiasticae circa ipsius regimen rationes, alias ecclesias haurire voluisse? Quas enim apostoli, Scripturis Sacris et dogmatibus munire voluerunt, easdem procul dubio etiam ecclesiastica disciplina instruxerunt. Atque hinc factum esse non ambigo, ut ecclesiae minus instructae et posterius fundatae ad has praecipuas apostolicas, pro instructione, sibi semper confugiendum putarint. Quae mihi videtur origo consuetudinis, ut aliae ecclesiae ab aliis normam acciperent et ab iis non parum dependerent. Quam dependentiam postea alia commoda90 unitatis, ut dicebam, et commodioris regiminis, tanquam opportunam opprobarunt; ideoque concilia, ut vidimus, eam legibus etiam stabilire voluerunt. Nam praeter Nicaenum et Antiochenum, Constantinopolitanum quoque primum, eam peculiari canone sancire voluit hoc pacto:91 Qui sunt super dioecesim episcopi ac ecclesias extra suos terminos sitas ne accedant, neque confundant ecclesias. Sed, secundum canones, Alexandriae quidem episcopus, quae sunt in Aegypto tantum administret, orientis autem episcopi orientem solum gubernent, servatis privilegiis, quae Antiochenae Ecclesiae Nicaenis canonibus tributa sunt; et Asianae dioeceseos episcopi Asianam dioecesim tantum gubernent, nec non et Ponticae dioeceseos ea tantum, quae ad Ponticam dioecesim pertinent et Thraciae, quae sunt in Thracia, gubernent. Non vocati autem episcopi ultra dioecesim non accedant propter ordinationem, vel alias dispensationes faciendas. Servato autem suprascripto de dioecesibus canone, manifestum est quod ea, quae ad unamquamque provinciam pertinent, synodus provinciae administret, secundum ea quae in Nicaea definita sunt. Ecclesias autem Dei, quae sunt in barbaricis gentibus, gubernari oportet secundum eam, quae obtinuit, Patrum consuetudinem. Constantinopolitanae dioecesis episcopus habeat privilegia honoris post Romanum episcopum, eo quod sit ipsa nova Roma.] Quod enim in remedium opportunum Ecclesia instituerat, id iam ei, ut fieri solet, vertebatur in perniciem. Ut quaedam praecipuae sedes iam libenter inde in tyrannidem vergerent; ideoque intra limites proprios erant coercendae; Romana tamen variis usa occasionibus et opportunitatibus, sui patriarchatus limitibus non contenta, paulatim monarchiam et imperium absolutum in universam Ecclesiam usurpavit. De qua suis locis in sequentibus. Et quoniam multae regiones non ab apostolis, sed ab eorum discipulis, viris apostolicis primum Evangelium habuerunt, ideo illae etiam civitates, in quibus hi discipuli apostolorum

87 De doct. Christ., lib. 2., cap. 8.88 Cont. Crec., lib. 2., cap. 37.89 Bithyniae.90 Greg. libro 4., ind.13., epistol. 52.91 Capit. secund.

Page 20: De Republica 3

sedes suas fixerunt, eadem ratione ecclesiasticas metropoles multae retinuerunt, ut postea explicabitur.

VI. Neque modo Constantinopolitanum concilium primarias illas ecclesias ad suos certos et olim stabilitos fines et terminos reduxit et arctavit, sed etiam suos episcopos ad suas sedes reduxit eisque primatum iura confirmavit. Sic enim narrat Socrates:92 De integro, inquit, etiam fidem concilii Nicaeni stabiliunt et dispertitis provinciis patriarchas constituunt, deciduntque ut nullus episcopus, relicta sua dioecesi, ad exteras ecclesias demigraret. Nam antea propter persecutionum tempestates illud facere cuique liberum erat. Nectario igitur ampla illa civitas Constantinopolis et toto Thracia obvenit; Ponticae autem dioecesis patriarchatus Helladio; Caesareae Cappadociae, post Basilium, episcopo Gregorio Nyssae (haec est urbs etiam Cappadociae), fratri Basilii, et Otreio Melitinae, quae est in Armenia, contigit. Patriarchatum item Asianum Amphilochius episcopus Iconii et Optimus Antiochiae Pisidiae sortiuntur. Aegypti dioecesis Timotheo Alexandro episcopo tribuitur. Ecclesiarum denique versus orientem dioecesim iidem episcopi, qui antea, Pelagius scilicet episcopus Laodiceae et Diodorus Tarsi obtinent; honoris praerogativa Ecclesiae Antiochenae reservata, quam Meletio tum praesenti tribuerunt. Itemque statuerunt uti, si usus postulatet, res cuiusque provinciae concilium provinciale dispensaret. His etiam imperator suffragatus est.

VII. Ex his constat hierarchiam ecclesiasticam olim stabilitam totam Arianorum turbine fuisse confusam et in hoc concilio restitutam, atque suis inclusam limitibus, ne illa ultra Nicaenos canones exundaret. Constitutis vero suis orthodoxis in his sedibus episcopis, iuxta priscam consuetudinem mandavit imperator,93 ut reliqui episcopi, si his primis sedibus earumque episcopis orthodoxis in concilio nuper confirmatis communicarent, quique suae provinciae primae sedi, ex iam nominatis in fide conformatus, in sede sua firmaretur. Secus vero omnes e sedibus pellerentur. Et hoc optime stat cum narrata a Socrate provinciarum divisione, neque ulla hic adest repugnantia, aut contrarietas, ut immerito Baronius94 erroris hoc loco arguat Socratem et falsitatis, cuius tamen narratio cum canone Constantinopolitano optime congruit et cum tota historia. Imo id ita factum est et in hoc Concilio Constantinopolitano firmatas fuisse dioeceses et iura sedium patriarchalium, iuxta Nicaenum canonem redintegrata, idemmet Baronius confirmavit postea ex litteris Theodoreti ad Flavianum ita scribentis:95 In illa enim Regia Urbe, cum convenissent beati patres, consona eis, quae in Nicaea statuta sunt a sanctissimus patribus ibi congregatis, statuerunt et dioeceses distinxerunt et unicuique dioecesi, quae ipsi conveniebant, tribuerunt, expresse prohibentes, ut ex alia dioecesi aliam nullo pacto aliquis invaderet, sed Alexandriae episcopus ea, quae ad Aegyptum pertinent, tantummodo gubernaret et unaquaeque dioecesis res proprias et quae ad eam spectant.] Quae iterum repetit idem Baronius.96

VIII. Ad Nicaenos similiter canones patres Concilii Chalcedonensis se retulerunt,97 ubi controversia metropolitica exorta inter Tyrensem et Berythensem ecclesias, fuit decidenda. De qua agam libro sexto, capit. 8., numer. 137., ubi de 92 Libro 5., capit. 8.93 C. Theodos. de fid. Cath., libro tertio, et Sozom. libro 7., capit. 7.94 Tom. 4., ann. 381., numer. 72.95 Apud Bar. tom. 5., an. 439., numer 43.96 Tom. 6., ad annum 448., numer. 15.97 Sess. 5., ex Graec.

Page 21: De Republica 3

potestate principum in provinciis dividendis et civitatibus in metropoles erigendis. Ita longe prius Ioannes Hierosolymitanus arguitur a Hieronymo, quod Nicaenis uteretur canonibus et nihilominus ad patriarcham Alexandrinum quasdam ordinationum causas detulerit: Cum tamen, inquit Hieronymus,98 in Concilio Nicaeno habeatur Caesarea metropolis Hierosolymorum, Antiochia vero totius Orientis Patriarchatus, noluisse tamen illum suo metropolitano honorem deferre. Basilius a Gregorio Nazianzeno99

dicitur voluisse divisionem antiquam provinciarum a patribus factam sequi ac servare circa ius metropoliticum.] Ut plane videas non iure Divino, non Romano pontificio, sed synodico et Patrum conventione provinciarum curam fuisse certis ecclesiis attributam. Et quidem non nihil habita ratione aliquarum ecclesiarum autoritatis, quod ab apostolis fuerint fundatae et institutae, maxime vero ex temporali dignitate, quam civitates in dominio et regimine temporali obtinerent.

IX. Ideoque Concilium Antiochenum100 curam metropoliticam illis episcopis dederat,101 qui in metropolitanis civitatibus degunt. Et metropolitanos in certis civitatibus constitutos dicebat Can. 9., quia ad eas fieret concursus. Et cur, quaeso, Hierosolymam Nicaeni patres Caesareae postposuerunt, imo supposuerunt? Nisi quia Palaestinae totius illa tunc esset metropolis temporalis, a102 Vespasiano, post Hierosolymitanam cladem, proconsulatu exaltata, in eaque resideret Romana praefectura. In Concilio tamen Chalcedonensi confirmata est conventio103 tentata prius in Ephesino, inter Maximum Antiochenum et Iuvenalem Hierosolymitanum, in qua,104

duae Phoeniciae atque Arabia datae sunt Antiocheno, tres vero Palaestinae subiectae manserunt, iure metropolitico, sub Ecclesia Hierosolymitana; et sic Caesarea, amissa metropoli, subiecta fuit Hierosolymitanae. Postea vero in quinta synodo etiam plene ius patriarchii eadem Hierosolymitana Ecclesia est consecuta, ut vidimus libro 2., c. 8., n. 8.

X. Ex civitatum vero magnitudine saecularique dignitate ecclesias saepe et magna ex parte gradus hos ecclesiasticos esse sortitas, fatentur etiam Chalcedonensis Concilii patres: Si qua vero civitas, inquiunt,105 fuerit imperiali potestate innovata, hoc est ad dignitatem metropolis evecta, similes ac publicas formas ecclesiasticarum quoque rerum ordo consequi debet.] Et in Concilio Taurinaten. tempore Siricii, ut dirimeretur certamen inter episcopos Arelaten. et Viennen. de primatu metropolitico decertantes, definitum fuit :106 Ut qui ex eis comprobaverit suam civitatem esse metropolim (puta in temporalibus), is totius provinciae honorem primatus obtineat; et ipse, iuxta praeceptum canonum, ordinationum habeat potestatem.] Iidemque patres Proculo Massilien. primatum ad vitam indulserunt, super Narbonensi Provincia utraque, in gratiam personae, non civitatis; cuius magnitudinem se nescire inquiuut, quippe cum ex civitatis magnitudine ius Ecclesiae metropolitanae dependeat.

XI. Leo Magnus, etsi varios hosce ecclesiasticarum dignitatum gradus inter episcopos ad eam formam reducit, quam exhibuerunt apostoli, inter quos, quamvis

98 Epistola 61.99 Orat. in Basil.100 Canon. 20.101 Distinct. 18., capit. Propter.102 Iustin. Novel. 103.103 Leo epistol. 66.104 Concil. Chal. actio. 7.105 Capit. 17. et Syn. Quinisexta, capit. 38.106 Capit. 1.

Page 22: De Republica 3

paritas esset electionis et honoris, in Petro tamen fuit, de consensu, ut idem innuit, ipsorum apostolorum praeeminentia constituta; ut docui etiam libro 1., capit. 3. numer. 24. et 25. Nihilominus satis clare explicat has inter episcopos praeeminentias, totas esse iuris ecclesiastici positivi et a magnitudune etiam civitatum illas pendere. Connexio, inquit,107, totius corporis unam sanitatem, unam pulchritudinem facit. Et haec quidem connexio, totius quidem corporis unanimitatem requirit, sed praecipue exigit concordiam sacerdotum. Quibus etsi dignitas non sit communis, est tamen ordo generalis, quoniam et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis; et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est, ut caeteris praeemineret. De qua forma episcoporum etiam orta est distinctio et magna dispositione provisum est, ne omnes sibi omnia vindicarent, sed essent in singulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia; rursus quidam, in maioribus urbibus constituti, solicitudinem susciperent ampliorem.] Supremam tamen curam sibi, more Romanorum pontificum, reservat et ad monarchiam satis propendet. Ac multo magis Nicolaus.108

XII. Concilium Chalcedonense repetit et confirmat decretum Concilii Constantinopolitani, in quo similis primatus datur Ecclesiae Constantinopolitanae, atque erat primatus Romanae, quia, inquiunt, Constantinopolis est nova Roma.] Ob curiam nimirum imperialem et de hoc plura alias.

XIII. In quodam Concilio Tolet. tempore Bonifacii 4.,109 Toletanae Ecclesiae ius metropoliticum defenditur a rege Gundemaro, quia Imperii solio erat Toletana civitas sublimata et quia unica erat in temporalibus provincia Carthaginensis, cuius metropolis erat Toletum.

XIV. Leo 9., quamvis apocryphis nitatur Clementi, Anacleto, Aniceto, ex se tamen illa profert:110 Episcoporum ordo unus est, quamvis alii praeferantur aliis, sive pro eo, quod primas civitates et magis nominatas, secundum potentiam, aut leges saeculi, retinent, sive quod a sanctis patribus, pro aliqua reverentia sanctitatis, aliquod privilegium dignitatis possident. Nam sicut omnis mundana potestas his gradibus dignitatum a se invicem distat, id est, ut primus sit Augustus, vel imperator, deinde Caesares, deinde reges, duces et comites atque tribuni, ita et ecclesiastica dignitas ordinata a sanctis patribus invenitur. Magna est haec confessio ex ore Romani pontificis.

XV. Gregorius septimus, ubi propter concordiam et communionem necessitatem huius subordinationis inter episcopos (quod feccerat etiam prius Ioannes 8.111 totidem pene verbis), adducta ex angelorum ordinibus similitudine, consideravit, haec habet:112 Provinciae autem multo ante Christi adventum tempore divisae sunt, maxima ex parte et postea ab apostolis et B. Clemente, praedecessore nostro, ipsa divisio est renovata; et in capite provinciarum, ubi dudum primates legis erant saeculi ac prima iudiciaria potestas, ipsis quoque civitatibus vel locis celebrioribus patriarchas, vel primates, qui unam formam tenent, licet diversa sint nomina, leges divinae et ecclesiasticae poni et esse iusserunt; ad quos episcopi, si necesse fuerit, 107 Epistol. 88.108 Ep. 42.109 Apud Baron. tom. 8., an. 610., num. 18., 19.110 Epistola 4.111 Epistol. 95.112 Libro 7., epistola 35.

Page 23: De Republica 3

confugerent eosque appellarent, ut ipsi nomine primatu fruerentur et non alii. Reliquae vero metropolitanae civitates, quae minores iudices habebant, licet maiorum comitum essent, haberent tamen metropolitanos suos, qui praedictis iuste oboedirent primatibus; sicut et in legibus saeculi olim ordinatum erat, qui non primatum, sed aut metropolitanorum, aut episcoporum nomine fruerentur. Et licet singulae metropoles civitates suas provincias habeant et suos metropolitanos habere debeant episcopos, sicut prius metropolitanos iudices habebant saeculares. Primates tamen, ut praefixum est, tunc et nunc habere iussae sunt, ad quos, post sedem apostolicam, summa negotia conveniant; ut ibidem, quibus necesse est, eleventur et iuste restituantur; et hi qui iniuste opprimuntur, iuste reformentur, atque fulciantur, episcoporumque causae et summorum negotiorum iudicia, salva apostolicae sedis autoritate, iustissime terminentur.] De his civitatum privilegis, praesertim de Romana, erit mihi etiam alias disserendum.

XVI. Ivo Carnotensis, cui ecclesiastica iura erant notissima, contra Remensem episcopum, qui ad se solum regis coronationem trahebat, scribens actius inter alia haec habet:113 Cum ergo haec eadem potestas sit cuiusque metropolitani, in metropoli sua mirum videtur, quare unus in proprium ius ambiat vendicare, quod multorum constat esse commune. Nisi forte quis dicere audeat, maiorem vim sacramentorum esse apud alios, quam apud alios, quod schismaticum esset et unitatem Ecclesiae divideret. Haec dicentes non reprehendimus institutionem ecclesiasticam, per quam pax Ecclesiae firmius colligata est, cum inferiores a superioribus sacramentorum dispensationem suscipiunt; nec ultra quam sibi concessum est, usurpare praesumunt. Verum ubi personarum aequalis est potestas, quarum altera alteri nihil, praeter charitatem, debet, si altera alteri ius suum vult detrahere et sibi soli arrogare, sua quaerens, deceptus est saeculi ambitione.] Aperte igitur profitetur Ivo aequalitatem, iure divino, inter omnes episcopos et sola ecclesiastica institutione, quosdam actus concedi aliis supra alios; meram vero ambitionem esse, ubi unus episcopus, quicunque ille sit et quocunque primatu ecclesiastico ornatus, velit sibi soli omnem potestatem ecclesiasticam arrogare.

XVII. Totam vero hanc hierarchicam subordinationem inter episcopos Catholicae Ecclesiae suo iure humano ecclesiastico esse institutam, inde vel maxime patet, quod in conciliis omnes controversiae circa illam, non nisi ex statutis ecclesiasticis terminantur et ex civitatum typis saecularibus. Hoc supra in Concilio Taurinatensi vidimus, et alius, n. 8. 10. 11.

XVIII. Iustinianus quoque metropolitanorum iura illaesa volens conservare, ita tamen ut ne illi quidem sibi plus quam iure possint, aliquid potestatis in episcopos usurpent, se vindicem exhibet Africanis. Nos tutores sumus, inquit,114 et vindices vetustatis. Nec deerit ecclesiastica vindicta, vel nostra in eos, qui aut ambitiosa superbia, aut subreptitiis postulationibus, antiquitatem temerasse docebuntur. Quoniam ad divinitatis tendit iniuriam, qui sanctorum patrum constituta contemnere, aut violare, non metuit.] Ad constituta ergo Patrum tota spectat ratio metropolitanorum. Ita in Conc. Tolet. paulo supra citato, Gundemarus rex, secundum antiqua patrum decreta, Toletano episcopo metropoliticum ius defendit.

113 Epistola 189.114 Apud Baron. tom. 7., ann. 541., numer. 11.

Page 24: De Republica 3

XIX. Quam etiam ab humano arbitrio pendeat haec metropolum institutio, satis habes ex Pelagio secundo, ita statuente:115 Scitote certam provinciam esse, quae habet decem, aut undecim civitates, et unum regem, et totidem minores potestates sub se, et unum metropolitanum aliosque suffraganeos decem, vel undecim episcopos.] Haec quis non videt esse prorsus arbitraria? Cum praesertim principes etiam laici, sua propria potestate, ecclesias saepe episcopales fecerint esse metropolitanas eisque et provinciam et suffraganeos assignarint, ut plenius tradam libro 6.

XX. Valeat ergo Sanderus cum suis vanitatibus, dum hierarchiam hanc reducit116 ad ipsam successionem apostolorum iure divino et vult patriarchas, primates et metropolitanos succedere apostolis in pleniori potestate, non sic eposcopos. Ego vero iam et apostolos pares feci et successionem apostolorum esse in omnibus aeque episcopis et varietatem hanc hierachicam ad sua principia iuris humani resolvi. Quomodo enim, quaeso, ad successionem illam apostolicam maioris potestatis reducetur episcopus ille, qui ex laica sola provinciarum divisione, aut civitatis in metropolim erectione, aut ex sola ecclesiastica institutione,117 factus est metropolita, sede sua episcopali in metropolitanam erecta?

XXI. Sed neque solidum est, quod ait Bellarminus,118 Petrum instituisse patriarcham Alexandrinum et Antiochenum, qui ab eo autoritate accepta, toti fere Asiae et Africae praeerant et archiepiscopos creare poterant, qui postea crearent episcopos.] Quasi vero etiam Paulus non dederit potestatem Tito creandi episcopos et alii apostoli aliis, ut libro 2. explicavi. Imo Africa a Romana Ecclesia et fidem et sacerdotium suscepit, ut testatur Tertullianus,119 Optatus120 et alii,121, non ab Alexandrina, et iam abunde probavi libro 2., capit. 6., 7., 8., unumquenque episcopum, non solos patriarchas, primates et archiepiscopos, posse ordinare, quantum ad suam potestatem episcopalem, episcopos; cum quisque episcopus, iure divino, sit in potestate, cuicunque alii episcopo aequalis. Cum itaque in his amplius immorandum non sit, ad alia procedamus.

C A P V T IIIElectiones episcoporum a quo fiant, discutiantur et conmfirmenntur.

SUMMA CAPITIS.

Electiones episcoporum regulam habere debuerunt, numero 1. Electio ad clerum et populum semper pertinuit et de hoc variae probationes usque ad tempora proxima post Concilium Nicaenum, a n. 2. usque ad n. 1.Probationes post Concilium Nicaenum, ex Patribus et rebus gestis, a n. 12. ad n. 19. Ex conciliis et canonibus, a n. 30. ad n. 37. Ex Romanis pontificibus eorumque dictis et decretis, a numer. 38. ad num. 49.

115 6., quest. 2., capit. Scitote.116 De visib. Monar., l. 7. de Rom. Pont., prim. num. 6.117 Extravag. Salvator. de Praeb. et dign. incom.118 De Roman. Pontif. libro quaxto in fine.119 De prascript.120 Libro 2.121 Innoc. 1., epistol. 29., et Damas., epistol. 5. et Angustin. epist. 162. et Greg. libro 7., ind. 1., epist. 32.

Page 25: De Republica 3

Oppositiones et earum solutiones, a n . 50. ad n. 54. Metropolitani electiones hasce regulare, discutere et confirmare, aut reprobare debuerunt, imo etiam personam electam cognoscere, et vel admittere, vel reicere, a numer. 55. ad num. 69. Episcopus an possit sibi successorem deligere et coadiutorem assumere, a n. 61. usque ad n. 72. Contrarius canon profertur et explicatur, 73. 74. 75. Resignationes examinantur, num. 76. 77. Abbatum electio et confirmatio, ac consecratio censuratur, numer. 78.

I. Episcopos ab episcopis fieri iam satis ostendi libro proxime praecedenti, neque iure Divino quicquam refert, quis episcopus a quo episcopo ordinetur, neque eodem iure quicquam statuitur, an ab uno magis, quam ab alio, sedi vacanti, de episcopo provideatur. Ne igitur confusio in Ecclesia pacem ipsius turbaret, et tranquillitatem, schismatumque pericula exorirentur, si certatim quisque episcopus, potissimum ex vicinioribus, qui circa vacantem ecclesiam reperiuntur, voluisset, quem quisque vellet, episcopum ordinare. Huic incommodo volens occurrere Ecclesia, provincias illa certas instituit, seu potius iam seculariter institutas, assumpsit, ut certus numerus episcoporum, quasi in unicum partiale corpus coalesceret, unusque ex ipsis caeteris, iure metropolitico, praeemineret, cuius cura potissima esset episcopos suae provinciae ordinare; non quod in ipsius esset potestate, quem ipse solus vellet, ad episcopale munus in ecclesia vacante evehere, sed ut rite electum et designatum ipse sua ordinatione legitimaque missione instructum in sede collocaret eique ecclesiasticam ministerialiter traderet potestatem. Electiones itaque episcoporum suae provinciae, ante omnia, discutere et, ut legitimae essent, conari semper debuit metropolitanus, ut nimirum ab iis fiat electio personae in episcopum ordinandae, a quibus debet et eo modo, quo debet. Quare etiam nobis hoc capite tractandum est de legitimis electoribus ac de electionum a metropolitano confirmatione. De delectu vero personarum, ut sint undequaque ad episcopale munus idonae, ac de electorum approbatione et per metropolitanum confirmatione, agam postea; deinceps de electi ordinatione et consecratione.

II. Initio quidem nascentis Ecclesiae, cum thronum episcopalem in unaquaque ecclesia vacare contingeret, nulla electione res peragebatur, sed quoties episcopus decederet, statim ipsius locum accipiebat alius, qui ei proximus esset et in illa ecclesia antiquissimus, ut ex Ambrosio ostendi libro 2., cap. 3., num. 27. et 51. Quia tamen hoc neque fuit, ut puto, universale in omnibus ecclesiis, neque potuit semper esse commodum et tutum, ad electiones fuit deveniendum. Quinam igitur fuerint in ecclesiis ac nunc etiam esse debeant ordinarii episcoporum electores, quave ratione electiones legitimae peractae fuerint et sint adhuc ordinarie peragendae, investigemus.

III. In constitutionibus apostolicis Petrus sic loquens inducitur:122 Primus igitur, ego Petrus dico, episcopum ordinari debere (ut supra simul omnes constituimus) ex omni parte reprehensione carentem, ab omni populo delectum, quo nominato et approbato conveniens populus, cum collegio presbyterorum et episcopis, qui adsunt, in die Dominico, praecipuus ex omnibus (hoc est metropolitanus) interroget presbyteros et plebem, quis sit quem petunt in rectorem.] Quamvis haec Petrum aliquando esse locutum, aut Clementem scripsisse, vix credibile sit, aut probabile, quis tamen usus esset in antiqua Ecclesia circa episcoporum electionem,

122 Constitut. apostol. libro octavo, capite secundo.

Page 26: De Republica 3

hinc satis patescit. Ubi observa nondum legistarum vanitates fuisse in Ecclesia tunc inductas, quando ista scribebantur, mira subtilitate distinguentes inter se, electionem, nominationem, postulationem, adde etiam praesentationem, siquidem ista omnia hic confuduntur et idem actus vocatur electio, seu delectus, nominatio et postulatio.

IV. Anicetus:123 Oportet, inquit, ut archiepiscopus, qui illis omnibus (episcopis suae provinciae) praesse debet, ab omnibus illis eligatur et ordinetur. – Melius est, si ipse cum omnibus (suis suffraganeis) eum, qui dignus est elegerit et cuncti pariter sacraverint pontificem.] Hic tamen confundit electionem cum ordinatione. Antherus vero ait,124 Foelicem de civitate, qua ordinatus erat electione civium, propter doctrinam et bonam vitam quam habebat, communi episcoporum et reliquorum sacerdotum, ac populorum consilio, translatum fuisse Ephesum.

V. Ignatius ad totam Ecclesiam Philadelphiensem scribens ait:125 Decet itaque vos, ut Dei Ecclesiam, eligere episcopum, ut obeat legationem Dei, ut concedatur illis in eundem locum congregatis etiam glorificare nomen Dei.

VI. Alexandri Carbonarii miram electionem in Comanae civitatis episcopum, et cleri et plebis opera concurrente, sub Gregorio Thaumaturgo factam narrat Nyssenus,126 circa tempora Pontiani, secundo post Christum saeculo. Fabiani electionem in Ecclesia ab episcopis et fratribus factam narrant historiae.127

VII. Cyprianus eodem saeculo illum duntaxat esse verum et legitimum episcopum in Ecclesia contendit,128 qui post divinum iudicium, post populi suffragium, post coepiscoporum consensum, suam cathedram obtineat. Indeque calumniatores episcoporum legitimorum schismaticos et extra Ecclesiam esse exaggerat: Quando, inquit ibidem, episcopus in locum defuncti substituitur, quando populi universi suffragio in pace deligitur, – et talis a quibusdam desperatis et perditis et extra Ecclesiam constitutis impugnati videtur, apparet quis impugnet.] Scribit et illa idem Cyprianus cum collegis, ad Ecclesiam Legionensem:129 In ordinationibus sacerdotum, non nisi immaculatos et integros antistites eligere debemus, qui digne ac sancte sacrificia Deo offerentes audiri in precibus possint, quae faciunt pro plebis Dominicae incolumitate; cum scriptum sit:130 Deus peccatorem non audit, sed si quis Deum coluerit et voluntatem eius fecerit, illum audit; propter quod plena diligentia et exploratione sincera oportet eos ad sacerdotium Dei deligi, quos a Deo constet audiri. Nec sibi plebs blandiatur, quasi immunis a contagione esse delicti possit cum sacerdote peccatore communicans et ad iniustum atque illicitum praepositi sui episcopatum consensum suum commodans; cum per Oseam Prophetam comminetur et dicat censura divina:131 Sacrificia eorum etc., propter quod plebs obsequens praeceptis dominicis et Deum metuens, a peccatore praeposito separare se debet, nec se ad sacrilegi sacerdotis sacrificia miscere, cum ipsa maxime habeat potestatem, vel

123 ,Epistol. un.124 Epistola un.125 Epist. 6.126 In reb. gest. Greg. Thaum.127 Nice. l. 8., c. 14.

128 Libro 1., epistol. 3.129 Libro 1., epistol. 4.130 Ioann. 9.131 Osea 9.

Page 27: De Republica 3

eligendi dignos sacerdotes, vel indignos recusandi. Quod et ipsum videmus de divina autoritate descendere, ut sacerdos, plebe praesente, sub omnium oculis deligatur et dignus atque idoneus publico iudicio ac testimonio comprobetur; sicut in Numeris Moysi,132 etc. – coram omni synagoga iubet Deus constitui sacerdotem; id est instituit et ostendit ordinationes sacerdotales, non nisi sub populi assistentis conscientia fieri oportere, ut plebe praesente, vel detegantur malorum crimina, vel bonorum merita praedicentur. Et sit ordinatio iusta et legitima, quae omnium suffragio et iudicio fuerit examinata.] Probatque Cyprianus ibidem exemplo apostolorum,133 qui et Matthiae et diaconorum ordinationem, convocata et congregata plebe fidelium, censuerunt esse celebrandam. Subditque paulo post: propter quod diligenter de traditione divina et apostolica observatione servandum est et tenendum, quod et apud nos quoque et fere per provincias universas tenetur, ut ad ordinationes rite celebrandas ad eam plebem, cui praepositus ordinatur, episcopi eiusdem provinciae proximi quique conveniant et episcopus deligatur, plebe praesente, quae singulorum vitam plenissime novit et uniuscuisque actum de eius conversatione perspexit. Quod et apud nos factum videmus in Sabini collegae nostri ordinatione, ut de universae fraternitatis suffragio et de episcoporum, qui in praesentia convenerant, quique de eo literas ad vos fecarant, iudicio episcopatus ei deferretur et manus ei in locum Basilidis imponeretur.] Novatianum a communione excludendum esse exclamat idem Cyprianus:134 Qui episcopo, inquit, Cornelio in Catholica Ecclesia, de Dei iudicio et cleri ac plebis suffragio ordinato, profanum altare erigere et adulteram cathedram collocare et sacrilega contra verum sacerdotem sacrificia offerre tentaverit.] Idem de eiusdem Cornelii promotione haec habet :135 Non iste ad episcopatum subito pervenit, sed per omnia ecclesiastica officia promotus, – ad sacerdotii sublime fastigium, cunctis religionis gradibus ascendit – factus est episcopus de Dei et de Christi eius iudicio, de clericorum pene omnium testimonio, de plebis quae tunc affuit suffragio et de sacerdotum antiquorum et bonorum virorum collegio.] Observa diligenter electiones huiusmodi ex divina et apostolica traditione in Ecclesiam pervenisse, teste Cypriano. Nam et non multo post:136 Presbyteri Romani eundem electionis modum, quo illi Bonifacium elegerant non sine populo, divinam esse institutionem, asserunt. Et Florus infra num. 21. idem affirmat et Athanasius infra numer. 11.

VIII. Origenes etiam electionem episcopi describit, occasione ordinationis Aaron, quam explicabat:137 Licet ergo, inquit, Dominus de constituendo pontifice praecepisset et Dominus elegisset, tamen convocatur et synagoga. Requiritur enim in ordinando sacerdote et praesentia populi, ut sciant omnes et certi sint, quia qui praestantior est ex omni populo, qui doctior, qui sanctior, qui in omni virtute eminentior, ille eligitur ad sacerdotium; et hoc astante populo, ne qua postea retractatio cuiquam, ne quis scrupulus resideret. Hoc autem :138 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis, qui foris sunt ; si ab ethnicis, quanto magis a populo Dei petendum est hoc testimonium? Idem praeterea Origenes et usum electionum suorum temporum et simul abusum notavit ac descripsit dicens:139

Recessurus (Moyses) de seculo orat Deum, ut provideat ducem populo. Quid agis,

132 Capit. 20.133 Actor. 1. et 6.134 Libro 3., epistol. 13.135 Libro 4., epistol. 2.136 Apud Baron. tom. 5., ann. 419., nu. 13., et nos lib. 4., cap. 11., num. 3.137 Hom. 6., Levit. ponitur 8., quaest. 1., capit. Licet, et Cyril. libro sexto in Levit.138 1. Timoth. 3.139 Hom. 22., in Num.

Page 28: De Republica 3

Moyses? Nunquid filii tibi non sunt Gerson et Eleazar? Aut si aliquid de ipsis dubitas, non sunt filii fratris magni et egregii viri? Quomodo non oras Deum pro ipsis, ut eos constituat populo duces? Sed discant ecclesiarum principes successores sibi, non eos, qui consanguinitate generis iuncti sunt, nec qui carnis propinquitate sociantur, testamento signare, neque haereditarium tradere Ecclesiae principatum, sed referre ad iudicium Dei et non eligere illum, quem humanus commendat affectus, sed Dei iudicio totum de successoris electione permittere. Si ergo tantus ille ac talis Moyses, non permittit iudicio suo, de eligendo principe populi, de constituendo successore, quis erit qui audeat, vel ex plebe, quae saepe clamoribus ad gratiam, aut ad precium fortasse excitatis, moveri solet; vel ex ipsis etiam sacerdotibus, quis erit qui se idoneum ad hoc iudicet, nisi si cui oranti et petenti a Domino reveletur? Sicut et Deus dicit ad Moysem: Adsume ad temet ipsum Iesum, filium Nave, hominem qui habet Spiritum Dei in semet ipso et impones manus tuas super eum et statues eum coram Eleazaro sacerdote, et praecepta dato ei in conspectu totius synagogae et praecipe de ipso coram eis, et dabis claritatem tuam super illum, ut audiant illum filii Israel. Audis evidenter ordinationem principis populi, tam manifeste ad Scripturam, ut pene expositione non egeat. Nulla hic populi acclamatio, nulla consanguinitatis ratio, nulla propinquitatis habita contemplatio est. Propinquis agrorum et praediorum relinquatur haereditas, gubernatio populi illi tradatur, quem Deus elegerit, homini scilicet tali, qui habet (sicut scriptum audistis) in semet ipso spiritum Dei et praecepta Dei in conspectu eius sunt, et qui Moysi valde notus et familiaris sit, id est, in quo sit claritas legis et scientia, ut possint eum audire filii Israel.] Haec Origenes a laica per similitudinem ad ecclesiasticam refert electionem et populares electiones illius temporis commemorat.

IX. Morem vides antiquissimum, ab ipsa evangelica et apostolica traditione, ut asserebat Cyprianus, emanantem, ut episcopi, aut electione et propositione totius Ecclesiae, etiam laicorum (unde iam abusus irrepserant tempore Origenis), aut saltem communi plebis assensu designarentur et ad episcopale munus assumerentur. Hunc morem in Ecclesia ab ipsis eius incunabulis servatum Nicaena celeberrima illa synodus universalis lege sanxit uniuersali:140 Ut episcopi eiusdem provinciae concurrant in episcopis, vacantibus sedibus, dandis. Quod si , inquit,141 communi omnium electioni, quae et rationi cosentanea et ex regula ecclesiastica facta est, duo vel tres propter suam, qua delectantur contentionem, contradicant, vincant plurium suffragia.] Communem ponit electionem, non ab episcopis tantum factam, sed etiam concurrente cum illis et clero et plebe loci, de episcopo providendi; is enim iam erat mos, ut probavimus. Quin imo ipsummet Nicaenum concilium decrevit, ut scribunt ipsimet patres dicti concilii ad episcopos Aegypti:142 Ut presbyteri a Meletio quondam episcopo schismatico et excommunicato designati, simulatque sanctiore ordinatione confirmati fuerint, hac conditione in Ecclesiae communionem admittantur, ut – omnibus presbyteris – sint inferiores. – Quod si quis forte eorum, qui Ecclesiae fungantur muneribus, diem suum obibit, tum unus ex illis, qui nuper in Ecclesiam asciti sunt, modo idoneus videatur et populus illum eligat episcopusque Alexandriae ei suffragetur, atque adeo populi electionem confirmet, in locum succedat demortui.] Quod ergo expresse decrevit illud concilium de electionibus episcoporum Aegypti, ut concucrat et clerus et populus, id virtute inclusum intelligas in canone illo universali.

140 Capit. 4.141 Ibidem capit. 6.142 Apud Theod. hist. libro 1., capit. 9.

Page 29: De Republica 3

Ita et Constantinus imperator143 mandat populo Antiocheno et episcopis, ut praetermisso Eusebio Caesariense, quem sibi in episcopum advocabant et ipse respuebat, ut canon ecclesiasticus de translatione episcoporum non facienda, servaretur, alium sibi canonice de more eligerent, quem canones eligi non impedirent.] Ecce non solis episcopis, sed etiam populo mandatur electio.

X. Athanasius, statim ferme post dictum concilium celebratum, factus est episcopus Alexandrinus; de cuius electione haec scribunt episcopi Aegyptii in sua encyclica:144 Nos cum tota civitate et universa provincia testamur omnem multitudinem populumque Catholicae Ecclesiae in unum coactum, quasi in speciem unius corporis et animae, clamoribus vociferationibusque postulasse Athanasium Ecclesiae episcopum dari, idque publicis votis a Christo expetiisse, nosque ut faceremus permultos dies et noctes iureiurando obtestatos fuisse; cum interea nec ipsi ab Ecclesia discederent, neque nobis discedendi facultatem permitterent. – Porro quod nostrum plerique, sub omnium oculis, exclamationibusque Athanasium episcopum crearint, nos ipsos in testes offerimus etc.

XI. Eodem pacto electiones a plebe et proprio clero celebrari solitas habemus eodem tempore ex Iulio pontifice Romano, qui Gregorii Alexandrini electionem perperam contra Athanasium factam improbans ait:145 Prorsus ignoro, quanam ratione facta sunt, quae facta sunt. Primum enim (si verum dicendum est) non decebat, cum nos ad celebrandam synodum literas mitteremus, alios praeoccupare iudicium synodi; deinde non decuit novos istos modos contra Ecclesiam induci. Ubi enim est istius modi ecclesiasticus canon, aut istius modi traditio apostolica, ut in pace agente Ecclesia et episcopis concordibus, cum episcopo Alexandriae Athanasio existente, immittere Gregorium peregrinum et externum hominem, neque Alexandriae baptizatum, neque plebi congitum, neque postulatum a presbyteris etc.] Ipse quoque Athanasius eandem improbat, ita scribens:146 Sed ut demus querelam aliquam adversus me susceptam meumque nomen inter reos receptum esse, non tamen oportuit in mei locum Arianum, aut qui Ariana saperet, subrogari, sed secundum ecclesiasticos canones, prout apostolus praecepit, congregatis populis, una cum Spiritu Sancto, qui episcopum constituant publice et in praesentia clericorum, episcopum postulantium, inquisitionem fieri atque ita omnia canonice peragi; non autem ad potentiam postulationemque Arianorum, qui ab Ecclesia alieni sunt quique episcopale nomen non vereantur emere, successorem mihi dari nundinatoremque episcopalis tituli, praeter consensum eorum qui episcopum postulare debebant et praeter voluntatem conscientiamque omnium, qui actis adhibiti non fuere, per vim opesque iudicum extraneorum in hanc dignitatem immittere. Id enim et ecclesiasticos canones solvit et ethnicos ad blasphemiam suspicionemque cogit, ut putent non legibus rituque divino, sed nundinatione et potentia episcopos constitui.] Ita Athanasius. In Romano concilio priore sub Sylvestro,147 statutum fuit: Ut si fuerit omnium votiva gratia, non praemio, non invasione cupiditatis, nulli praeripiens gradum, sic ab omni ecclesia eligatur consecrandus episcopus, nullo de membris Ecclesiae intercidente et omni Ecclesia conveniente.] Et in altero: Ut Presbyter, annis tribus probatus, ex omni parte in tantum, ut etiam ab iis, qui foris sunt, testimonium habeat bonum; unius videlicet

143 Euseb. de vit. Constant. lib. 3., c. 58., 59., 60.144 Apud Atha apolog. 2.145 Apud Athan. Apolog. 2.146 Ad Orthod.147 Capit. 5.

Page 30: De Republica 3

uxoris vir, quae tamen a sacerdote sit benedicta, et si probatus fuerit dignus et vota populi et cleri concurrerint, canonice episcopus consecretur.] In Sardicensi quoque concilio ab iisdem patribus, qui Nicaenum celebrarant, celebrato, eadem consuetudo manifeste supponitur, dum in eo sic edicitur,148 ut Graecus habet textus:149 Si qua in provincia, in qua plurimi sunt episcopi, contigerit unum episcopum morari absentem, neque is propter negligentiam quandam convenire voluerit, neque episcoporum creationi consentire, populi vero congregati postulent eum, quem ipsi expetunt episcopum constitui; primum oportet episcopum illum, qui absens moratur, admoneri literis primatis provinciae (nimirum episcopi metropolitani) de populorum postulato, pastorem sibi dari patentium; recte autem se habere puto eum quoque, ut intersit, expectari. Quod si neque per literas rogatus affuerit, ac ne rescripserit quidem, satisfaciendum populi voluntati est. Convocati autem oporteat ex vicina etiam provincia episcopos ad metropolitani episcopi creationem.

XII. Iam vero post Concilium Nicaenum in electionibus eundem prorsus veterem morem perpetuo Ecclesiam ad nostra pene tempora servasse, ut a clero et populo fieret ex Patribus ac rebus gestis, ex conciliis et iuribus, ex Roman. Pontifi. attestationibus et decretis, iam sumo comprobandum. Duas episcopi Caesariensis in Cappadocia electiones ponit Gregorius Nazianzenus, in quibus egregiam navavit operam Gregorius eius parens, verus et proprius episcopus Nazianzenus. Alteram Eusebii, Basilii magni alteram, proximi Eusebio dati sucessoris. In utraque mos idem antiquus perseverat:150 Caesariensium, inquit Theologus, civitas de pontificis disceptabat electione, cum unus obiisset, alter vero in locum eius substituendus quaerentur. Fervebat itaque seditio nec facile sedari poterat. Civitas enim illa ex sui natura admodum hanc ob rem ad seditionem est proclivis, cum propter fidei ardorem, tum cathedrae praestantiam singularem, et haec erant, quae contentionem plus accendebant. Aderant itaque episcopi quidam, ut pontificem darent. Cum vero populus inter se divisus esset et alius alium poneret, quemadmodum in talibus fieri consuevit, secundum quod unusquisque, vel amicitia alicuius, vel pietate erga Deum affectus erat, tandem populus universus consensit, ut quendam ex primis inter eos vita praestantem, nondum tamen Divino baptismate signatum, invitum etiam raperent. Auxilio itaque manus militaris, quae tum forte aderat, illum super gradum posuerunt ac episcopis obtulerunt, rogantes ut illum expiarent et ponitificem pronunciarent, interimque persuasionibus vim quoque permiscere non dubitant, non admodum decenter, sed magno fidei fervore impellente. Verum enimverro non huius temporis est referre, quemnam illo praestantiorem, aut sanctiorem ostenderit tempus. Quid igitur factum est? Aut quousque processit seditio? Coegerunt, expurgaverunt, pronunciaverunt, super thronum collocarunt, manu potius, quam voluntate et dispositione spiritus, quod patuit quidem ex sequentibus.

XIII. De Basilii vero electione multa dicit idem Gregorius Theologus, tum in hac ipsa oratione, quam in funere sui patris dixit, tum etiam in alia, quam de laudibus Basilii habuit, sed quod spectat ad morem eligendi episcopos, in utraque narrat Basilium fuisse de more electum ab episcopis, clero et populo, non tamen sine seditione populari; ut propterea cupiat ipse Nazianzenus151 electiones a clero solo et sui temporis Nazaraeis, hoc est monachis, fieri, quam a laicis potentioribus et plebe;

148 Capit. 5.149 Dinstinct. 65. fin., in annor.150 Orat. 14., quae est in funere patris.151 Ibidem.

Page 31: De Republica 3

addit et illud: Tandem electio canonice fieri deberet unusque qui pronunciari debebat numero destitueretur, electo senectute et aegritudine degravatus (Gregorius Pater) surrexit et ad civitatem iuvenili perrexit animo, seu potius corpore ferebatur mortuo, ac parumper spirante ordinatur ille, collocat eum in thronum.] Concurrere ergo vota omnia episcoporum comprovincialium ad electionem metropolitani oportuit. Nam et propterea idem Gregorius senior, antequam ad electionem in persona accedere statuisset, per litteras non semel inculcavit, se in nullum alium, nisi in solum Basilium consentire. Caeterum ex omnibus, inquit,152 qui et honore et gloria apud vos florent, neminem Dei dilectissimo filio nostro Basilio presbytero anteferre possum. – Si igitur huic sententiae assensum fuerit suffragiumque nostrum adeo sanum et integrum unaque com Deo latum vicerit et spiritualiter adsum et adero; imo etiam iam manum imposui spiritusque fiducia nitor. Sin autem aliud quidpiam potius quam hoc placeat, ac per sodalitia et cognationes eiusmodi res expendantur, ac miscellanea turba exactum, et severum electionis morem convulserit et distraxerit, seorsim sane id quod vobis arriserit, facite; nos autem intra nosmet ipsos collecti quiescimus.] Exactum et severum electionis morem vocat, ubi episcopi potissimum de persona deliberant, populo tamen non invisa. Hunc vero morem a turba solere convelli, ubi illa parata non sit episcoporum iudicium sequi, sed tumultuarie velit aliquem temerarie obtrudere, ac per vim in sede collocare. Cives tamen in hac electione suas partes habuisse, quamvis non pauci Basilio obsisterent. Gregorius iunior non diffiterur.153 Quid vero ipse Basilius?

XIV. Conqueritur contra Anthimum Thianensem, secundae Cappodociae vix legitime factum metropolitanum scribitque ad Meletium:154 Nosse autem volo pietatem tuam, quod bonus frater Anthimus, Faustum, qui versatus est apud papam, episcopum elegit, ne suffragiis quidem susceptis et electione contra Venerandissimum fratrem Cyrum facta, ut Armeniam seditione compleverit.

XV. Mortuo Athanasio episcopi circumvicini155 congregantur et Petrum in sede Alexandrina ei suffecerunt. Is vero a Lucio Ariano pulsus, in sua epistola, inter alia, haec scribit:156 Quae cum ita se haberent et ipse de Ecclesia decessissem (qui enim ibi manere poteram, ubi incursiones a militibus factae, ubi multitudo argento conducta ad seditionem, ubi nimia pecuniae cupiditas, ubi turbae gentilium amplissimis promissis ad maleficia invitatae?), noster scilicet succesor Lucius, qui partes lupi nequitia et improbe factis agere impense studebat quique episcopatum non consensu episcoporum orthodoxorum in unum convenientium, non suffragiis vere clericorum, non postulatione populi, uti sacri Ecclesiae canones praescribunt, sed pecunia tanquam dignitatem quandam, ut ita dicam, saecularem emerat, illo cum mandato advenit.] Audivimus ex Petro Alexandrino martyre, quae tunc esset electio canonica episcoporum. Ad Martini quoque Turonensis electionem157 incredibilis, ut scribit Severus, multitudo, non solum ex illo oppido (Turonensi), sed etiam ex vicinis urbibus, ad suffragia ferenda, convenerat.] Bricium etiam proximum Martini successorem, scribit Gregorius Turonensis158 consentientibus civibus officium pontificatus adeptum fuisse.

152 Apud Greg. Nazian. epistol. 22. et 25.153 Orat. de laud. Basil.154 Epistol. 58.155 Theod. libro 4., capit. 18.156 Ibidem cap. 20.157 Sulpit. de vit. B. Mart. capit. 7.158 Libro secundo hist. c. 1.

Page 32: De Republica 3

XVI. Hieronymus:159 In plerisque, inquit, suffragium meretur sola simplicitas et alterius prudentiae et calliditati, quasi malitiae opponitur. Nonnunquam errat plebis vulgique iudicium et in sacerdotibus comprobandis unusquisque suis moribus favet, ut non tam bonum, quam sui similem quaerat praepositum.] Item alibi:160 Nam et Alexandriae, inquit, a Marco Evangelista usque ad Heraclam et Dionysium episcopos, presbyteri semper unum ex se electum in excelsiori gradu collocatum episcopum nominabant.] Ecce tibi penes clerum electio. Praeterea idem Hieronymus verba illa Prophetae: Terra, si constituerit super se speculatorem, etc., declarans ait:161 Terra est Ecclesia, quae saepe de novissimis suis speculatorem eligit. – Speculator autem Ecclesiae, vel episcopus, vel presbyter, qui a populo electus est. – Unde magnopere formidandum est, inquit, ne ad hoc officium accedamus indigni et assumpti a populo, negligentiae nos demus atque desidiae.

XVII. Ambrosius quoque a tota Ecclesia electiones fieri docet, dum ita scribit ad Ecclesiam Vercellensem:162 Confligor dolore, quia Ecclesia Domini, quae est in vobis, sacerdotem adhuc non habet ac sola nunc ex omnibus Liguriae atque Aemiliae Venetiarumque, vel caeteris finitimis Italiae partibus, huiusmodi eget officio, quod ex ea aliae sibi ecclesiae petere solebant et (quod verecundius est) mihi adscribitur vestra intentio, quae affert impedimentum. Nam cum sint in vobis dissensiones, quomodo possumus aliquid, aut nos decernere, aut vos eligere, aut quisquam acquiescere, ut inter dissidentes suscipiat hoc munus, quod inter convenientes vix sustineatur? Haec est illa confessoris institutio, haec iustorum soboles patrum, qui Sanctum Eusebium, quem nunquam ante cognoverant, posthabitis civibus, simul ut viderunt, et probaverunt; tantumque interfuit ut probaretur, quantum ut videretur. Merito vir tantus evasit, quem omnis elegit Ecclesia, merito creditum quod divino esset electus iudicio, quem omnes postulavissent. Convenit igitur, ut sequamini exemplum parentum, praesertim cum a sancto confessore institutos meliores patribus esse oporteat, quando vos melior doctor instituit atque erudivit modestiaeque vestrae et concordiae insigne edere ut congruatis ascensu, ad postulandum sacerdotem.] Attendamus, obsecro, diligenter his, quae a sanctissimo Patre observantur, ut omnino populi consensus expectetur, nec operae precium sit, ut quis episcopus constituatur, si de illo suscipiendo plebs tota non consenserit. Vix enim, inquit, inter consentientes onus episcopale sustinetur, quanto minus inter dissentientes sustinebitur? Ac propterea Ambrosius illius provinciae metropolitanus nolebat ordinare ullum episcopum Verecellensibus, nisi prius tota illa Ecclesia in unum aliquem consentiret; infra enim probabimus, episcopum non esse dandum invitis. Observat enim consensum populi, facile a Deo bonum impetrare pastorem; inde enim fit, quod saepe et invisi et inutiles sint pastores, ubi nullo quaesito populi consensu ii eidem obtruduntur. Quod infra melius ponderabo.

XVIII. Augustinus, ubi163 quatuor genera posuit in Ecclesia apostolorum, cum Hieronymo et ordinarium iam sit eorum genus, qui a Deo fiunt, sed per hominem; contingere tamen etiam ait, ut et tertium adsit genus, eorum qui per homines tantum fiant, sed non a Deo. Sicut nostris, inquit,164 temporibus multi favore vulgi in 159 Libro 1., adv. Iovin.160 Evagr. epistol. 86.161 In Ezachiel. capit. 33.162 Epistol. 82.163 Sup. libro 2., capit. 4., numer. 7. 164 Dial. 65. qq. ad Oros. quaest. 64.

Page 33: De Republica 3

sacerdotium subrogati sunt.] Subditque indicia ad cognoscendos illos, qui vere sunt a Deo per homines et ait:165 Illum cognosce missum a Deo, quem non paucorum hominum laudatio, vel potius adulatio eligit, sed illum quem et vita et mores optimi et apostolicorum actio commendat sacerdotum, vel etiam qui universorum populorum iudicio comprobatur, qui non appetit praesse, qui nec pecuniam dat ut episcopatus honorem acquirat. Nam qui praesse festinat, quidam Patrum eleganter expressit dicens: sciat se non esse episcopum, qui praesse cupit non prodesse.] Universi populi approbationem, quando eligitur Episcopus, vult Augustinus esse unum ex signis Divinae missionis. Ac interim recenset morem, ut vulgus etiam in electionibus suam partem haberet, licet interdum indignis faveret. Idem signum tractat etiam Cypranius, supra libro 2., capit. 4., numer. 22., huius operis. Et Ambrosius modo citatus, numer. praeced. Et Hormisda infra hoc ipso capit. numer. 39.

XIX. Sed mos legitimarum electionum egregie explicatur, ubi Augustinus Eradium sibi successorem instituit. Populo enim solenniter congregato in Ecclesia dixit Augustinus:166 Scio post obitus episcoporum per ambitiosos, aut contentiosos, solere ecclesias perturbari et, quod saepe expertus sum et dolui, debeo quantum ad me attinet, ne contingat huic prospicere civitati. Sicut novit charitas vestra, in Milevitana Ecclesia modo fui, qui post obitum beatae mem. fratris et coepiscopi mei Severi nonnulla ibi perturbatio populi timebatur. Veni et, quomodo voluit Dominus, adiuvit nos pro sua misericordia, ut cum pace episcopum acciperent, quem vivus designaverat episcopus eorum. Hoc enim eis cum innotuisset, voluntatem praecedentis episcopi sui libenter complexi sunt. Minus tamen aliquid factum erat, unde nonnuli contristabantur, quia frater Severus credidit posse sufficere, ut successorem suum apud clericos designaret; ad populum inde non est locutus et erat inde aliquorum nonnulla tristitia; quid plura? Deo placuit, tristitia est, gaudium successit, ordinatus episcopus, quem praecedens episcopus designaverat.] Electionem itaque personae, a praecessore, cum solo clero peractam, ut minus habentem et defectuosam agnoscit etiam Augustinus, quia inconsulto populo et absque eius assensu facta fuit. Atque hunc defectum, ut tolleret Augustinus, qui Eradium sibi successorem designabat, ait: Ergo ne aliquis de me queratur, voluntatem meam, quam credo Dei esse in omnium vestrum notitiam, profero: Presbyterum Eradium mihi successorem volo.] Secutae sunt acclamationes populi consentientis. Post quas quaesivit Augustinus, ut actis publicis consensus hic populi solenniter notaretur. A notariis, inquit, Ecclesiae, sicut cernitis, excipiuntur, apertius ut dicam, ecclesiastica nunc gesta conficimus. Sic enim hoc esse, quantum ad homines attinet, connfirmatum volo.] Hic iam populus consentiendo acclamavit. Atque ita electio peracta est, ordinatio tamen dilata post mortem Augustini et Eradius mansit coadiutor Augustini, cum futura successione. Erit, inquit, presbyter ut est, quando Deus voluerit, futurus episcopus.] Et de hoc infra. Sola enim Augustini voluntate et populi sui consensu coadiutor Augustino est datus et futurus post ipsum episcopus electus ac designatus. Quanta etiam sit potestas populi in electione sui episcopi, habes ad eodem Augustino expressum, ubi supra libro 2., capit. 11., numer. 7., et suam et Piniani violentam electionem ab sacerdotium commemoravit. Nam similiter etiam episcopos rapere, ne dum eligere solebat populus, ut obiecit Donato Augustinus.167

165 Ibidem quaest. ultim.166 Acta publica apud. Augustin. Epist. 100.167 Epistol. 204.

Page 34: De Republica 3

XX. Chrysostomus, qui et ipse168 a populo et clero in episcopum est electus, imperatore quoque consentiente, haec aliquando scripsit:169 Ito hinc iam ac publica festa spectato; ea dico, in quibus dignitatum ecclesiasticarum electiones, de more, fiunt; et tam multis videbis inibi criminationibus lacerari episcopum, quanta est tota illa subditorum multitudo, quibus eligendi potestas concessa est. Hos omnes tum in multas factiones scindi, neque inter se consentire, neque cum eo, cui sorte episcopatus delatum sit, presbyterorum congregationem convenire videas, sed unusquisque a suis unius partibus stat, alius hunc, alius illum eligens; cuius rei causa haec est quod in unum non specant, quod solum spectandum fuerit, nempe animi virtutem, sed aliae sunt causae quibus honores conciliantur; verbi gratia hic quod claro genere natus sit, in episcopatus, inquit, ordinem cooptetur; ille quod opibus abundet, neque indigeat alimentis ex ecclesiae proventibus quaesitis; alius etc.] Damnatio impio Dioscoro Alexandrino in Concilio Chalcedonensi eoque exautorato, quo pacto processum fuerit ad electionem Proterii ipsius successoris, narrat in suo Breviario Liberatus Diaconus, ita scribens:170 Reversi sunt autem, relegato Dioscoro, Alexandriam, qui cum eo venerant episcopi et clerici, – ut cum omnium civium voluntate eligerent ordinandum episcopum, factis ad hoc literis praecedentibus ad Theodorum Augustalem. Collecti sunt ergo nobiles civitatis, ut eum, qui esset vita et sermone pontificatu dignus, eligerent; hoc enim et imperialibus sanctionibus iubebatur. Cumque super hoc multa dubitatio praecessisset, volentibus civibus neminem penitus ordinare, ne adulteri viderentur, Dioscoro quippe vivente, novissime in Proterium universorum sententia declinavit.] Dioscoriani tamen post multas molestias Proterio exhibitas eum tandem occiderunt et Timotheum Aelurum in eam sedem intruserunt. Sed Leo imperator occurrrit scripsitque duci Alexandriae Stylae, ut pelleret quidem ab episcopatu omnibus modis Timotheum, inthronizaret autem alium decreto populi, qui synodum vindicaret.] Iussit videlicet imperator piissimus, ut populus catholicus, qui nimirum Chalcedonensem synodum veneraretur eique adhaereret, electionem episcopi perageret, et quem populus elegisset, eum dux inthronizaret.

XXII. De Mennae Constantinopolitani electione, eodem more legitimo facta, videbimus inferius in Agapeto num. 39. De electione vero Eutychii Mennae succesoris, Eustathius, post narratam visionem Iustiniano imperatori exhibitam, qua ei divinitus de Eutychio dictum fuit: Fac hic sit Episcopus, subdit:171 Haec cum ita se habere iureiurando affirmaret imperator, omnes ipsius intentionem et studium (quod divino quodam splendore vultus declarabat) conspicientes, uno animo eademque mente et cunctis suffragiis atque una voce ante tempus clamabant: Dignus est, dignus est. Cum igitur illi omnia ordine et ex divinorum canonum praescripto, contigissent – consecratur.] In hoc vero ordine et canonum praescripto posuit populi consensum et acclamationem.

XXIII. Carlous Magnus et Ludovicus filius, electiones legitimas de more ecclesiastico fieri cupientes, ita statuerunt:172 Sacrorum canonum non ignari, ut in Dei nomine sancta Ecclesia suo liberius potiretur honore, assensum ordini ecclesiastico praebuimus: ut scilicet episcopi, per electionem clericorum et populi, secundum statuta canonum, de propria dioecesi – eligantur.] Praximque fuisse tunc huic

168 Socrat. lib. 6., cap. 2.; Sozom. lib. 8., cap. 2.; Pallad. cap. 5.169 De Sacerd. lib. 3., cap. 15.170 C. 14.171 Apud Surium die 6. April.172 Capitul. lib. 1., c. 84. ponitur dist. 63., c. 34.

Page 35: De Republica 3

imperiali decreto conformem habes ex epistola Hincmari ad Carolum:173 Venerunt, inquit, tres clerici et duo laici Sylvanectensis Ecclesiae, ad indignitatem meam innotescentes, eandem ecclesiam fratre et consacerdote nostro defuncto viduatam esse pastore, ferentes etiam ipsius ecclesiae, tam cleri, quam plebis petitionem, ut secundum sacras regulas pastor tribuatur. Quos interrogavi, si verbum erat de pace cleri ac plebis ipsius ecclesiae et aliqua designata persona? Qui respoderunt se non aliam petitionem ex parte sociorum afferre, nisi ut apud solitam misericordiam vestram illis liberam ac regularem electionem obtinere satagerem, quatenus secundum sacras regulas illuc canonico visitatore directo, ab omnibus ecclesiae ipsius alumnis valeat eligi, cui debet ab omnibus obediri.

XXIV. Flores, author satis laudatus circa haec eadem tempora Caroli Magni, de episcoporum electione fusius disputavit; cuius disputationis fragmentum cincunfertur, in quo inter alia haec habentur:174 Manifestum est omnibus, qui in Ecclesia Dei sacerdotale officium administrant, quae sunt illa, quae in ordinatione episcopali et sacrorum canonum autoritas et consuetudo ecclesiastica, iuxta dispositionem divinae legis et traditionem apostolicam, iubeat observari, videlicet, ut pastore defuncto et sede vacante unus de clero Ecclesiae, quem communis et concors eiusdem cleri et totius plebis consensus elegerit et publico decreto celebriter ac solenniter designavit, legitimo episcoporum numero consecratus, locum decedentis antistitis rite valeat obtinere; nec dubitetur divino iudicio et dispositione firmatum, quod ab Eccelsia Dei, tam sancto ordine et legitima observatione, fuerit celebratum. Haec sunt, quae in conciliis patrum et in decretis apostolicae sedis pontificum statuta reperiuntur, et ab Ecclesia Christi et initio comprobata reperiunntur et comprobantur.] Et producto Cypriani dicto, quod nos etiam supra numer. 7. produximus, ex Epistola 4., lib. 1. Subdit: sed fuit semper integra et rata ordinatio, quam sancta Ecclesia iuxta traditionem apostolicam et religiosae observationis formam celebravit.] Illa nimirum, quam ipse hic descripserat, per totius cleri et populi electionem et hanc electionem ad apostolicam reducit traditionem. Sed et in Romana Ecclesia habet idem autor solo dispositionis iudicio et fidelium suffragio, legitime pontifices consecratos.

XXV. De electione Romani Pontificis erit nobis seorsim proprius sermo lib. 4. sequenti. Interim tamen, sicut Florum audivimus, eam ad communes aliarum ecclesiarum regulas reduxisse; ita accipe, quae Nicolaus 2. constituit, siquidem in hac constitutione adhuc apparet constantisimus mos electionum, apostolica traditione, hoc est, inviolabili, imo etiam, si175 Cypriano credimus, evangelica in Ecclesiam introductus. Certus vero atque legitimus, inquit Nicolaus,176 electionis ordo perpenditur, si perspectis diversorum Patrum regulis, sive gestis, etiam illa B. Leonis praedecessoris nostri sententia recolatur. Nulla, inquit, ratio sinit, ut inter episcopos habeatur, qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a comprovincialibus episcopis, cum metropolitani iudicio, consecrati.177 Quia vero sedes apostolica cunctis in orbe terrarum praefertur ecclesiis atque ideo supra se metropolitanum habere non potest, cardinales episcopi procul dubio metropolitani vice funguntur, qui videlicet electum episcopum ad apostolici culminis apicem provehunt.] Hactenus Nicolaus. Cardinales vero episcopi erant episcopi circumvicini,

173 Apud Baron. tom. 9., an. 813., n. 7., 28.174 Apud Baron. tom. 12. in appen. ad an. 813.175 Sup. nu. 7.176 Distinct. 23., cap. in nomine.177 Ivo par. 5., capit. 80.

Page 36: De Republica 3

Romanae metropolis proprii suffraganei. Id enim in aliis etiam metropolitanis omnibus servatum iam ostendimus et praescriptum, meliusque in sequentibus ostendemus.

XXVI. Percurre etiam, si placet, aliquot epistolas Ivonis et videbis electiones episcoporum multas a clero et populo illo tempore canonice peractas, praesertim vero vide Epistolas 97., 98., 104., 138., 144., 157. et alias. Et metropolitani electionem ab episcopis provinciae fieri reperies in Epistola 149. Sed et paulo post Gerberti Abbatis, qui fuit postea Sylvester 2., electio in archiepiscopum Remensem facta est solenni decreto episcoporum, cleri et populi, quae sic habet:178 Nos episcopi Remorum dioeceseos, secundum has constitutiones, patrum favore et conniventia utriusque principis nostri domini, videlicet augusti et excellentissimi regis Roberti, assensu quoque eorum, qui Dei sunt in clero et populo, eligimus nobis archiepiscopum abbatem Gerbertum etc.] Prius vero electio facta fuerat de persona Arnulfi, regis Lotharij filii, in haec verba: Nos qui dicimur episcopi dioeceseos Remorum metropolis, cum omni clero diversi ordinis, populo acclamante, orthodoxis regibus nostris consentientibus, eligimus nobis in praesulem, etc. Arnulphum, etc.

XXVII. Bernardi temporibus idem mos perseverabat; is enim commendat papae Honorio Albericum in episcopum Catalaunensem electum:179 In cuius electionem, inquit, totus tam clerus, quam populus, pari voto et voce convenerant.] Et ad Gebennensem electum sic scribit:180 Credimus electionem tuam esse a Deo, quam tanto cleri populique consensu fuisse celebratam accepimus.] Ep. 121.: Mediolanensis civitas, plebs et nobilitas, confirmationem suae electionis, Bernardi tempore, a Romano pontifice obtinuerat.] Ad Sennonensem clerum scribit idem, sede illa vacante et ait:181 Destituti Benedicto pastore vestro, opus est, charissimi, ut de substituendo alio solicite satagatis. Expectandum proinde suffraganeorum consilium episcoporum, expectandus adsensus religiosorum, qui sunt in episcopatu, atque in communi tractandum commune negotium: – nec sua, quod absit solennitate, fraudetur tanti sacerdotis rite celebranda electio.] Ecce paulatim iam populus coeperat excludi, sed clerus adhuc eligebat. Idem apparet in Epistolis eiusdem Bernardi, 275., 282., 329 et de consideratione, l. 3., c. 2.

XXVIII Eodem tempore Petrus Blesensis succensuit, dum cerneret electiones episcoporum clam fieri, nam soli monachi canonici Ecclesiae Cantuariensis elegerant quendam in episcopum, post Thomae necem. Ausa est, inquit,182 irrumpere usque ad religionis professores magistra illa discordiae, odii fomes et occasio scandalorum, praesumptuosa scilicet usurpatio, seorsim et singulariter eligendi, ut contempta et abiecta episcoporum et abbatum deliberatione communi fieret electio furtiva, clandestina et consuetudini contraria, inimica legibus, damnata decretis et moribus reprobata. – Sane pestis haec et aliae innumerabiles corpus Ecclesiae generalis hodie inficiunt et corrumpunt.] Narrat etiam idem183 se fuisse in archiepiscopum Neapolitanum ab illa Ecclesia electum et per maiores capituli communi decreto et voto unanimi postulatum, dignitatem tamen illam se respuisse.

178 Vita Gerberti post eius epistolas.179 Epistol. 13.180 Epist. 27.181 Epist. 202.182 Epist. 27.183 Ep. 131.

Page 37: De Republica 3

XXIX. Ioannes quoque Saresberiensis eodem tempore easdem cleri et populi electiones saepius commemorat in suis epistolis, nam in Epistola 52. populum quendam pastore destitutum hortatur ad canonicam electionem faciendam. Electionem quoque Richardi Cantuariensis, proximi Thomae occiso dati successoris, narrat idem in epistolis,184 quas nomine episcopi Exoniensis et conventus Cantuatiensis exaravit, ab episcopis suffraganeis, praeeunte desiderio et prece populi, secundum instituta sacrorum canonum, fuisse factam. Sed iam a metis ad carceres iterum per concilia redemus, ad eosdem rursus per Romanos pontifices redituri.

XXX. Quid in Concilio Nicaeno in hoc genere statutum, quid in aliis ecclesiasticis comitiis, sive prius, sive posterius, circa dicti primi concilii generalis tempora, decretum sit, iam vidimus; nunc alia percurramus. Arelatense concilium secundum, sub Sylvestro, seu potius sub Siricio, statuit:185 In ordinatione episcopi hunc ordinem custodiri, ut primo loco venalitate, vel ambitione, submota ab episcopis nec nominentur, de quibus clerici, vel laici cives, erga unum eligendi habeant potestatem.] Carthaginense:186 Illud est statuendum, ut, quando ad eligendum episcopum convenimus, si qua contradictio fuerit oborta (quia saepe talia facta sunt apud nos), non praesumant ad purgandum eum qui ordinandus est, tres tantum, sed postulantur ad numerum supra dictorum duo vel tres et in eadem plebe, cui ordinandus est, discutiantur primo personae contradicentium, postremo illa etiam quae obiiciuntur, pertractentur, et cum purgatus fuerit, sub conspectu publico, ita demum ordinetur.] Carthaginense 4.187 post enarratas qualitates futuri boni episcopi: Si talis fuerit, inquit,188 tunc cum consensu clericorum et laicorum et conventa totius provinciae episcoporum maximeque metropolitani vel autoritate, vel praesentia ordinetur.

XXXI. Patres Concilii primi Constantinopolitani, secundi generalis, libellum synodicum ad Damasum et episcopos occidentales miserunt, in quo multa commemorant et notificant, quae ad instaurandam disciplinam ecclesiasticam fuerunt in illo concilio statuta. Inter haec de electionibus ista habent:189 De administrationibus autem, quae sunt cuiusque ecclesiae propriae, cum vetus, ut nostis, lex est, tum sanctorum patrum in Concilio Nicaeno decisio, ut videlicet singularum provinciarum antistites, una cum finitimis, modo ipsis ita visum fuerit, episcopis ministros ad ecclesiarum commodum in suis ipsorum provinciis ordinent. Ex cuius legis et decisionis praescripto scitote tum alias quoque ecclesias apud nos administratas esse, tum illustrissimarum ecclesiarum sacerdotes delectos. Unde Ecclesiae Constantinopolitanae, recens, ut ita dicam, aedificatae, quamque ex haereticorum blasphemia tanquam ex ore leonis per misericordiam Dei nuper eripuimus reverendissimum sanctissimumque Nectarium, in concilio generali, communi omnium consensu, praesente Theodosio imperatore religiosissimo, totius denique cleri totiusque civitatis suffragiis, episcopum constituimus. Ecclesiae autem vetustisimae et vere apostolicae Antiochiae, urbis Syriae, in qua primo venerandum Christianorum nomen auditum est, reverendissimum et sanctissimum Flavianum episcopi illius provinciae et dioeceseos orientalis in unum convenientes, tota illa Ecclesia, uti canon postulat, suffragante et velut uno ore virum illum honorifice collaudante, episcopum 184 Epist. 298., 299.185 Cap. 35.186 3., c. 40., dist. 23., cap. Illud et Concil. Africa. cap. 17.187 Cap. 1.188 Distinct. 23., cap. Qui Episcopis.189 Apud Theodor. libro 5., capit. 9.

Page 38: De Republica 3

ordinarunt. Quae quidem ordinatio uti legitima, communi concilii consensu approbata est. Porro Ecclesiae Hierosolymitanae, quae est aliarum omnium mater, reverendissimum et sanctissimum Cyrillum episcopum, vobis ostendimus, tum ab episcopis provinciae, uti canon vult, iam pridem creatum esse, tum plurima praelia adversus Arianos variis in locis confecisse. Quibus rebus tanquam legitime et secundum Ecclesiae canones constitutis obsecramus Vestram Reverentiam uti congratuletur spirituali charitate nos mutuo devinciente.

XXXII. Concilium Aurelianense 2. circa tempora Vigilii, de electionibus haec habet:190 In ordinandis metropolitanis episcopis antiquam institutionis formulam renovamus, quam per incuriam omnimodis vidimus amissam. Ita metropolitanus episcopus a comprovincialibus episcopis, clericis, vel populis electus, congregatis in unum omnibus comprovincialibus episcopis, ordinetur; ut talis Deo propitio ad gradum huius dignitatis accedat, per quem regula Ecclesiae in melius aucta plus floreat.] Tertium quoque eiusdem loci concilium sic statuit:191 Metropolitanus a comprovincialibus episcopis (sicut decreta sedis apostolicae continent) cum consensu cleri, vel civium, eligatur, quia aequum est, sicut ipsa sedes apostolica dixit, 192 ut qui praeponendus est omnibus, ab omnibus eligatur. De comprovincialibus vero ordinandis, cum consensu metropolitani cleri et civium, iuxta priorum canonum statuta, voluntas et electio requiratur.

XXXIII. In Arvernensi canon est huiusmodi:193 Placuit etiam, ut sacrum quis pontificii honorem, non votis quaerat, sed meritis, nec Divinum videatur munus comparare rebus, sed moribus, atque eminentissimae dignitatis apicem omnium conscendat electione, non paucorum favore. Sit in eligendis sacerdotibus cura praecipua, quia irreprehensibiles esse convenit, quos praeesse necesse est corrigendis. Diligenter ita quisque inspiciat praedium dominici gregis, ut sciat, quod meritum constituendi deceat esse pastoris. Episcopatum ergo desiderans, electione clericorum, vel civium consensu, etiam metropolitani eiusdem provinciae, pontifex ordinetur. Non patrocinia potentum adhibeat, non calliditate subdola ad contribuendum decretum alios hortetur praemiis, alios timore compellat. Quod si quis fecerit, Ecclesiae cui indignus praeesse cupit, communione privabitur.

XXXIV. In Aurelianensi vero quinto sic legimus:194 Ut nullum episcopatum praemiis, aut comparatione, liceat adipisci, sed cum voluntate regis, iuxta electionem cleri ac plebis, sicut in antiquis canonibus continetur scriptum, consensu cleri ac plebis a metropolitano, vel quem vice sua miserit, cum comprovincialibus pontifex consecretur.] Item: Sed nec per oppressionem potentium personarum ad consensum faciendum cives aut clerici, quod dici nefas est, inclinentur.] In Toletano quarto illud habemus:195 Sed nec ille deinceps sacerdos erit, quem nec clerus, nec populus propriae civitatis elegit, vel autoritas metropolitani, vel comprovincialium sacerdotum assensus non exquisierit. Et paulo post: Tunc secundum synodalem, vel decretalia constituta, eum omnium clericorum, vel civium voluntate, ab universis comprovincialibus episcopis – consecrabitur.

190 L. 2., c. 7.191 Capit. 3.192 Anicet. epist. VII., infra cap. 5., num. 4.193 Cap. 2.194 Capit. 10., 11.195 Cap. 18 habetur, distinct. 51. cap. fin.

Page 39: De Republica 3

XXXV. Inter canones Graecarum synodorum a Martino Bracharensi collectos unus morem hunc, ut a populo episcopus eligatur, expresse supponit, dum sic habet:196

Si quis episcopus vacans in ecclesiam non habentem episcopum subripiens populos sine concilio integri ordinis irruerit, etiam si populus quem seduxit desideret illum, alienum eum ab Ecclesia esse oportet. Integrum autem et perfectum concilium dicimus illud, in quo metropolitanus episcopus fuerit.] Et in Cabilonensi ita statuitur:197 Si quis episcopus de quacunque civitate fuerit defunctus, non ab alio, nisi a comprovincialibus, clero et civibus suis, alterius habeatur electio; sin aliter, huiusmodi ordinatio irrita habeatur.] Quinisexta etiam synodus198 electionem episcopi ab omnibus episcopis comprovincialibus faciendam esse agnoscit, fatetur et statuit. Et Concilium Valentinum sub Leone 4.,199 electionem cleri et plebis ordinariam esse supponit. Ita quoque in Ticinensi synodo sub Ludovico 2. imperatore inter alia cavetur, ut vacante sede primum quidem illius loci presbyteri, vel caeteri clerici, idoneum sibi rectorem eligant; deinde populi, qui ad eandem plebem aspicit, sequatur assensus.] Et apud Bellovacum synodus, a Carolo rege, sub Nicolao primo congregata, Remensi Ecclesie pastorem dedit, electione facta iuxta Ecclesiae morem, quae sic describitur:200 Unde a clero et plebe ipsius metropolis, sed et ab episcopis eiusdem provinciae petitus, sicut petitio eorundem manibus subscripta declarat et ab archiepiscopo tunc suo Sennonensi et proprio episcopo Parisiorum, nec non etiam episcopis Sennonensis provinciae, cum consensu abbatis sui et fratrum monasterii, in quo degebat, favente etiam D. Carolo rege glorioso, episcopis Remensis provinciae et clero ac plebi ipsius metropolis, per canonicas litteras ipsorum manibus subscriptas, quas patenter nobis ostendit frater Hincmarus, est traditus. Sicque de proprio ipsius Ecclesiae clero effectus, cum decreto canonico eligentium manibus roborato, iudicio metropolitanorum et eorum qui circuincirca fuerunt, secundum Laodicense concilium, praesentia et unanimi consensu omnium suffraganeorum ipsius metropolis, astante quoque metropolitano suo, qui eum consensu coepiscoporum suorum illis tradiderat, omnibus acclamantibus, nullo resultante, aut obdicente, canonice et iuxta decreta sedis Romanae pontificum, veluti litterae nobis ostentae, quas Africanum concilium ordinatum ab ordinationibus suis iubet accipere, monstrant, in ea est ordinatus.] In quodam Remensi concilio sub Leone 9. canon hic fuit positus:201 Ne quis sine electione cleri et populi ad regimen ecclesiasticum proveheretur.

XXXVI. Variis tandem praetextibus et forte non sine occasione, propter abusus introductos, plebem excludere ab electionibus multi sunt conati. Eam vero, non nisi cum maxima iniuria et contra tot Ecclesiae statuta excludi, inde vel maxime probatur; quod invitis episcopum nullo modo esse dandum, tota clamet antiquitas et ratio suadeat vehementissime. Quare et in Concilio Ancyrano antiquissimo liberum esse plebi supponitur, ut possit episcopum sibi, ea inconsulta, datum respuere; sic enim:202 Si qui episcopi ordinati sunt, nec recepti ab illa parochia, in qua fuerunt denominati voluerintque alias occupare parochias – hos abiici placuit.] Et Cyprianus supra numer. 7. dicebat plebem maxime habere potestatem, vel eligendi dignos sacerdotes, vel indignos recusandi.] Et in Antiocheno Concilio,203 supponit plebem

196 Capit. 9. habetur, distinct.92., capit. Si quis episc.197 Capite decimo.198 Syn. quinisex. capit. 39.199 Capit. 7.200 Apud Baron., tom.10., ann. 867., num.18.201 Apud eund. Baron., tom 11., in append.202 Canone illius 18. habetur, distinct. 92., c., 6.203 Canon. 18.

Page 40: De Republica 3

posse episcopum sibi ea inscia ordinatum recusare: Si quis, inquit, ordinatus non erit in parochiam, ad quam est ordinatus, non sua quidem culpa, sed propter populi recusationem, vel aliquam aliam causam, quae a se non oritur, is sit et honoris et muneris particeps, dummodo nullam rebus ecclesiae, in qua convenit, molestiam afferat. Eodem tempore Iulius204 orientales episcopos reprehendens, quod episcopos plebibus acceptos expellerent et alios invisos, invitis obtruderent, id contra apostolicas Pauli et Petri, ac Patrum traditiones esse docet, ut habes infra lib. 4., cap. 10., n. 20. Et expresse Coelestinus papa (quem infra num. 44. Ioannes quoque octavus secutus est), imo et infra cap. 6., num. 16., Pelagius declarat, licere clericis refutare episcopum, nec illum recipere, si ex alieno clero is eis praeficiatur. Sit facultas, inquit,205 clericis retinendi, si se viderint praegravari, et quos sibi ingeri ex transverso agnoverint, non timeant refutare. Qui etsi non debitum praemium, vel liberum de eo, qui eos recturus est, debeat habere iudicium.] Qui et illud praemiserat:206 Nullus invitis detur episcopus, cleri, plebis et ordinis consensus, ac desiderium requiratur.] Et exemplum infra habes de Perigene. Infra cap. 6., n. 13.: Leo sapientissime, cum de summi, inquit,207 sacerdotis electione tractabitur, ille omnibus praeponatur, quem cleri plebisque consensus concorditer postulant; ita ut, si in aliam forte personam partium se vota diviserint, metropolitani iudicio is alteri praeferatur, qui maioribus et studiis iuvatur et meritis, tantum ut nullus invitis et non petentibus ordinetur, ne plebs invita episcopum non optatum, aut contemnat, aut oderit, et fiat minus religiosa quam convenit, cui non licuerit habere quem voluit.] Item excessum Hilari reprehendens, qui praeter ius fasque episcopos ordinabat, ait:208 Traduntur ordinandi ad hoc officium iis quibus praeficiendi sunt, civitatibus ignoti, ut enim notus qui fuerit probatus per pacem petitur. Ita per vim necesse est, qui ignotus adducitur, imponatur.] Sic et Concilium Parisiense primum: Nullus, inquit,209 civib. invitis ordinetur episcopus, nisi quem populi et clericorum electio plenissima quaesierit voluntate.] Idem repetit Concilium Aurelianense quintum:210 Item, inquit, sicut antiqui canones decreverunt, nullus invitis detur episcopus etc. Ita etiam Ioannes Papa 8., infra num. 44.: Non est itaque firma assertio Bellarmini,211 dum nullum conciliorum decretum afferi posse dixit, in quo habeatur episcopos a clero et populo eligi debere. Et quod dicimus de electionibus plebi quoque pro sua parte dandis, intelligimus ubi vel leges de eiusdem quoque plebis consensu latae non obstant, vel si rex suppleat pro ipsa plebe, ut infra n. 54. et l. 6.

XXXVII. Et quamvis immerito, ut videmus, iam sit exclusa plebs ab electionibus suorum episcoporum, clerus tamen diutissime in suo iure eligendi perseveravit et adhuc perseverat, ubi nimia potentia sanctissima iura apostolicamque, imo et evangelicam traditionem, non extinxit. In Concilio Lateranensi sub Innocentio tertio212 electio clericorum confirmatur. Innocentius ipse in sua Epistola 152., libri 1., de iure canonum fatetur electionem fieri in ipsa ecclesia pastore viduata. Decretales recentiorum Romanorum pontificium idem et supponunt et confirmant, infra citandae.

204 Apud Athanas. Apolog. 2.205 Epist. 1.206 Ibid. et habetur dist. 61., cap. 13.207 Ep. 88. habetur. dist. 63., c. fin.208 Ep. 99.209 L. 1., c. 8.210 C. 11.211 De Clericis l. 1., c. 7.212 Capit. 23.

Page 41: De Republica 3

Iam igitur morem priscum electionum ex autoritatibus Romanorum pontificum ostendamus.

XXXVIII. Quid prisci pontifices Romani, ante, vel circa tempora Concilii Nicaeni, in hoc genere scripserint, iam posui in superioribus. Nunc praecipuos post illa tempora recensebo. Siricius de gradata provectione clerici leges praescribens, ubi eam ad diaconatum conduxit:213 Exinde iam, aceessu temporum, presbyterium, vel episcopatum, si eum cleri ac plebis evocarit electio, non immerito sortietur.] Bonifacius primus:214 Cleri et plebis Lutubensis Ecclesiae querimonias audivit, quod in electione episcopi praetermissi fuerint. Caelestinus, ut supra, plebem et clerum inclusit. Leo, praeter gravissimum ipsius, quod paulo ante retuli, dictum habet de hac re et alia, videlicet Epistola 93., habetur distinct. 63., capit. Vota. Expectarentur certe vota civium, testimonia populorum; quaereretur honoratorum arbitrium, electio clericorum, quae in sacerdotum solent ordinationibus ab iis, qui norunt Patrum regulas, custodiri; ut apostolicae autoritatis norma in omnibus servaretur, qua praecipitur, ut sacerdos Ecclesiae praefuturus, non solum attestatione fidelium, sed etiam eorum qui foris sunt testimonio muniatur, neque ullius scandali relinquatur occasio, cum per pacem et Deo placitam concordiam consonis omnium studiis, qui Doctor pacis futurus est, ordinatur. – Per pacem et quietem sacerdotes, qui praefuturi sunt, postulentur, teneatur subscriptio clericorum, honoratorum testimonium, ordinis consensus et plebis.] Congratulatur etiam episcopis provinciae Arelatensis, quod post Hilarium215 ordinarint Ravennium, secundum desideria cleri, honoratorum et plebis.] Item:216 Nulla ratio sinit, ut inter episcopos habeantur, qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a provincialibus episcopis, cum metropolitani iudicio, consecrati. Unde cum saepe quaestio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam istis esse tribuendum, quod non docetur fuisse collatum? Si qui autem clerici ab istis pseudo-episcopis in eis ecclesiis ordinati sunt, quae ad proprios episcopos pertinebant, et ordinatio eorum cum consensu et iudicio praesidentium facta est, potest rata haberi, ita ut in ipsis ecclesiis perseverent. Aliter autem vana habenda est ordinatio, quae nec loco fundata est, nec autoritate munita.] Item:217 Metropolitano, inquit, defuncto, cum in locum eius alius fuerit subrogandus, provinciales episcopi ad civitatem metropolitanum convenire debebunt, ut omnium clericorum atque omnium civium voluntate discussa ex presbyteris eiusdem ecclesiae, vel ex diaconibus, optimus eligatur.

XXXIX. Hilarius quoque papa populorum petitionnem supponit, dum monet Tarraconenses dicens:218 Nec tantum putetis petitiones valere populorum, ut cum iis parere cupitis, voluntatem Dei nostri, qui nos peccare prohibet, deseratis.] Ubi videlicet populus indignum petit, Gelasius electionem a paucis ex populo factam reprehendit:219 Cum ad vos, inquit, pertineat universos assidua admiratione compellere, ut omnes in unum, quem dignum sacerdotio viderint et sine aliqua reprehensione, consentiant. Et ideo fratres carissimi diversos ex omnibus saepe dicti loci parochiis presbyteros, diaconos et universam turbam vos oportet saepius convocare, quatenus non prout cuilibet libuerit, sed concordantibus animis talem

213 Epistol 1., capit. 9.214 Epistola 3.215 Apud Baron., tom. 6., ann. 449., num. 59.216 Idem Leo epistol. 95. habetur distinct. 62., capit. 1217 Epist. 88. habetur dist. 63., cap. 59.218 Ep. 1.219 Distinct. 63., c. Plebs.

Page 42: De Republica 3

vobis admonentibus, sibi quaerant, sola Divinitatis attentione, personam, quam nulla contratieras a constitutis possit revocare praescriptis.] Et Hormisda:220 Istam, inquit, sacerdotibus ordinandis reverentiam servet electio, ut in gravi murmure populorum Divinum esse credatur iudicium; ibi enim Deus, ubi simplex, sine pravitate, consensus.] Agapetus de Mennae Constantinopolitani electione haec habet, in epistola ad Petrum Hierosolymitanum:221 Hoc autem, pro excitando vestra conspiritualitatis laetitiam, significo, quia Mennam fratrem et coepiscopum nostrum, virum multis laudum modis ornatum praedicta Constantinopolitana Ecclesia episcopum suscepit; cui licet praeter caeteros, serenissimorum imperatorum electio arriserit, similiter tamen et totius cleri ac populi consensus accessit, ut a singulis elegi crederetur.] Stephanus Romano Ravennati scribit:222 Nosse tuam fraternitatem volumus ad nostras aures fore perventum, Imolensem episcopum ab hac luce migrasse, in cuius successoris electione populi divisionem provenisse audivimus. Quod quia saepe contingere solet (quaerentibus singulis quae sua sunt, non quae Iesu Christi), non adeo miramur. Veruntamen in hoc tuam plurimum oportet adhiberi solicitudinem, ut convocato clero et populo, talis ibi eligatur per Dei misericordiam, cui sacri non obvient canones. Sacerdotum quippe est electio et fidelis populi consensus adhibendus est, quia docendus est populus, non sequendus.] Hoc est: consensus ipsius est omnino expectandus, non tamen semper persona quam proponit promovenda, quia saepe indignos promovet. Pelagius similiter requirit:223 Ut episcopus eligatur ab omnibus, ex clero et populo, in illa ecclesia, in qua est sessurus.

XL. Gregorius Magnus eiusdem moris in electionibus fuit observantissimus eumque saepissime, ut servaretur, inculcavit:224 Monendos sane curat habitatores civitatis Ariminensis, ut excluso quodam Odeatino in alterius electionem declinent. Idem praestat cum Perusinis,225 ut perquirant unum, qui pastoris ministerium possit suspicere. Cum ibid. epist. 78. clero item, ordine et plebe Vianensis Ecclesiae, nec non lib. 2., ind. 10., ep. 3., Neopolitanae, ibid. ep. 19. Cumanae, Ibid. ep. 26. Squillatinae, Ibid. ep. 27. Crotoniensis. His enim sedibus vacantibus electionem personae expectat a clero et plebe singularum faciendam, nec omnino ad consecrationem vult procedere, nisi earum praecedat electio et personam electam ad eum transmittant consecrandam, tanquam ad proprium metropolitanum. Atque ut insignis tanti pontificis observantia in hoc sacrorum canonum appareat, unum aut alterum eius dictum placet hic referre. Vacante iterum sede Neapolitana ecclesia illa suo decreto elegerat Florentium subdiaconum Romanum, is vero ut onus declinaret, aufugerat ex urbe; scribit itaque Gregorius scholastico iudici Campaniae et ait:226

Atque ideo salutantes hortamur magnitudinem vestram, ut convocantes priores, vel populum civitatis, de electione alterius cogitetis, qui dignus possit, cum Christi solatio, ad sacerdotium promoveri. In quo decreto solenniter facto atque ad hanc urbem transmisso ordinatio illic tandem, Christo auxiliante, proveniat. Sin autem aptam non invenietis, in quam possitis consentire personam, saltem tres viros rectos ac sapientes eligite, quos ad hanc urbem, generalitatis vice, mittatis; quorum et iudicio plebs tota consentiat. Forsitan huc venientes, praestante Dei misericordia, talem reperient, qui vobis antistes irreprehensibiliter ordinetur, quatenus destitutae civitatis

220 Epistol. 60.221 Epistol. 5.222 Distinct. 63., capit. Nosse223 Distinct. 63., cap. Literas. et 24., quaest. 1., capit. Pudenda.224 Lib. 1., epist. 55., 56.225 Ibid., epist. 58.226 L. 2., ind. 11., epist. 15.

Page 43: De Republica 3

vestrae nec intrinsecus actuum suorum desit inspector, nec extrinsecus adhibita solicitudine sacerdotis, hostilibus aditus praestetur insidiis.] Etiamsi ex Romana Curia petendus sit episcopus, illum vult eligi ab ipsa plebe per suos missos et procuratores. Sedi quoque Mediolanensi de pastore erat providendum; clerus Mediolanensis Constantium diaconum illius ecclesiae elegerat idque Gregorio significarat. Respondet Gregorius:227 Veruntamen, inquit, quia antiquae meae deliberationis intentio est, ad suspicienda pastoralis curae onera pro nullius unquam misceri persona, orationibus prosequor electionem vestram etc.] Et ad finem: Latorem vero praesentium, inquit, Ioannem subdiaconum nostrum, ad hoc, Deo favente, transmisimus, ut electum vestrum, sua imminentia, cum Deo omnipotentis solatio, secundum morem praedecessoris eius faciat episcopum consecrari. Nam sicut ab aliis nostra exigimus, ita singulis sua iura servamus.] Non promulgarat profecto Gregorius regulas cancellariae, non facerat reservationes omnium cathedralium, id enim sciebat esse aliena iura usurpare.228 Electiones porro has ad clerum et plebem spectare in aliis etiam multis epistolis aperte profitetur Gregorius, nimirum eodem Lib. 2. Ind. 11. Epistol. 22., 26., 30., 31., 35., 46., lib. 3., Ind. 12., Epist. 39., lib. 4., ind. 13. epist. 19., 22., 23., 45., 47., lib. 5., ind. 14., epist. 17., 13., 21., lib. 6., ind. 15., epistol. 16., 39., lib. 7., ind. 2., epist. 25., 26., 49., 50., 51., 52., 87., 88., 89., libr. 8., ind. 3., epistol. 34., 40., 65., libro 11., indic. 6., epistol. 14., 16., 17., libro 12., epistola 6. etc. Et metropolitanos in concilio episcoporum provinciae eligi testatur idem Gregorius.229

XLI. Bonifacius tertius voluit230 electionem episcopi a clero pariter et populo fieri, a principe vero et papa approbari. Sancta quippe institutio, inquit Platina, et pernecessaria, nostris praesertim temporibus, quibus in peius omnia dilabuntur, est enim simile veri. Clerum et populum ac principem civitatis, si libera suffragia sunt, non alium electuros, quam qui merito possit et debeat aliis praeesse.] Et in Conone papa reprehenditur,231 quod ultra consuetudinem, absque consensu cleri, ex immissione malorum hominum, in Antiochia, seu Antiparia, episcopum constituerit. Ita Nicolaus 1. Ravennati episcopo eam dat normam,232 ut episcopos per Aemiliam non consecret, nisi post electionem cleri et populi.] Et episcopis in Regno Lotharii haec scribit:233 Quapropter praecipimus vobis, ut suggeratis – regi – quatenus ex se eligendi iuxta sacros canones episcopum, clero et plebi ipsius ecclesiae (Cameracensis) licentiam tribuat.] Et occupatori dictae sedis Cameracensis Hilduino praecipit, ut discedat:234 Ut talis, inquit, a Clero et plebe ipsius ecclesiae eligi et ab archiepiscopo Remorum consecrari possit, qui in nullo a sanctis canonibus reprehendatur.

XLII. Et quoniam qui excludunt plebem nostri ab electionibus episcoporum, plebis partes non alias ponunt antiquitus,235 nisi ut testimonium reddat de vita et moribus promovendi, ut errare se cognoscat, si non sint satis tot testimonia iam allata, in quibus multo plus tribuitur plebi, quam tale testimonium; legant acta Concilii

227 Ibid. epist. 29.228 Dist. 12., c. Nos.229 Libro 1., epistola 72.230 Plat. in Bonif. 3.231 Anastas. in Conone et apud Baron. tom. 8., ann. 686., nu. 6.232 Dist. 63., c. Episc.233 Ep. 63.234 Idem ep. 65.235 Sixt. Senens. Biblioth., l. 5., annor. 128., et Bellar. de Cler. l. 1., c. 7. et c. 9.

Page 44: De Republica 3

Chalcedonensis,236 in quibus ordinarius ecclesiasticus mos electionum peragendarum exacte discutitur; in iis vero decretum etiam publicum intercedebat, ut habes infra l. 4., c. 4., num. 8. Legant etiam Alcuinum, ubi sic scribit:237 Cum episcopus civitatis fuerit defunctus, eligitur alius a clero seu populo, sitque decretum ab illis et veniunt ad apostolicum (hoc est ad primatem regni, seu metropolitanum) cum suo electo, deferente secum suggestionem, hoc est, rogatoris litteras, ut eis consecret episcopum.] Ubi satis apparet electio vera et proprio etiam decreto firmata. Ita supra nu. 15. in Martini Turonensis electione plebs concurrit ad ferenda suffragia; et num. 19.: Eradii electio a plebe, stipulato per publicum notarium instrumento, peracta est; et num. 21.: fuit Alexandrinus episcopus decreto populi inthronizandus; et num. 24.: Decretum solenne populi in electione episcopi requiritur; et num. 35.: decretum ponitur canonicum, cum roboratione manuum eligentium; et num. 38.: Leo quoque Magnus subscriptionem populi requirit, pro episcopi legitima electione; et num. 40.: Gregorius quoque cleri et populi decretum requirebat; et infra numer. 44.: Ioannes 8.; et num. 45. Gregorius 7., idem postulant decretum. Et in Hincmari electione decretum fuisse factum habes infra cap. 12., num. 46. Decreti porro formulam, qualis erat tempore Nicolai primi in usu, habemus prae manibus apud Baronium, quae talis est, corrosa tamen et nonnihil corrupta :238 Decretum cleri et plebis. Universalis Ecclesiae Sacrosanctis Patribus praecipueque illius dioecesis praesulibus, Ecclesia illa unanimitas, scilicet totius cleri et plebis, submissae devotionis obsequium in Domino. Ad aures vestrae Beatitudinis pervenisse iam novimus excessum primi patris et pastoris nostri…..et qualiter Ecclesiae sibi credita praestantisimo pastore sit viduata, plurimis terrarum finibus manifestum esse comperimus. Et ideo lacrymabiliter preces unanimis supplicationis vestrae Paternitati mittimus, ut nobis in substituendo pastore, morem patrum et pastorum et beatorum ponitificum imitante, paternum nobis ferre auxilium…..humiliter poscentibus…..tum moribus et scien…..autoratum comperimus, illum gloriolis…..decubante eiusque servitus immorantem nobis expetiuimus….postulavimus habendum et per Domini misericordiam quaesivimus…..Et cum Divina miserante clementia, cui eiusdem postulationis denuo….benevolum atque concordem praenominatum nostrae humanitatis effecit regem, iuxta hoc quod Scriptura testatur, dicendo:239 Cor regis in manu Domini est, quocunque voluerit vertet illud, totius Ecclesiae, cleri scilicet plebisque, in eiusdem praeclarissimi viri electione…..est devotio, unus idemque assensus, in nulla dissimilis acclamatio, sed sicut nobis unus est Dominus, una fides unumque baptisma, ita et nobis omnibus in supradicti electione pontificalisque ordinis consecratione atque substitutione, unum est per omnia velle et nullum extraneum appetere; quin totius Ecclesiae voce praesenti decreto concorditer et consonanter Ecclesia…mando verum memoratum non simplici, sed multiplici sermone, cordis et corporis devotione, nobis pastorem eligere eumque idoneum, quantum nostrae fragilitati nosse concreditur, tanto pontificio esse, sicut voce fatemur, ita omnium nostrorum subscriptionibus devotissime roboramus et communi annotationis decreto Domini misericordia praeduce, diuturnitate temporum nobis pastorem habendum eligimus et optamus, more quoque canonico sub gestorum serie confirmamus.] Habemus ibidem formulam etiam consecrationis. Sed de incommodis harum popularium electionum dicam aliquid inferius. Pergamus tamen alios pontifices recensere, qui cleri et populi electiones agnoscunt et admittunt.

236 Act. 6.237 De divin. off. c. 36.238 Apud Baron. tom. 10., ann. 866., num. 85., 86.239 Proverb. 21.

Page 45: De Republica 3

XLIII. Adrianus 2. proximus Nicolai successor:240 Actardum, inquit ad Carolum regem scribens, venerabilem antistitem, legatum vestrum, de quo et nos olim vobis mandavimus et vos vestris apicibus nostrae clementiae direxistis, sicut et synodus expostulavit, plebs et Turonicus clerus concorditer elegit, iam constituimus per nostrae apostolicae autoritatis decretum, cardinalem metropolitanum et archiepiscopum Turonicae provinciae.

XLIV. Ioannes 8.241 vehementer obiurgat archiepiscopum Berdunensem, quod noluerit consecrare in episcopum Viennen. illum, qui a clero et populo civitatis electus fuerat, quemque rex etiam suo assensu firmarat. Obiicitque ei decreta Coelestini et Leonis, quae supra habes, num. 36., atque inculcat dandum non esse episcopum invitis, posseque plebem refutare episcopum, quem ipsa non elegerit. Dissensionem quoque in Ecclesia Vercellensi, dum plebs in duas divisa partes duos elegerat, narrat idem pontifex242 et rogat regem, ut in gratiam ipsius Gospertum diaconum in sede illa collocet. Privaverat etiam idem pontifex archiepiscopum Mediolanensem, indeque hoc pacto ad clerum illius Ecclesiae scripsit:243 Iubemus ut omnes uno animo unoque voto convenientes atque convocantes pastores, vel populum civitatis de electione alterius, qui de cardinalibus presbyteris, aut diaconibus dignior fuerit repertus, cum Christi solatio ad archiepiscopatus honorem promovearis. Quo scilicet decreto solenniter facto atque ad hanc urbem transmisso, ne antea quoslibet episcoporum aliquem ibidem ordinare praesumat, antequam nobis omnia fuerint renunciata. Cum Deo favente nos ibi, secundum morem pristinum et secundum regiam concessionem, velimus archiepiscopum consecrare.] Eundem cleri et populi consensum in electione episcopi idem etiam requirit.244

XLV. Gregorius septimus clero et populo Feretrano atque Eugubino, episcopo carentibus, scribit se ad eos missos suos dirigere:245 Ut si forte, inquit, in ecclesia vestra talis persona, quae huic regimini congrua sit, reperiatur, diligenter inquirant, et eam, sicut dignum est, vestra electione collaudatam et canonico decreto probatam, nobis ad ordinandum praesentare studeant.] Hic quoque pontifex saepe alias et cleri et populi electionem legitimam esse agnoscit, praesertim lib. 1, epistol. 35., 66., lib. 2., epistol. 50., lib. 5., epistol. 3., 5., 8., 11., lib., 6. epist. 21., lib. 8., epist. 13., 18., 19., 20., lib. 9. epist. 18. et aliis. Et celebre est decretum eiusdem in sua quadam Romana synodo, quod sic se habet:246 Quotiens defuncto pastore alicuius ecclesiae alius est ei canonice subrogandus, instantia visitatoris episcopi, qui ei ab apostolica, vel metropolitana sede directus est, clerus et populus, remota omni saeculari ambitione, timore atque gratia, apostolicae sedis, vel metropolitani sui consensu, pastorem sibi secundum Deum eligat. Quod corruptus aliquo vitio aliter agere praesumpserit, electionis perperam factae omni fructu carebit et de caetero nullam electionis potestatem habebit; electionis vero potestas omnis in deliberatione sedis apostolicae, sive metropolitani sui consistat. Si enim is, ad quem consecratio pertinet, non rite consecrando, teste B. Leone, gratiam benedictionis amittit, consequenter is, qui ad pravam electionem declinaverit, eligendi potestate privatur.

240 Apud. Baron., tom. 10., ann. 871., num. 106.241 Epi. 60.242 Epistol. 171. et 197.,243 Epistola 220.244 In epistol. 260. et 304.

245 Libro 2., epistol. 41.246 Idem post ep. 14., 1. 7.:

Page 46: De Republica 3

XLVI. Innocentii secundi publicum est decretum in quadam synodo:247 Ne canonici excludant ab electionibus viros religiosissimos, sed eorum consilio honesta et idonea persona in episcopatum eligatur.] Viros ego religiosos intelligo laicos, pios et prudentes, monachi enim non vocabantur tunc per antonomasiam religiosi. Glossa intelligit clericos civitatis, vel praelatos episcopatus. Nomine tamen canonicorum includitur totus clerus, ut exposui l. 2., c. 9.

XLVII. Urbani secundi tempore electio similiter erat cleri et populi; nam deposito Gaufrido episcopo Carnotensi, per Urbanum, clerus et populus monitus Ivonem elegit; et quia Sennonensis archiepiscopus recusavit illum consecreare, Urbanus ipse illum consecravit. Ita enim scripsit idem pontifex ad clerum et populum Carnotensem:248 Bonam animi vestri voluntatem praevenientes ac subsequentes venerabilem virum Ivonem presbyterum, quem Gaufrido per nos deposito, Catholice atque canonice, secundum nostra monita, elegistis, consecravimus.] Et in bullis dictae consecrationis sic loquitur Urbanus:249 Quoniam, ut credimus, divino re nutu vocante, clerus et populus Carnotensis Ecclesiae unanimiter elegerunt rectorem etc. Et ad Sennonensem archiepiscopum de eodem scribens idem ait:250 Carnotenses venerabilem presbyterum Ivonem canonico ordine in episcopum elegerunt.

XLVIII. Alexander tertius, erecta tunc primum Ecclesia Alexandrina Cisalpina, in cathedralem ipse primum episcopum ei dedit, quia tamen sensit se id contra canones fecisse, factum excusat et remedio occurrit, hoc pacto:251: De novitate et necessitate processit, quod, praesente nuncio Mediolanensis Ecclesiae, nulla praecedente electione, autoritate nostra vobis et ecclesiae vestrae electum providimus (scribit ad cleriocos dictae Ecclesiae Alexandrinae) et ideo, ne possit ex hoc vobis, vel successoribus vestris praeiudicium fieri, autoritate vobis apostolica duximus providendum. Ea propter dilecti in Domino filii praesenti scripto statuimus, ut ex hoc vobis non praeiudicetur in posterum, quo minus, obeunte electo qui nunc est et suorum quolibet successorum, vos et successores vestri de episcopis vestris electionem liberam habeatis, sicut canonici ecclesiarum cathedralium, quae Mediolanensi Ecclesiae subiacent, habere noscuntur.] Iam incipiebat populus excludi.

XLIX. Innocentius tertius saepissime inculcat, ut electiones fiant a clero et capitulis ecclesiarum, iuxta canonum statuta et antiquam consuetudmem, ut habemus in multis ipsius epistolis.252 Certe populum etiam inclusit253 et fatetur254 secundum statuta canonica electiones episcoporum ad cathedralium clericos regulariter pertinere. Pleni vero sunt libri sex decretalium, et Clementinae et Extravagantes, decretis, in quibus electio tota episcoporum ad clerum spectat ecclesiarum. Quae saepissime, ut verum est, fatentur et inculcant canonicas electiones, a capitulis fieri canonicorum, toto praesertim titulo de electione. Alia quoque praeter haec nec pauca videbis in sequentibus testimonia, electiones cleri et populi confirmantia. Neque electiones hae

247 C. 28., dist. 63., c. obeuntibus.248 Apud Ivonem epistola 1.249 Ibid. ep. 3.250 Ibid. ep. 2.251 Apud Baron. in apend. tom. 12., ad an. 1174.252 Lib. 1., epist. 16., 17., 18., 76., 79., 152., 177., 411., 412., 453., 454., 537., lib. 2., epist. 52., 176., 181., 184., 265. et aliis.253 Libro 1., epistola 366.254 Libro 2., epistol. 271.

Page 47: De Republica 3

turbatae fuerunt, nisi postquam summi pontifices, postremis ferme temporibus, primum quidem commendare coeperunt canonicis personas eligendas; deinde praeceptum addiderunt, ad extremum reservationes fecerunt. De quibus reservationibus, non nisi post rempora Clementis 3. et Sexti decretalium editionem fieri solitis, agam plene l. 9., c. 8., earumque ostendam iniustitiam manifestam, dicam etiam aliquid infra postremo capite huius libri.

L. Contra vero hunc morem electionem, quatenus laicos et plebem includit, non diffiteor, in ecclesia interdum fuisse reclamatum, abususque non leves ex plebis levitate electiones saepe, aut turbasse, aut deturpasse, ut visum est in aliquot exemplis iam a me productis. Ubi per seditiones illae interdum, non sine schismate, factae sunt. Et quia contingebat, ut plebs laicos saepe contra statuta canonum ad episcopatum posceret, ne id fiat acrius monet Coelestinus, neve in hoc plebi insciae et imprudenti mos geratur:255 Docendus, inquit, est populus, non sequendus, nosque, si nesciunt eos qui liceat, quidve non liceat, commonere, non his consensum praebere debemus.] Non itaque auferendam censuit Coelestinus potestatem eligendi, sed moderandam; ut, qui praesunt episcopi, plebem instruant, quales personas debent eligere et quales non sint iuxta canones eligendae, ut correcta mala electione aliam bonam faciant. Atque hoc sibi voluit etiam Concilium Laodicenum, quando sic statuit:256 Permittendum non est turbis eorum electionem facere, qui sunt ad sacerdotium promovendi.] Hoc est non esse permittendum, ut plebs absolute semper suam voluntatem expleat, circa personarum electiones, ubi videlicet contra canones personas etiam inhabiles eligit. In quo sensu canonem hunc intellexit Martinus Bracarensis; in sua enim collectione257

hoc pacto eum ponit :258 Non licet populo electionem facere eorum, qui ad sacerdotium promoventur, sed in iudicio episcoporum sit, ut ipsi cum probent, si in sermone et fide et spirituali vita edoctus sit.] Per electionem itaque intellegit etiam approbationem. Simplex itaque electio relinquitur iure communissimo plebi, dummodo electi approbatio vel reprobatio non spectet ad plebem, sed ad episcopos ordinatores.

LI. Electionem itaque pura et simplex Ecclesia non distinxit olim a nominatione simplici, vel praesentatione, aut postulatione, neque in electione ullum ius acquiri censuit electo super quo lites et iurgia essent excitanda. Antequam enim ordinaretur episcopus et in sede collocaretur ab episcopis, vel metropolitano, plebis unanimis consensus quaerebatur et, si studia in contrarias partes essent divisa, ad unionem ut redigerentur, episcopi ipsi et ordinatores satagebant. Ac demum si plebem componere non potuissent absque ulla competitorum lite, quem magis idoneum ordinatores censebant plebique non invisum, illum consecrabant, ut ex supra allatis tot electionum exemplis et autoritatibus satis constat. Neque ego tanto cum rigore contendo plebis electionem ius dare electo, aut adeo necessarium, ut interdum etiam, ubi persona Divino aliquo iudicio sit approbata, non possit, citra expressum plebis consensum, ordinari. Ait enim Cyprianus ad clerum et plebem suam scribens:259 In ordinandis clericis, fratres charissimi, solemus vos ante consulere et mores ac merita singulorum, communi consilio, ponderare, sed expectanda non sunt testimonia humana, cum praecedunt Divina suffragia.] Ordinarie tamen innotescere pastor plebi

255 Dist. 62., c. Docendus.256 Dist. 63., cap. Non est.257 C. 1.258 Dist. 63., c. Non licet.259 Libro 2., epistol. 5.

Page 48: De Republica 3

debet, antequam ordinetur, non solum ut, si vitia eius plebi nota sint, adverso testimonio excludatur, sed etiam, ut postea ament et observent illum, in cuius ordinationem consenserint, neque averso in eum sint animo, ut Leo supra numer. 36. considerabat, si sibi insciae ac multo magis, si sibi invitae praeficiatur; loquor de plebe Catholica et fideli. Nam cum primum alicui plebi episcopus ordinatur et mittitur ad eam convertendam, non est necesse ipsius expectare assensum, imo ut plurimum invitis etiam est dandus pastor, et gentibus Evangelio reluctatibus apostoli evangelistae accesserunt; fidelis tamen plebs debet saltem tacite in suos pastores consentire.

LII. Fecerunt id, inquit Sixtus Senensis,260 olim tempore Leonis papae et apostolorum temporibus, in electione Matthiae; tunc enim hoc facile multitudini fidelium donari poterat, quando fidelium populus erat moderatus gravis et publicae utilitatis studiosissimus. Nunc autem cum plebs261 bestia sit multorum capitum, factionibus et seditionibus semper intenta, id ipsum, non nisi maxima Ecclesiae perturbatione, concederetur.] Obiectio haec non esset contemnenda, si plebi daremus et electionem et ultimum complementum, ita ut electio sola plene faceret episcopum; eo modo quo bestia aliquot capitum, etsi minor mole, quam si plebs, maior tamen humanis, si non et diabolicis inventis, et perturbationibus in sola262 electione, ad modum principatuum temporalium ponit completam Romani pontificis institutionem; unde tot mala et turbulenta schismata sunt toties exorta. Nos vero electionem, cum Sanctis Patribus et conciliis, ponimus in clero et plebe, quae ad summum solius nominationis, aut praesentantionis, sive postulationis, vim habeat, aut etiam solius consensus. In ordinationibus vero totam dicimus consistere potestatem missivam sacerdotum, quod et probavimus263 et consequenter in consecratione seu missione tota consistit episcoporum institutio. Ab his ergo ordinatoribus docenda plebs est, non sequenda, ut supra monebat Coelestmus; et conandum his est, ut consensum saltem plebis habeant, vel tacitum, si non expressum, ita tamen ut invitae pastor non obtrudatur.

LIII. Ac verum quidem est plebem esse bestiam multorum capitum et ad seditiones paratissimam, sed hoc vitium circa electiones hasce plebi fideli innatum non est; quae non minus nunc, quam olim, moderatione gravis esset in electionibus ac publicae utilitatis studiosissima, si episcopi essent, qui olim in pura Ecclesia fuerunt et episcopatus onus esset, non honor, necque occasio superbiendi; ac superciliosus fastus esset ab episcopis nostris, ut olim, remotissimus. Sic enim saepe fortasse, vi etiam adhibita, a plebe essent idonei ad episcopatum vel inviti ut olim trahendi et cogendi. Postquam vero res inversa est et episcopatus coepit esse plerisque in locis, ac praesertim in nostris ecclesiis, mundanus fastus, certatimque potentes ambitione stimulante ad illum animum adiecerunt, malis artibus plebem corruperunt et ad seditiones incenderunt. Reducatur episcopatus ad suum verum statum et moderatissimam ut prius in suis electionibus plebem experiemur. De vero autem episcopali statu citra abusus et pompas mundanas agam postea, l. 9.

LIV. Atque ut dissensiones huiusmodi et seditiones vitentur, postquam iam ipsis ampla, ut dixi, data est occasio, optime et merito factum est, ut reges et principes

260 Bibliothec. l. 5., annor. 118.261 Eckius etiam de prim. Pet. l. 3., c., 28.262 Almayn. de potest. Eccl. et lai. q. 2., ad c. Occam. 10., 11., 12. et alii.263 Libro 2., capit. 1., numer. 7. et capit. 2., num. 11., 12. et capit. 5., numer. 21.

Page 49: De Republica 3

temporales, tanquam suae plebis praecipui protectores et generales procuratores, electiones pro ipsa et loco ipsius peragant, sic enim neque plebs multorum capitum bellua turbat electiones, neque interim ipsa suo iure in quo ab ipsis Ecclesiae incunabulis, ut ostendi, est stabilita, privatur. Reges vero suae plebis iure uti, non est novum, neque rectae dissonum rationi, quos etiam Gregorius264 et Bonifacius tertius265

in electionibus admisit et merito admittendos esse pluribus ostendam, lib. 6. Et sane monarchiae visibilis assertor Sanderus regibus id negare non potuit, ait enim:266

Praeterea in omnibus regnis Christianis videmus hoc fieri, ut rex eum praerogativa suffragii sui donet, quem episcopatui praeesse optat. Rex autem per tacitum populi consensum in ea re totius populi, cuius gubernator a Deo constitutus est, personam gerit. Si ergo, quem rex nominat, eundem postea clerus elegerit, iam salva sunt omnia, nec aliquid, aut de populi, aut de cleri privilegiis perit. Nam loco plebis et omnium laicorum rex interponit autoritatem suam.] Haec optime Sanderus. Ideo in Concilio Toletano,267 statutum fuit ut, quem rex nominaret, eum possit Toletanus solus consecrare. Et Innocentius 3.268 Rheginum et269 Capuanum episcopos ordinari non vult, nisi praevio ipsius vice regia assensu. Regnum enim Neapolitanum est feudum temporale, ut aiunt, sedis apostolicae. Et expresse270 principis assensum in electionibus expectandum esse idem confirmat et ante illum proximus Caelestinus.271

Et hoc confirmat etiam canonum collector Gratianus.272 Quod vero interdum canones ab electione laicos et ipsos reges ac principes conentur273 removere, nihil obstat. Id enim faciunt, ne reges soli, excluso clero, ad electiones procedant, neve illi, absque ulla ecclesiastica discussione et confirmatione, cogant illum, quem ipsi velint274

consecrari, audeantve absque ecclesiasticorum opera episcopum in throno collocare eique episcopalem tradere potestatem, ut lib. 6., cap. 7., pluribus disseremus agemusque de potestate principum in electionibus et investituris.

LV. Potuit profecto olim plebs, dum eligebat, non parum errare ex variis humanis affectionibus, ut supra Origenes,275 Nazianzenus,276 Chrysostomus277 et Ioannes octavus278 animadvertebant. Nec enim omnis vox populi est vox Dei:279 Non erat quippe (ut loquuntur episcopi provinciae Remensis) vox Domini vox clamantis, Crucifige, crucifige, nec omnia cleri et populi vota et desideria in electione episcopi perquirenda sunt, sed tantum simplicis et incorrupti et spe quaestus minime allecti.] Ac propterea electiones iudicandae et discutiendae episcopis ordinatoribus, ut vidimus, proponuntur.

264 Distinct. 63., c. Quia et ca. Reatina et seq.265 Plat. In Bonif. 3.266 De visib. Monar. lib.1., c. 7., obiect. ult.267 12., c. 1.268 L. 2., epistol. 163.269 De elect., c. Cum inter.270 L. 1., ep.76.271 De elect., c. Cum terra.272 Dist. 63., c. 25., § Electiones.273 Dist. 6., c. Porro, et Concil. Arver. c. 2. et seqq.,274 Gloss. in cap. Porro., dist. 63.275 Numer. 8.276 Numer. 12. et 13.277 Num. 20.278 Nu. 44.279 Vita Sylvest. 2. in fine epistol. Gerber.

Page 50: De Republica 3

LVI. Quoniam tamen inter episcopos ordinatores primus et praeses est metropolitanus, neque semper toti provinciae commodum est, ut illius episcopi in ordinationibus ordinariis episcoporum conveniant; hinc factum est, ut Ecclesiae consensu metropolitani munus sit et officium electiones discutere et malas reprobare, bonas vero admittere et confirmare ac promovere. Et hoc iam probamus. Sane in primis Concilium Nicaenum habemus quod statuit,280 ut si unus, aut pauci ex episcopis, qui ordinaturi episcopum conveniunt, legitime electo aliquid opponant et ne ordinetur contradicant, tunc plurium suffragia vincant.] Ab hoc Nicaeno canone, ita intellecto, pendent fere Arelatenses, dum in altero concilio suo decernunt,281 si inter partes aliqua nata fuerit dubitatio, maiori numero metropolitanum debere in electione consentire.] Et similiter Concilium Carthaginense282 contradictiones in electionibus ab ipsis episcopis ordinatoribus statuit, certo modo ibi explicato esse examinandas. Et Ambrosium solicitum videmus,283 ut Vercellenses circa dissensiones unanimes episcopum eligant. Vercellensis autem ecclesia suffraganea est metropolis Mediolanensis. Imo et culpam aliqui in eum transferebant, qui sua autoritate non uteretur.

LVII. Leonis decretum huiusmodi habemus, in Epistola 88., quam ad Anastasium Thessalonicensem scripsit:284 Cum ergo de summi sacerdotis electione tractabitur, ille omnibus praeponatur, quem cleri plebisque consensus concorditer postularit; ita ut, si in aliam forte personam partium se vota diviserint, metropolitani iudicio is alteri praeferatur, qui maioribus et studiis iuvatur et meritis.] Nescio ergo quorum sanctorum Patrum regulam viderit Ioannes octavus, a regula Nicaena, Arelatensi, Carthaginensi et Leonina longe diversa, quae, Ioanne ipso referente, sic habeat:285 Si divisio clericorum, vel populi, extiterit et de futuri electione pontificis contentio fuerit oborta, nullum ex iis duobus in throno episcopali esse aliquatenus conscerandum, sed alterius electionem fieri debere.] Melius Innocentius tertius, priscorum memor Ecclesiae statutorum:286 Remensem archiepiscopum cum suis episcopis iudicem esse definit circa electionem, si in ea contingat dissensio, et archiepiscopi curam propriam esse agnoscit in sedandis dissensionibus circa electiones. Et Ivo Carnotensis iuxta regulam Leonis287 instituit suum archiepiscopum, ut in divisione partium, pro electione episcopi Nivernensis, illum praeferat, qui maioribus studiis iuvetur et meritis, aut ad futuram synodum rem deferat. Et discussionem alterius electionis maxime propriam metropolitani esse288 fatetur. Imo si interdum metropolitanus non possit ad ecclessiam vacantem accedere, ut assistat electioni, habet ius mittendi ad illam, suo nomine, visitatorem, qui et rerum episcopalium dilapidationem prohibeat easque futuro episcopo illaesas conservet et electionem promoveat impediatque dissensionem. De hac visitatorum missione plenae sunt Gregorii epistolae, plenae etiam aliorum decretales,289 in quibus, etsi Romanus pontifex illud praestet, ne putes tamen propterea ipsius solius esse id praestare, nisi in

280 C. 6.281 C. 5.282 3., c. 40., dist. 23., c. Illud.283 Ep. 80.284 Distinct. 63., cap. fin.285 Epist.17.286 Lib.1., epistol. 152.287 Ibidem epistol. 76.288 Idem, ep. 138., 139.289 Distinct. 61., capit. 17., 19. et 10., quaest. 1., cap. 9., 10., 11., 12. et 10., quaest. 3., capit. 4., 6., 7., 8., 9., 10. etc.

Page 51: De Republica 3

ecclesiis sibi, tanquam peculiari metropolitano, subiectis, sed scias id esse proprium cuiusque metropolitani. Habesque de hoc supra n. 23. exemplum, ubi ab Hincmare Remensi metropolitano visitator petitur, habes etiam, num. 45., irrefragabile testimonium Gregorii 7., quod tale est. Quoties defuncto pastore alicuius ecclesiae alius est ei canonice subrogandus, instantia visitatoris episcopi, qui ei ab apostolica, vel metropolitana sede, directus est, clerus et populus pastorem sibi eligat.] Sed de metropolitani potestate circa suffraganeas sedes vacantes dicam plura inferius, nunc solam prosequor ipsius autoritatem circa electionum discussione et confirmationem.

LVIII. Non solum itaque ipsam electionem discutit metropolitanus, curat et promovet, atque approbat et confirmat, ut est hactenus a nobis explicatum, sed etiam ipsius est personam electam cognoscere et ex causa legitima approbare, vel reprobare, ita ut omnimoda electionum et electorum confirmatio ad ipsum spectet. Habet enim et praeceptum Pauli:290 Nemini cito manus imposueris, et Divinum naturale, ne inhabilibus, ne indignis divina mysteria et ministeria, ac lupis pastura committantur. Propterea si talis, vel notorie, vel iuridice convictus ei offeratur conservandus, debet ab impositione manuum super talem omnino abstinere et electores monere, ut alium eligant, ubi autem princeps ius designationis exercet, suppliciter rogare, ut alium proponat, inhabilitate, aut indignitate, illius electi loco manifestata et legitime comprobata. Ita Leo X.291 in concordatis cum Francisco Galliarum rege electiones ea conditione liberas concedit regi, ut tamen, si indignum, aut inhabilem eligat, eo repulso alium rex ipse quaerat et proponat. Neque enim piorum regum animus esse potest, ut inhabiles et indigni ad sanctum regimen sanctarum evehantur ecclesiaram. Quare metropolitanus, antequam manus imponat, videat, cui eas sit impositurus. Hoc habes in magno Nicaeno concilio statutum et definitum, ut omnes quidem episcopi, aut tres ad minimum, conveniant ad novi episcopi ordinationem; confirmatio tamen electi, antequam consecretur, spectet ad metropolitanum, qui sane solus possit electos confirmare, non tamen solus possit eos ordinare et consecrare. Canon Nicaenus sic habet:292 Episcopi ab omnibus, qui sunt in provincia sua, debent ordinari. Si vero hoc difficile fuerit, vel aliqua urgente necessitate, vel itineris longitudine, certe tres episcopi debent in unum congregari, ita ut etiam caeterorum, qui absentes sunt, consensum in his teneant et ita faciant ordinationem. Potestas sane, vel confirmatio pertinebit per singulas provincias ad metropolitanum episcopum.] Idem repetit Martinus Bracarensis, ex eodem concilio:293 Ut potestas circa ordinandum pertineat ad metropolitanum.] Adeoque inculcat hoc sanctum Nicaenum concilium debere294

metropolitanum episcopum in his ordinationibus episcoporum suae provinciae semper suam interponere autoritatem, ut, si secus fiat, episcopus non sit, qui sine ipsius consensu factus fuerit. Atque his innixi decretis eiusdem magni concilii patres, Aegypti Ecclesiam instruentes, inter caetera in synodica ad eam data, haec scribunt:295

Quod si quis forte eorum, qui Ecclesiae fungantur muneribus, diem suum obibit, tum unus ex illis, qui nuper in Ecclesiam asciti sunt et modo idoneus videatur, et populus illum eligat, episcopusque Alexandriae ei suffragetur, atque adeo populi electionem confirmet, in locum succedat demortui.] Alexandrinum vero totius Aegypti metropolitam iam in eodem concilio capite 6. approbarant.

290 1. Tim., 5.291 Infra c. 12., nu. 2. huius.292 Ca. 4., ponitur. dist. 64., c. 1.293 Dist. 64., c. Episcop. Oportet.294 C. 6., ponitur dist. 74., c. fin. et Concil. Arelat. 2., c. 6. 295 Apud Theod., l. 1., c. 9.

Page 52: De Republica 3

LIX. Ambrosius postea sui muneris esse agnoscit296 decernere circa electionem episcopi in Ecclesia Vercellensi; quippe cuius ipse esset metropolitanus, ut iam monui. Siricius quoque297 ac deinde Hormisda298 metropolitani curam esse fatentur et inculcant, ut electiones fiant legitimae, citra simoniae et ambitus depravationem. Leonem vero iam vidimus in electionibus discordantibus,299 fecisse supremum arbitrium et confirmatorem metropolitanum. Et Concilium Nicaenum secundum300

metropolitani munus esse asserit, futurum episcopum examinare probareque an sacra scientia sit satis instructus. Idem onus metropolitano imponit Concilium Valentinum sub Leone 4.301 Ivo quoque Carnotensis scribit ad suum metropolitanum Sennosensem,302 decuisse, ut ipse episcopos suffraganeos ad discussionem cuiusdam electionis episcopi Parisiensis invitaret, antequam rex eosdem convenire praecepisset. Qoud si, inquit, tot de collegis non convenerint, qui ad tanti negotii definitionem sufficiant, aut in aliud tempus rem differre, aut ad sedem apostolicam utramque partem ire permittite.] In potestate igitur metropolitani erat, vel definire in provincia negotium electionis perplexae, vel permittere ut Romae definiretur. Et ad clerum Pariesiensem illud in eadem causa scripserat:303 Electione domini Fulconis, vel ulterius assensum non dabimus, nisi quem aut cleri plebisque consensus elegerit, aut metropolitani iudicium cum conniventia suffraganeorum habita legitima discussione probaverit.] Fatetur plane monarchicus Eckius304 ab antiquo constitutum, episcopum quemlibet a suo metropolitano confirmandum, et metropolitanum a primate, et primatem a suo patriarcha, miraturque quomodo contra iura (quae plura profert) suas confirmationes episcopi, praesertim Germani, ex Roma petant. Pergit enim: Quod iugum, nescio quomodo, episcopi excusserunt, ut confirmationem, saltem in Germania, omnes ex Roma petant. Forsitan viri magni et potentes, ac natalibus illustres, dedignabantur confirmari ab humilis generis metropolitano. Hoc autem de confirmatione per metropolitanum facienda constitutum fuit in Concilio Nicaeno etc.] Haec ille.

LX. Potestas haec discutiendi confirmandique electiones et electos, absque

ulla interruptione, usque ad nostra ferme tempora perpetuo mansit in metropolitanis, eaque semper usi sunt, ut iura ipsa etiam nova aperte testantur, quod facile colliges ex Innocentii tertii epistolis.305

LXI. Atque hic est verus et legitimus, antiquissimusque et continuatus modus et mos electionum peragendarum, metropolitanis ab Ecclesia commendatus, ut ipsis electionibus assistant easque discutiant, approbent et confirment. Mox vero, facta electione personae eaque approbata, episcopum consecrent, ut dicetur inferius. Sed potuit interdum contingere, ut episcopus sibi successorem eligat atque adhuc, ipso vivente, omnino post ipsum futurus episcopus designetur, ita ut, eo defuncto, non sit amplius circa electionem laborandum, sed quem sibi ille vivens successorem elegit, 296 Epistol. 8.297 Epistola 1., capit. 8.298 Epistola 60.299 Distinct. 63., capit. fin.300 Sept. Syn. capit. 2.301 Capit. 7. 302 Epistola 39.303 Idem Epistola 38.304 Libro 3., de prim. Pet., capit. 40.305 Libro 1., epistola 76., 366., 532., libr. 2., epistol. 163. et capit. Quia diligentia, capit. Innotuit, capit. Cum dilectus, de electione et de cler. coniug., capit. Cum olim, de translat. episcop., capit. Cum ex illo, et capit. Inter corporalia, de apellat., capit. Qua fronte, de scrutinio, c. un. etc.

Page 53: De Republica 3

illum omnino consecratores acciperent et ordinarent. Hae tamen electiones non sine consensu cleri et plebis fuerunt peractae, ita ut, non tam elegisse diceretur ille episcopus sibi successorem, quam proposuisse clero et plebi anticipate eligendum. In paucis omnino ac praesertim in Augustino contigit, ut et electus fuerit et etiam ordinatus ac plene consecratus episcopus Hipponensis, vivente adhuc Valerio. Sed hoc ipsum etiam Augustinus reprehendit et contra canones factum non approbavit, ut ostendi lib. 2., cap 9., num. 14., et ostendam inferius. Quod vero de Petro solet afferri, quod et ipse sibi successorem306 Clementem ordinarit, quodque non esse imitandum,307 caverunt multi, aut nihil, aut parum facit ad rem. Iam enim docui libro secundo apostolos Romae secum habuisse aliqous suos discipulos, iam plene factos episcopos et adiutores et hos non fuisse apostolorum ut singulorum successores, sed collegas, dum illi viverent et successores omnium in solidum post eorum obitum. Ac propterea Clementem, Linum et Cletum fuisse primos episcopos Romanae Ecclesiae ab apostolis Petro et Paulo datos. Quamvis Clemens fuerit proprie episcopus primus, eo modo, quo ego eodem libro secundo cap. 3., num. 60. explicavi. Quomodo vero successorem potuerit sibi episcopus eligere et designare, ac interdum etiam ordinare, ac consequenter sibi coadiutorem assumere cum futura etiam successione, patebit ex factis Catholicorum episcoporum ab Ecclesia non reprobatis.

LXII. Narcisso Hierosolymitano adhuc superstite, licet sene, Alexander episcopus cuiusdam ecclesiae in Cappadocia, qui devotionis causa Hierosolymam venerat, factus est episcopus Hierosolymitanus et Narcissi collega :308 Salutat vos (inquit idem Alexander ad Antinoitas) Narcissus, qui hic ante me episcopatus locum tenuit et centum iam et sedecim annos praetergressus mecum in eodem ministerio, quorundam precibus, coniunctus fuit.

LXIII. Gregorius Nazianzenus senior309 Gregorium filium episcopum Sasimorum sibi coaudiutorem ascivit et secum a pari fecit episcopum Nazianzenum. Cum enim Gregorio ipsi iuniori sedes Sasimorum negaretur, ad quam fuerat a Basilio ordinatus, ideoque in solitudines abiisset, post fugam patris imperio fuit revocatus, et adiutor in functionibus episcopalibus assumptus factusque, pariter cum patre, episcopus et ipse Nazianzenus. Hieronymus eiusdem Gregorii discipulus id aperte fatetur:310 Gregorius, inquit, primum Sasimorum, deinde Nazianzenus episcopus, vir eloquentissimus, praeceptor meus.] Idem asserunt Ruffinus,311 Socrates,312

Sozomenus313 et communissime semper vocatus fuit episcopus Nazianzenus et per excellentiam theologus. Neque vero alius illum in episcopum Nazianzenum, aut elegit, aut ordinavit, nisi pater ipsius, de cuius solius imperio et non alterius, se Nazianzenam curam suscepisse, idem Gregorius fatetur; profecto non sine consensu cleri et plebis, quem consensum merito supponere debemus, Gregorium patrem plenissimum habuisse. Quia tamen ordinatione, hoc est consecratione, non amplius indigebat, qui iam fuerat episcopus alterius sedis consecratus. Iccirco neque synodi, neque metropolitani nova alia opera utendum fuit; iam enim episcopus erat, propria vero sedes ei non concedebatur et alienam non irrumpebat, quia et rogatus et pene

306 8., q. 1., c. 1., 2.307 Ea capit. 3. et seqq.308 Apud Euseb. libro 6., capit. 9.309 In carm. de vita sua et in ora . Cum in consortium patrum assumptus est. 310 De scriptor. Eccles. in Gregor.311 Libro 2., capit. 6.312 Libro septimo, capit 35.313 Libro 6., capit. 17.

Page 54: De Republica 3

coactus ab episcopo patre et clero, ut dixi, et plebe, Basilio eius metropolitano et insigni eius amico, profecto plenissime et ipso consentiente, curam illam suscipiebat, ex qua iam vere et proprie erat episcopus Nazianzenus. Nam aliam novam ordinationem, aut deputationem, aut applicationem, nullam amplius habuit. Imo post mortem patris statim eidem curae cessit et ab illa etiam se abdicavit et nihilominus tam clarum est illum fuisse episcopum Nazianzenum, quam quod clarissimum.

LXIV. Baronius solus, supra omnes factus nuper sapiens, negare voluit Gregorium hunc iuniorem fuisse episcopum Nazianzenum, quem tamen Hieronymus, ipsius discipulus et comes ferme individuus, Nazianzenum episcopum fuisse affirmat. Quod vero Baronio contrarium persuasit? Quia, inquit,314 ipsemet Gregorius contestatus est, se ad tempus, usque ad obitum, videlicet patris, illam praefecturam administraturam fore. Postea vero alio, ex voluntatis arbitrio, migraturum; plane ergo, inquit, constat, nequaquam fuisse ordinatum eius ecclesiae episcopum, temporariae enim et conditionales ecclesiarum praefecturae, nequaquam conferri solebant.] Addit aliud argumentum: Quia ex Canone Nicaeno 8. non licebat in eadem ecclesia duos esse episcopos, et quia idem Gregorius scribit315 Eulalium fuisse in locum patris, eo mortuo, subrogatum et se non fuisse creatum episcopum Nazianzi, sed Sasimorum, ad patris tamen obsequium se quasi hospitem praefecturam illam suscepisse316 seque reliquisse ecclesiam non suam, neque ad se attinentem.] Haec tamen non faciunt quominus ipse vero et proprie fuerit episcopus Nazianzenus. Non enim fuit illa eius ordinatio temporaria, aut conditionata, sed de se perpetua. Quae enim Ecclesia illum, alii sedi iam consecratum, ut proprium est amplexa, consentiene, imo rogante, imo et cogente episcopo adhuc vero, illa, quantum in ipsa fuit, ut suum perpetuum episcopum est complexa. In ipsius igitur Gregorii voluntate et libertate situm erat, ut ad mortem usque in eo episcopatu perseveraret. Et quamvis ea conditione ipse suscepit onus, ut post obitum patris esset liber, hoc non facit quominus sit vere et proprie episcopus. Sic enim in cuiusque episcopi libertate situm est, ut, quando vult, secedat et sedem abrenunciet seque abdicet. Nicaenus vero Canon, ut Ecclesiae praxis illum explicat et patebit ex sequentibus, excludit duos episcopos inter se divisos, cum plebis etiam divisione; non autem duos insolidum et magna charitate coniunctos, et in uno eodemque regimine in solidum amice copulatos, ubi praesertim alter robustior alteri imbecilliori subvenit, iuxta illud:317 Frater qui adiuvatur a fratre, quasi civitas firma. Quod Eulalium scribat patri subrogatum, nihil est, quia enim ipse sedem illam nolebat retinere, mortuo patre subrogatus est Eulalius; sed non minus est subrogatus patri, quam etiam filio cedenti et sedem vere iam suam reliquenti. Quare Hier., ubi supra, de hac cessione loquens, ait de illo:318 Vivosque se episcopum in loco suo ordinans ruri vitam monachi exercuit.] Ordianvit ergo ipse Eulalium, sed de consensu metropolitani Helladii319 et cum320 aliorum episcoporum praesentia et concursu. Quoniam vero non erat undequaque laudabile opus neque Ecclesiae acceptum, curam illam deserere episcopum, qui vitam privatam praeferret curae pastorali, ad quam iam rito vocatus fuerat, ad elevandam quoquo modo reprehensionem illam urget excusationem, se non fuisse creatum episcopum Nazianzi et sedem Nazianzi sibi tanquam hospiti datam. Quamvis enim prima eius consecratio fuerit pro sede

314 Tom 4., ann. 37., numer 106.315 Epistola 42.316 Idem epistol 65.317 Proverb. 18.318 De viris illust. in Greg.319 Nazianzen. Ep. 52.320 Idem ep. 42.

Page 55: De Republica 3

Sasimorum, cum tamen illam sedem consequi non potuerit et legitimam curam Nazianzenae Ecclesiae susceperit, iam haec facta est ipsius sedes perfectissime; quantumcunque ipse suam abdicationem conetur levioribus etiam excusationibus a reprehensione vindicare. Igitur uterque Gregorius sibi successorem vivens et elegit et plene instituit; alter quadam quasi translatione, alter vero perfecta etiam ordinatione.

LXV. De Athanasio iam moribundo haec scriptores tradiderunt:321 Igitur ea tempestate, cum quadragesimo et sexto anno sacerdotii sui Athanasius, post multos agones multasque patientiae coronas, quievisset in pace, sciscitatus de successore Petrum tribulationum suarum participem et socium delegit.] Eiusque electioni, inquit Theodoretus,322 ab omnibus tam sacerdotibus, quam magistratibus, assensum est; populus quoque universus acclamationibus, quantum laetitiae percepisset, demonstravit.

LXVI. Augustinus et ipse a Valerio Hipponensi coadiutor cum futura successione plene factus est Hipponensis episcopus323 eo modo, quo Nazianzenus et simul cum Valerio sene in solidum Ecclesiam illam gubernavit, in eaque post obitum Valerii, usque ad mortem perseveravit. In hac tamen electione ipsius, seu assumptione, Valerius et ipse consensum habuit cleri et plebis. Qua Ecclesiae cura teneat, inquit Augustinus ad Paulinum,324 ex hoc vestra caritas oportet attendat, quod B. Pater Valerius, nec presbyterum me esse suum passus est, nisi maiorem mihi coepiscopatus sarcinam imponeret. Quod quidem, quia tanta eius charitate tantoque populi studio Dominum id velle credidi, nonnullis iam exemplis praecedentibus, quibus mihi omnis excusatio claudebatur, vehementer timui excusare.] Ordinatus quoque est ab ordinario ordinatore illius provinciae, nimirum primate Numidiae et non sub titulo mendicato ecclesiaram extinctarum, ut nunc mos est apud nos, sed sub vero titulo Ecclesiae Hipponensis, in qua ita factus est coadiutor Valerii, ut simul esset coepiscopus; et sedi, inquit,325 cum illo, quod Concilio Nicaeno prohibitum fuisse nesciebam, nec ipse (Valerius) sciebat. Quod ergo reprehensum est in me, nolo reprehendi in filio meo.] Sed iam vidimus Nazianzenos Gregorios, patrem et filium, temporibus Nicaeno Concilio adhuc propioribus, non nisi quadraginta quinque circiter annis post ipsum, in una ecclesia sedisse; voluit tamen Augustinus cautela abundare, ac propterea et ipsi successorem designavit Eradium, habito tamen populi expresso consensu et in publica acta redacto. Narrat vero ibidem illis ipsis diebus in Milevitana quoque Ecclesia, Severum episcopum moribundum, habito solius cleri consensu, successorem sibi designasse et, eo mortuo, plebem non nihil tumultuasse; quod ipsa inscia Severus id fecisset, nihilominus opera eiusdem Augustini pacifice illum, quem Severus designaverat et elegerat, fuisse et admissum et ordinatum.

LXVII. Basilius, tanquam metropolitanus Cappadociae provinciae, concessit Innocentio episcopo, ut vivens suum apud se haberet successorem:326 Prudenter profecto, inquit, dum vivis, cum videre cupiens, qui post te electum Domini gregem recturus sit, quod B. Moyses optavit et vidit etc.] Offertque ad eum se missurum presbyterum optimum, quem ad succedendum ei in episcopatu maxime idoneum

321 Ruffin. lib. 2., c. 3.322 L. 4., 6., 18.323 7., quaest., c. Non autem.324 Epistol. 34.325 In actis elect. Eradii, epistol. 110.326 Apud Baron. tom. 5., ann. 417., numer. 9.

Page 56: De Republica 3

censeret, ut eum haberet, dum viveret, coadiutorem et post mortem ad plenum successorem.

LXVIII. In uno ex conciliis Romanis sub Symmacho, inter alia statuta, illud legimus:327 Si, quod absit, transitus papae inopinatus evenerit, ut de sui electione successoris, ut supra placuit, non possit ante decernere, siquidem in unum totius inclinaverit ecclesiastici ordinis electio, consecretur electus episcopus.] Hic video supponi, tanquam rem consuetam et ordinariam, ut episcopus, etiam Romanus, adhuc vivens, sibi deligat successorem. Igitur etiam Bonifacius secundus,328 diaconum sibi vivens constituit, in synodo successorem; clerici iuramento ac chirographo electionem hanc stabilivit, procul dubio quia id monuerat in Ecclesia. Quamvis, iterum congregata synodo, eandem resciderit idem Bonifacius, cum suo clero, electionem, ob reverentiam sanctae sedis, ait Anastasius, et quia contra canones hoc fuerat factum, et quia reum se laesae maiestatis agnovit. Iam enim reges Gothi in electione Romani pontificis primas habebant. Cur autem contra canones id asserat factum Anastasius, examinabo inferius n. 73. et seq. Tetrico vero episcopo Lingonensi successor viventi datus fuit Mondericus,329 et Augustinus Anglorum dictus apolostolus succesorem sibi vivens Laurentium delegit.330

LXIX. Bonifacius Moguntinus331 successorem et ipse sibi assumpsit Lullum, quod ei licere rescripserat Zacharias papa. Huius vero Lulli Moguntini concessione332

Burcardus Herbipolensis, metropolitica (non apostolica ex legatione, ut somniat Baronis) autoritate fultus, assentiente Carolo Magno, sibi voluit Mengingandum substitui successorem, quod et feliciter consecutus est.] Et vir sanctus Udalricus, episcopus Augustanus333 nepotem suum Adelberonem sibi et coadiutorem et successorem instituere voluit; imperatoris duntaxat ad hoc, ut ordinarii iam electoris, propter multa regalia, quae ille obtinet episcopatus, consensu requisito.

LXX. In Concilio Meldensi episcopo infirmo coadiutor conceditur filiusque episcopi infirmi voluntas et archiepiscopi autoritas ad hoc requiritur. Futura etiam successio tribuitur iam dato coadiutori, si tamen moratus extiterit et iuxta canones idoneus, non secus. Decretum concilii est huiusmodi,334 ut nemo, vivente episcopo, ecclesiam illius, aut tres ad eam pertinentes, invadere, aut dominari praesumat, neque sub voluntariae cleri ac populi electionis obtentu praeter voluntatem episcopi, quisquam quacunque saeculari potestate praeditus, quasi oeconomum constituat. Sed si episcopus ministerium ecclesiasticum, propter infirmitatem corpoream, exhibere non potuerit, in archiepiscopi hoc, cum voluntate episcopi eiusdem ecclesiae, maneat ordinatione; qualiter debitum officium non remaneat. Obsequium vero ad Remp. pertinens, qualiter exequatur, per tales ex subditis et ecclesiasticis ministris, cum consensu archiepiscopi, propter pacis charitatisque custodiam, episcopus ordinet ac disponat; quos succedendi in episcopatu appetitus indebitus non elevet, neque vexet, nisi ita moratus extiterit, ut secundum instituta B. Gregorii, in libro epistolarum, et humiliter in subditione prosit et post viriliter, conveniens sanctis regulis, praesit, quia

327 Syn. Rom. 2., sub. syl. c. 4., habetur dist. 79., c. Si transitus.328 Anastas. In Bonif. 2.329 Greg. Turon l. 5. hist., c. 5.330 Beda l. 2. hist. Anglorum, c. 4.

331 7., q. 1., c. Petiisti.332 Egilard. apud Sur. 14. Octob. et Baron. tom. 9., ann. 791., numer. 11.333 Apud Baron., tom. 10., ann. 971., n. 5. 334 C. 47.

Page 57: De Republica 3

ob hoc in multis ecclesiis scandalum magnum conspeximus. Sin autem in archiepiscopo talis necessitas acciderit, similiter ipse, consilio coepiscoporum suorum, huiusmodi ordinem exhibeat.

LXXI. Gregorius 7.335 Desiderium abbatem Cassinensem moriturus successorem designavit et cardinalibus plurimum commendavit. Isque fuit Victor 3. Qui et ipse moribundus336 Ottonem Ostiensem similiter commendavit, imo illum manu apprehensum caeteris episcopis tradidit dicens: Accipite eum et in Romana sede locate meamque vicem in omnibus, quousque id facere possitis, habetote.

LXXII. Causae porro, cur episcopis dentur coadiutores, prima et praecipua est corporis infirmitas, abhorruit enim Ecclesia episcopum infirmum deiicere et illo electo alium ei substituere, ut habet337 Gregorius.338 Nicolaus Albino et Gregorius 7.339

infirmis igitur ordinarie dantur coadiutores, quasi vicarii et chorepiscopi, qui exerceant regimen disciplinae et temporalia administrent. Pontificalia vero a vicino episcopo rogato suppleantur. Sed, ut fidelius coadiutor laboret et sit proprius pastor, non mercenarius, saepe factus est coepiscopus, ut patet in aliquot suprapositis exemplis, et concedit expresse, pro causa infirmitatis, Gregorius,340 servatis tamen etiam plene341 alimentis ei, cui datus est coepiscopus. Et episcopo simplici ad regimen vix idoneo, si praesertim se talem ipse cognoscat et petat coadiutorem,342 Pelagius illum concedit. Sicut et episcopo dilapidatori bonorum ecclesiasticorum Honor. 3. dat343 coadiutorem pro solis temporalibus et sine successione.

LXXIII. Habemus nihilominus non paucas etiam prohibitiones, ne viventi episcopo, aut alius superordinetur, aut assignetur successor. Theodoretus sane Paulini Antiocheni factum, quo sibi solus successorem Evagrium constituit et ordinavit, reprehendit dicens:344 In qua re complures simul canones violavit. Siquidem canones neque faciunt potestate cuiquam, iam mortem oppetituro, quenquam in locum suum sufficere. Atque omnes provinciae episcopos iubent in unum ad eam rem convocari. Quin etiam vetant rursus quenquam absque tribus episcopis episcopum constitui.] Sed praeter octavum canonem Nicaenum, quo duo episcopi in una civitate non admittuntur, alios in hoc genere veteres canones, qui Theodoretum praecesserint, nunc mihi videmur non habere, praesertim quod ait de non sufficiendo sibi successores; et Nicaeni canonis sensum iam exposui supra. n. 64., ut duo primarii episcopi non adsint, cum schismate et scissione. Sed et illud vel maxime observavit Ecclesia, ex illa potestate sibi eligendi successorem, abusui aditum amplum fuisse apertum; ut caro et sanguis dominetur et adsint qui dicant:345 Venite haereditate possideamus sanctuarium Dei, ut ubi tale adsit periculum, eligendi sibi successorem potestas episcopo auferatur.

335 Leo Hostien l. 3., c. 64.336 Ibid. capit. 71.337 7. q. c. Scripsit.338 L. 3., ep. 13. et Ea, c. Pontifices. 339 L. 2., ep. 50. 340 L. 7., indic. 2., c. 49., 50., 51.341 Idem l. 11., ep. 7., 8., habetur 7., q. 1., c. 13., 14.342 Ea. c. Quia frater. 343 De off. et pot. Iud. deleg. c. Venerabili.344 Lib. 5., c. 3.345 Ps. 82.

Page 58: De Republica 3

LXXIV. Hoc periculum advertit olim Origenes, cuius verba supra num. 8. habes, plurimum urgentia, ne intuitu sanguinis et cognationis episcopi sibi successores deligant, sed Dei vel maxime electio spectetur et expectetur. Cyprianus vero aliud periculum, nimirum schismatis et divisionis, considerabat, quando dicebat:346

Agnoscant atque intelligant, episcopo semel facto et collegarum ac plebis testimonio et iudicio comprobato, alium constitui nullo modo posse.] Postea vero Innocentius primus papa eundem abusum deploravit, quando electo Ioanne Chrysostomo alius fuit ei Constantinopoli episcopus subrogatus. Ait enim:347 Quod igitur hoc commentum est tam deploratum, ut ne vel suppetat, vel quaeratur occasio iudicii, in locum sacerdotum viventium alii substituantur? Neque enim unquam a patribus nostris talia fuisse patrata cognoscimus, sed interdictum potius fuisse decreto, quo cavebatur, ne cui fieret copia, qua in viventis locum inauctoraretur.] Nicaenosque urget canones, contra quos electio illa facta fuerit et subrogatio. Quia nimium sine synodo348 facta fuit. Hilarus deinde papa de priore abusu certior factus in quadam synodo Romana349

conquestus est: In quibusdam locis Hispaniae perversitatum semina subinde nasci. Denique episcopatum , inquit, qui non nisi meritis praecedentibus datur, non divinum munus, sed haereditarium putant esse compendium et credunt, sicut res caducas atque mortales, ita sacerdotium, velut legatario, aut testamentario iure, posse dimitti. Nam plerique sacerdotes, mortis confinio constituti, in locum suum feruntur, alios designatis nominibus subrogare, ut scilicet, non legitima expectetur electio, sed defuncti gratificatio pro populi habeatur assensu. Atque ideo si placet, etiam hanc licentiam auferamus.] Et concilium Aurelianense 5. generaliter statuit:350 Nullus viventi episcopo alius superponatur, aut superordinetur episcopus, nisi forsitan in eius loco, quem culpa capitalis deiecerit.] Et Gratianus:351 Ecce, inquit, his autoritatibus parenter ostenditur, quod episcopo vivente alius superordinari non potest, nec etiam pro eius aegritudine. Sed illud Gregorii intelligendum est, quando ille qui aegrotat, alium sibi substitui non rogat. Caeterum quando aliquis, vel senectute, vel infirmitate gravatus, suspectum officium administrare non valet, si alium sibi substitui petierit, rationabiliter fieri potest. Unde in eodem capitulo sequitur: si vero idem Ioannes fortasse pro molestia sua petierit, ut ab episcopi honore debeat vacare, eo petitionem scripto dante concedendum est. Aliter autem facere, pro omnipotentis Dei timore, omnimode non audemus. Hinc etiam B. Augustinus, episcopo suo nondum defuncto, sed senectute gravato, cathedram episcopalem suscepit.] Item alibi:352 His omnibus autoritatibus prohibentur episcopi successores sibi instituere. Sed aliud est de sui successoris electione cum fratribus deliberare, aliud est testamento, tanquam suae dignitatis haeredem, sibi quaerere; illud fieri permittitur, hoc autem penitus prohibetur. Illud autem B. Petri Apostoli ab illis valet in argumentum assumi, qui tales sibi substituunt, qualem sibi successorem B. Petrus quaesivit. Verum quia officium, non vitae, sed sanguini coepit deferri, atque ad episcopatum tales quisque sibi successores quaerere cupit, qui vel odiosi populis, vel a plebe docendi invenirentur; idcirco sacris canonibus statutum est, ne quisquam sibi suo officii quaerat successorem, sed populi electione quaeratur, qui eorum utilitati digne deserviat, qui illorum utilitatem, non sua lucra quaerat, qui Christo semen velit suscitare, non sibi

346 Libro 2., epistol. 11.347 Ep. 15.348 Concil. Nicaen. cap. 5.349 Conciliorum tom. 2.350 Cap. 12.351 7., quaest. 1., capit. 11., § Ecce his.352 7., quaest. 1., capit. 7., § His omnibus.

Page 59: De Republica 3

divitias congregare. Quod qui facere contempserit, iure ab Ecclesia repudiatur.] Haec Gratianus.

LXXV. Et nos igitur cum Gratiano concludamus: nihil obstare, quominus vivente episcopo et suam dignitatem retinente, possit successor ipsius eligi et confirmari, ipso sic volente et electionibus ordinariis, hoc est, clero et plebe, seu loco plebis principe, concurrentibus metropolitanoque, seu Patriarcha, id concedente et approbante. Nec solum posse talem eligi et confirmari, sed etiam si omnes iam dicti conveniant, consecrari et simul cum alio in solidum coepiscopum fieri. Et consequenter posse, ex causis vel inhabilitatis, vel aegritudinis, vel occupationis maioris ecclesiasticae et similibus, episcopo volenti et petenti, clero ac plebe assentiente, non solum autoritate patriarchae supremi, sed etiam solius proprii metropolitani, dari coadiutor cum futura successione. Quae omnia et iuribus et factis iam a me abunde probata et confirmata. Iura vero autoritatesque huiusmodi successiones et episcoporum duplicationes prohibentes, intelligenda esse, ubi solus episcopus propria sola autoritate id conaretur; ubi invito episcopo alius adderetur; ubi caro et sanguis dominaretur et haereditariae fierent ecclesiasticae dignitates; ubi schismata pullularent; ubi demum nulla legitima suppeteret causa id concedendi. Alioquin coadiutores huiusmodi, non solum a papa, sed etiam a solis metropolitanis, cum futura successione concedi in Ecclesia solitas vidimus, citra ullum discrimen, usque ad tempora Bonifacii 8.,353 qui primus ad solum Romanum pontificem autoritatem hanc, coadiutores cum futura succesione concedendi, per summam vim et gravem iniuriam episcoporum et metropolitanorum, attraxit. Et nunc, absque ullo iure, nostri papae soli esse volunt, qui coadiutores cum futura successione ad magnum argenti et auri pondus concedant.

LXXVI. Huc demum spectat resignatio episcopatus, ad favorem certae et nominatae personae, non aliter, nec alio modo, prout est forma resignationis. Haec enim est ipsissima electio successioris, quam quis vivus et cedens, facit. Si quis tamen vult suum episcopatum ita resignare, ut nomen et dignitatem retineat, id a synodo impetrare debet; ita in Synodo Oecumenica Ephesina Eustathius metropolitanus Pamphiliae, senex, molestiarum impatiens, episcopatus curae nuntium remittens, ut nomen et honorem retineret episcopatus, ab ipsa synodo petiit et obtinuit. Illa enim resignationem approbavit, sicut et approbavit, quod synodus provincialis Pamphiliae ei alium suffecerat et metropolitanum ordinarat, nomenque et communionem episcopi ei reliquit, sed potestatem abstulit ordinandi, nisi ab episcopo coassumeretur coadiutor. Patet hoc ex epistola Concilii Ephesini ad Synodum Pamphiliae, quae, quia rem optime explicat, hic ex parte apponatur:354 Sancta synodus, quae gratia Dei et nutu peritissimorum regum in Epheso congregata est, Sanctae Synodo in Pamphilia, dilectis fratribus in Domino salutem etc. Ubi autem a quibusdam turbatus est (Eustathius) et in solicitudines inexpectatas incidit et, cum prae multo ocio pondus curarum sibi impendentium ferre non esset assuetus, nec valeret convicia insidiantium repellere, cessionis suae, nescimus quomodo, obtulit libellum. Oportebat enim semel concreditam sacerdotalem curam cum tanto spirituali robore geri, ut labores et sudorem sponte ferat. Quoniam autem pusillanimem se declaravit, hoc ex incosiderantia rei magis, quam ignavia, vel torpore passus, ordinavit necessario vestra pietas, pientissimum et Dei amantissimum fratrem nostrum et coepiscopum Theodorum, qui ecclesias curet, indignum est viduas esse et absque praeceptore

353 De cler. aegrot. capit. Un. in 6. et Concil. Trident. sess. 25., capit. 7.354 Acta Conc. Ephes. edit. Pelt. in append. tom 2., capit. 1.

Page 60: De Republica 3

manere salvatoris greges. Quoniam autem accessit plorans, non de civitate, neque de Ecclesia contendens, contra praedictum pientissimum episcopum Theodorum, petens iam episcopatus honorem et nomen, condoluimus omnes presbytero et communes esse arbitrati eius lachrymas, festinavimus, ut addisceremus, num legitimam depositionem pertulisset memoratus, hoc est, a quibus obtrectatoribus et de quibus absurdis rebus redargutus esset. Didicimus autem nihil tale, sed magis evenisse illi pro crimine ipsam cessionem. Unde neque vestram pietatem reprehendimus, quae ordinavit locum eius memoratum pientissimum episcopum Theodorum. Quoniam autem non valde contendendum est cum viro ob amorem otii eius, sed miserandum potius seni, extra natalem civitatem et patrias conversationes longe dissito, iustum esse decrevimus, ut absque omni contradictione habeat episcopi nomen et honorem ac communionem; sic quidem, ut neque ipse ordinet, neque in Ecclesiam propria autoritate ordinaturus veniat, nisi forte coassumatur, sive admoneri contingat a fratre et episcopo, secundum affectionem et charitatem in Christo. Quod si melius quiddam de ipso consulueritis, vel nunc, vel in posterum, placebit et hoc Sanctae Synodo.] Cyrillus tamen Alexandrinus in sua canonica epistola resignationes omnino reprobari ab Ecclesia scribit his verbis:355 Iam vero alia quoque res est, quae ecclesiasticae consuetudini non placet: offere sacerdotes aliquos, renuntiationis libellos. Si sunt enim digni qui sacra mysteria obeant, in iis maneant. Sin autem indigni, nec per renuntiationem exeant, sed rebus ipsis potius condemnati.

LXXVII. De Martyrio vero Antiocheno episcopo narrat Theodorus Lector et ipsum sui indisciplinati cleri populique seditiosi ac cervicosi pertaesum, sponte sua se abdicasse episcopatumque renunciasse, altiori voce ista praefatum in Ecclesia:356

Clero immorigerato et populo rebelli et Ecclesiae contaminatae renuncio, servata interim mihi sacerdotii dignitate.] Atque haec est vera cessio et renunciatio, non autem cum conditione, ut talis, vel talis, praesertim consanguineus, ei detur successor. Quod est genus quoddam haereditatis transmittendae, non sine nundinatione et mercatura. Neque video hic resignationes fieri in manus et de licentia pontificis Romani, aut patriarchae, sed libere et absolute, pro arbitrio resignantis et cum retentione nominis et dignitatis episcopalis, quam merito retinendam esse censuit magnum etiam (ut nunc vidimus) Concilium Ephesinum. Facta vero resignatione, tunc ordinarios electores et ordinatores, nempe clerum et populum ac episcopos comprovinciales, ecclesiae vacanti providere, salvis tamen semper suis resignanti necessariis alimentis. Haec enim includuntur etiam in illa reservatione nominis et dignitatis episcopalis. Certe Nicolaus papa resignationem absolutam episcopatus in manibus sui proprii metropolitani de iure faciendam esse monet, dum de Suffredo episcopo ait:357 Si tale in se crimen noverat, quo recte posset episcopatu privari, vel infirmitate se sentiebat forsitan praegravari, qua impeditus nullis posset proximis sua praelatione prodesse, primatus sui debuerat et non aliorum dioeceseos antistitum praestolari iudicium.

LXXVIII. Dixi satis multa de electionibus episcoporum ac eorum confirmationibus, et de assumptione coadiutorum, ac demum de resigantionibus. Sequitur ut huc attexam paucula de abbatum regulariumque praelatorum electionibus. Sane quamdiu monachi fuerunt monachi, nulla fuit circa abbatum electiones difficultas, nulla controversia, sicut enim monachorum congregationes erant privatae

355 Biblioth., PP., tom. 3.356 Apud Baron. tom. 6., ann. 471., num 12.357 6., quaest. 3., cap. Denique.

Page 61: De Republica 3

ac privatorum hominum, et sane laicorum, ut ostendi, lib. 2., capit. 12., secessus; ita ipsimet inter se sibi patrem constituebant. Neque in hoc quicquam negotii aut ecclesia, aut respublica habuit. Postquam vero periit monachismus et ditata sunt pseudomonachorum monasteria, ipsorumque abbates facti sunt domini opulenti dataque est eis quaedam vana et indebita (ut ostendam postremo libro) iurisdictio, atque monachi ex monachis facti sunt per metamorphosim clerici et viri ecclesiastici, tunc circa electiones abbatum variae sunt exortae concertationes. Communissimum tamen ius est, ut ipsi monachi, seu monachae, sibi abbatem eligant, vel abbatissam. Confirmatio vero et benedictio spectet ad episcopum loci, quanquam interdum et358

capitulum canonicorum ius electionis simul cum monachis se habere in aliquo monasterio, praetendat; interdum vero etiam alterum359 monasterium ius habeat, ut ex eo in alio monasterio persona assumatur et in abbatem eligatur. Confirmatio vero abbatis per monachos electi, etsi ordinarie spectet ad episcopum, tamen etiam 360

capitulum interdum clericorum potuit illum confirmare. Et in multis privilegiatis monasteriis papa voluit esse ordinarius confirmator, imo et elector abbatum et collator abbatiarum. Sed aliquando Cassinensis Caenobii monachi, simplices fraterculi, sub ipso pene Romanarum arcium conspectu positi, suae tamen libertatis memores, Romani papae in hoc detrectant imperium, neque volunt consentire, ut nutu ipsius abbas illius monasterii eligatur, et adversus cardinalem eo a papa Honorio 2. ac hoc missum murmurantes dicebant:361 Non debere Cassinensis abbatis electionem in alterius potestatem transire, iniquum et indignum esse, ut Cassinensis Ecclesia, quae libera semper extiterat, maximo pudore cardinalibus subiiceretur.] Dicere veriti sunt papae, ut subdit Baronius,362 de papa tamen loquebantur, qui sane tunc nihil potuit obtinere. Sed et reges ac principes, postquam abbatibus regalia sunt concessa et ampla latifundia acquisita, in electionibus et investituris partem habere debuerunt. De his omnibus agam locis commodioribus, nempe libris 6., 9. et 10. Ad alia properemus.

C A P U T I V.Eligendi in episcopos, quinam esse, aut non esse debeant.

SUMMA CAPITIS.

Electio episcopi ut sit bona et a metropolitano approbanda, in primo debet esse de persona habili et idonea, in quo vero consistat ista habilitas explicatur generaliter num.1., 2.Sed specialiter, qui eligitur in episcopum, debet esse clericus, n.3., 4., 5., 6., 7., non laicus, a num. 8. ad num. 22. Et sane non quicunque clericus etiam bonus, sed loci orindus et ex propria ecclesia, a num. 23. usque ad finem capitis.

Magnum volumen esset mihi conscribendum, si vellem huc plene et congerere virtutes omnes omniaque ornamenta, quibus instructus debet esse is, qui ad episcopatum est promovendus et omnia impedimenta numerare, quae hominem ab

358 De consuetud., c. Cum dilectus359 De sent. et re iud., c. Inter. et de Verb. sign., c. Abbati.360 C. Cum dilectus, ut supra361 Pet. Diac. lib. 4., 91.362 Tom 12., ann. 1126.

Page 62: De Republica 3

hoc insigni in Ecclesia gradu removent et repellunt. Ea duntaxat, quae maiori digna consideratione mihi videntur, paucis exponam Ecclesiaeque Sanctae sensum et mentem aperiam, ipsiusque decretis et exemplis ac admonitionibus insistendo rem explicabo. In genere profecto Concilium Carthaginense 4. bonas futuri episcopi qualitates paucis est complexum, sic statuens:363 Qui episcopus ordinandus est, antea examinetur, si natura sit prudens, si docibilis, si moribus temperatus, si vita castus, si sobrius, si super suis negotiis cavens, si humilis, si affabilis, si literatus, si in lege Domini instructus, si in Scripturarum sensibus cautus, si in dogmatibus ecclestiasticis exercitatus et ante omnia, si fidei documenta verbis simplicibus asserat, id est, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unum Deum. – Cum his omnibus examinatus fuerit inventus plene instructus, tunc, cum consensu clericorum et laicorum, et conventu totius provinciae episcoporum maximeque metropolitani, vel autoritate, vel praesentia, ordinetur episcopus. Suscepto in nomine Christi episcopatu, non suae delectationi, nec suis moribus, sed his patrum definitionibus acquiescat.

II. Quae vero in genere hominem ad episcopatum reddant inhabilem, paucis similiter et summatim recensuit Concilium Toletanum 4., dum364 sic statuit:365 Qui in aliquo crimine detecti sunt, qui infamiae nota aspersi sunt, qui scelera aliqua per publicam paenitentiam admisisse confessi sunt, qui in haeresim lapsi sunt, qui in haeresi baptizati, aut rebaptizati esse noscuntur, qui semet ipsos absciderunt, aut naturali defectu membrorum, aut decisione aliquid minus habere noscuntur, qui secundae uxoris coniunctionem sortiti sunt, aut numerosa coniugia frequentarunt, qui viduam, vel a marito relictam duxerunt, aut corruptarum mariti fuerunt, qui concubinas ad fornicationes habuerunt, qui servili conditioni obnoxii sunt, qui ignoti sunt, qui neophyti sunt, vel laici sunt, qui seculari militiae dediti sunt, qui curiae nexibus obligati sunt, qui inscii literarum sunt, qui nondum ad 30 annos pervenerunt, qui per gradus ecclestiasticos non accesserunt, qui ambitu honorem quaerunt, qui muneribus honorem obtinere moliuntur, qui a decessoribus in sacerdotium eliguntur; sed nec ille deinceps sacerdos erit, quem nec clerus, nec populus proprius civitatis elegerit, vel autoritas metropolitani, vel comprovincialium sacerdotum assensio exquisiuit.

III. Sublatis tamen gravioribus variarum irregularitatum impedimentis, ut haeresis, militiae, bigamiae et similibus, positisque modestis moribus et sufficienti literatura ecclestiastica, hoc est theologica, non civili, quae totam corrumpit Ecclesiam, ut postea considerabo, quod praecipue circa eligendos, his praesertim temporibus, est observandum, et in quo nunc gravissime peccatur, et ex quo Ecclesia maxima patitur detrimenta, iam propono. Ac primum quidem, ut qui eligitur, sit clericus, in ministeriis ecclesiasticis diutius exercitatus, et consequenter ecclesiastico spiritu ecclesiasticisque moribus imbutus. Est canon Concilii Laodiceni antiquus, in ordine 12.:366 Ut episcopi, iudicio metropolitanorum et eorum episcoporum, qui circumcirca sunt, provehantur ad ecclesiasticam dignitatem, ii videlicet, qui plurimo tempore probantur, tam verbo fidei, quam rectae conversationis.] Intelligit profecto clericos, hos enim et non laicos, Ecclesia multo tempore probat, tam verbo fidei, quam conversationis exemplo. Explicat id clarius Caius papa, quicunque ille sit, dum

363 Capit. 1., distinct. 22., capit. Qui Episcopus. 364 Capit. 19. 365 Distinct. 51., capit. Qui in aliquo.366 Distinct. 24., capit. Episcopi.

Page 63: De Republica 3

mandat,367 ut ad ordines ecclesiasticos sic ascendant in Ecclesia, qui ordinari merentur, id est, si quis episcopus esse meretur, sit primum ostiarius, deinde lector, postea exorcista, inde secretur acolythus, demum vero subdiaconus, deinde diaconus, et postea presbyter; exinde, si meretur, episcopus ordinetur.

IV. Siricius368 episcopum non vult ordinari, nisi prius per decennium fuerit presbyter. Presbyterum vero vult prius in diaconatu quinquennio ministrasse. Diaconum vero ordinandum vult ab infantia, usque ad vigesimum aetatis annum, in minoribus Ecclesiae inserviisse. Et episcopi Illyrici in suo synodico libello ecclesias vacantes tribuendas esse statuunt, ante omnia369 magistratibus, qui episcopatu laudabiliter functi fuerint, hoc est episcopis, qui sedes suas non haberent, quippe ex eis ab Arianis pulsi, sin autem tales non reperiantur, e sacerdotum collegio sint assumendi, minime vero de curia, aut militum ductoribus.

V. Zozimus:370 Interdictum, inquit, esse constat, ne quis penitus, contra Patrum praecepta, sed ecclesiasticis disciplinis imbutus, per ordinem non fuisset et temporis approbatione divinis stipendiis eruditus, nequaquam ad summum Ecclesiae sacerdotium aspirare praesumeret; et non solum in eo ambitio inefficax haberetur, verum etiam in ordinatores eius, ut carerent eo ordine, quem sine ordine, contra praecepta Patrum crediderant praesumendum. – Vos obsistite talibus ordinationibus, obsistite superbiae et arrogantiae venienti. – Distinct. 59., capit. Si officia: Si enim officia saecularia principem locum, non vestibulum actionis ingressis, sed per plurimos grados examinatis, temporibus deferunt, quis ille tam arrogans, tam impudens invenitur, ut in caelesti militia, quae propensius ponderanda est et sicut aurum repetitis ignibus exploranda, statim dux esse desideret, cum tyro ante non fuerit et prius velit docere, quam discere? Assuescat in Domini castris, in lectorum primo gradu divini rudimenta servitii, nec illi vile sit exorcistam, acolythum, subdiaconum, diaconum per ordinem fieri, nec hoc saltu, sed statutis maiorum ordinatione temporibus. Iam vero ad presbyterii fastigium talis accedat, ut et nomen aetas impleat et meritum probitatis stipendia ante acta testentur; iure inde summi pontificis locum sperare debebit. – Distinct. 77., cap. In singulis: Haec autem in singulis gradibus observanda sunt tempora. Si ab infantia ecclesiasticis ministeriis nomen dederit inter lectores, usque ad 20. aetatis annum continuata observatione perduret; si maior iam et grandaevus accesserit, ita tamen ut post baptismum statim se divinae militiae desideret mancipari, sive inter lectores, sive inter exorcistas, quinquennio teneatur; exinde acolythus, vel subdiaconus, quatuor annis, et sic ad benedictionem diaconatus, si meretur, accedat; in quo ordine quinque annis, si inculpate se gesserit, haerere debebit. Exinde, suffragantibus stipendiis per tot gradus datis propriae fidei documentis, presbyterii sacerdotium poterit promereri. De quo loco, si illum eo exactior ad bonos mores vita perduxerit, summum pontificatum sperare debebit.] Haec Zozimus. Similia ferme Gelasius,371 nisi quod interstitia breviora assignat monacho clericando, quam laico. Vide supra lib. 2., c. 12., num. 53.

VI. Adverterat iam optime ista omnia Gregorius Nazianzenus, cuius gravis est et sensata illa oratio, dum ex eo capite laudat Basilium,372 quod nequaquam festinanter 367 Distinct. 77., capit. Illud nos.368 Distinct. ead., c. Quicunque.369 Theodor. libro 4., cap. 8.370 Epistola prima, distinct. 59., capit. 1.371 Epist. 6.372 Orat. de laude Basil.

Page 64: De Republica 3

ad gradus pervenerit, neque per obtrectationes, inquit, et fraudes, more multorum, qui nunc praesidentias concupiscunt, sed ordine et lege assensionis spiritalis honorem adauxit. Sane nequaquam rerum et ordinis apud nos laudo confusionem, cum aliquando perverse a quibusdam praesidetur in gradibus. Si quidem non omnes accusare audeo, neque visum est obiter, tamen legem laudo nautarum, quae prius gubernatori remum in manus dat indeque in proram deducit et ulteriora concredit; itaque tandem super gubernacula cum multa maris experientia et ventorum statuit cognitione. Pariter et in rebus fieri solet bellicis: miles sub initium quis efficitur, deinde ordines regit, tandem etiam in ducem evadit, siquidem ordo ipse optimus est, incipientibus pariter et utilissimus. Res vero nostrae multum dignae essent si ita se haberent, nunc autem sanctissimus apud nos periclitatur ordo, ne prae rebus cunctis sit ridiculosissimus, non enim ex virtute magis, quam malitia, oritur praesidentia, neque dignorum, sed potentiorum sunt throni. Samuel inter prophetas futura praevidens, sed et Saul abiectus, Roboam Salomonis inter reges, quin et Hieroboam, servus et desertor. At nec medicus, aut pictor, ullus est, qui non prius aegrotantium considerat naturas, aut colores temperat multos et deliniat figuras. Cathedra vero etiam sine ullo acquiritur labore, non secus ac cum fabulae Gigantes fingunt; unius diei sanctos facimus ac sapientes esse iubemus eos, qui nulla praediti sapienta et qui nil ad gradum praeter quam velle, afferunt.] Haec pulcherrime et sapientissime Nazianzenus, quae nostris temporibus vel maxime cum tanto Ecclesiae dedecore cernimus perpetrari.

VII. Haud multum dissimilia idem Gregorius de Athanasio peroravit dicens: Non enim thronum pariter accepit, quemadmodum ii, qui tyrannidem quandam, aut haereditatem, praeter opinionem sortiuntur, ac propter satietatem violenter egit; haec enim degenerantium et adulterinorum sunt sacerdotum, et qui professione sunt indigni, qui nihil ad sacerdotium afferunt, neque boni consequendi gratia laborarunt, nihilominus tamen et discipulos se et doctores pietatis esse ostentant et, priusquam purgentur, purgant. Heri sacrilegi, hodie sacerdotes; heri sacrorum expertes, hodie in sacris duces. Veteres in malitia ac tenues in pietate. Quod quidem opus est charitatis humanae et nequaquam spiritus, qui cum omnia per violentiam sunt scrutati, tandem pietati etiam vim inferunt. Quorum mores haud quaquam gradum indicant, sed gradus mores, cum multum ordo immutetur. Qui pluribus pro peccatis propriis, quam populi, indigent sacrificiis et omnino in uno ex duobus delinquunt, quia cum venia indigeant, immoderate veniam tribuant, tanquam malitia non sit rescindenda, sed docenda, aut principatus asperitate propria abscondant crimina, quorum neutrum ille fecit, sed operibus erat sublimis etc.] Iam igitur illis quoque diebus electiones pontificum turpiter, ut hodie, nutabant et inexperti in clero inhabilesque ad regimen Ecclesiae, atque indigni assumebantur.

VIII. Hinc est quod Ecclesia tantopere semper abominata sit promotionem laicorum ac severissime toties prohibuerit, ne laici ad episcopatum assumerentur. Siricius sic decrevit:373 Certe illud etiam non fuit praetermittendum, ut quod semel, aut secundo, necessitas haereticorum intulit contra apostolica praecepta, velut lege licitum praesumi, neophytum vel laicum, qui nullo ecclesiastico functus fuerit officio, inconsiderate, vel presbyterum, vel diaconum ordinare; quasi meliores apostolis sint, quorum audeant mutare praeceptum et qui non didicit, iam docere compellitur. Ita nullus reperitur idoneus clericorum, nec inter diaconos, nec inter alios clericos invenitur, qui sacerdotio dignus habeatur, sed ad condemnationem Ecclesiae laicus postulatur? Quod ne fiat ultra, admoneo. Praedico ut unam fidem habentes, unum

373 Epistol. 3.

Page 65: De Republica 3

etiam in traditione sentire debeamus, probantes nos unanimes atque concordes, pacifici in Christo et in observationibus apostolicis habere charitatem. Medio itaque Patre et unigenito Filio eius et Spiritu Sancto, et unius Divinitatis Trinitate convento, ut in his fides Catholica et disciplina nostra permaneat. Nec quisquam putet, tanquam ordinationes terrenas fieri, cum caeleste sit sacerdotium, ut fidelibus gloria maneat dignitatis eiusdem et ante Tribunal Christi ex hinc non habeat quod accuset.] Prius tamen excluserat omnes, qui viri militates fuerant, quos etiam Innocentius 1.374

exclusit, et simul viros curiales, qui videlicet forensia tractarint, ut sunt praesertim iudices curiae. Quo nomine Athanasius Constantinum imperatorem reprehendit, ita scribens:375 Cur, cum se ecclesiasticum canonem curae habere praetexit, omnia contra canonem facit? Ubi enim ille canon, ut e palatio mittatur is, qui episcopus futurus est?

IX. Sed idem qui supra Innocentius gravius adversus laicorum ordinationes excanduit, cuius verba ad Aurelium Carthaginensem sunt ista:376 Qua indignitate, qua molestia male tractetur Ecclesia, praecipueque episcopus, relegam, vel audiam, et tua fraternitas bene novit et ego tam idonea tanto dolori verba invenire non possum, dum facile imponuntur manus, dum negligenter summus sacerdos eligitur. Ecce facta est querela publica, quae fecit semper, ut communis omnibus tremenda sit reverentia. Sic clerici ecclesiasticorum dogmatum nutriti, vel honorati, intra altaria Christi respuuntur, sic praetereunter promoventur, quasi nefas sit ad primatum per ordinem pervenire. Nam cum involuti mundanis nexibus, actibus, vel moribus, abrupte adsciscuntur ad tanti collegium sacerdotii et illi videntur contemni, de quibus oportuerat eligi, et isti male intromitti, qui praeter ordinem irrumpunt, potius quam eliguntur. Quam enim miserum est eum magistrum fieri, qui nunquam discipulus fuit; eum summum fieri sacerdotem, qui nunquam in ullo gradu obsecutus fuerit sacerdoti? Relege praefectorum litteras et vide, quae vel falso, vel pro certo, sublimium potestatum annotentur scriptis. Perdimus profecto nos ipsi, nos, inquam, sanctimoniae reverentiam, qui quasi vilissimum aliquod summos efficimus sacerdotes, ut iam incipiat quasi noxium aliquid, publicis interlocutionibus condemnari.

X. Caelestinus urget idem sic scribens:377 Ordinatos vero quosdam, fratres carissimi, episcopos, qui nullis ecclesiasticis ordinibus ad tantae dignitatis fastigium fuerint instituti, contra Patrum decreta, huius usurpatione, qui se hoc recognoscit fecisse didicimus; cum ad episcopatum his gradibus, quibus frequentissime cautum est, debeat perveniri, ut minoribus initiati officiis ad maiora firmentur. Debet enim ante esse discipulus quisquis doctor esse desiderat, ut possit docere quod didicit. Omnis vitae institutio, hac ad id quod tendit, se ratione confirmat. Qui minime litteris operam dederit, praeceptor esse non potest litterarum. Qui non per singula stipendia creverit, ad meritum stipendii ordinem non potest pervenire. Solum sacerdotium inter ista, rogo, vilius est? Quod facilius tribuitur, cum difficilius impleatur. Sed iam non satis est laicos ordinare, quos nullus fieri ordo permittit, sed etiam ii, quorum crimina longe lateque per omnes fere sunt nota provincias, ordinantur.] Et inferius: Abstineatur, inquit, ab illicitis ordinationibus. Nullus ex laicis, nullus digamus etc.

374 Epistola 13.375 Ad Solitar.376 Epistol 30., ponitur distinct. 61., cap. Miserum.377 Epist. 1., dist. 59., c. Ordinatos.

Page 66: De Republica 3

XI. Rursus idem:378 Nulli sacerdotum, inquit, suos licet canones ignorare, nec quisquam facere, quod patrum possit regulis obviare. Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis permixta frangatur. Audivimus quasdam propriis destitutas rectoribus civitates, episcopos sibi velle petere de laicis, tantumque fastigium, tam vile credere, ut hoc iis qui non Deo, sed saeculo militaverint, aestiment nos posse conferre; non solum male de suis clericis (in quorum contemptum hoc faciunt) iudicantes, sed de nobis pessime, quos credunt hoc posse facere, sentientes. Quod nunquam auderent, si non quorundam illic his consentiens sententia conniveret. Ita nihil quae frequentius sunt decreta proficiunt, ut hoc quasi nunquam de hac parte scriptum fuerit, ignoretur. Quid proderit per singula clericos stipendia militasse et omnem egisse in dominicis castris aetatem, si qui his praefuturi sunt, ex laicis requirantur? Qui vacantes saeculo et omnem ecclesiasticum ordinem nescientes, saltu praepropero in alienum honorem ambiunt immoderata cupiditate transcendere et in aliud vitae genus, calcata reverentia ecclesiasticae disciplinae, transire. Talibus itaque, fratres carissimi, qui iuris nostri, id est canonum gubernacula custodimus, necesse est obviemus hisque fraternitatem vestram epistolis commonemus, ne quis laicum ad ordinem clericatus admittat et sinat fieri, unde et illum decipiat et sibi causas generet, quibus reus constitutis decretalibus fiat. Docendus est populus, non sequendus379 nosque (si nesciunt) eos, qui liceat, commovere, non his consensum prebere debemus.] Viveres nunc, Caelestine, fortioribus haec lateribus intonares.

XII. Leo Magnus:380 In civitatibus, inquit, quarum rectores obierint, de substituendis episcopis haec forma servetur, ut is qui ordinandus est (etiamsi bonae vitae testimonio fulciatur), non laicus, non neophytus, non secundae coniugis maritus. Hoc tamen argumentum in alia epistola ad episcopos Africanos, quoniam tractat idem Leo exactissime, ut non minus laicos, quam bigamos, ab ineundo episcopatu absterreat, placet hic integram ferme illam epistolam381 exscribere, quae sic habet.

XIII. Mirantes tantum apud nos, per occasionem temporis impacati, aut ambientium praesumptionem, aut tumultum valuisse popularem, ut indignis quibusque et longe extra sacerdotale meritum constitutis, pastorale fastigium et gubernatio Ecclesiae crederetur. Non est hoc consulere populis, sed nocere, nec praestare regimen, sed augere discrimen. Integritas enim praesidentium salus est subditorum, et ubi est incolumitas obedientiae, ibi sana est forma doctrinae. Principatus autem, quem aut seditio extorsit, aut ambitus occupavit, etiamsi moribus atque actibus non offendit, ipsius tamen initii sui est perniciosus exemplo. Et difficile est, ut bono peragantur exitu, quae malo sunt inchoata principio. Quod si in quibuslibet Ecclesiae gradibus providenter scienterque curandum est, ut in Domini domo nihil sit inordinatum nihilque praeposterum, quanto magis elaborandum est, ut in electione eius, qui supra omnes gradus constituitur non erretur? Nam totius familiae Domini status et ordo nutabit, si quod requiritur in corpore, non inveniatur in capite. Ubi est illa B. Pauli apostoli per spiritum Dei emissa praeceptio, qua in persona Timothei omnium sacerdotum Christi numerus eruditur et proinde unique nostrum dicitur:382 Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis?

378 Epist. 2., dist. 61., c. Quid proderit.379 Dist. 62., c. 2.380 Ep. 88.381 Epist. 99.382 1. Timoth. 5.

Page 67: De Republica 3

Quid est cito manus imponere, nisi ante aetatem maturitatis, ante tempus examinis, ante meritum laboris, ante experientiam disciplinae sacerdotalem honorem tribuere non probatis? Et quid est communicare peccatis alienis, nisi talem effici ordinantem, qualis est ille qui non meruit ordinari? Sicut enim boni operis sibi comparat fructum, qui rectum sectatur in eligendo sacerdote iudicium, ita gravi semet ipsum afficit damno, qui ad suae dignitatis collegium sublimat indignum. Non enim in cuiusquam persona praetermittendum est, quod institutis generalibus continetur. Nec putandus est honor ille legitimus, qui fuerit de praevaricatione collatus.] Merito SS. Patrum veneralibes sanctiones, cum de sacerdotum electione loquerentur, eos demum idoneos sacris administrationibus censuerunt, quorum omnis aetas a puerilibus exordiis, neque ad provectiores annos per disciplinae ecclesiasticae stipendia cucurrisset, ut unicuique testimonium prior vita preberet, nec posset de eius provectione dubitari, cui pro laboribus multis, pro castis moribus, pro actibus strenuis, celsioris loci praemium deberetur. Si enim ad honores mundi sine suffragio temporis, sine merito laboris, indignum est pervenire et notari ambitus solet, quos probitatis documenta non adiuvant; quam diligens et quam prudens habenda est dispensatio Divinorum munerum et caelestium dignitatum, ne in aliquo apostolica et canonica decreta violentur, et iis Ecclesia Domini regenda credatur, qui legitimarum institutionum nescii et totius humilitatis ignari, non ab infimis sumere incrementum, sed a summis volunt habere principium? Cum valde iniquum sit et absurdum, ut imperiti magistris, novi antiquis et rudes praeferantur emeritis. In domo quidem magna, necesse est – sicut apostolus disserit – ut vasa diversa sint, quadam aurea et argentea, quadam vero fictilia et lignea,383 sed horum ministerium pro materiae qualitate discernitur, nec idem est preciosorum usus et vilium. Nam inordinata erunt omnia, si fictilia aureis et lignea praeferantur argenteis. Sicut autem in ligneis et fictilibus eorum hominum species figurantur, qui nullis adhuc virtutibus nitent, ita in aureis et argenteis ii sine dubio declarantur, qui per longae eruditionis ignem et per fornacem diuturni laboris excreti, aurum probatum et argentum purum esse metuerunt. Quibus si merces pro devotione non redditur, omnis ecclesiastica disciplina resolvitur, omnis ordo turbatur, dum in Ecclesia, qui nullum subiere ministerium, perverso eligendum iudicio indebitum obtinent principatum.] Has Romanorum pontificum voces, utinam nostrorum temporum pontifices audirent et servarent.

XIV. Gravis etiam est Hormisdae admonitio ad episcopos Hispaniae:384 Ut in sacerdotibus, inquit, ordinandis, quae sunt a patribus conscripta et definita, cogitetis; quia, sicut est caput Ecclesiae Christus, Christi autem vicarii sacerdotes, sic et in eligendis his curam oportet esse praecipuam. Irreprehensibiles enim esse convenit, quos praesse necesse est corrigendis, necquicquam illi deesse personae, penes quam est religionis summa et substantia disciplinae. Aestimet quis precium Dominici gregis, ut sciat quod meritum constituendi deceat esse pastoris. Hoc ita fiet, si non sacerdotii gradus, saltu quodam, passim laicis transferantur. Longa debet vitam suam probatione monstrare, cui gubernacula committuntur Ecclesiae. Non negamus esse in laicis Deo placitos mores, sed milites suos probatos sibi quaerunt instituta fidelia. Discere prius quisque debet, antequam doceat, et exemplum religiosae conversationis de se potuis aliis praestare, quam sumere. Emendatiorem esse convenit populo, quem necesse est orare pro populo. Longa observatione religiosus cultus tradatur, ut luceat et clericalibus obsequiis erudiendus inserviat, ut ad venerandi gradus summa perductus, qui sit fructus humilitatis ostendat: Nec leve, nec vacuum fuit, quod, nec

383 2. Timoth. 2.384 Epistol. 60., distinct. 61., capit. 2., 3.

Page 68: De Republica 3

apud veteres quidem, nisi Levitici generis viri, ad sancta admittebantur altaria; ne pessime meritis contemptis, aut precio, aut praesumptione, ad sacros cultus impar accederet. Tunc migrabant per illam praerogativam familiarum ad instituta cultorum, nunc est doctrina pro genere; quod illis fuit nasci, hoc nobis imbui, illos tabernaculo dabat natura, nos altaribus parturit disciplina. Nec tantum de laicis consecrari inhibemus, sed nec de poenitetibus qui quam quidem ad huiusmodi gradum profanus temerator adspiret.

XV. Gregorius quoque vehementer promotionem laicorum ad episcopatus est detestatus:385 Hoc ad nos, inquit, pervenisse non dissimili dignum detestatione complectimur, quod quidam desiderio honoris inflati defunctis episcopis tonsurantur et fiunt repente ex laicis sacerdotes, atque inverecunde religiosi propositi ducatum arripiunt; qui nec esse adhuc milites didicerunt. Quid putamus quod isti subiectis praestaturi sunt, qui antequam discipulatus limen attingant, tenere magisterii locum non formidant? Qua de re necesse est, ut, quamvis inculpati quisque sit meriti, ante tamen per distinctos ordines ecclesiasticis exerceatur officiis.] Et ad Brunichildam Francorum reginam:386 Sacerdotale, inquit, officium vestris in partibus in tantam, sicut didicimus, ambitionem perductum est, ut sacerdotes subito, quod grave nimis est, ex laicis ordinentur.

XVI. Tantum in se ponderis habuit aliquando canon ecclesiasticus, ne laici ad summa sacerdotia asciscerentur, ut Constantinus Romanus pontifex387 hoc solo nomine fuerit a sede deiectus, quam per integrum iam annum pacifice tenuerat, quod, laicus cum esset, susceptis raptim sacris ordinibus ipsum summum pontificatum sufficienti electione et consecratione praecedentibus, arripuisset. Si enim dicas in ipsius electione sive vim et arma, sive largitiones intercessisse, ac propterea intrusum fuisse iudicatum, facile negabimus illum his nominibus fuisse depositum; nam et Damasus388 per vim et arma caedesque foedissimas in pontificatum est ingressus, et Vigilius389 auro promisso Sylverium extrusit seque in Romanam sedem intrusit, et uterque nihilominus legitimus pontifex habetur; mitto alios nec paucos. Atque illud ipsum Concilium Romanum, in quo tandem Constantini causa iudicata est, sedente iam Stephano, qui ei deiecto est subrogatus, aliud crimen, quo merito depositum esse pronunciavit, non obiecit, nisi390 novitatem hanc solam, quod ex laico factus sit episcopus. Imo quamvis ipse fuerit et sacris initiatus et pontifex a Praenestino consecratus, ipsius tamen ordinationes, quibus et diaconos et presbyteros et episcopos fecerat nonnullos, cassas et irritas, nullasque ac inanes esse declaravit, adeo ut nova ordinatione opus esse episcopi in concilio illo statuerint, si vellent illi in suis ordinibus rite ministrare. Atque sub anathematis interdicto solenniter sanxerunt, ne ullus unquam praesumat laicorum, neque ex alio ordine, nisi per distinctos gradus ascendens, diaconus, vel presbyter cardinalis factus fuerit, ad sacti pontificatus honorem possit promoveri. Sic igitur391 et statuto canone omnis invasoribus S. Apostolicae sedis occlusus est aditus, veluti alto interiecto pariete, quo profanum esset a sacro divisum. Hic tamen tam altus paries ad simplicem aranearum telam iam est redactus. Mihi profecto ex hac tam rigida unius papae depositione certum esse

385 Distinct. 59., c. 3.386 Dist. 61., c. 1.387 Anatol. et Plati. in Steph. 3. et Baron. to. 9., an. 768. et 769.388 Ammian. Marcell. l. 27.389 Liberat. in Breviar. cap. 21.390 Apud Baron., ubi supra an. 769., n.2., 3.391 Subdit Baronius ibid. n. 5.

Page 69: De Republica 3

videtur, laicum hominem, si promoveatur ad gradum episcopalem, nihil accipere, neque esse pontificem, nisi intrusum et invasorem.

XVII. Hadrianus primus Tarasium, ex laico factum, fuisse episcopum Constantinopolitanum aegre tulit et ita scripsit imperatoribus:392 Nimis iterum turbati ac conturbati sumus, quia ex laicorum ordine et imperialibus obsequiis deputatus, repente ad patriarchatus culmen electus est et Apocalligus, contra sanctorum canonum censuram, factus est patriarcha et, quod dicere pudet et grave tacere est, qui regendi adhuc et docendi sunt, doctores nec erubescunt videri, nec metuunt ducatum animarum impudenter assumere; quibus via in omnibus ignota doctoris est et quo vel ipsi gradiantur ignari sunt. Quod quam pravum, quamve sit temerarium, saeculari ordine et disciplina monstratur. Nam dum dux exercitus, non nisi labore et solicitudine expertus eligitur, quales animarum duces esse possint, qui in episcopatus culmen immatura cupiunt festinatione conscendere; huius saltem rei comparatione considerent et aggredi repente inexpertos labores abstineant, quippe qui non didicerint quod docent. Unde canonica instituit censura, nequaquam ex laico ad sacerdotium repente transire.

XVIII. Nemo tamen acrius in laicorum ordinationem declamavit, quam Nicolaus primus contra Photium Constantinopolitanum, qui eiecto Ignatio fuit perperam, cum laicus esset, subrogatus. Reprehendit saepissime, ex eo potissimum capite, factum, quod contra canones Photius ex laico sit ordinatus episcopus. In prima epistola ad universam Ecclesiam conqueritur, quod Ignatium tyrannice proiecerunt. Photium, inquit, quendam ex foro ac seculari militia et habitu, atque a palatinis aedibus eductum ac subito tonsuratum Constantinopolitanae Ecclesiae, contra sacros canones, praefecerunt. In secunda epistola ad Michaelem imperatorem totus est, ut ostendat, graviter peccatum contra canones, dum de laicorum habitu, populi caterva sic directa, qui ei praeesset, elegit pastorem. Exaggeratque pluribus hoc peccatum et decreta Caelestini, Leonis, Gelasii et Hadriani recitat ac producit. In epistola tertia renuit consentire consecrationi Photii, quia laicus non porerat ordinari, citatque Concilium Sardicense, de quo nos infra, et decreta Caelestini, Leonis et Gelasii. In quarta epistola idem repetit queriturque Photium subito, contra canones, ex laicali militia tractum fuisse ad episcopatum. In quinta epistola ad Michaelem imperatorem, Photii similiter ordinationem non admittit, quia ex laico factus est episcopus, et respondet ad exempla Nectarii et Ambrosii, quae imperator obiecerit. In sexta epistola loquitur cum Photio eumque reprehendit, quod ex laicali ordine sine canonica approbatione ad patriarchatus dignitatem subito transcendere, contra patrum promulgationes, non recusarit, sed temere atque impudenter ad tanti honoris culmen accedere praesumpserit. Solvitque etiam ipsi obiecta de Nectario, Tarasio et Ambrosio: quod Nectarius ob inopiam clericoium illius ecclesiae Catholicorum, ex necessitate fuerit promotus, Tarasium vero ab Hadriano reprehensum fuisse et sub conditione restitutionis imaginum tandem admissum, Ambrosium demum miraculose a Deo fuisse electum. In 7. Epistola, ad finem ipsius, eodem redit aitque: Scimus ex facris canonibus, quod non minus mala consuetudo, quam perniciosa corruptela vitanda sit et scimus quod paulatim crescens iam sue pestiferae nequitiae gramine multos invaserit, adeo ut temeritas haec tantum excreverit, ut iam minime clericis egeant, dum contra sacros canones ex se ipsis subito tonsuratum, quem voluerint eligant, et ad labores clericorum mentis oculos non inflectant. Ac per hoc sit, ut alienus comedat ipsorum fructum laborum et stipendia meritorum extraneus hostis

392 Epistol. 1., ad fin.

Page 70: De Republica 3

insperatus surripiat. Ita ut nihil proficiat clericis in castris Dominicis militasse, vel gradatim per singulos ecclesiasticos ordines ascendisse, dum alter saltu hos omnes transcendit et repente principatur in eis, is, qui inter eos, nec contra spiritales hostes arma sustulit, nec diversis Ecclesiae adversariis pro veritate proelians, aliquando restitit. Et ad confirmationem Osii dictum ex Concilio Sardicensi repetit.

XIX. Non igitur licuit, nisi ex gravissima causa, praesertim ubi ex clero persona apta non potuit haberi et laicus insignis suppeteret, laicum in episcopali sede, non sine probatione praecedenti, facta ordinatione collocare. Sic. n. in Concilio Sardicensi393 Osius loquitur:394 Et hoc necessarium arbitror ut diligentissime tractetur, si forte, aut dives laicus, aut scholasticus de foro, aut ex administratore episcopus fuerit postulatus, ut non prius ordinetur, nisi ante et lectoris munere et officio diaconi, aut presbyteri fuerit perfunctus, et ita per singulos gradus, si dignus fuerit, ascendat ad culmen episcopatus. Potest enim per has promotiones, quae habebunt utique prolixum tempus, probari, qua fide sit, qua modestia, qua gravitate et verecundia; et, si dignus fuerit probatus, Divino sacerdotio illustretur, quia conveniens non est, nec ratio, vel disciplina patitur, ut temere et leviter ordinetur, aut episcopus, aut presbyter, aut diaconus, qui neophytus est. Maxime cum et magister gentium B. Apostolus, ne hoc fieret denunciasse et prohibuisse videatur. Sed hi, quorum per longum tempus examinata sit vita et merita fuerint comprobata.] Admittitur ergo laicus, sed prius non ad ludibrium, ut nunc sit, sed vere et non exiguo tempore, inferioribus est ordinis re ipsa exercendus.

XX. Ita Siricius:395 Qui vero, inquit, iam aetate grandaevus, melioris propositi conversatione provocatus, ex laico ad sacram militiam pervenire festinat, desiderii sui fructum non aliter obtinebit, nisi eo quo baptizatur tempore, statim lectorum, aut exorcistarum numero societur. Si tamen eum unam, vel habuisse, vel habere, et hanc virginem accepisse constet uxorem, qui dum initiatus fuerit, expleto biennio, post quinquennium aliud acolythus et subdiaconus fiat, et sic ad diaconatum (si per haec tempora dignus indicatus fuerit) provehatur. Exinde iam, accessu temporum, presbyterio, vel episcopatui, si eum cleri ac plebis evocaverit electio, non immerito societur. His consentientia, suis decretalibus mandavit etiam Zosimus, ubi ait:396

Defensores etiam Ecclesiae, qui ex laicis fiunt, supradicta observatione teneantur, se meruerunt esse in ordine clericatus.Ut videlicet si sint ad episcopatum promovendi per omnes clericatus gradus, cum ministeriorum exercitatione provehantur.

XXI. Gelasius quoque idem docet,397 ait enim: Si vero de laicis quispiam ecclesiasticis est aggregandus officiis, tanto solicitius in singulis, quae superius comprehensa sunt, huiusmodi decet examinari personam, quantum inter mundanam religiosamque vitam constat esse discriminis, quia, utique convenientia Ecclesiae ministeria reparanda sunt, non inconvenientibus meritis ingerenda, tantoque magis, quod sacris aptum possit esse servitiis, in eorum quaerendum est institutis, quantum de tempore, quo fuerant haec assequenda, decerpitur. Ut morum habere doceatur hoc probitas, quod prolixior consuetudo non contulit, ne per occasionem supplendae penuriae clericalis vitia potius Divinis cultibus intulisse iudicemur, non legitimae

393 C. 13.394 Dist. 61., c. Osius.395 Dist. 77., c. Quicunque.396 Dist. 77., c. In singulis.397 Epist. 6.

Page 71: De Republica 3

familiae computemur procurasse compendia, quorum promotionibus, super anni metas, sex menses nihilominus subrogamus; quoniam, sicut dictum est, distare convenit inter personam Divino cultui deditam et de laicorum conversatione venientem, quae tamen eatenus indulgenda credidimus, ut illis ecclesiis, quibus infestatione bellorum, vel nulla penitus, vel exigua remanserunt ministeria, renoventur, quatenus his, Deo propitio, restitutis in ecclesiasticis gradibus subrogandis, canonum paternorum vetus forma servetur, nec contra eos ulla ratione praevaleat, quod pro accidentis defectus remedio providetur, non adversus scita maiorum nova lege proponitur. Caeteris ecclesiis ab hac occasione cessantibus, quas non simili clade vastatas pristinam faciendis ordinationibus convenit tenere sententiam, quo magis hac opportunitate commoniti observantiam venerandorum canonum propensius delegamus, singulorum graduum conscientias admonentes, ne per illicitos prorumpere moliantur excessus.

XXII. Gregorius frequenter monet suos visitatores, quos electionibus episcoporum assistere faciebat, ne ulla ratione laicos eligi sinerent. Habes hoc398

Benenato episcopo. Et399 Ioanni episcopo Scyllaceno, et400 Fortunato episcopo Neapolitano, et401 Barbato episcopo, et epistol. 17., proxime sequenti: Quia tamen, ob inopiam personae ecclesiasticae, aliquando laicus nomine opportunus fuit ei approbandus ad regimen Ecclesiae Aprutii, non censuit illum statim consecrandum, sed:402 Hunc volumus, inquit,403 ut fraternitas vestra ad se faciat venire et de anima sua admoneat, quatenus in bonis studiis crescat. Et, si nulla ei crimina, quae per legis sacrae regulam morte mulctanda sunt, obviant, tunc hortandus est, ut, vel monachus, vel a vobis subdiaconus fiat, et post aliquantum temporis, si Deo placuerit, ipse ad pastoralem curam debeat promoveri.

XXIII. Sed circa eligendos ad episcopatum illud quoque maximi factum invenio in Ecclesia, ut neque quicunque clericus, etiam bonus et maxime idoneus, eligatur, si sit extraneus et in illa ecclesia ignotus. In persecutinibus Athanasii subrogatus ei fuit in sede Alexandrina Gregorius quidam Cappadox et de hoc etiam conqueritur Athanasius, dum ait:404 Eumque nemo in episcopum postulavit, nisi soli Ariani, ac proinde, uti mercenarius et extraneus etc.] Et Iulius papa similiter de eadem promotione conquestus est, dicens:405 Prorsus ignoro quanam ratione facta sunt, quae facta sunt. Primum enim, si verum dicendum est, non decebat, cum nos ad celebrandam synodum literas mitteremus, aliquos praeoccupare iudicium synodi; deinde non decuit novos istos modos contra Ecclesiam induci. Ubi enim est istiusmodi ecclesiasticus canon, aut istiusmodi traditio apostolica, vt in pace agente Ecclesia et episcopis concordibus cum episcopo Alexandriae Athanasio existente, immittere Gregorium peregrinum et externum hominem, neque Alexandriae baptizatum, neque plebi cognitum, neque postulatum a presbyteris, eumque Antiochiae creare episcopum atque inde deducere Alexandriam, non cum presbyteris, aut diaconis civitatis, non cum Aegypti episcopis, sed cum militibus. Haec enim dixere et conquesti sunt, qui huc venerunt. Si enim post synodum in culpa fuisset

398 L. 2., ind. 10., epist. 19.399 Epistol. 29.400 Lib. 7., ind. 2., epistol. 25.401 Lib. 11., epistol. 16., distin. 61., c. Obitum.402 Dist. 61., c. Bene novit.403 Epistol. 13., lib. 10. ad Passivum episcopum.404 Ad Solitar.405 Apud Athanas. apolog. 2.

Page 72: De Republica 3

deprehensus Athanasius, non tamen oportuit creationem novi episcopi ita illegaliter et praeter canonem ecclesiasticum fieri, sed in ipsa Ecclesia et ex ipso sacerdotali ordine atque ex ipso clero eius prouinciae episcopos constitui et nequaquam ex illis, qui nunc apostolorum canones violant.

XXIV. Et Gregor. Nazianzenus dicebat:406 Nam et si paternis laboribus succedere dulce est ac noto et familiari gregi praeesse iucundius est, quam externo et alieno, addam etiam Deo carius (nisi me amor fallit et mentem eripit consuetudo), non tamen conducibilius est, nec tutius, quam ut volentes volentibus praesint, quandoquidem neminem vi duci vult lex nostra ac coacte et non sponte gubernari.

XXV. Caelestinus papa:407 Alter, inquit, in alterius provincia nil praesumat, nec emeritis in suis ecclesiis clericis peregrini et extranei, et qui ante ignorati sunt, ad exclusionem eorum, qui bene de suorum civium merentur, testimonio praeponantur.408] Et Leo, tyrannidem cuiusdam Hilari episcopi exprobrans, inter caetera ait:409 Militaris manus, vt didicimus, per provincias sequitur sacerdotem et armatis praesumptione suffultum, ad invadendas per tumultum famulatur ecclesias, quae proprios amiserint. Traduntur ordinandi ad hoc officium his, quibus praeficiendi sunt, civitatibus ignoti. Vt enim notus, qui fuerit probatus, per pacem petitur, ita per vim necesse est, qui ignotus adducitur, imponatur.

XXVI. Ac propterea, ne ignoti intrudantur, illud Ecclesia et servavit et sanxit, ut ex proprio tantum clero ipsius ecclesiae, cui pastor quaeritur, pastor eligatur et non, nisi summa necessitate cogente, ex aliena. Habeat, inquit Caelestinus,410 unusquisque clericorum suae fructum militiae in ecclesia, in qua suam par omnia officia transegit aetatem. In aliena stipendia minime alter obrepat, nec alii debitam alter fibi audeat vendicare mercedem.] Item:411 Quid proderit per singula clericos stipendia militasse et omnem egisse in dominicis castris aetatem, si qui his praefuturi sunt, ex laicis requirantur? Qui vacantes saeculo et omnem ecclesiasticum ordinem nescientes saltu praepropero in alienum honorem ambiunt immoderata cupiditate transcendere.] Igitur agnoscit dignitates omnes, etiam episcopatum, deberi clericis propriae ecclesiae et alienum honorem ambire laicos asserit, qui ad episcopatum aspirant. Si itaque alienus est laicis honor episcopatus, ideo quia is debetur illius ecclesiae clericis, alienus igitur etiam erit clericis alienis et exteris, qui et ipsi alienum honorem accipiunt, quoties in alienae ecclesiae praefecturam irrumpunt, ut pluribus confirmabo, lib. 9., cap. 10., ubi agam de beneficiis ecclesiaslicis, non nisi proprio clero dandis.

XXVII. Leo quoque electiones ita moderatur,412 ut omnium clericorum atque omnium civium voluntate discussa, ex presbyteris eiusdem ecclesiae, vel ex diaconis (addidit413 Urbanus et cum ipso Innocentius 3. etiam414 subdiaconos), optimus eligatur. Et ad Gennadium Constantinopolitanum scribit idem Leo:415 Enitete, frater carissime,

406 Orat. Quando assum. est in concor. Patris.407 Epist. sua prima.408 Dist. 61., c. 12.409 Epist. 93.410 Epist. 1.411 Epist. 2.412 Epist. 88.413 Dist. 60., c. fin.414 De aetat. et qual. ord. c. a multis.415 Epist. 100.

Page 73: De Republica 3

ut spes suffragatoribus ipsis adimatur et Alexandrinis ex clero suo Catholicus episcopus, secundum morem veterem, per orthodoxos episcopos consecretur.] Atque hinc est, quod Ambrosius416 Paulinum hospitem in numerum cleri sui Mediolanensis cooptarit, ut posset nimirum post ipsius Ambrosii obitum in episcopum illius Ecclesiae ei succedere.

XXVIII. Gregorius non semel commonet suos visitatores:417 Ut nullum de altera eligi permittant ecclesia, nisi forte inter clericos ipsius civitatis, nullus ad episcopatum dignus potuerit inveniri.] Ita habet lib. 2., indic. 10., epist. 19. et epist. 26., et lib. 11., ep. 16., Pelagius etiam idem monuerat et statuerat:418 Ut de clero ipso Catinensi Ecclesiae provideatur. Et sane Aputiensi Ecclesiae clericum nullum idoneum habenti, ut supra vidimus, Gregorius maluit per laicum provideri, qui erat loci originarius, quam ei externum et incognitum dare sacerdotem, ex aliena ecclesia desumptum. Et Pelagius eadem de causa:419 Clericum proprium, etiam coniugatum, eligi satius esse duxit, quam coelibem alienum. In historiis etiam Ravennatibus legimus420 Ravennates restitisse Sixto 3., dum eis, divino monito instructus, Petrum diaconum Ecclesiae Forocorneliensis, pro episcopo, sede illorum vacante, offerebat. Resistebant autem reclamantes, haud moris esse ex alterius ecclesiae clero assumi aliquem in Ecclesiae Ravennatis episcopum. Neque acquieverunt, donec de divina inspiratione fuerunt redditi certiores.

XXIX. Quod si alterius ecclesiae clericus, quantumvis vicinae eiusque provinciae, linguae et nationis, ut extraneus ab episcopali cura repellitur, quanto magis, si fuerit alterius linguae et nationis, est repellendus? Quomodo enim explebit id, quod merito episcopis imponitur,421 ut sermones et homilias sanctorum Patrum prout omnes intelligere possunt, secundum proprietatem linguae, praedicare studeant?] Propterea sapienter ad Norvechorum regem illa scripsit Gregorius 7.:422

Notum autem vobis esse volumus, quoniam desiderium nostrum est, si quo modo possemus ad vos aliquos de fratribus mittere, qui fideles et docti essent ad erudiendum vos in omni scientia et doctrina, in Christo Iesu. – Quod quia nobis, tum propter longinquitatem terrarum et maxime propter ignoras linguas, valde difficile est, rogamus vos, sicut et regi Danorum denunciavimus, ut de iunioribus et nobilibus terrae vestrae ad Apostolicam Aulam mittatis, quatenus sub alis apostolorum Petri et Pauli sacris ac divinis legibus diligenter edocti, Apostolicae sedis ad vos mandata referre, non quasi ignoti, sed cogniti, et quae Christianae religionis ordo postulaverit, apud vos, non quasi rudes, aut ignari, sed lingua ac scientia moribusque prudentes, digne Deo praedicare et efficaciter, ipso adiuvante, excolere valeant.

XXX. Nunc vero ad ignotae quoque linguae homines ex Rom. Curia interdum mittuntur episcopi et pastores, quorum vocem,423 oves non possint audire, quique neque agnoscunt suas oves, neque oves ipsos; vere mercenarii, non pastores, qui eo veniunt, ut perdant et mactent, ut lanam expilent et lac exsorbeant, non ut pascant. Iam igitur habemus, quinam sint eligendi in pastores ecclesiarum, ut metropolitani

416 Baron. tom. 4., ann. 394., nu. 88.417 Dist. 61., c. Obitum.418 Dist. 61., c. Catinensi.419 Dist. 28., c. de Siracusana.420 Ex Rubeo Bar. tom. 5., an. 433., n. 23.421 Concil. Rhem., c. 15.422 Lib. 6., epist. 13.423 Io. 10.

Page 74: De Republica 3

hinc tuto possint discutere electiones scireque quas debeant, vel approbare et confirmare, vel infirmare et reprobare. Nostri tamen summi pontifices omnia sibi licere putantes contra haec adeo veneranda iura et laicos et alienos et irregulares, et plurimos indignissimos promovent, non quidem ita necessitate aliqua, aut ecclesiarum utilitate urgente, sed prece, vel precio suadentibus. Ipsi viderint.

_____________________________________________________________________

CAPVT V.Episcopos a Metropolitanis ordinari et consecrari.

SUMMA CAPITIS.Facta legitima electione eaque approbata et confirmata, electus a metropolitano consecrari debet et plene ordinari. Atque hoc probatur, primum ex constitutionibus apostolicis veterumque pontificum epistolis, atque ex prisca ecclesiastica consuetudine, a nu. 1. ad. nu. 7. Ex pluribus conciliis, a nu. 8. ad nu. 26. Ex Ambrosio et Romanis pontificibus pluribus, a nu. 27. ad nu. 36. Ex Ivone, nu. 37., 38. Ex ratione pallii, num. 19.Haec lex consecrationum plurimi semper facta est in Ecclesia, nu. 40., 41., 42.Ideoque aperto marte aliqui episcopi papae restiterunt, consecrationes hasce eis auferre conanti, nu. 43., 44.Excutitur iuramentum, quod concecratus suo praestat consecratori, nu. 45., 46., 47.Demum discrimen inter ordinationem et consecrationem explicatur, nu. ult.

Episcopos, non nisi ab episcopis fieri in precedenti libro toties ostendimus, et hoc sane ex ipsa Christi institutione atque adeo iure divino, quemcunque episcoporum posse a quocunque episcopo ordinari, mitti et consecrari, iuxta illud Epiphanii:424

Episcoporum ordo patrum generator est, patres enim generat Ecclesiae.] Iure tamen humano ecclesiastico ad scissuras, rixas et confusiones evitandas, non est cuique episcopo ordinarie permissum, ut quemcunque possit episcopum ordinare, sed divisae sunt, ut ostendimus, provinciae iuxta saeculares et mundanas, chorographicasque divisiones, ut episcopi uniuscuiusque provinciae suos eiusdem provinciae episcopos ordinarent, atque haec cura potissimum in metropolitanum provinciae est coniecta, cuius prima et potissima institutio fuit propter iam dictas ordinationes. Cum igitur et factis ac exemplis, et dictis atque decretis, hoc metropoliticum ius confirmavero, quod hoc capite propono erit absolutum. Nullae ergo hic disputationes, sed sola autoritatum erit collectio et enumeratio, ex qua collectione quicquid circa episcoporum ordinationes et consecrationes explicandum esset, abunde et enucleate habebitur. Nimirum facta legitima personae electione eaque discussa et approbata per episcopos comprovinciales, sive per metropolitanum solum, in quem episcopi, ne toties incommoda conveniendi subeant et ecclesias suas derelinquant, onus hoc transtulerunt per eosdem, si conveniant, sin minus, per eundem metropolitanum, duobus tamen saltem sibi adiunctis coepiscopis, ex vicinioribus electus plene ordinetur et consecretur. Si vero metropolitanus est ordinandus, tunc similiter, vel comprovinciales episcopi, omnes convenientes, aut maxima eorum pars, aut ad minimum tres eorum, illum ordinent, vel saltem patriarcha, aut primas, si commodius per ipsum id possit fieri. Quae omnia ex iam dicendis fient manifestissima.

424 Haer. 75.

Page 75: De Republica 3

II. In constitutionibus, quae vocantur apostolicae, post descriptum modum electionis episcopi et habito consensu omnium. Tunc facto silentio, inquiunt,425 unus ex primis episcopis, hoc est, metropolitanus, una cum duobus aliis, stans prope altare, reliquis episcopis et presbyteris tacite precationem facientibus, et diaconis aperta Evangelia super caput eius qui ordinatur tenentibus, in hunc modum precetur etc.

III. Anacleti epistola, quid illo tempore quo est conscripta, in Ecclesia servaretur, satis ostendit, quae ex Petri instructione, sic tradit:426 Ordinationes episcoporum autoritate apostolica ab omnibus, qui in eadem fuerint provincia episcopis, sunt celebrandae; qui simul convenientes scrutinium diligenter agant ieiuniumque cum omnibus celebrent precibus, et manus cum sanctis Evangeliis, quae predicaturi sunt, imponentes. Dominica die, hora tertia orantes sacraque unctione, exemplo prophetarum et regum, capita eorum, more apostolorum et Moysis, unguentes, quia omnis sanctificatio constat in Spiritu Sancto, cuius virtus invisibilis sancto chrismati est permixta, et hoc ritu solennem celebrent ordinationem. Quod si simul omnes convenire minine poterunt, assensum tamen suis precibus praebeant, ut ab ipsa ordinatione animo non desint. Porro et Hierosolymitarum primus archiepiscopus beatus Iacobus, qui Iustus dicebatur et secundum carnem Domini nuncupatus est frarer, a Petro, Iacobo et Ioanne apostolis est ordinatus, successoribus videlicet dantibus formam eorum, ut non minus quam a tribus episcopis reliquisque omnibus assensum praebentibus, ullatenus episcopus ordinetur et communi voto ordinatio celebretur.] A provincialibus ergo episcopis fiebant tunc episcopi in ipsa provincia.

IV. In ea vero epistola, quae Aniceti nomine inscribitur, sic habemus:427

Scimus Beatissimum Iacobum, qui dicebarur Iustus, qui etiam secundum carnem frater Domini nuncupatus est a Petro, Iacobo et Ioanne apostolis, Hierosolymorum episcopum esse ordinatum. Si autem non minus, quam a tribus apostolis tantus vir fuit ordinatus episcopus, patet profecto, eos formam instituente Domino tradidisse, non a minus quam a tribus episcopis, episcopum ordinari debere. Sed crescente numero episcoporum, nisi necessitas intervenerit, debent etiam plures augeri, id est, si archiepiscopus diem obierit et alter ordinandus episcopus electus fuerit, omnes eiusdem provinciae episcopi ad sedem metropoleos conveniant, ut ab omnibus ipse ordinetur. Oportet autem, ut ipse qui illis omnibus praeesse debet, ab omnibus illis eligatur et ordinetur. Reliqui vero comprovinciales episcopi, si necesse fuerit, caeteris consentientibus, a tribus iussu archiepiscopi consecrari possunt episcopis. Sed melius est si ipse cum omnibus eum qui dignus est elegerit et cuncti pariter sacraverint pontificem. Et licet istud, necessitate cogente, concessum sit, illud tamen quod de archiepiscopi consecratione praedictum est atque praeceptum, id est, vt omnes suffraganei eum ordinent, nullatenus immutari licet, quia qui illis praeest, ab omnibus episcopis, quibus praeest, debet constitui.

V. Ne putes tamen ordinationes has episcoporum ex his apocryphis constitutionibus et decreralibus legem in Ecclesia sumpsisse, non enim lege ulla certa, non canone, non praecepto, aut dividi coeperunt provinciae, aut ordinationum episcopalium modus praescribi, sed ipsimet episcopi, et ratione et experimento dictante, et Spiritu Christi interne instruente, ut confusio vitaretur et simultatibus

425 Lib. 8., cap. 2.426 Ep. 2., dist. 64., c. 2.427 Ep. Un. Dist. 64., c. 4.

Page 76: De Republica 3

atque schismatibus occasiones praeciderentur, paulatim invexerunt morem et consuetudinem, ut circumvicini episcopi certis limitibus inclusi sese inter se ordinarent ac ne semper omnes convenire cogerentur, quod erat valde incommodum et ecclesiis nonnihil perniciosum, similiter consuetudinem invexerunt, ut unus ex ipsis, nomine exterorum, ordinationes perageret, atque hunc illum esse voluerunt et more introduxerunt, qui in metropoli illius provinciae suam sedem haberet.

VI. Id igitur totum ad solam consuetudinem spectare optime colligo ex facto Caeciliani Carthaginensis et dicto Augustini. Vacante enim sede Carthaginensi per obitum Mensurii, Borrus et Caelesius, ut narrat Optatus Melevitanus,428 qui ambibant dictam sedem, operam dederunt, ut absentibus Numidis soli vicini episcopi peterentur, qui ordinationem apud Carthaginem celebrarent. Tunc suffragio totius populi Caecilianus diaconus eligitur et manus imponente Felice Aptungitanno episcopo ordinatur. Borrus et Caelesius de spe sua deiecti sunt.] Hi postea in rabiem versi contra Caecilianum turbas excitarunt, quod fuit initium gravissimi schismatis Donatistarum. Cupientesque Caecilianum deiicere dicebant ipsius ordinationem nullam esse, tum quod Felix, cum esset traditor (ut ei appingebant, sed falso) sacrorum librorum, illum ordinarit, tum quod primas Africae provinciae, nempe Carthaginensis, debuerit ordinari ab alio primate alterius provinciae, puta Numidiae et non a privato episcopo. Ut hanc posteriorem solvat obiectionem, Augustinus429 sic loquitur.

VII. Quod non expectaverit Caecilianus, ut princeps a principe (Hoc est primas a primate) ordinaretur, cum aliud habet Ecclesiae Catholicae consuetudo (non dicit lex, canon aut regula), ut non Numidiae, sed propinquiores episcopi episcopum Ecclesiae Carthaginensis ordinent, sicut nec Romanae Ecclesiae ordinat aliquis episcopus metropolitanus, sed de proximo Ostiensis Episcopus. Hoc autem dicentes de sua consuetudine, quam nescio quando instituerunt, Ecclesiae Catholicae praeiudicare conabantur; quae consuetudo, si antiqua esset, hoc ipsum obiecissent Caeciliano, quando eum absentem damnaverunt.] Haec Augustinus. Ut vicini itaque episcopi ordinent episcopum vicinum etiam metropolitanum, vel primatem, vel patriarcham, tametsi vicinus ille episcopus sit simplex episcopus, non metropolitanus, aut primas, antiqua erat consuetudo tempore Caeciliani, cuius ordinatio praecessit Concilium Nicaenum viginti annos, neque agnoscit Augustinus ullam consuetudinem antiquam, nisi nuper a Donatistis excogitatam, ut primas non ordinetur, nisi a primate; quamvis postea etiam haec sit, ut videbinus, introducta, non ut necessaria et continua ac uniuersalis, sed ut condecens et alicubi, ubi fuerit opportunum.

VIII. Consuetudinem hanc, ut metropolis episcopi ordinarent alios suae provinciae episcopos, iam in Ecclesia universali inolitam, tanquam optimam, imo et necessariam, lege universali magna Nicaena Synodus430 sanxit et corroboravit:431

Episcopum, inquit, convenit maxime quidem ab omnibus, qui sunt in provincia episcopis ordinari, si autem hoc difficile fuerit, aut propter instantem necessitatem, aut propter itineris longitudinem, tribus tamen omnimodis in id ipsum convenientibus et absentibus quoque pari modo decernentibus, et per scripta consentientibus, tunc ordinatio celebretur. Firmitas autem eorum quae geruntur, per unamquanque

428 Cont. Parmen. lib. 1.429 Brevic. collat. dici. 3., c. 5.430 4. canone431 C. 4. et c. 6. habetur dist. 64., c. Episcopi.

Page 77: De Republica 3

provinciam metropolitano tribuatur episcopo.] Et canone 6. haec addidit. Illud autem generaliter clarum est, quod si quis praeter sententiam metropolitani fuerit factus episcopus, hunc magna synodus definivit episcopum esse non oportere.] Quod fuit non multo post in Concilio Arelatensi 2. iuxta magnam, inquit, synodum repetitum. Quartum vero iam dictum canonem in sensu paulo ampliori intellexerunt et citarunt episcopi primi Concilii Constantinopolitani, in suo synodico libello, ad episcopos occidentales, hoc pacto:432 De administrationibus etc., ut habes supra c. 3., n. 32., significant igitur eodem eiusdem concilii decreto, liberum fuisse episcopis comprovincialibus, ubi convenissent ad episcopum suae provinciae ordinandum, etiam alios finitimos aliarum provinciarum episcopos advocare. Eundem canonem explicavit Siricius papa his verbis:433 Ne unus episcopus episcopum ordinare praesumat, propter arrogantiam, ne furtivum beneficium praestitum videatur. Hoc enim in Synodo Nicaena constat esse definitum.] Idem totidem verbis repetivit paulo post Siricium Innocentius primus:434 Et septima synodus generalis, ut excludat laicos, eundem canonem435 recitat, quem ego alias explicabo. Sane in Concilio Arelatensi primo, ante Nicaenum, a Constantino Magno pro causa Caeciliani Carthaginensis iusso congregari, haec eadem consuetudo provinciali decreto fuerat stabilita. Decretum vero tale est436 de iis, qui usurpant sibi, quod soli debeant episcopum ordinare, placuit, ut nullus hoc sibi praesumat, nisi assumptis secum aliis septem episcopis. Si tamen non potuerint septem, sine tribus fratribus non audeant ordinare.)

IX. Ut omnes episcopi unius provinciae (erant autem tunc provinciae ecclesiasticae paucae et patentissimae) convenirent, quoties esset episcopus consecrandus, erat per quam incommodum, ad tres igitur saltem rem prudenter reduxerunt, cum reliquorum tamen per literas approbatione, ut constabit inferius. Qui sane tres episcopi consecratores debuerunt esse eiusdem provinciae, quibus nota esset et persona promovendi et necessitas Ecclesiae vacantis, non quicunque et undecunque collecti. Hoc enim iam prohibitum fuit canone Nicaeno,437 ne quis in aliena provincia faceret episcoporum ordinationes. Et certum est episcopos consecratores fuisse quoque ordinarios electionum electorumque confirmatores et approbatores, et consequenter examinatores ac indagatores. Nunc vero, proh dolor, lex haec sanctissima de tribus ad minimum consecratoribus, more Pharisaico, sicut et plurimae aliae ac praecipue, quibus regenda est, iuxta traditiones apostolicas et canones venerandos, Ecclesia, ad externam solam speciem, non sine ludibrio, redacta est; dum summus pontifex solus saepissime et eligit et approbat, et confirmat et deputat episcopos eosque tradit tribus quibuscunque obviis episcopis, etiam ex remotissimis ac inter se distantissimis, sive etiam meris titularibus, qui re vera nullius sint ecelesiae nulliusque provinciae episcopi, consecrandos. Quod est turpiter sacris illudere canonibus et tamen Nicaenus canon episcopum non esse definit, qui sic per ludibrium sit consecratus.

X. De hac episcoporum ordinatione in provincia post Nicaenum Concilium alia diversarum provinciarum concilia saepissime tractarunt et eam decretis munierunt, quippe quam ad publicam Ecclesiae pacem et tranquillitatem, nec non ad bonam pastorum ecclesiasticorum institutionem tutumque eorum delectum, plurimum 432 Apud Theodor. 1. 5., c. 9.433 Ep. 4., c. 2.434 Ep. I., c. 1.435 Sept. Syn. c. 3.436 Cap. 21.437 Cap. 6.

Page 78: De Republica 3

in se ponderis habere cognoscebant. Antiochenum sub Iulio decernit438 non posse aliter fieri episcopum, nisi in concilio et cum consensu episcoporum, eorum duntaxat, qui post obitum illius, qui praecessit, habuerint potestatem eum, qui dignus fuerit, provehendi.

XI. Laodicaenum:439 Ut episcopi, iudicio metropolitanorum et eorum episcoporum, qui circumcirca sunt, provehantur ad ecclesiasticam potestatem; ii videlicet, qui plurimo tempore probantur, tam verbo fidei, quam rectae conversationis exemplo.] Theodoretus ordinationem Evagrii a Paulino Antiocheno factam his reprehendit verbis:440 Cum Evagrius contra legem Ecclesiae designatus esset, quippe solus Paulinus eum ordinaverat, in qua re complures simul canones violavit, siquidem canones neque faciunt potestatem cuiquam iam mortem oppetituro, quemquam in locum suum sufficere atque omnes provinciae episcopos iubent in unum ad eam rem convocari. Quin etiam vetant quenquam absque tribus episcopis episcopum constitui.] Legitima ergo episcopi electio non est, neque ecclesiasticis canonibus conformis, ubi unus solus et eligit personam (ut nunc sit Romae) et consecrat, sed in provincia, convocatis omnibus episcopis illius provinciae, ab illis est electio et consecratio facienda. Neque repugnant hi canones Augustino, supra a nobis cap. 3., nu. 19. huius, producto, dum negant successorem posse sibi episcopum sufficere. Aliud enim est sufficere, aliud designare; aliud item est si episcopus solus totum id peragat, aliud si plebis consensu id faciat; aliud similiter est successorem sibi tam in actu constituere et plene ordinare, aliud vero coadiutorem de consensu cleri et plebis assumere, post mortem tamen successurum et a quibus debet, consecrandum.

XII. Antiochenum:441 Episcopus, praeter synodum et praesentiam metropolitani, nullatenus ordinetur. Hoc autem modis omnibus coram posito melius quidem est, ut omnes simul adsint eiusdem provinciae sacerdotes, quos metropolitanus episcopus advocare debebit.] Et siquidem omnes occurrerint, optime, quod si hoc difficile fuerit, saltem plures adesse omnimodo convenit, aut certe scriptis eiusdem sententiae comprobari et ita sub plurimorum, vel praesentia, vel decreto, ordinatio celebretur. Quod si secus contra definita factum fuerit, nullas ordinatio vires habeat; si vero iuxta definitam regulam fiat et nonnulli pro contentione propria contradicant obtineat sententia plurimorum.

XIII. Sardicense:442 Osius episcopus dixit: Si contigerit in una provincia, in qua plurimi fuerint episcopi, unum forte remanere episcopum, ille vero per negligentiam noluerit ordinare episcopum et populi convenerint, episcopi vicinae provinciae debent illum prius convenire episcopum, qui in ea provincia moratur, et ostendere, quod populi petant sibi rectorem, et hoc iustum est, ut et ipsi veniant et cum ipso ordinent episcopum. Quod si conventus literis tacuerit et dissimulaverit, nihilque rescripserit, satisfaciendum esse populis, ut veniant ex vicina provincia episcopi et ordinent episcopum.] Aliter tamen Graecus habet textus, cuius vera versio in decreto Gratiani Gregoriano sic habet: Osius Episcopus dixit: si qua in provincia, in qua plurimi sunt episcopi, contigerit unum episcopum morari absentem, neque is, propter negligentiam quandam, convenire voluerit, neque episcoporum creationi

438 Cap. 27.439 Cap.12., dist. 24., c. Episcopi, et dist. 61., c. Episcoporum.440 Hist. l. 5., c. 3.441 Cap. 19., dist. 69., c. Episcopus non est.442 Cap. 5., dist. 65., c. fin.

Page 79: De Republica 3

consentire, populi vero congregati postulent eum, quem ipsi expetunt, episcopum constitui; primum oportet episcopum illum, qui absens moratur, admoneri literis primatis provinciae (nimirum episcopi metropolitani) de populorum postulato, pastorem sibi dari petentium; recte autem se habere puto eum quoque, ut intersit, expectari. Quod si neque per literas rogatus affuerit, ac ne rescripserit quidem, satisfaciendum populi voluntati est. Convocari autem oportet ex vicina etiam provincia episcopos ad metropolitani episcopi creationem.] Quod habet hic canon de convocatione episcoporum ex provincia vicina, pro ordinatione metropolitani patres Concilii Constantinopolitani, ut supra vidimus, canoni quatro Nicaeno addiderunt et in omni ordinatione etiam simplicis episcopi, sed sub libertate episcoporum comprovincialium, si id ita eis placeret, posuerunt.

XIV. Carthaginense secundum:443 Placet omnibus, ut inconsulto primate cuiuslibet provinciae tam facile nemo praesumat, licet cum multis episcopis, in quocunque loco sine eius, ut dictum est, praecepto, episcopum ordinare. Si autem necessitas fuerit, tres episcopi in quocunque loco sint, cum primatis praecepto, ordinare debeant episcopum.] Atque hoc est, quod habetur in Nicaeno, firmitatem harum ordinationum pendere a metropolitano et non esse episcopum, qui praeter sententiam metropolitani factus fuerit. In tertio vero Carthaginensi, Honoratus et Urbanus conquesti, duos Numidiae episcopos episcopum ordinasse, proponebant ut fieret decretum, non nisi a duodecim episcopis, debere episcoporum ordinationes celebrari. Sed Aurel. Carthag. dixit:444 Forma antiqua servabitur, ut non minus quam tres sufficiant, qui fuerint destinati ad episcopum ordinandum.] Antiquam formam vocat fortasse etiam ante Concilium Nicaenum usitatam. Hoc enim concilium, septuaginta circiter annis post Nicaenum, Siricii temporibus est celebratum. Arelatense vero primum ante Nicaenum idem statuerat, ut supra n. 8.

XV: Carthaginense 4.445 exposito examine episcopi ordinandi:446 Cum in his, inquit, omnibus examinatus, fuerit inventus plene instructus, tunc cum consensu clericorum et laicorum, et conventu totius provinciae episcoporum, maximeque metropolitani, vel autoritate, vel praesentia, ordinetur episcopus.] Secundus vero eiusdem concilii canon est huiusmodi:447 Episcopus cum ordinatur, duo episcopi ponant et teneant Evangeliorum codicem super caput et cervicem eius, et uno super eum fundente benedictionem, reliqui omnes episcopi, qui adsunt, manibus suis caput eius tangant.

XVI. Taurinatense controversiam inter Proclum Massiliensem et episcopos secundae Narbonensis, circa primatum metropoliticum, totam in ordinandi iure disquirit et definit. Ita etiam aliam controversiam inter Arelatensem et Viennensem episcopos, circa primatum eundem metropoliticum, solo iure ordinandi definivit. Ait enim se definire,448 ut qui ex eis comprobaverit suam civitatem esse metropolim, is totius provinciae honorem primatus obtineat et ipse iuxta praeceptum canonum ordinationum habeat potestatem.] Atque hinc est, quod Theodoretus Paulinum Antiochenum reprehendit, qui solus sibi successorem ordinarat Evagrium:449 In qua re,

443 Cap. 12., dist. 31., c. Placet ómnibus.444 Conc. Carthag. 3., c. 9. et Afric. c. 16.445 Cap. 1.446 Dist. 23., c. Qui episcopus.447 Dist. 23., c. Episcopus.448 Cap. 1.449 Lib. 5., c. 23.

Page 80: De Republica 3

inquit, complures simul canones violavit; si quidem canones neque faciunt potestatem cuiquam iam mortem oppetituro, quenquam in locum suum sufficere (hoc iam supra cap. 3., nu. 21. explicavi) atque omnes provinciae episcopos iubent in unum ad eam rem convocare. Quin etiam vetant rursus quenquam absque tribus episcopis episcopum constitui.

XVII. Regiense vehementer arguit abusum, quod in illis partibus Ecclesiae sanctae canonibus ac reverendis Patrum constitutionibus omni ex parte neglectis, absque trium episcoporum praesentia, absque comprovincialium literis, absque metropolitani autoritare, irritam ordinationis speciem a duobus temere convenientibns praesumptam fuisse clareret. Admissitque poenitentibus illis, qui deliquerint, ad veniam, concludit concilium in primo capitulo. Itaque ordinationem quam canones irritam definiunt, nos quoque vacuandam esse censuimus, in qua, praetermissa trium praesentia, nec expetitis comprovincialium literis, metropolitani quoque voluntate neglecta, prorsus nihil, quod episcopum faceret, ostensum est.] Eundem abusum damnat Concilium etiam Aransicanum primum450 depositionisque poenam infert tam ordinatoribus, quam ordinato.

XVIII. Concilium Chalcedonense supponit episcoporum ordinationes totas penitus a voluntate metropolitanorum pendere, dum sic statuit:451 Quoniam quidam metropolitanorum, quantum comperimus, negligunt commissos sibi greges et ordinationes episcoporum facere differunt, placuit sanctae synodo intra tres menses ordinationes episcoporum celebrari, nisi forte necessitas inexcusabilis praeparet tempus dilationis extendi. Quod si hoc minime fecerit, correptioni Ecclesiae subiacebit. Veruntamen redditus ecclesiae iudicatae penes oeconomum eiusdem ecclesiae integri reserventur.

XIX. Tarraconense:452 Si quis, ait. in metropolitana civitate non fuerit episcopus ordinatus, postquam, suscepta benedictione, per metropolitani literas honorem fuerit episcopi adeptus, id optimum esse decrevimus, ut postmodum, statuto tempore, id est, impletis duobus mensibus, se metropolitani sui repraesentet aspectibus, ut ab illo monitis ecclesiasticis instructus plenius, quod observare debeat, recognoscat. Quod si forte hoc implere neglexerit, in synodo increpatus a fratribus corrigatur. Et si forte infirmitate aliqua, ne hoc impleat, fuerit praepeditus, hoc suis literis metropolitano indicare procuret.

XX. In collectione Martini Bracharensis453 ponitur Canon 4. Nicaenus, sub suis verbis:454 Episcopum oportet maxime quidem ab omni concilio constitui etc.; ut supra nu. 8. et cap.3. ponitur Canon 19. Concilii Antiocheni, his verbis:455 Non debet ordinari episcopus absque consilio et praesentia metropolitani etc., ut supra nu. 12.

XXI. Epaunense:456 Prima, inquit, et immutabili constitutione decretum est, ut cum metropolitanus fratres, vel comprovinciales suos ad concilium, aut ad

450 Cap. 21.451 Cap. 25., dist. 75., c. Quoniam quidam.452 Cap. 5., dist. 65., c. 8.453 Cap. 4.454 Dist. 64., c. 7.455 Dist. 65., c. 2.456 Cap. 1.

Page 81: De Republica 3

ordinationem cuiuscunque consacerdotis crediderit evocandos, nisi causa evidentis taedii exstiterit, nullus excuset.

XXII. Aurelianense quartum:457 Id etiam regulariter esse perspeximus decernendum, ut episcopus in civitate, in qua per decretum eligitur, ordinandus in sua ecclesia, cui praefuturus est, consecretur. Sane si subito necessitas temporis hoc implere non patitur, licet melius esset in sua ecclesia fieri, tamen, ut sub praesentia metropolitani, aut certe eius autoritate, intra provinciam omnino a comprovincialibus ordinetur. Item quintum sic habet: Ut nullum episcopatum praemiis, aut comparatione liceat adipisci, sed cum voluntate regis iuxta electionem cleri ac plebis, sicut in antiquis canonibus continetur scriptum, consensu cleri ac plebis a metropolitano, vel quem vice sua miserit, cum comprovincialibus pontifex consecretur.

XXIII. Turonicum secundum:458 Adiicimus etenim, ne quis Britannum, aut Romanorum, in Armorico sine metropolitani, aut comprovincialium voluntate, vel literis, episcopum ordinare praesumat. Quod si quis contrarie tentaverit, sententiam in anterioribus canonibus prolatam observet et a nostra charitate, usque ad maiorem synodum, se cognoscat remotum et excommunicatum, quia merito a charitate nostra, vel nostris ecclesiis segregantur, qui Patrum statuta contemnunt.

XXIV. In Parisiensi secunda Synodo sub Pelagio primo patres, qui deposuerut Stephanum Parisiensem episcopum ob eius delicta, sic loquuntur:459 Igitur tam aperta confessione, secundum sententiam canonum, quae de huiuscemodi transgressione in Aurelianensi Synodo nuper habita sunt decreta a metropolitano, cui redigendi actio, vel ordinatio, de comprovincialibus eius ecclesiae manet in memorata urbe, scripta serventur ac regulariter peragantur, ut disciplinae modus maneat et qui tanto ordini praesunt, adiuvante Christo, bonae vitae autoritate viventes, quem secundum ordinem sacrum possitis ordinare, provideant, ut nec falsa obiectio culpae maculet innocentes et illi, qui inventi et comprobati in culpa fuerint, in nulla distinctione habeantur immunes.] In tertia vero est canon gravissimus huiusmodi: Et quia in aliquibus rebus consuetudo prisca negligitur ac decreta canonum violantur, placuit, ut iuxta antiquam consuetudinem canonum decreta serventur. Nullus civibus invitis ordinetur episcopus, nisi quem populi et clericorum electio plenissima quaesierit voluntate; non principis imperio, neque per quamlibet conditionem, contra metropolis voluntatem, vel episcoporum comprovincialium ingeratur. Quod si per ordinationem regiam honoris istius culmen pervadere aliquis nimia temeritate praesumpserit, a comprovincialibus loci ipsius episcopus recipi nullatenus mereatur, quem indebite ordinatum cognoscunt. Si quis de comprovincialibus recipere contra interdicta praesumpserit, sit a fratribus omnibus segregatus et ab ipsorum omnium charitate remotus. Nam de actis ordinationibus pontificum ita convenit, ut coniuncti metropolitanus cum suis comprovincialibus episcopis, vel quos vicinos episcopos eligere voluerit in loco ubi convenerit, iuxta antiqua statuta canonum, omnia communi consilio et sententia decernantur.] Ex hoc canone colligo, tunc reges fuisse solitos sua sola regia autoritate, contempta ecclesiastica ordinatione, episcopos in sedes episcopales intrudere. Et hoc merito hic reptehenditur.

457 Cap. 5. et idem quintum, cap. 10.458 Cap. 9.459 Et idem tertium, cap. 8.

Page 82: De Republica 3

XXV. Toletanum 4., postquam exclusit eos, qui ad episcopatum non sint promovendi, pergit ita statuere:460 Quicunque igitur deinceps ad ordinem sacerdotii postulatur et in his, quae praedicta sunt, exquisitus, in nullo horum deprehensus fuerit et examinatus, probabilis vita atque doctrina extiterit; tunc secundum synodalia, vel decretalia constituta, cum omnium clericorum vel civium voluntate, ab universis comprovincialibus episcopis, aut certe a tribus in sacerdotem die Dominica consecrabitur, conniventibus caeteris, qui absentes sunt, literis suis et magis autoritate, vel praesentia eius, qui est in metropoli constitutus. Episcopus autem comprovincialis ibi consecrandus est, ubi metropolitanus elegerit. Metropolitanus autem non nisi in civitate metropoli, comprovincialibus ibidem convenientibus. Si quis autem contra praedicta vetita canonum ad gradum sacerdotii indignus aspirare contenderit, cum ordinatoribus suis adepti honoris periculo subiacebit.

XXVI. In Pictaviensi Concilio, sub Paschali secundo, quando Ecclesia Romana tantopere pugnabat contra principum investituras, facta est aperta confessio461

episcopos a suo metropolitano, abbates vero et presbyteros a suo episcopo accipere debere donum suarum ecclesiarum. Omitto alia concilia et ex Patribus, praesertim Romanis pontificibus, argumentum quod tracto confirmo.

XXVII. Ambrosius Simoniam insectans:462 Videas, inquit, in Ecclesia passim, quos non merita, sed pecuniae ad episcopatus ordinem invexerunt. Nugacem populum et indoctum, qui talem sibi asciverunt sacerdotem: quos si percontari fideliter velis, quis eos praefecerit sacerdotes, respondent mox et dicunt, ab archiepiscopo sum nuper episcopus ordinatus etc.] Et infra: Nempe hoc est quod doleo, quia archiepiscopus carnaliter episcopum fecit.] De se vero ipso tanquam metropolitano, cui suberat Ecclesia Vercellensis, dum sede illa vacante provisio protelaretur, ait:463 Confligor dolore, quia Ecclesia Domini, quae est in vobis, sacerdorem adhuc non habet, et, quod verecundius est, mihi ascribitur vestra intentio, quae affert impedimentum. Nam cum sint in vobis dissensiones, quomodo possumus aliquid, aut nos decernere, aut vos eligere, aut quisquam acquiescere, ut inter dissidentes suscipiat hoc munus, quod inter convenientes vix sustineatur?] Haec Ambrosius tanquam metropolitanus, ad quem illa ordinatio spectabat.

XXVIII. Innocentius primus multa praescribit Victritio Rothomagensi. Ac primum:464 Ut extra conscientiam metropolitani episcopi nullus audeat ordinare episcopum. Integrum enim, inquit, est iudicium, quod plurimorum sententiis confirmatur. Nec unus episcopus audeat ordinare episcopum, ne furtivum praestitum beneficium videatur. Hoc enim et a Synodo Nicaena constitutum est atque definitum.

XXIX. Leo Magnus:465 Id statuentes, inquit, ut si quisquam fratrum nostrorum in quacunque provincia decesserit, is sibi ordinationem vindicet sacerdotis, quem illius provinciae metropolitanum esse constiterit.] Item:466 Nulla ratio sinit, ut inter episcopos habeantur, qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a provincialibus episcopis cum metropolitani iudicio consecrati. Unde cum saepe

460 Cap. 18.461 Apud Baron. tom. 12., ann. 1100.462 De dign. Sacer., c. 5.463 Epist. 82.464 Dist. 64., c. Extra.465 Epist. 93.466 Epist. 95.

Page 83: De Republica 3

quaestio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam istis esse tribuendum, quod non docetur fuisse collatum?] Leo Papa pro non episcopis habet eos, qui absque metropolitano fuerint consecrati.

XXX. Hilarius papa ad Tarraconenses episcopos ait:467 Reprehensione non carebat allegatio, quae Sylvanum excusabat, quia praeter conscientiam metropolitani fratris et coepiscopi nostri Ascanii nonnullis civitatibus ordinatos claruit sacerdotes; unde quoniam, quicquid ab alterutra parte est indicatum, omni videmus perversitate confusum; temporea necessitate perspecta hac ratione decernimus ad veniam pertinere, quod gestum est, ut nihil deinceps contra praecepta B. Apostoli, nihil contra Nicaenorum canonum constituta tentetur. Hoc autem primum, iuxta eorundem patrum regulas,468 volumus custodiri, ut nullus praeter notitiam atque consensum fratris Ascanii metropolitani, aliquatenus consecretur antistes, quia hoc et vetus ordo tenuit, hoc trecentorum decem et octo patrum definivit autoritas, cui quisquis obvius tenderit manus, eorum se consortio fatetur indignum, quorum praeceptionibus resultarit. – Talis protinus de clero proprio Barcinocensibus episcopus ordinetur, qualem te praecipue, frater Ascani, oporteat eligere et deceat consecrare.

XXXI. Gelasius:469 Quia per ambitiones illicitas non pudet quosdam ecclesiarum iura turbare ac privilegia, quae metropolitanis, vel provincialibus episcopis decrevit antiquitas, temeraria praesumptione pervadere; propter quod etiam communionis apostolicae desiderant dissidium tenere, quo scilicet ab eius autoritate divisi, vel impune proprias usurpationes exerceant, non respicientes, quia aeterno iudici rationem, tam de Catholicae sinceritatis iniuria, quam de traditionum praeiudiciis paternarum, non sine perpetuae sint damnationis interitu reddituri, si in hac obstinatione permanserint. Caritatem vestram duximus instruendam, ut vos omnes in commune fratres, sive per Dardamam, sive per quamque contiguam provinciam constituti, qui vos sub metropolitanis vestris esse meministis et ab eisdem substitui decernentes, sicut vetus consuetudo deposcit, unanimiter statuatis antistites et vicissim, si metropolitanus humanae conditionis sorte decesserit, a comprovincialibus episcopis, sicut forma transmisit, sacrari modis omnibus censeatis; nec quenquam sibi, quod vobis antiqua dispositione concessum est, patiamini vendicare; quatenus et inter ipsas adversantium voluntatum procellas veterum regulas nullatenus custodire cessetis, sicut persecutionum tempore diversarum patres nostros constanter fecisse non dubium est.] Videmus hic quantum Gelasius tribuat antiquis canonibus, quos hodie conculcant ipsius successores.

XXXII. Gregorius ad Mediolanensem archiepiscopum ita scripsit:470 Illum vero episcopum, quem a fraternitare tua invenimus esse depositum, postquam sacri canones, sicut nostis, ultra tres menses Ecclesiam praecipiant non vacare, si manifestum in eo crimen apparuit, loco eius episcopum studii vestri sit modis omnibus ordinare, quia diu sine proprio rectore esse non debet Ecclesia.] Et Ravennati471 mandat, ut iuxta munus suum consecret episcopum Corneliensem, quem Ecclesia illa in locum lapsi et electi elegerat.

467 Epist. 1., habetur. 1., q. 7., c. Quoniam.468 Cap.4.469 Dist. 64., c. 6.470 L. 6., ind. 15., ep. 14.471 Ibid. ep. 29.

Page 84: De Republica 3

XXXIII. Nicolaus, Bulgaris interrogantibus a quo sit patriarcha ordinandus, respondet:472 Scitote, quia in loco ubi nunquam patriarcha, vel archiepiscopus constitutus est, a maiori est primitus instituendus, quoniam secundum apostolum minus a maiori benedicitur. Deinde vero accepta licentia et pallii usu ordinat ipse sibi deinceps episcopos, qui successorem suum valeant ordinare. Vos tamen, sive patriarcham, sive archiepiscopum, sive episcopum vobis ordinari postuletis, a nemine nunc velle congruentius, quam a pontifice sedis B. Petri, a quo et episcopatus et apostolatus sumpsit initium, hunc ordinari valetis, in quo est hic ordo servandus, ut videlicet a sedis apostolicae praesule sit nunc vobis episcopus consecrandus; qui, si Christi plebs ipso praestante crescit, archiepiscopatus privilegia per nos accipiat et ita demum episcopos sibi constituat, qui ei decedenti successorem eligant et propter longitudinem itineris non iam huc consecrandus, qui electus est veniat, sed hunc episcopi, qui ab obeunte archiepiscopo consecrati sunt, simul congregati constituant; sane interim in throno non sedentem et praeter corpus Christi non consecrantem, priusquam pallium a sede Romana percipiat, sicuti Galliarum omnes et Germaniae et aliarum regionum episcopi agere comprobantur.] Potuisset tamen archiepiscopus, nondum accepto pallio, committere uni ex suis episcopis alterius episcopi consecrationem, ut habet inferius papa Alexander tertius, num. 36. Quod ait primam patriarchae, vel archiepiscopi, hoc est metropolitani de novo institutionem, ad Romanum spectare pontificem, sibi ipsi, sed gratis, blanditur, ut alibi explico, nunc nobis satis sit Nicolaum fateri, imo docere ex Cathedra, episcopos provinciae suum eligere et ordinare suffraganeos. Quod similiter ait id metropolitanum, sive archiepiscopum posse, postquam privilegia a sede apostolica Romana acceperit, et hoc infra suo loco excutietur, ubi de pallio absolvetur disputatio.

XXXIV. Leo 9.473 primam potestatem primumque munus archiepiscopi et ipse fatetur, et declarat circa episcoporum ordinationem occupari.

XXXV. Alexander 2. Gervasio archiepiscopo Remorum scribens pestem simoniae detestatur eiusque culpam maxime in archiepiscopos coniicit, his verbis:474

Quod totum sane archiepiscopis imputamus, nemo enim simoniacus emptionem iniret, si se consecrandum fore desperaret. Sed quia archiepiscopi sine discretione consecrant, multi indiscrete ad episcopatus aspirant.

XXXVI. In libro primo Decretalium Gregorii 9. inter iura nova reponitur Decretum Concilii Arelatensis, tale videlicet:475 Ne episcopi sine metropolitani permissu, nec metropolitanus sine tribus, vel duobus episcopis comprovincialibus, praesumat episcopum ordinare, ita ut alii episcopi comprovinciales admoneantur epistolis, ut se suo responso significent consensisse. Quod si inter patres aliqua dubitatio fuerit, maiori numero metropolitanus consentiat.] Et aliud Alexandri tertii:476

Suffraganeis alicuius metropolitani ad mandatum ipsius, post confirmationem electionis suae, etiamsi pallium non receperit, licitum est electum, qui ad eius iurisdictionem pertinet, consecrare.] Et Lucii:477 Si archiepiscopus obierit et alter fuerit ordinandus, omnes episcopi eiusdem provinciae ad sedem metropolitanam conveniant, ut ab omnibus ordinetur. Reliqui vero comprovinciales episcopi, si 472 Ad consul. Bulgar., c. 73.473 Epistol. 3., 4.474 Post epistolas Steph. Tornac. epist. 3.475 De tempor. ordin. et qual. etc., c. Ne episcopi.476 De elect., c. Suffraganeis.477 De tempor. ordin., c. Si archiepiscopus.

Page 85: De Republica 3

necesse fuerit, caeteris consentientibus a tribus iussu archiepiscopi poterunt ordinari, sed melius est si ipse cum omnibus eum qui dignus est, elegerit et cuncti pariter pontificem consecraverint.] Et Innocentii tertii ad archiepiscopum Turonensem:478

Nos siquidem decrevisti provide consulendos; utrum, si forte aliqua infirmitate, vel alia causa iusta detentus, aliquem suffraganeorum tuorum consecrare non possis, alicui coepiscoporum tuorum vices tuas licitum committere tibi esset, et utrum electus, qui pro consecratione instaret, ab eo, cui vices tuas taliter commisisses, deberet licite consecrari, in quo tale damus tuae consultationi responsum: Quod in tali articulo constituto et tuas vices, ut dictum est, committere tibi licet et consecrandus debet manus consectationis ab eo recipere, cui eas duxeris committendas.] Et alibi:479

Episcopi, inquit, a metropolitanis suis munus consecrationis accipiunt.

XXXVII. Ivo, sacrorum canonum eruditissimus, non modo saepius episcopos comprovinciales, imo etiam suum metropolitanum Sennonensem cum suis tamen collegis consecravit, sed etiam factum defendit:480 Sic ubi vero audis Epistol. 58. ipsum Ivonem esse ordinatorem et consecratorem episcoporum suae provinciae, qui non erat metropolitanus, sed simplex episcopus Carnotensis, intellige id eum muneris, simul cum suis comprovincialibus et consuffraganeis, solitum obire; et fortasse inter ipsos propter doctrinam et in rebus gerendis excellentiam primum locum, reliquis illum ei deferentibus, obtinuisse.

XXXVIII. Idem Ivo rursus pro iure hoc consecrationis pugnavit cum Hugone Legato, sic enim scribit:481 Verum de eo quod consecrationem Nivernensis electi ad nostram dioecesim pertinentem, Augustoduni facere disposuistis, simpliciter dico paternitati vestrae, quia nec dispositionem vestram reprehendimus, quoniam reverentiae vestrae deferimus, nec tamen approbamus, quia nec ex autoritate, nec ex consuetudine ordinem huius consecrationis habemus; neque in consuetudinem ducere sine multa consideratione audemus, timentes rei fieri sponsionis, quam metropolitanae sedi fecimus. Cuius praesides, si non recte incedunt, videtur nobis secundum Dominicum praeceptum enormitas eorum devitanda, pervicacia arguenda, non autem potestas cathedrae, quae non sacris locis propter personas huius temporis, sed propter sacra loca personis conceditur, est evertenda. Cum ergo metropolitana sedes ad praesens ab hoc officio suspensa sit, possemus nos pro sede metropolitana, confratribus nostris, secundum consuetudines nostras, intra dioecesim hoc sacramentum consecrationis implere; confirmata per ministerium vestrae legationis, praetaxatae personae electione, quam aliter facientes quam cum ea, vel pro ea, vel non confirmantes, videremur praelatam nobis cathedram, quodammodo subvertere. Quod si aliquando contigit, penuria Catholicorum episcoporum, vel aliqua alia necessitate cogente, aliquem episcopum a comprovincialibus non fuisse consecratum, non debent haec exempla praeiudicium facere legi communi, vel generali consuetudini. Licet enim prudentia vestra velit et debeat ministerium suum honorare, reminisci tamen debet, quia, cum Petrus Paulo esset praelatus, dederunt tamen sibi invicem dexteras societatis, ut alter in gentibus, alter in circumcisione praedicaret Evangelium. Attendat ergo discretio vestra, utrum hoc ita fieri liceat, et si liceat, utrum expediat; ne forte odisse et detrectare incipiant iugum vestrum, quos multis habere subiectos, dum hoc exemplo suo se intellexerit iure esse privandos. Quanta autem firmitate singulis

478 De off. Iud. ord., c. Quod sedem.479 De translat. epis., c. Inter corporalia et de Cler. coniug., c. Cum olim.480 Epistol. 59.481 Epistol. 61.

Page 86: De Republica 3

ecclesiis sua sint iura servanda, demonstrat Stephanus quintus papa, ita scribens Walberto patriarchae: Miramur prudentiam vestram, Cumensi Ecclesiae denegare consecrare pastorem, cum te etiam adhuc provocatum noveris apostolica exhortatione. Nunc vero iterato tibi scribimus, nolentes alicuius ecclesiae privilegium infringere, licet apostolica praerogativa possimus de qualibet ecclesia clericum ordinare. Cum ergo praecipua virtus sit viri illustris parcere subiectis et debellare superbos, cavendum est vestrae solertiae, ne glorientur adversus nos, recalcitrantes adversus nos tanquam plus profuerit eis sua repugnantia, quam nobis obedientibus nostra obendientia. Sed non est opus ut nos multum in dicendo laboremus, quia nihil ultra terminos patrum vestram moderationem usurpare arbitramur.] Mitto alios, ne taedio sim lectori.

XXXIX. Pallium profecto, quod metropolitanis datur, ut infra explicabitur, eo potissimum datur, ut iam ipsi possint plena autoritate episcopos suae provinciae ordinare et consecrare, atque haec est prima et praecipua potestas, quam secum fert pallium, ut infra videbimus.

XL. Quantum vero momenti et antiquissima haec consuetudo et hi sanciti in Ecclesia iuxta eam, canones habuerint in mentibus Romanorum pontificum, etiam non antiquissimorum, cognosce ex eorum factis et attestationibus. Sane Gregorius Magnus, de consecratione electi Mediolanensis, haec rescribit exarcho Italiae:482 Quia, quantum ex cleri relatione didicimus, in Constantio filio nostro, diacono eiusdem ecclesiae, omnium consistit electio, necesse fuit, pro servanda consuetudine, militem Ecclesiae nostrae dirigere; qui eum, in quo omnium voluntates atque consensum concorditer convenire cognoverit, a suis episcopis, sicut vetus mos exigit, cum nostro tamen assensu, faciat consecrari.] Vetus profecto mos fuit, ut episcopi comprovinciales suum metropolitanum consecrarent, ut constat ex iam allegatis et Glossa fatetur483 de iure communi ita esse, sed papas tamen contrarium facere.] Et in illo veteri more nullus fuit unquam requisitus, aut putatus necessarius papae assensus. Quia tamen consuetudo iam alia invaluerat, ut patriarchae metropolitanos sui patriarchatus consecrarent, post introductam hanc consuetudinem Mediolanensis et Aquilegiensis, propter incommodum, quia nimium a Roma distabant, obtinuerant a sede apostolica, ut se mutuo484 consecrarent, sed hoc etiam ipsum sub Pelagio fuit485

interruptum, occasione schismatum, quibus uterque hic metropolitanus laborabat. Sicut ergo ex concessione sedis apostolicae liberati fuerunt, ne Romam ad accipiendam consecrationem venirent, ita in eandem libertatem Gregorius reponens Mediolanensem permittit illum veteri consuetudini, ut a suffraganeis consecretur, sed suum vult interponi assensum. Quem licet vetus consuetudo non expectaret, neque requireret. Papa tamen post introductam iam recentiorem consuetudinem, ut metropolitani a suo patriarcha consecrentur, remittit Mediolanensi hanc obligationem et loco eius substituit, ut ipsius assensus expectetur; sine quo utique potuisset illum compellere, ut Romam veniret. Et hinc est quod ait idem Gregorius Ioanni subdiacono, cui negotium hoc Mediolanensis novi episcopi committebat:486 Tunc enim a propriis episcopis, sicut antiquitatis mos exigit, cum nostrae autoritatis assensu, solatiante et auxiliante Domino, facias consecrari; quatenus huiusmodi

482 S. 2., ind. 11., epist. 31.483 Gloss. in c. Pudenda 24., quaest.1., V. Apostolico.484 11., q. 1., c. Illud est.485 24., qu. 1., c. Pudenda.486 L. 2., ind. 11., epist. 30.

Page 87: De Republica 3

servata consuetudine et apostolica sedes proprium vigorem retineat et a se concessa aliis sua iura non minuat.] Reservata obligatione ut ipsius assensus expectetur, vigorem sedis apostolicae retinet, cui consuetudo recentior dabat, ut metropolitanos ipsa consecraret. Iura vero episcopis suffraganeis non minuit, dum eos ad eadem iura, quae ex alia recentiori consuetudine iam amiserant, sua voluntate suoque assensu restituit. Dum ergo ait iura haec antiqua suffraganeorum ad suum metropolitanum consecrandum esse a Romana sede ei concessa, non significat ab antiquo id ab ipsa sede suffraganeos illos habuisse, quod ab ipsamet antiquissima ecclesiastica consuetudine habebant, sed significat illos, ex assensu dictae sedis, suum ius posterius acquisitum remittentis, ad illa restitui. Sic etiam Salonitanus in Dalmatia (cuius ego sedem teneo) metropolitanus, in Romano Patriarchatu existens, mandat idem Gregorius,487 ut cum ipsius decreto, sicut priscis fuit, inquit, temporibus ordinetur.] Priscam ordinationem intelligit, ut fiat a suffraganeis, addit tamen ut ipsius expectetur decretum, ut novo iure utatur patriarchali, quo potuisset etiam illum ad accipiendam Romae ab ipso ordinationem advocare. Quo etiam Honorius papa respexit, quando pallia duo in Angliam misit duobus archiepiscopis, ut se invicem possent ordinare. Ne sit, inquit,488 necesse ad Romanam usque civitatem pro ordinando archiepiscopo fatigari.

XLI. Stephanus Papa huius nominis sextus, ut scribit Frodoardus,489 noluit populo et clero Lingonensi consentire, ut eis episcopum Teutboldum, quem ipsi rite elegerant, consecraret, siquidem alium, propria sola electione et autoritate, contra canones Lugdunensis metropolitanus eis obtruserat consecratum. Ipse enim Stephanus, inquit historia, uniuscuiusque ecclesiae privilegium inconcussum servare volens distulit scripsitque ad Lugdunensem, ut si cleri populique vota in dictum Teutboldum concordarent et sacri canones illi non obviarent, manus ei imponere non differret. Promisit Lugdunensis, sed fefellit, neque voluit parere. Clerus vero et populus suum electum Romam miserunt, cum tabulis suae electionis, a papa consecrandum, sed nec tunc Stephanus id agere acquievit, volens Lugdunensi Ecclesiae collatum privilegium immutilatum consistere iteratoque Lugdunensi rescripsit. Tunc demum papa vix illum consecravit. In tali vero casu, ubi metropolitanus aut negligit, aut censuris metitus, aliove impedimento detentus, non potest suum episcopum consecrare, solet primas, vel patriarcha490 supplere.

XLII. Gregorius 7. in hac parte canonum observantissimus, cum optime sciret et aliquando etiam confessus esset491 Romanam Ecclesiam habere certos suae provinciae, qui ad Romani pontificis consecrationem spectarent, episcopos; noluit consentire, ut Melitensem episcopum, ut rogabatur a quodam comite, consecraret, nisi prius datis legatis et cognitoribus certo constaret, Melitensem non subiici in sui consecratione metropolitano Regitano. Cui si subesse, ut dicebatur, fuisset inventus: Decet, inquit,492 atque necesse est, ut sic tua devotio, in his praecipue quae Dei sunt, sese aequaliter habeat, quatenus fraternae charitatis et concordiae vinculum rumpere et dilectionis unitatem in invicem scindere caveat, in mente habens, quod scriptum est: Si recte offeras et recte non diiudicas, peccasti.] Noverat igitur et peccatum esse et

487 Ib. ep. 12. et 1. 3., ind. 12., ep. 16.488 Apud Bedam hist. Ang. lib. 2., c. 17.489 Apud Baron. tom. 10., ann. 882., nu. 10.490 Ivo Epistol. 2., 61., 157., Innoc. 3. lib. 2., epist. 3. et 8., q. 3., c. 2. et 9., q. 3., c. 2.491 Lib. 6., post Epistol. 5.492 L. 9., epist. 24.

Page 88: De Republica 3

fraternae charitatis unitatem scindere, ubi archiepiscoporum iura vellet papa sibi, praesertim in episcoporum consecratione, usurpare.

XLIII. Quid igitur mirum, si tanto iure muniti metropolitani Catholici, aperto etiam Marte, Romanis pontificibus in hoc non semel restiterint? Duo profero exempla. Genevensi Ecclesiae: ex una parte providit de pastore metropolitanus Opteramus Viennensis, ex altera papa Ioannes 8. Quomodo vero consecratio processerit, ex ipso Ioanne audiamus. Scribit ille hoc pacto ad dictum Opteramum:493 Relatu veraci didicimus sanctimoniam vestram in Genevensi Ecclesia episcopum consecrasse, cui nos, necessaria temporum qualitate perspecta, iam primum clericis eiusdem ecclesiae suggerentibus, autoritate apostolica, praefeceramus episcopum, nomine Optadum. Quo audito, audaciam et temeritatem vestram nimium admirantes, ob id maxime turbati sumus, eo quod, non solum super ordinationem nostram obices manus habuistis, sed etiam ad contemptum et iniuriam sedis apostolicae, praefatum episcopum turpiter capientes arcta custodia retrusistis et rebus omnibusque supellectilibus eius direptis hactenus retrusum affligistis. Et contra omne ministerium vestrum (quod nulli Christiano licet) sacerdotem Domini tetro carcere maceratis, non habentes prae oculis, scilicet quod sacerdotes Domini sacra Scriptura aliquando Deos, aliquando Angelos nominet, et qui eos tangit, tangat pupillam oculi Domini. Quapropter autoritate Dei omnipotentis et principum apostolorum Petri et Pauli simulque nostra vobis praecipimus, ut accepta hac nostra epistola, aut quoquomodo terrore illius audito, si intra octo dierum spacia iam dictum episcopum propriae sedi proprioque honori et dignitati reddere restituereque contempseritis, a corpore et sanguine Domini nosti Iesu Christi cum omnibus vobis in hoc facto facientibus, sitis prorsus extorres quousque iuxta hanc nostram dispositionem perficere satageritis. Et quia alia multa vobis a quibusdam obiiciuntur, quae synodali discussione sunt corrigenda, decernimus ut omni excusatione remota, octavo Calendas Octobris, futurae primae Indictionis, Romam ad synodum occurrere non omittatis et de vobis obiectis rationem reddatis, et si adversus eundem episcopum a nobis consecratum aliquam querimoniam habetis, canonico valeamus, quicquid illud fuerit, Deo iuvante libramine definire. Hoc autem scientes, quia si ad eandem synodum praefato tempore venire distuleris, canonicae in vos censuram sententiae proferemus.] Quid secutum fuerit compertum non habeo.

XLIV. Chronologus item Antisiodorensis sub anno 1081. refert494 defuncto Meldensi episcopo ab Hugone Drensi episcopo et apostolicae sedis legato apud eandem urbem concilium habitum fuisse et Robertum Ecclesiae Resbacensis abbatem ordinatum episcopum. Quod Richerius Sennonensis archiepiscopus, sine suo assensu et praesentia fieri indignans, Robertum excommunicavit et alium episcopum ordinavit atque subrogavit.] Si plura vellem, non deessent.

XLV. Confirmatissimum igitur habemus ab ipsis Ecclesiae incunabulis, usque ad postrema ferme nostra tempora et consequenter ab ipsa traditione apostolica, ius ordinandi et consecrandi episcopos esse penes alios episcopos circumvicinos, hoc est eiusdem provinciae ac eorum nomine, penes metropolitanum. Cui etiam, tanquam suo consecratori, suffraganei in ipsa eorum ordinatione iuramentum quoddam praestare de more antiquo tenentur. Certe Cornelii papae epistola quaedam nomine scripta

493 Epistol. 292.494 Apud Iuret. ad Ivonis epistol. 237.

Page 89: De Republica 3

circumfertur, in qua haec habet:495 Sacramentum autem hactenus a summis sacerdotibus, vel Dei ministris exigi, nisi pro fide recta, minime cognovimus, nec spontaneos iurasse reperimus. Et paulo post repetit: Nos autem, ut paulo superius praelibavimus, sacramentum episcopis nescimus oblatum, nec unquam fieri debet.] Cuiuscumque sit haec epistola, sive Cornelii, quod mihi dubium est, sive alterius antiqui autoris, certe significat tunc ab aliquo metropolitano tentatum, ut sibi suffraganei iuramentum fidelitatis more vasallorum laicorum exhiberent, idque non licere tunc fuisse per hanc epistolam declaratum. Solum tamen iuramentum pro recta fide et licitum et usitatum tunc fuisse, ex eadem apparet. Hoc est, ut ego arbitror et infra confirmabo, iurandum fuit novis episcopis ac professio emittenda de servanda fide Catholica ac etiam de servanda similiter fide suo ordinatori, circa obedientiam et regimen, in rebus tamen duntaxat ecclesiasticis, iuxta sacrorum canonum dispositionem, ut colligitur ex supplici libello quorundam episcoporum metropolis Aquilegiensis, quem ad Mauritium imperatorem scripserunt, aiunt enim:496

Suggerimus, pie dominator, quia tempore ordinationis nostrae unusquisque sacerdos (id est episcopus) in sancta sede Aquilegiensi, cautionem scriptis emittimus studiose, de fide ordinatoris nostri, nos fidem integram fanctae Reipubublicae servaturos, quod ipse novit Dominus nos fideliter, toto corde, et servasse et hucusque iugiter conservare.

XLVI. Extat integrum iuramentum Bonifacii Moguntini, quod sic se habet:497

In nomine Domini Dei salvatoris nostri Iesu Christi, imperante domino Leone Magno imperatore anno septimo post consulatum eius, sed et Constatini magni imperatoris eius filii anno 4. inchoato scilicet, indictione 6. Promitto ego Bonifacius Dei gratia episcopus tibi, B. Petre apostolorum princeps, vicarioque tuo B. Gregorio papae et successoribus eius, per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, Trinitatem inseparabilem, et hoc sacratissimum corpus tuum, me omnem fidem et puritatem sanctae fidei Catholicae exhibere et in unitate eiusdem fidei, Deo operante, persistere, in qua omnis Christianorum salus esse sine dubio comprobavi, nullo modo me contra unitatem communis et universalis Ecclesiae, suadente quopiam, consentire, sed, ut dixi, fidem et puritatem meam atque concursum tibi et utilitatibus Ecclesiae tuae, cui a Domino Deo potestas ligandi solvendique data est, et praedicto vicario tuo atque successoribus eius per omnia exhibere. Sed et si cognovero antistites contra instituta antiqua sanctorum patrum conversari, cum eis nullam habere communionem aut coniunctionem, sed magis si valuero, prohibebo; sin minus, fideliter statim domino meo apostolico renunciabo. Quod si, quod absit, contra huius promissionis meae seriem aliquid facere, quolibet modo, aut ingenio, vel occasione tentavero, reus inveniar in aeterno iudicio, ultionem Ananiae et Saphirae incurram, qui vobis etiam de rebus propriis fraudem facere praesumpserunt. Hunc etiam indiculum sacramenti ego Bonifacius exiguus episcopus manu propria scripsi atque ponens supra sacratissimum corpus S. Petri, ita ut praescriptum est, Deo teste et iudice, feci sacramentum, quod et servare promitto.] Succincte etiam similiter iuravit suo regi ac simul suo metropolitano. Landunensis episcopus Hincmaro Hincmarus hoc pacto:498 Ego Hincmarus, Ecclesiae Landunensis episcopus, a modo, et deinceps Domino seniori meo Carolo Regi sic fidelis et obediens secundum ministerium meum ero, sicut homo suo seniori et episcopus per rectum suo regi esse debet, ac privilegio Hincmari

495 Epist. 2.496 Apud Baron., tom. 8., ann. 590., numer. 42.497 Apud Surium die 5. Iunii, et Bar. tom. 9., ann. 723., num. 4.498 Ex Aimonio, Bar. to. 10., an. 871., n. 80.

Page 90: De Republica 3

metropolitani Remorum Ecclesiae, secundum sacros canones et decreta sedis apostolicae, ex sacris canonibus promulgata, pro scire et posse me obediturum profiteor.] Ivo quoque supra Epistol. 61. dicebat se timere, ne reus fieret sponsionis, quam metropolitanae sedi fecerat.

XLVII. Gregorius 9.:499 Idem iuramentum fidelitatis metropolitanos merito exigere a suis suffraganeis, dum eos ordinant, declarat,500 quod ipsi papae suo ordinatori sui praestant episcopi, ab eius ordinatione immediate dependentes. Et Innocentius 3. Iadertino electo mandat, ut veniat Romam. Ut cum nobis, inquit,501 de postulatione canonica et personae tuae idoneitate constiterit, translationis gratiam (erat erim episcopus Pharensis) et usum pallii recipere merearis. Postmodum debitam nobis fidelitatem et dicto patriarchae (Gradensi) professionem canonicam impensurus.] Quia Iadertinum episcopum iam dixerat ad consecrationem Gradensi patriarchae pertinere. Alios quoque episcopos idem Innocentius502 obligat, ut suo archiepiscopo praestent iuramentum. Et ex his satis confirmamus suffraganeorum consecrationes a metropolitanis exhiberi, siquidem eis iuramento se astringere tenentur. Sed re vera iuramentum,503 quod papa exigit, ex sua profecto recenti usurpatione, est iuramentum vasalli erga suum principem, potius quam episcopi erga suum consecratorem et quod in Ecclesia sana nunquam locum habuit, in qua sola fidei professio etiam iuramento confirmabatur, ut infra cap. 11., numer. 24. et lib. 4., cap. 7., numer. 53. Iam vero vult papa, ut omnes prorsus episcopi dum consecrantur, ipsi papae iurent fidelitatem, et sic sibi comparat monarchiam omnesque episcopos sibi facit vasallos; alioquin iam nunquam consecrabuntur, quod iuramentum prius a solis Romanae metropolis suffraganeis exigebat. Alii vero episcopi id suo proprio metropolitano praestabant, ut habes infra lib. 4., cap. 7., iam citato. Audimus Innocentrum sibi ab episcopis omnibus poscere fidelitatem, metropolitanis vero relinquere a suis suffraganeis canonicam professionem. Atque haec est usurpatio manifestissima. et dira tyrannis, qua contra ius et fas sibi nos episcopos papa facit suos proprie subditos et vasallos; et ipse se supra nos in nostrum temporalem dominum et principem constituit, cum gravi etiam principum damno et praeiudicio, quibus non modo ipsorum subditi eripiuntur, sed et alieni principis iuratos vasallos intra sua viscera tenere et alere coguntur, profecto hostes acerrimos.

XLVIII. Sed quaeret quispiam, num orditiatio et consecratio sint idem ac disserant. Respondeo ordinarie ista confundi atque citra discrimen ad idem significandum usurpari. Sed tamen re vera inter se duo haec differunt: ordinare enim significat actum iurisdictionis spiritualis ecclesiasticae, quo quis sit minister Christi et Ecclesiae includitque in se missionem, in qua alias docuimus consistere totam ministrorum creationem. Itaque ordinatio semper est autoritativa et dat proxime totam potestatem. Consecratio vero est mera quaedam caeremonia, cum precibus et manuum impositione aliisque externis actibus peracta, quae saepe ordinationem iam factam subsequitur, ut gratia coelestis ordinato impetretur; sicut factum fuit504 Paulo et Barnabae Antiochiae, quando prophetae et doctores illis manus imposuerunt, et tamen Barnabas ab apostolis fuerat et ipse apostolus, hoc est episcopus ordinatus, hoc est

499 De maior. et obed., c. Dilecti., et Gloss. in c. Antiqua de privileg.500 De iureiur., c. Ego N.501 L.1., epist. 537.502 Lib. 1., epist. 419.503 De iureiur., c. Ego N.504 Act. 13.

Page 91: De Republica 3

missus, ut docui libro pracedenti. Ita Gregorius505 presbyterum iam in una ecclesia ordinatum et ab ea amotum mandat in alia ecclesia ordinari. Ordinatio ergo non consistit proprie in sacri ordinis per preces collatione, sed in factuali et autoritativa applicatione ministri ad opus suum ministeriale. Quoniam tamen ordinarie et ut plurimum ordinationes hae ministrorum fiunt cum precibus illis et caeremoniis, de quibus egi libro 2., cap. 3. et 4., in quibus fit quaedam personae consecratio; iccirco etiam ordinarie consecratio eadem est, quae et ordinatio. Quod autem in hoc capite intendebam fuit, ut ipsa ordinatio et non mera ac pura sine ordinatione autoritativa consecratio, seu benedictio, ad episcopos comprovinciales et metropolitanos integre ac perfecte spectare intelligeretur. Et hoc iam satis, ut reor, est a me demonstratum. Pergamus ad alia.

C A P U T VI.Mutationes et translationes episcoporum, a quo et cur fiant.

SVMMA CAPITIS.

Vacanti ecclesiae providetur per novi episcopi electionem et cosecrationem, vel translationem alicuius episcopi iam facti a sua sede ad aliam vacantem, vinculum enim inter episcopum et suam primam quam obtinuit ecclesiam non est insolubile, nu. 1.Id vero licere ex causa autoritatibus et celebri exemplo comprobatur, nu. 2., 3., 4.Prohibitiones ecclesiasticae ne id fiat proferuntur et declarantur dictu ac exemplis, esse intelligendae, ne fiant ubi necessitas vel utilitas Ecclesiae eas non requirat et simul a quo sint faciendae ostenditur, a nu. 6. ad nu. 21.Hinc reprehenditur error Innocentii 3., nu. 22., 23.Translatio etiam sedis cathedralis consideratur, nu. ultimo.

Episcopum iure divino nulli certae sedi, nulli loco nullique particulari ecclesiae alligatum esse iam probavi, lib. 2., cap. 7. Ecclesiastica tamen statuta, postquam excursus episcoporum non fuit necessarius, unumquemque episcopum suae sedi certaeque ecclesiae assignarunt. Hoc tamen vinculum atque ligamen non est adeo insolubile, ut in ipsum Ecclesia vim et potestatem non habeat, sicut enim Ecclesiae solius statuto positivo quisque episcopus suae sedi alligatur, ita ab eadem ecclesia etiam solvi ex causa potest, ut ad aliam transferatur. Neque enim verum est, ut videbimus et libro praecedenti innuimus, inter episcopum et suam ecclesiam particularem coniugium spirituale tale celebrari, ut eodem modo sicut insolubile ponitur vinculum carnalis matrimonii. Hoc enim iure divino, sive naturali, sive saltem positivo constringitur. Ideoque humana potestas in id vim non habet, at coniugium hoc spirituale inter episcopum et ecclesiam suam particularem, totum solo iure humano ecclesiastico constringitur, ut iam est a me probatum et adhuc in sequentibus confirmabitur. Ne igitur quilibet episcopus iam certae sedi adhaerens possit pro suo

505 7., q. 1., c. Praesentium.

Page 92: De Republica 3

arbitratu de sede in sedem commigrare (haec enim esset summa confusio), videndum est an id interdum liceat et cuiusnam autoritate id fieri debeat.

II. Calixto primo dictum illud tribuitur:506 Ait apostolus:507 Alligata est uxor legi, quamdiu vir eius vivit, eo vero defuncto soluta est a lege viri. Similiter et sponsa episcopi (quia sponsa vxorque eius dicitur Ecclesia) illo vivente ei est alligata, eo vero defuncto soluta est et cui voluerit, nubat, tantum in Domino, id est regulariter. Si enim eo vivente alteri nupserit, adultera iudicabitur, similiter et ille si alteram sponte duxerit, adulter aestimabitur et communione privabitur. Si autem persecutus fuerit in sua ecclesia, fugiendum illi est ad alteram eique est associandus, dicente Domino, si persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam. Si autem utilitatis causa fuerit mutandus, non per se hoc agat, sed fratribus invitantibus et autoritate huius sanctae sedis faciat, non ambitus causa, sed utilitatis.

III. Antherus quoque fusius haec pertractasse illis verbis fertur:508 De mutatione ergo episcoporum, unde sanctam sedem apostolicam consulere voluistis, scitote eam communi utilitate atque necessitate fieri licere, sed non libitu cuiusquam, aut dominatione. Petrus sanctus magister noster et princeps apostolorum de Antiochia utilitatis causa translatus est Romam, ut ibidem potius proficere posset. Eusebius quoque de quadam parva civitate apostolica autoritate mutatus Alexandriam. Similiter Foelix de civitate qua ordinatus erat electione civium, propter doctrinam et bonam vitam quam habebat, communi episcoporum et reliquorum sacerdotum ac populorum consilio translatus est Ephesum. Non enim transit de civitate ad civitatem, qui non suo libitu, aut ambitu hoc facit, sed utilitate quadam, aut necessitate aliorum, hortatu ac consilio potiorum transfertur. Nec transfertur de minori civitate ad maiorem, qui hoc non ambitu, nec propria voluntate facit, sed aut vi a propria sede pulsus, aut necessitate coactus, aut utilitate loci, aut populi, non superbe, sed cum humilitate ab aliis translatus est inthronizatus est. Quia:509 Homo videt in facie, Deus autem in corde. Et Dominus per prophetam loquitur dicens:510 Dominus scit cogitationes hominum, quoniam variae sunt. Non ergo mutat sedem, qui non mutat mentem. Nec mutat civitatem, qui non sua sponte, sed consilio ac electione aliorum mutatur. Non ergo migrat de civitate ad civitatem, qui non avaritiae causa, nec sponte dimittit suam; sed, ut iam dictum est, aut pulsus a sede sua, aut necessitate coactus, aut electione et exhortatione sacerdotum et populorum translatus est ad alteram civitatem. Nam sicut episcopi habent potestatem ordinare regulariter episcopos et reliquos sacerdotes, sic, quoties utilitas, aut necessitas coegerit, supradicto modo et mutare et inthronizare potestatem habent. Haec, ut petistis, licet vobis incognita non sunt, tenenda mandamus, ne ignorantia quorundam meliora et utiliora vitentur et inutiliora sumantur, sicut in sancto legitur Evangelio:511 Vae vobis hypocritae, quia decimatis mentam etc., et quod licet, non licet, et:512 Quod non licet, licet, quemadmodum513

Iannes et Mambres restiterunt veritati, sic et illi mente reprobi, amantes voluptatem magis quam Deum, quod licet docent non licere, id est episcopos migrare de civitate ad civitatem, praetaxato modo; quod non licet, docent licere, id est, misericordiam

506 Epistol. 2., habetur 7., q. 1., c. Sicut.507 Rom. 7.508 Epist. un., habetur 7., q. 1., c. Mutationes.509 1. Reg. 16.510 Psalm. 93.511 Matt. 23.512 2. Tim. 3.513 Exod. 7.

Page 93: De Republica 3

non agere circa patientes necessitatem; hoc est eis, qui episcopum non habent et sacro episcopali indigent ministerio, episcopum de alia civitate causa utilitatis vel necessitatis tribui. Et episcopis persecutionem, aut necessitatem patientibus aliam cathedram dari negant, contradicunt etiam Sacrae Scripturae, quae testatur:514 Malle Deum misericordiam, quam iudicium. Quae precor maior charitas, aut quod efficacius pietatis patrocinium potest a quoquam alicui impendi; quam si ignorantiae tenebras et imperitiae caliginem ab eo repellat ac demum verae fidei doctrinae pabulo, non ad quaestum, non ad ambitionem, sed ad eruditionem et ad aedificationem reficiat? Tanquam enim mutilo sit manus, claudo pes, oculos caeco, qui ignorantiae tenebris obvoluto sapientiae et scientiae thesaurum reserat et candorem lucis viasque Domini benigniter aperit. Utrisque autem, id est, et famem verbi Dei patientibus et episcopis necessitatem, quando inthronizantur propter communem utilitatem in aliis civitatibus, non modica exhibetur misericordia. Negantes autem haec, licet speciem habeant pietatis, virtutem tamen eius abnegant. Nam in tali negotio prosapiam non agnosco: si quis tamen sapientiam, quos insipientibus tempestatis huius procella aliis sociavit autoribus, facinorum participatione maculatur splendor sapientis et, si communionem criminum incurrit, nescit tamen ducem se praebere peccantibus. Alia quoque est causa utilitatis et necessitatis, et alia avaritiae et praesumptionis, aut propriae voluntatis. Avaritiae quoque causa, vel praesumptionis, aut propriae voluntatis, non sunt episcopi mutandi de civitate ad civitatem, sed utilitatis et necessitatis. Quod nemo negat, nisi ii de quibus dictum est:515 Erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt iudicium. Haec ille.

IV. Quod tamen de Petro dicit et Antherus et alii, a sede Antiochena ad Romanam se ipsum transtulisse, nihil est ad rem, neque exemplum hoc quicquam facit pro translationibus episcoporum. Apostoli enim non erant ulli certae sedi obligati, neque erant ullius particularis ecclesiae episcopi, ad eam solam restricti, ut docui libro praecedenti; sed ex officio ipsorum proprio et ipsi et multi eorum discipuli, viri apostolici et apostolorum collegae, ac postea successores, excurrebant, ut516 in omnem terram exiret sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum, fundabantque ecclesias particulares eisque episcopos praeficiebant et ad alias fundandas properabant, non per translationem sui ab una ecclesia sua propria ad aliam, quae non esset eorum propria, sed per excursum eorum proprium, quibus non una aliqua certa, sed tota et universalis totius mundi Ecclesia fuerat commissa, ut eam fundaret, et non tam regerent singulas, quam eas regendas propriis episcopis committerent. Quid tamen in Ecclesia canonice fieri consueverit, citra exemplum apostolorum est inquirendum.

V. Alexander episcopus in Cappadocia517 Hierosolymam tum voti tum locorum visendorum causa venerat, illius Ecclesiae fratres eum exceperunt benignissime et non amplius domum reverti permittunt. – Vivente enim adhuc Narcisso, sene tamen et impotente, communi episcoporum consensu, qui finitimas ecclesias procurabant, necessario illum apud se manere coegerunt pleneque fecerunt illum episcopum Hierosolymitanum. Id tamen divino miraculo expressaque revelatione, ut declarat ipsa facti historia, totum contigit. Quare trahendum non videtur in exemplum.

514 Matth. 9., 12.515 Psalm. 28.516 Ps. 18.517 Euseb. lib. 6., cap. 9.

Page 94: De Republica 3

VI. Sed, quoniam humana ambitione, avaritia quoque stimulante, saepe episcopi propria autoritate, derelicta sua sede in alias ecclesias irrumpebant aliasque sedes sibi gratiores et commodiores, si quo modo vacuas reperissent, occupabant, solo ad hos populi requisito, saepe etiam extorto consensu. Concilium magnum Nicaenum tanto malo obviam ire statuit ediditque canonem huiusmodi:518 Propter multam perturbationem et seditiones quae fiunt, placuit consuetudinem omnimodis amputari, quae praeter regulam in quibusdam partibus videtur admissa, ut de civitate ad civitatem non episcopus, non presbyter, non diaconus transferatur. Si quis autem post definitionem sancti et magni concilii tale quid agere tentaverit et se huiusmodi negotio manciparit, hoc factum prorsus in irritum ducatur et restituatur ecclesiae, cui fuit episcopus, aut presbyter, vel diaconus ordinatus.

VII. In Sardicensi quoque ita statutum fuit:519 Osius Episcopus dixit: Non minus mala consuetudo, quam perniciosa corruptela funditus eradicanda est. Ne cui liceat episcopo de civitate sua ad aliam transire civitatem; manifesta est enim causa, qua hoc facere tentat, cum nullus in hac re inventus sit episcopus, qui de maiore civitate ad minorem transiret. Unde apparet avaritiae ardore eos inflammari et ambitioni servire et ut dominationem agant. Si omnibus placet, huiusmodi pernicies saevius et austerius vindicetur, ut nec laicam communionem habeat, qui talis est. Responderunt omnes. Placet. Osius Episcopus dixit: Etiam si talis aliquis extiterit temerarius, ut fortassis talem excusationem afferens adseveret, quod populi literas acceperit, cum manifestum sit potuisse plures praemio et mercede corrumpi eos, qui sinceram fidem non habent, ut clamarent in Ecclesia et ipsum petere viderentur episcopum. Omnino has fraudes damnandas esse arbitror, ita ut nec laicam in fine communionem talis accipiat. Si vero omnibus placet, statuite. Synodus respodit: Placet. Osius Episcopus dixit: Illud quoque necessario adiiciendum est, ut episcopi de sua provincia ad aliam provinciam, in qua non sunt episcopi, non transeant, nisi forte a fratribus suis invitati, ne videamur ianua claudere caritatis.

VIII. Antiochenum Concilium sic statuit:520 Episcopus ab alia parochia nequaquam migret ad aliam, nec sponte sua prorsus insiliens, nec vi coactus a populis, nec ab episcopo necessitate compulsus; maneat autem in ecclesia, quam primitus a Deo sortitus est, nec inde transmigret, secundum pristinum de hac re terminum constitutum.] Ex quibus decretis conflatum censeo canonem quendam, qui dicitur apostolorum, qui sic habet:521 episcopo non licere alienam parochiam propria relicta pervadere, licet cogatur a plurimis, nisi forte quis eum rationabili causa compellat, tanquam qui possit ibidem constitutus plus lucri conferre et in causa religionis aliquid profectus prospicere. Et hoc non a semet ipso pertentet, sed multorum episcoporum iudicio et maxima supplicatione perficiat.

IX. Hinc est quod Eusebius Caesariensis522 ab Antiochenis ad illam sedem electus eam repudiarit, quippe quia contra canones absque legitima causa translatio haec tentabatur. Et Iulius Papa Eusebianos Episcopos reprehendit,523 quod non solum, inquit, Arianos recipiant, sed iam in usu habeant de loco in locum ad episcopatus 518 Cap. 15., habetur 7., q. 1., cap. 19.519 C. 1., 2., 3.520 C. 21., habetur 7., q. 1., c. 25.521 Can. apost. 14.522 Euseb. de vita Constant. l. 3., c. 59.523 Apud Athan. apolog. 2.

Page 95: De Republica 3

capiendos transilire. Si igitur vere parem eundemque honorem in omnibus episcopatibus censetis esse, neque ex magnitudine civitatum (ut vos scribitis) honorem eius rei crescere arbitramini, oportuit eum, cui concredita est parva civitas, in ea quae credita est permanere et nequaquam, reiecta concredita, ad eam quae concredita non est, transvolare, ne eam quae a Deo data est aspernari, illam vero quae hominum ambitu concessa est, magnifacere videatur.

X. Contra illos vero qui illegitime de ecclesia in ecclesiam transilirent, Damasus et reliqua synodus in Libello synodico ad Paulinum Thessalonicesem anathema dixit, hoc pacto:524 Eos autem qui ab ecclesiis, in quibus vixerunt, ad alias se transtulerint, usque eo sint a nostra communione alieni, quoad ipsas ad urbes redierint, in quibus erant primum ad aliquem honoris ecclesiastici gradum elati. Quod si in alterius locum, qui sedem mutavit, cooptatus sit, tantisper a dignitate sacerdotali vacet ille, qui civitatem propriam deseruerit, dum qui ei successerit obdormierit in Domino.

XI. Concilium Carthaginense sic habet:525 Illud autem suggerimus mandatum nobis, quod etiam in Capuensi plenaria Synodo videtur statutum. Non liceat fieri rebaptizationes et reordinationes vel translationes episcoporum. Nam Cresconius Villaregiesis episcopus, plebe sua derelicta, Triburiensem invasit Ecclesiam et usque hodie commonitus, secundum quod statutum fuerat, relinquere eandem, quam invaserat plebem, contempsit.] Ac per potestatem laicam extrudendum esse decernunt. Carthaginense vero quartum:526 Episcopus, inquit, de loco ignobili ad nobilem per ambitionem non transeat, nec quisquam inferioris ordinis clericus. Sane si utilitas Ecclesiae fiendum poposcerit, decreto pro eo clericorum et laicorum episcopis porrecto, in praesentia synodi transferatur, nihilominus alio in locum eius episcopo subrogato. Inferioris vero gradus sacerdotes, vel alii clerici, concessione suorum episcoporum possunt ad alias ecclesias transmigrare.

XII. Et quoniam interdum episcopi visitatores ecclesiarum vacantum, qui ad promovendas, ut vidimus, electiones a patriarcha vel metropolitano dirigebantur, si ecclesia vacans fuisset dignior, vel opulentior, se ipsos obtrudebant et, ut eligerentur, satagebant, iccirco Concilium quintum Carthaginense occurrit statuens:527 Ut nulli intercessori licitum sit cathedram, cui intercessor datus est, quibuslibet populorum studiis, vel seditionibus retinere, sed dare operam, ut intra annum eis episcopum provideat. Quod si neglexerit, anno expleto interventor alius tribuatur.

XIII. Ubi tamen affuit vel necessitas, vel utilitas Ecclesiae, translationi aditus apertus est relictus. Veterem sane hac de re canonem refert Socrates, sub huiusmodi sententia:528 Si quis episcopus ad aliquam ecclesiam regendam designatus ad eam non iverit, cum illud non ob suam ipsius culpam, sed vel quod populus illum reiecerit, vel aliam ob causam quae sit necessaria factum sit, ei licebit honoris et ministerii ecclesiastici compotem esse; modo nihil facessat molestiarum ecclesiae, in qua ipse conventus agit, sed lubens approbet, quod concilium provinciae de re in controversiam adducta statuerit, canonis haec quidem (inquit Socrates) sententia est. Verum quo magis constet multos episcopos ab aliis ad alias civitates, propter

524 Theodor. l. 5., c. 11. et 7., q. 1., c. 43.525 C. 38., et African. c. 1. et de consec. dist. 4. c. Non licet.526 Cap. 27., 7., quaest. 1., c. Episcopus.527 C. 8., 7., q. 1., c. Constitutum. et Collect. Mart. Bracar., c. 9.528 Lib. 7., cap. 35.

Page 96: De Republica 3

opportunos et necessarios ecclesiis usus, fuisse translatos; nomina eorum, qui translati fuerint, hoc loco citabo. Perigenes Ecclesiae Patrensis designatus fuit episcopus. Quem vbi populus illus urbis cum repudiaverat, episcopus Romanus mandavit, ut episcopo Corinthi metropolis iam mortuo in sede episcopali illius urbis collocaretur, cui Ecclesiae reliquo vitae spacio praefuit. Gregorius etiam Nazianzenus, primum Sasimorum urbis Cappadociae episcopatum gessit, deinde Ecclesiae Nazianzenae episcopus factus est. Meletius porro primum Ecclesiae Sebastiensis episcopatu fungebatur, postea episcopatum Antiochiae procuravit. Adde his Dositheum Seleuciae episcopum, quem Alexander Antiochiae episcopus Tharsum Ciliciae traduxit etc.] Pergitque non paucos alios commemorare, qui ab uno episcopatu ad alium translati fuerint. Ita Meletius Antiochenus529 Stephanum Ioannis Apameae episcopi collegam et adiutorem, et consequenter etiam ipsum episcopum Apameae, transtulit ad Ecclesiam Germaniciae. Ita et Gregorius,530 qui novissime Nazienzenam rexerat Ecclesiam, inquit Theodoretus, Constantinopoli vitam egit et praesulatum illum tenuit.

XIV. Nestorio damnato et exautorato in Proclum Cyzicenum ordinatum episcopum, sed a Cyzicenis impeditum, quia a patriarcha531 Constantinopolitano Sisinio, ipsis incolsutis, eis dabatur, unde et antevertentes alium sibi episcopum ordinarant, multorum vota concurrebant, sed532 obiecto ei canone, qui translationes vetat fieri, Constatinopolitanum episcopatum non potuit tunc obtinere et tunc Maximianus Nestorio suffectus fuit. Postea tamen, mortuo Maximiano533 Proclus nihilominus, canone nihil obstante, sedem habuit Constantinopolitanam. Imo Socrates tuetur potuisse Proclum, etiam quando sub praetextu canonis fuit prima vice impeditus, legitime ordinari; sic enim disputat:534 Iam vero, quoniam quidam propter Ecclesiae canonem, quem pro se afferebant, Proclum episcopum Cyzici iam tum nominatum in sede episcopali Constantinopolis collocari prohibuerunt, de ea pauca dicere statui. Qui tum ista asserere aggressi sunt, videntur mihi certe minime vera dixisse, sed vel invidia adversus Proclum eadem confinxisse, vel tum canones, tum alias res ad ecclesiarum utilitatem non rato gestas, penitus ignorasse. Nam Eusebius Paraphilus535 Alexandrum civitatis cuiusdam Cappadociae episcopum, Hierosolymam voti causa contendentem, a Hierosolymitanis detineri, Narcissi loco in episcopatus gradu collocari et reliquum vitae tempus in illa ecclesia contrivisse memorat. Itaque res erat plane indifferens apud veteres, quoties ecclesiarum usus poscebat, episcopum ab una civitate ad alteram transferre. Quod si quicquam intersit canonem de hac re sancitum huic historiae annectere, inde plane constabit quam perspicue eum ementiti sint ii, qui Proclum propterea in sede episcopali collocari vetuerint. Canon ita se habet etc.] Ut habes supr. nu. 13. Sed et literas ad diversos a Caelestino papa datas commemorat,536 in quibus docebat, nihil obstare quominus translatio haec possit fieri.

XV. Leo:537 Si quis, inquit, episcopus, mediocritate civitatis suae despecta, administrationem celebrioris loci ambierit et ad maiorem plebem se quacunque ratione transtulerit, non solum a cathedra quidem pellatur aliena, sed carebit et

529 Theodor. lib. 5., cap. 4.530 Idem lib. 5., cap. 8.531 Socr. l. 7., cap. 28. et Liberatus in Breviar. cap. 7.532 Idem Socr. ibid. cap. 34.533 Ibid. c. 59.534 Ibid. cap. 35.535 In 6. lib. Historiae Ecclesiasticae (cap. 9.)536 Socrat. ibi. c. 39.537 7., q. 1. c. 31.

Page 97: De Republica 3

propria, ut nec illis praesideat, quos per avaritiam concupivit, nec illis quos per superbum sprevit. Suis igitur terminis contentus sit quisque, nec supra mensuram iuris sui affectet augeri.] Quod Hilarius quoque papa inculcat.538

XVI. Pelagius tamen alter, Socratem imitatus, fusius praeceptum hoc de non transferendis episcopis a sede in sedem tractat. Cuius disputationem non brevem de translationibus, quia explicat quando illae liceant et quando secus, et cuius autoritate fiant, contractionem hic insero. Ait igitur ad Benignum archiepiscopum:539 Exigit ergo dilectio tua consulta sedis apostolicae, si licitum foret episcopum transire, aut mutare de civitate ad civitatem. – Qua propter scias, frater dilectissime, aliud esse causam necessitatis et utilitatis, et aliud causam praesumptionis et propriae voluntatis. Non ergo mutat sedem, qui non mutat mentem; id est, qui non causa avaritiae, aut dominationis, aut propriae voluntatis, vel suae electionis migrat de civitate ad civitatem, sed causa necessitatis, aut utilitatis mutatur. Nam plurimorum utilitas unius utilitati, aut voluntati praeferenda est. Aliud est enim mutare et aliud mutari, sicut aliud est ministrare et aliud ministrari. Unde Dominus in Evangelio loquitur dicens:540

Non veni ministrari, sed ministrare. Quod enim in canonibus legitur, non debere episcopum de civitate ad civitatem transire, vel transferri, non de his dicitur, qui aut vi expulsi, aut necessitate coacti, aut autoritate maiorum hoc agunt, sed de iis qui avaritiae ardore inflammati sponte sua prosiliunt, et potius ambitioni, quam utilitati Ecclesiae servire, et ut dominationem agant, insistere cupiunt. Quis enim unquam audet dicere, S. Petrum apostolorum principem non bene egisse, quando mutavit sedem de Antiochia in Romam, aut quis eum negat ob id sanctum non esse, aut dignitatem, aut meritum unquam apostolatus, tam in coelis, quam in terris, perdidisse? Aut quis negat sanctos non esse multos alios episcopos qui de civitatibus ad civitates translati sunt, aut meritum pontificatus perdidisse, quorum nomina si coeperim enumerare, ante dies pertransiet, quam haec omnia perscribere possem et prolixior erit epistola, quam necesse sit. Aut quis unquam potest approbare sanctum non esse Alexandrum, qui Hierosolymam de altera civitate translatus est? Aut sanctum Gregorium Nazianzenum, qui in Nazianzo constitutus est? Aut sanctum Proclum, qui de Cyzico translatus et Constantinopoli inthronizatus est? Tales autem quaestiones magis ex invidia, quam ex charitate, aut utilitate nasci videntur, cum ipsa per se veritas dicat: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Huic ergo sententiae nullus catholicorum usquam contradicere potest; quae non alterius, sed ipsius proprio Domini ore prolata et firmata esse dignoscitur. Nam et ipse Dominus de loco ad locum secessit, id est transivit, Iudaeis illum quaerentibus. Fugiens ille quaerentes et persequentes se, dedit nobis exemplum fugere nos persequentes et de civitate ad civitatem transire, dicens: Si vos persecuti fuerint in civitate ista, fugite in aliam, et caetera his similia. Nam si fugere malum est, persequi multo deterius. Hic quidem ne moriatur, absconditur; hic autem persequitur, ut occidat et ut fugiatur praecipitur. Si ergo piissimus atque iustissimus David sciret peccatum esse persecutionem, fugientes et transeuentes de loco ad locum et de civitate ad civitatem, tales nequaquam reciperet, nec secum teneret, nec in aliis civitatibus eos collocaret. Qui enim persequuntur Domini episcopos eosque de civitatibus ad civitates transire compellunt, non eos tantum persequuntur, quantum Dominum nostrum Iesum Christum, cuius legatione funguntur. Nec ipsi in hoc peccant episcopi, quoniam non sponte, sed coacte hoc agunt, sed illi a quibus persequuntur; nec ipsis episcopis hoc

538 Ep. 1., ad Ascanium et Tarraconenses, c. 2.539 Epist. 2. et 7., q. 1., cap. 35., 36.540 Matth. 20.

Page 98: De Republica 3

imputari potest, sed illis qui eos hoc agere cogunt. Qui autem negant misericordiam faciendam fugientibus et necessitatem patientibus, ipsum Christum negant, qui est misericordia et veritas et omnibus necessitatem patientibus subvenire iubet. Pauca sunt, frater, quae asserui: sed quanta ex his pendeant, tua providentia poteris aestimare. Quare hanc adnituntur malevoli irrumpere misericordiam? Cur illudere vanis intentionibus foelicitatem? Excusationem iam non habet furor iste in credentibus, nec interest quibus itineribus ad mundi principem currat, qui a benevolentia fratrum desciscit, aut necessitatem patientibus misericordiam negat. Negat misericordiam necessitatem patientibus, qui populis indigentibus divinis mysteriis et non habentibus proprium episcopum, qui eos instruat, causa utilitatis atque necessitatis, ex alia civitate, licet minor sit, in eam quae non habet episcopum doctiorem vel utiliorem, meliori consilio, non sponte transeuntem, sed maiorum exhortatione mutare, aut episcopum eiectum et persecutionem patientem, causa utilitatis, aut necessitatis inthronizari non permittit. Apud veteres enim, sine ulla differentia, de una civitate ad alteram migrabat episcopus, dum utilitas, aut necessitas evocaret. Pingues hostias litat Diabolo, qui his resistere nititur, aut misericordiam et utilitatem Ecclesiae iam dictis negat, id est, et episcopis et populis. Scio te non ignorare, frater, memoratas canonum sententias atque evangelicas sanctiones novas non esse, sed nostro eas assensu mancipari. Cur his contradicentes et emigrationes episcoporum utilitatis et necessitatis causa fieri prohibentes, ut saepe dictum est, et non avaritiae, aut temeritatis, in perniciem sacerdotum ac populorum laedunt sacerdotale concilium? Cur lacerant sententiam, in qua inspirante Christo oracula superna patuerunt et inter Deum et homines interpres extitit lingua pontificum? – Talium ergo dictiones, vel prohibitiones, indignae etiam fiunt memoratu. Profunda est ergo nimis imperitia eorum et sepulchrum patens guttur eorum, qui linguis suis dolose agunt, non est enim in ore eorum rectum, interiora eorum insidiae, densis cor eorum vepribus suffocatur et interna vitia aliis certant ascribere.] Haec Pelagius, et sane optime, nam et causas legitimas exposuit legitimae translationis faciendae et illegitimas, quibus non sit obsequendum, aperuit; et in metropolitani potestate ipsas translationes legitimas ponit. Similem satis fusam disputationem habet etiam Nicephorus Callistus541 et Stephanus VI.542 contra Basilium imperatotem, negantem propterea Martinum papam fuisse legitimum, quia alterius ecclesiae episcopus erat, quando factus est Romanus episcopus, de eadem translatione disputavit, exempla quidem protulit, sed causam affuisse non ostendit.

XVII. Gregorius Ioannem Lissitanae civitatis ab hostibus captivatae in Scyllatina ecclesia fecit episcopum; ita tamen, inquit,543 ut si civitatem illam ab hostibus liberam effici et Domino protegente ad priorem statum contigerit revocari; ad eam, in qua prius es ordinatus, ecclesiam revertaris. Sin autem etc.

XVIII. Deposito Ioanne Constantinopolitano episcopo ob haeresis suspicione, Germanus episcopus Cyzicenus, ut olim Proclus, ei suffectus fuit, opera et autoritate Anastasii imperatoris. Cuius translationis commonitorium refert Theophanes544 et est tale: Electione et approbatione religiosissimorum presbyterorum et diaconorum totius venerabilis sacrique senatus et amici Christi populi, conservandae huius regiae vrbis, divina gratia, quae semper infirma curat et ea, quae non sunt, admiplet, transtulit

541 L. 14., c. 30.542 Apud Baro., tom. 10., an. 885., n. 14.543 7., q. 1., c. 24.544 Apud Baro., to. 9., an. 714., n. 4.

Page 99: De Republica 3

Germanum sanctissimum praesulem Cyzicensium metropoleos in episcopum huius a Deo conservandae ac imperatricis civitatis. Facta est praesens translatio in praesentia Michaelis sanctissimi presbyteri et apocrisarii apostolicae sedis, sub Artemio imperatore.

XIX. Vacante sede Magdeburgensi, quae est metropolis Saxoniae, sub Friderico priore Romanorum rege electoribusque discordantibus545 rex ipse Guicmannum Cizensem episcopum in ea sede collocandum curavit, data ei regalium investitura. Succensuit Eugenius III. scripsitque ad episcopos praecipuos Germaniae, qui translationem fecerant; eamque illegitimam esse docet et ait:546 Cum enim translationes episcoporum sine manifesto utilitatis et necessitatis indicio diurnae legis oraculum non permittat, cum etiam multo amplior, quam in aliis electionibus, cleri et populi eas debeat praevenire concordia; in facienda translatione de venerabili fratre nostro Guicmanno Cycensi episcopo nihil horum est, sed solus favor principis expectatus et nec inspecta necessitate illius ecclesiae, nec considerata utilitate personae, clero nolente, imo, ut dictum, ex parte maxima reclamante, in Magdeburgensi eum dicitis Ecclesia supplantandum. Super quo tanto amplius admittamur, quanto persona illa, cuius gravitatis sit atque scientiae, ab anteactis agnovimus, ac proinde quantum ecclesiae illi sit utilis, non penitus ignoramus.] Non opponit translationem fieri non posse, nisi a Romano pontifice, sed arguit duntaxat necessitatem clerique ac populi necessarium consensum, et personae meritum abfuisse. Si igitur necessitas aliqua id suasisset personaque fuisset idonea et clerus ac populus consensisset, nihil huic translationi Eugenius erat oppositurus.

XX. Ex his itaque tam celebribus testimoniis habemus manifestissimum, electiones et ordinationes episcoporum, si persona electa iam sit episcopus, illud amplius requiri lege canonica, quam in ordinariis aliis electionibus personarum, quae non sint in dignitate episcopali constitutae, requiritur; ut, si non adsit legitima causa, omnino sit talis persona, iam episcopali ornata dignitate, penitus ineligibilis et impostulabilis. Quae ineligibilitas et impostulabilitas nulla est, vbi adsint legitimae causae; puta si episcopus aliquis ad aliam ecclesiam electus in sua propria ecclesia esse non possit, nimirum quia vel illa periit, vel plebs illum excludit; aut si apud aliam ecclesiam illius episcopi opera sit magis utilis magisque necessaria et similes Ecclesia, ut vidimus, semper intellexit et declaravit, se translationes non impedire, nisi ubi non adsint causae. Si igitur causa adsit, cum canon nihil impediat, electores et ordinatores ordinarii absque postulatione, aut ulla dispesatione, suo iure communi et ordinatio possunt transferre episcopum de sede in sedem, ut tot exempla iam allata manifestant; si vero non adsit causa, nulla postulatio est admittenda, nulla dispensatio facienda et, si fiat etiam a papa, illa pessime fit, et nullius est roboris ac momenti, sed inquitas additur iniquitati.

XXI. Quorsum enim quaerunt nostri sub Romano pontifice episcopi, si necessitas, aut utilitas absint, ut de sede in sedem transferantur, nisi ut dimissa tenuiori ac viliori opulentiorem rapiant et digniorem? Imo dimissa saepe547

archiepiscopali sede ad episcopalem inferiorem (quod ego meis oculis vidi) aspirant, ubi episcopalis est metropolitana opulentior. Abusum hunc in translationibus sine causa nostro tempore frequentissimum vidit etiam ante Platina illumque non sine

545 Otto Frising. in Frid. l. 2., c. 6.546 Ibid., cap. 8., apud Baronium, tom. 12., anno 1152.547 De translat. Episc. cap. 1.

Page 100: De Republica 3

stomacho detestatus est, ita scribens de Anthero Papa:548 Censuit episcopum, omisso primo episcopatu, ad alium necessitatis causa et utilitatis, non sui ipsius, sed creditarum ovium, posse transferri, interposita summi pontificis authoritate, quod hodie a plerisque contra fit. Ad utilitatem enim propriam respicientes, imo voluptatem, ut habeant unde expilent, ad uberiorem semper respiciunt. Non quot oves et qua ratione pascendae sint quaerentes, quod est officium boni pastoris, sed sciscitantes quantum singulis annis inde excerpi possit. De cura animarum parva sit mentio, de augendis proventibus magna, quod multa iumenta et plures servos, ac eos quidem ignavos et stolidos domi alant.] Haec Platina de suo tempore, quidni etiam de nostro?

XXII. Laborat conatu intensissimo, sed frustra, Innocentius III., dum potestatem transferendi episcopos ad solum Romanum pontificem pertinere contendit. Vide epistolas eius in primo libro registri 51., 118., 326., 335., 447., 491., 503., 532. Ex quibus posita sunt in libris decretalium decreta plura. De postul. praelat. c. 1., 2., de transl. episc. cap. 12., 3., 4., de offic. leg. cap. 3., 4., de cler. excomm. vel depos., cap. Illud Dominus. Et sane cum materia haec sit iuris ecclesiastici, debuisset sacris niti canonibus atque ex illis ostendere, potestatem hanc Romano soli pontifici reservari. Sed quia canones et Patres et facta ecclesiastica id ei non tribuunt; ex duplici capite suam hanc fovet potestatem. Primum, quia causae maiores ad sedem apostolicam sunt deferendae. Alterum, quia solus Deus separat, quos Deus coniunxit. Cum vero inter episcopum et suam primam ecclesiam sit spirituale matrimonium, id separari ab homine non potest, sed a solo Deo. Et quia papa est vicarius Dei, tanquam Deus, non tanquam homo, separat episcopum a prima sua ecclesia, ut possit alteri ecclesiae copulari.] Prius sane caput, de maioribus causis, nihil ei prodest; nam et dictum illud multa eget explicatione, ut aliis suo loco ostendam et exponam, et falsum est translationem hanc esse causam maiorem. Iure enim Divino episcopus non est alligatus ulli certae ecclesiae, sed Ecclesiae tantum universali; sive igitur in hac, sive in illa ministret ecclesia, semper est sponsus Christi Ecclesiae, et communi iure ecclesiastico ita ligatur uni Ecclesiae, ut iidem episcopi, qui illum uni Ecclesiae deputaverunt, ordinaria sua potestate possint eundem ex causa inde amovere et alteri ecclesiae deputare, ut est iam ostensum. Quomodo ergo causa haec erit ex maioribus?

XXIII. Alterum caput mihi videtur gravem in se continere blasphemiam et ethnicismum redolere; dum se papa in terris alterum Deum facit, ut praecedenti etiam libro ad finem sexti cap. considerabam, ubi ostendi apostolos ecclesiasticosque ministros, apostolorum successores, vicarios esse non DEI, sed Christi hominis; in iis utique quae ratione humanitatis, non ratione Divinitatis, in terris ei fuerant mandata peragenda. Et sane, si iure Divino coniunctio inter episcopum et suam particularem ecclesiam, stringeretur, quemadmodum iure Divino inter se stringuntur coniuges, certe sicut non potest papa, quantumcunque sit vicarius Dei, seu vice Deus, matrimonium ratum dirimere, ita neque posset episcopum a sua ecclesia separare. Est ergo vanissima, sed simul etiam impia illa Innocentii ratiocinatio; et episcopum transferre potest, non solus papa Romanus, sed etiam quilibet alius patriarcha et metropolitanus in sua provincia, positis tamen requisitis, ut videlicet adsit vel necessitas, vel utilitas, et ut consensus etiam cleri, plebis et coepiscoporum, prout de iure, aut consuetudine fuerit, habeatur. Et hoc ex his quae hoc capite protulimus, factum est manifestissimum.

548 Platin. in Anther.

Page 101: De Republica 3

XXIV. Addo hic ad finem, translationem etiam sedis cathedralis ex legitima causa posse authoritate Ecclesiae fieri ab uno loco in alium eiusdem parochiae, seu dioecesis. Id vero in provincia Romana invenio factitatum de licentia et autoritate papae Romani, nam Gregorius549 Vellitranam sedem transferri iussit ad Sanctum Andream propter periculum Barbarorum. Potest etiam mutari ad meliorandum, ut decrevit Bonifacius.550 Et Augustinus ait:551 Tribus ex causis loca sanctorum transmutanda sunt, cum necessitas persecutorum loca eorum gravaverit; secunda cum difficultas locorum fuerit; tertia cum malorum societate gravantur.] Sed video etiam authoritate synodi provincialis sedes cathedrales transferri, sicut factum est in quodam concilio Hispaniae,552 in quo, qui erat Oscae episcopatus, translatus est in Iaccam.] Atque de translationibus episcoporum haec sufficiant.

____________________________________________________________________

C A P V T VII.Metropolitanos ordinariam iam habere in episcopos suae provinciae

potestatem.

SVMMA CAPITIS

Metropolitanorum autoritas ordinaria erga episcopos suffraganeos consideranda proponitur, ut hierarchici actus cognoscantur, num. 1. Unde habeant metropolitani hanc potestatem inquiritur ac docetur si absint delicta non habere ullum episcopam supra alios ius ullum, a num. 2. ad num. 11. Confirmatur legibus ecclesiasticis metropolitanos esse iudices ordinarios suorum suffraganeorum, a num. 12. ad num. 18.Factis et exemplis eadem metropolitanorum potestas fit manifesta, num. 19., 20., 21., 22.Eadem potestas metropolitanorum in suos suffraganeos ex alijs actis in iure contentis explicatur, a num. 25. ad finem.

I. Nullum episcopum esse iure divino aliorum episcoporum episcopum, iam cum Cypriano probavi et declaravi, lib. pracedenti, cap. 5. num. 38. Ita etiam supra hoc lib. 3., cap. 1., num. 17. Sed unumquemque episcopum esse in sua ecclesia supremum et immediate soli Deo subiectum, in quantum episcopus est et minister Christi atque Ecclesiae, ac proinde soli Deo in regimine suae ecclesiae esse rationem redditurum. Ubi nimirum non adsit Ecclesiae universalis definitio et praefixus canon. Episcopus enim quilibet pastor duntaxat est, non ullius pastoris in terris, nisi solius Christi, ovis; non igitur in terris habet supra se pastorem in spiritualibus et consequenter neque iudicem, neque absolute ullum superiorem, certum nimirum hominem et determinatum. Quid si erret? Quid si ex pastore fiat lupus? Quid si conculcet canones? Quid si venenata pabula ovibus suis prebeat? Habet ille Ecclesiam iudicem simul et vindicem. Sicut enim Ecclesia universa per suas definitiones ex verbo divino collectas et spiritu Christi ad intelligendum verbum Dei illi dato inspiratas, et per canones rectae disciplinae ipsosmet suos dirigit et instruit ministros, ita eadem Ecclesia, per easdem et definitiones et regulas, ante omnia iudicat, erret ne

549 7., q. 1., c. Temporis.550 16., q. 7., cap. 41.551 De consec. dist. 1., cap. Tribus.552 Apud Baronium, tom. 11., an. 1060., num 11.

Page 102: De Republica 3

aliquis episcopus nec ne; et, si erret, illum corripit et ab errore revocat, quamdiu potest. Si vero ille sit incorrigibilis, Ecclesia eadem illum tandem habet tanquam ethnicum et publicanum; aliam enim iurisdictionem non habet in suos ministros, ut tradam libro 5. Sed, si opus est correctione et remedio maiori553 ad eum, qui non sine causa554 gladium portat, confugit. Et de hoc agam lib. 5., 6., 8. Ostendam enim iurisdictionem aliquam temporalem Ecclesiam in suos ministros, dono et privilegio principum, quam aliunde habere non poterat, acquisivisse.

II. Ecclesiam vero, quam facio iudicem episcoporum, non intelligo totam semper et universalem, quam concilium universale aliquo pacto solet repraesentare, sed etiam partialem et longe minorem universali, quae loco et nomine totius et universalis potest, et solet super alios vigilare. Singula enim membra pro salute totius corporis sunt solicita. Sic igitur, si contingat episcopum aliquem a recto tramite deviare, proximorum episcoporum est illum prius monere, deinde etiam corripere et arguere. Copiosum, inquit Cyprianus,555 corpus est sacerdotum, concordiae mutuae glutine atque unitatis vinculo copulatum. Ut si quis ex collegio nostro haeresim facere et gregem Christi lacerare et vastare tentaverit, subveniant caeteri.] Ac demum, si resipiscere nolit, eorundem est illim abiicere, deponere, excommunicare et alium sanum eius loco substituere. Aut, si morbus id postularit, plures alios episcopos ad opem ferendam advocare. Et, si opus fuerit, etiam universam Ecclesiam convocare. Ut tamen in hoc etiam negotio, ordine et sine confusione procedatur, fecit Ecclesia, quod circa electiones et ordinationes episcoporum eam fecisse iam demonstravi; ut nimirum divisis provinciis episcopi universi singularum provinciarum super singulos eiusdem provinciae episcopos invigilatent, atque adeo synodus in unaquaque provincia excessus ecclesiasticos canonumque violationes corrigeret et fidem atque disciplinam sacram tectam conservaret, ut fuse libro 8. ostendetur. Ac, quemadmodum circa electiones et ordinationes, ne toties omnes episcopi cum gravi incommodo, absque magna necessitate, convenirent, consuetudine primum, deinde etiam legibus provisum est, ut unus qui sit in provincia ratione loci et metropolis provinciae primus, qui et metropolitanus, sive archiepiscopus appellatur, nomine omnium electiones ipsas et promoveret et confirmaret, et consecrationes modis explicatis faceret ac episcopos ordinaret; ita circa episcoporum defectus, vel excessus, et consuetudo et lex induxit, ut metropolitanus sit velut iudex ordinarius,556 vide synodi, omnium suorum suffraganeorum, ac praesertim postquam dono principum, ut dixi, iurisdictio etiam aliqua temporalis est data Ecclesiae; multa quae ad iurisdictionem externam pertinent, sunt commissa metropolitanis; et haec omnia complectar hoc septimo et duobus sequentibus capitibus, octavo et nono. In hoc tamen septimo metropoliticam potestatem explico, erga ipsas personas episcoporum provinciae.

III. Celebre est Gregorii Magni dictum:557 Si qua culpa in episcopis invenitur, nescio quis sedi apostolicae episcopus subiectus non sit. Cum vero culpa non exigit, omnes secundum rationem humilitatis aequales sunt.] Item: Ego cunctorum sacerdotum servus sum, in quantum ipsi sacerdotaliter vivunt, nam qui iuxta omnipotentem Dominum, per inanis gloriae tumorem atque contra statuta Patrum, suam cervicem erigunt, in omnipotenti Domino confido, quia meam sibi nec cum

553 Concil. Carthag. 3. c. 38.554 Rom. 13.555 L. 3., epist. 13.556 Ambros. epist. 79.557 Lib. 7., ind. 2., epist. 64.

Page 103: De Republica 3

gladio flectet.] Hauserant iam Romani pontifices sibi ipsis nimium blandientes opinionem illam, totius universalis Ecclesiae primatum quendam ipsis deberi ac propterea ad ipsos tandem ultimum iudicium super criminibus omnium episcoporum spectare. De quo agam libro 4. et 8. Hoc itaque nunc tantisper concesso optime dicit Gregorius, ecclesiasticam superioritatem, in quocunque illa sit, sive patriarcha, sive primate, sive metropolitano, nullam prorsus esse, si absint delicta et crimina, intellige ecclesiastica circa fidem et disciplinam, sed omnes episcopos, etiam cum suis primatibus et patriarchis atque metropolitanis, esse aequales. Quia, ut iam docui, iure divino summa est inter omnes episcopos aequalitas; occasione vero sola delictorum, ubi contingat episcopos, vel a recta fide, vel a sacris canonibus in regimine discedere et discrepare, inductae sunt hae superioritates et praelaturae. Deme errores et necessitatem ordinationum episcopalum, vix ulli quoad iurisdictionem patriarchae, ulli primates, ulli metropolitani, ulli papae, sed summa et perfecta aequalitas. Quod vero ait Gregorius de humilitate, intelligit profecto humilitatem illam quae est debita, qua quis se in proprio gradu detinet, neque se effert super alios, quorum par est et non superior; non intelligit autem humilitatem, qua quis se suis inferioribus parem facit. Nam et alio loco sic habet idem Gregorius, ad episcopum Sardiniae scribens:558

Qualiter obedientia, vel reverentia sit praepositis exhibenda, ex tuis quoque subiectis ipse non ambigis. In qua re est valde utile, si id, quod disciplinae vigor imponit, nullo cogente humilitas laudanda servaverit.] Haec humilitas plane est cum debito et obligatione iustitiae. Qui autem superiorem cum vera potestate ac principatu super se habeat, etiam circa delicta et crimina, illi sunt ei subiecti et ipse est eorum praelatus, seu princeps ac dominus. Hunc vero principatum atque hoc dominium non agnoscit Gregorius, nisi ubi sola adsit occasio admonendi, reprehendendi, corripiendi, corrigendi et exclusione etiam malorum ministrorum Ecclesiam purgandi. Et hoc exactius adhuc declarabo libro 5. et 8.

IV. Ubi itaque episcopi provinciae quisque se in officio continet et omnes ut boni operarii in vinea Domini laborant, facta iam ipsorum ordinatione, nulla est inter ipsos differentia, nullum discrimen, nulla disparitas, omnes episcopi duntaxat sunt, nullus inter ipsos archiepiscopus, nullus primas, nullus patriarcha, nullus papa, ut optime asserit Gregorius et hoc ex vera atque ex debita, debito iustitiae humilitate. Hinc illae tam seriae admonitiones, ut metropolitanus nihil agat in provincia sine consilio et consensu suorum episcoporum comprovincialium, cum nondum praesertim canones regiminis essent conscripti; ita etiam episcopi nihil in provincia commoveant sine metropolitano, ut inde summa paritas retineatur, neque unus supra alium efferatur, sed commune bonum communi consilio promoveatur. Privatum solum propriae diocesis bonum quisque ut lubet procuret; ad communem se extra propriam dioecesim nemo extendat, nisi de communi suorum confratrum consilio; sive sit episcopus simplex, sive archiepiscopus, sive patriarcha, aut papa. Ita sane Ecclesia et monuit saepius et mandavit, quae spiritu Christi instructa optime agnovit regimen ecclesiasticum esse a monarchica tyrannide remotissimum, et sola occasione delinquentium suas introduxit superioritates et aliquam ordinavit hierarchicam, ut iam est explicatum.

V. In Callisti primi altera ac Lucii, quae dicuntur epistolae, nec non in prima quae fertur Iulii559 haec habemus:560 Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad

558 L. 4., ind. 13., epist. 7.559 C. 23.560 Collect. Adriani et 9., q. 3., c. 4. et c. 7.

Page 104: De Republica 3

suam solummodo propriam pertinet parochiam, sine consilio ac voluntate omnium comprovincialum episcoporum, extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subiacebit et quod egerit irritum habeatur et vacuum. Sed quicquid de provincialium coepiscoporum causis eorumque ecclesiarum et clericorum atque saecularium necessitatibus agere, aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu comprovincialium agatur pontificum, nec aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi adminisatratione, sicut Dominus ait:561 Non veni ministrari, sed ministrare, et alibi: Qui maior est vestrum, erit minister vester, et reliqua. Similiter et ipsi comprovinciales episcopi, cuncta cum eius consilio, nisi quantum ad proprias pertinet parochias, agant iuxta sanctorum constituta patrum – ut uno animo, uno ore, concorditer sancta glorificetur Trinitas in saecula.

VI. Anicetus quoque illa scripsisse fertur:562 Archiepiscopus nihil de episcoporum causis, aut de aliis communibus, iuxta statuta apostolorum, absque cunctorum illorum agat consilio, nec ille, nisi quantum ad suas parochias pertinet, sine suo, quoniam tali gaudet concordia Altissimus et gloriatur in membris suis.] Item: Si autem aliquis metropolitanorum inflatus fuerit et sine omnium comprovincialium praesentia, vel consilio episcoporum, aut eorum, aut alias causas (nisi eas tantum, quae ad propriam suam parochiam pertinent) agere, aut eos gravare voluerit, ab omnibus districte corrigatur; ne talia deinceps praesumere audeat. Si vero incorrigibilis eisque inobediens apparuerit, ad hanc apostolicam sedem, cui omnia episcoporum iudicia referri praecepta sunt, eius contumacia referatur; ut vindicta de eo fiat et caeteri timorem habeant.] Applaudit author huius epistolae Romanis episcopis post ab eis iam usurpatum in ecclesias primatum.

VII. Decreta Nicaena, ut testantur Patres Africani,563 sive inferioris gradus clericos, sive ipsos episcopos suis metropolitanis apertissime commiserunt.] Concilii vero Antiocheni canon 9. in ordine est talis ex Graeco fideliter traductus:564

Episcopos, qui in unaquaque provincia sunt, nosse oportet eum, qui metropoli praeest, universae quoque provinciae curam suscipere, eo quod in metropoli undique conveniunt omnes, quicunque negotia habent. Quapropter placuit et honore ipsum praecellere et reliquos episcopos nihil aliud sine ipso facere (secundum veterem qui viguit Patrum nostrorum canonem), quam ea sola, quaecunque ad cuiusque parochiam subiectasque parochiae regiones pertinent. In cuiusque enim episcopi potestate esse propriam ipsius parochiam, ut eam administret, pro ea quae cuique convenit integritate et universae regioni, quae suae civitati subiecta est, prospiciat consulatque, ita ut et presbyteros diaconosque ordinet et singula quaeque cum iudicio explicet. Praeterea vero nihili quidquam facere aggrediantur sine metropolitani episcopi, neque ipse sine reliquorum sententia.] In cuius etiam Canone 20. illud habetur:565 Nec liceat aliquibus apud semet ipsos concilia sine metropolitanorum episcoporum conscientia facere, quibus de omnibus causis constat permissum esse iudicium.

VIII. In collectione Martini Bracarensis566 sic statuitur:567 Per singulas provincias oportet episcopos cognoscere metropolitanum suum et ipsum primatus

561 Matt. 20.562 9., q. 3., c. 5., 6.563 Conc. Afric. sub Bonif. c. 105.564 9., q. 3., cap. 1., in Notatione Gregoriana.565 Dist. 18., c. Propter.566 Cap. 4.567 9., q. 3., c. 1.

Page 105: De Republica 3

curam suscipere, nihil autem agere reliquos episcopos praeter eum, secundum quod antiquitus a patribus nostris constitutum continetur in canone, propter quod metropolitanus episcopus nihil praesumptive assuimat, absque consilio caeterorum.] Ex his conflatus est canon apostolorum, qui ait:568 Episcopos gentium singularum scire convenit, quis inter eos primus habeatur, quem velut caput existiment et nihil amplius praeter eius conscientiam gerant, quam illa sola singuli, quae parochiae propriae et villis, quae sub ea sunt, competunt; sed nec ille, praeter omnium conscientiam, faciat aliquid, sic enim unanimitas erit et glorificabitur Deus, per Christum in Spiritu sancto.] Quem canonem vere de metropolitanis positum, ad suum primatum papalem et solum confirmandum, produxit Ioannes papa octavus.569

IX. Ubi tamen delicta, aut quicunque excessus, vel defectus in episcopis post iam conscriptos canones occurrant, tunc, sicut episcopi reliqui comprovinciales debent insurgere, ita eorum nomine metropolitanus canonum vindex statim insurgit et sit ordinarius admonitor, corrector et iudex, adversus suorum suffraganeorum vel negligentiam, vel excessus. Et ex hac autoritate caput vocatur, ut nunc vidimus in canone apostolorum; pater similiter et pastor eorum, ut eum vocat Innocentius tertius, dum ad suffraganeos metropolitani Arelatensis scribit:570 Cum secundum doctrinam evangelicam:571 Quaecunque vultis, ut faciant vobis homines, et vos eis eadem facere debetis, eam reverentiam vos convenit praestare praelatis, quam vobis vultis a subditis exhiberi.] Praelatum episcoporum provinciae vocat metropolitanum praecipitque illis episcopis, quatenus ei tanquam patri, inquit, et episcopo animarum vestrarum. devote studeatis et humiliter obedire; ad vocationem ipsius, nisi evidens necessitas contradicat, secundum traditionem canonicam sine difficultate qualibet accedentes.] Metropolitanum esse episcopum animarum suffraganeorum, intelligi debet ex sola ecclesiastica consuetudine et lege canonica, ut vbi deliquerint, ab eo paternam excipiant correptionem. Nam iure divino572 nemo est episcoporum episcopus. Et excepto solo externo regimine provinciae, in quo metropolitanus caput est, iure ecclesiastico et primus, mera vanitas canonistarum est, vbi archiepiscopo dant curam animarum suorum suffraganeorum eumque faciunt ipsorum ordinarium confessarium, et similia. Et idem Innocentius in alia epistola suffraganeis Acheruntiae Ecclesiae scripta ait:573 Fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus ad eum, sicut patrem et pastorem vestrum, pium geratis devotionis respectum.

X. Prius vero Nicolaus primus archiepiscopum Albinum admonet, ut episcopum quendam suum suffraganeum corripiat et ait:574 Oportet ergo fraternitatem tuam synodale, cum episcopis et suffraganeis tuis, convocare concilium, et hunc salutaribus eloquiis episcopum convenire atque illi pastorali autoritate praecipere, quatenus etc.] Pastoralem autoritatem erga episcopos provinciae in synodo ponit provinciali, sed praecipue in ipso metropolitano, qui, ut toties dixi, nomine totius corporis suae provinciae episcoporum, tanquam caput eorum singulis praeest, et ita praeest, ut si omnes convenirent et aliquid statuerent, id nullius sit roboris, lege

568 Can. Apost. 35.569 Epist. 181.570 Lib. 1., epistola 466.571 Matth. 7.572 Cypr. in Concil. Carthagenensi.573 L. 2., cap. 150.574 Dist. 34., c. 4.

Page 106: De Republica 3

ecclesiastica, nullius momenti, si absit Metropolitanus;575 integrum enim et perfectum concilium definit esse Concilium Antiochenum,576 illud, cui, inquit, metropolitanus etiam episcopus interfuit. Et in Romana secuda Synodo sub Symmacho, vbi Basilii patricii lex quaedam abroganda proponitur,577 Laurentius Mediolanensis dixit, legem esse nullam, maxime cum nec papa Romanus subscripserit, nec alicuius secundum canones, metropolitani legatur assensus.] Et Eulalius Syracusanus dixit: Quod si cuiuslibet provinciae sacerdotes, intra terminos suos concilio habito, quicquid sine metropolitani sui autoritate tentaverint, irritum esse debere, sancti Patres sanxerunt, quanto magis, etc.

XI. Ac propterea in genere, ad reverentiam et obedientiam suo metropolitano praestandam astringuntur suffraganei, unde Gregorius Felicem episcopum in Sardinia gravius obiurgauit, quod suo metropolitano obediens non esset, vindictamque ei comminatur. Contristamur, inquit,578 quia superbiae de te manifestum praebes indicium. Hortamur, ut mentis tumore deposito ordinatori tuo humilem te exhibere ac parere non desinas etc.] Et Nicolaus579 increpans quendam Hilduinum, novum episcopum Cameracensem, inter alia ei tanquam grave scelus obiicit, quod metropolitano, inquit, id est, confratri nostro Hincmaro Remorum archiepiscopo, nullam debitam subiectionem, vel obedientiam impendas; sed absque libitu eius et per decem iam menses viduatam eandem ecclesiam occupatam detineas.] Atque inter eiusdem Nicolai epistolas reperta est electio Redonensis episcopi, in qua electores et ordinatores eius, episcopi comprovinciales, illud etiam addiderunt:580 Matri suae metropoli debita reverentia se subiicere non negligat et iuxta sanctissimorum patrum regulas nihil nisi quae ad propriam pertinent ecclesiam, extra eius consensum, pertinent.] In Concilio quodam Trullensi eiusdem Nicolai temporibus celebrato gravis facta est reprehensio suffraganeis metropolitanae Britannicae, quod erga suum metropolitanum essent pervicaciores.581 Sacris instructi, inquiunt, canonibus non ignoramus, metropolitano vestro, charissimo fratri nostro Erardo, competentem reverentiam vos debere, ita ut praeter eius praesentiam et consensum nullus in regione vestra canonice possit ordinari episcopus. Nec vos generale aliquid sine eius assensu posse sancire; de qua reverentia salubriter a vobis et gente vestra metropolitano impendenda nostro nomine plura, et reverendissimi papae Leonis et successoris eius Benedicti scripta docuerunt, et refragantibus apostolica authoritate dignam excommunicationis protulerunt sententiam. Monet etiam nos, quod iis, quos vester metropolitanus cum aliis episcopis propter diversa crimina excommunicavit, indifferenter vos communicare comperit; in canonibus autem divinitus institutis socii excommunicatorum eorundem sententiam feriuntur.] Et infra: Verum si quod non optamus ab eiusdem metropolitani solicitudine ulterius resilieritis et nostris ex charitate manantibus exhortationibus vos constiterit reluctari, ministerii necessitate canonicam in vos cogemur proferre sententiam.] Et Ioannes octavus582 Nitriensem episcopum suo archiepiscopo in omnibus obedientem, sicut sancti canones docent, esse iubet.] Innocentius tertius583 Aversanum episcopum omnino iubet esse sub

575 Dist. 92., c. 8.576 C. 16.577 Dist. 96., c. 1.578 L. 4., indic. 13., ep. 7.579 Epist. 65.580 Apud Baron., tom. 10., an. 866., num. 85.581 Ibid. an. 859., n. 42., 43.582 Epist. 247.583 L. 1., epist. 402.

Page 107: De Republica 3

obedientia et subiectione archiepiscopi metropolitani, donec aliquid in contrarium probaverit. Imo et iuramento obedientiae, ut supra vidimus, cap. 5., nu. 49. colligantur.

XII. Metropolitanum porro esse iudicem ordinarium suorum suffraganeorum, tam in criminalibus, quam in civilibus, iam confirmo. In Concilio Carthaginensi tertio septimus canon talis est:584 Quisquis episcoporum accusatur, ad primatem provinciae ipsius causam deferat accusator, nec a communione suspendatur, cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam, die statuta. primatis literis evocatus, minime occurreris etc.] Et paulo ante Foelix secundus sic statuerat:585 Si primates, accusatores episcoporum, cum eis pacificare familialiter potuerit, tunc tempore legitimo eos ad synodum canonice convocatam, non intra angusta tempora canonice convocent et non prius quam eis per scripta significent, quid eis opponitur, ut ad responsionem praeparari adveniant.] Hic primas provinciae, hoc est metropolitanus, actus iudiciarios, quamvis praesente synodo, adversus episcopos exercet. Et in Toletano III.586 edicitur,587 ut clerici tam locales, quam dioecesani, qui se ab episcopo gravari cognoverint, querelas suas ad metropolitanum deferre non differant et metropolitanus non movetur huiusmodi praesumptiones coercere. Patet ergo hoc loco non esse sermonem de appellationibus, sed de excessibus episcoporum, quos per modum simplicis querelae laesi deferant contra episcopum laedentem, ad metropolitanum, tanquam iudicem primarium et ordinarium ipsorum episcoporum.

XIII. Concilium Aurelianense quintum sic statuit:588 Placuit etiam, ut si quaecunque persona contra episcopum, vel actores Ecclesiae, se proprium crediderit habere negotium, prius ad eum recurrat charitatis studio, ut familiari aditione commonitus sanare ea debeat, quae in querimoniam deducuntur. Quam rem si differre voluerit, tum demum ad metropolitani audientiam veniatur. De qua re cum literas suas metropolitanus ad comprovincialem episcopum dederit et causa ipsa inter utrosque, quacunque occasione, amicis mediis non fuerit definita, ut ipsi metropolitano necessarium sit in eodem negotio iterare scriptum; et secundo admonitus aut mittere, aut venire distulerit, tamdiu a charitate metropolitani sui noverit se esse suspensum, donec ad praesentiam eius veniens causae ipsius, de qua petitur, reddiderit rationem. Quod si patuerit episcopum ipsum contra iustitiam fatigatum, is qui eum iniusta interpellatione pulsavit, anni spacio a communione ecclesiastica suspendatur. Si vero metropolitanus a quocunque comprovinciali episcopo bis fuerit in causa propria appellatus et cum audire distulerit, ad proximam synodum quae constituetur, negotium suum in concilio licentiam habeat exercendi et quicquid pro iustitia a comprovincialibus suis statutum fuerit, studeat observare.

XIV. In Matisconesi secundo sic habemus:589 Si aliquid contentionis adversus episcopum potentior persona habuerit, pergat ad metropolitanum episcopum et ei causas alleget, et ipsius sit potestatis honorabiliter episcopum, de quo agitur, evocare, ut in eius praesentia accusatori respondeat et oppositas sibi actiones extricet. Quod si talis fuerit immanitas causae, ut eam solus metropolitanus definire non valeat, advocet secum unum, vel duos coepiscopos. Quod si et ipsis dubietas fuerit, conciliabulum 584 4., q. 5., c. Un.585 5., q. 2., c. fin.586 Cap. 20.587 10., quaestione 3. Quia cognovimus.588 Cap. 17.589 C. 9.

Page 108: De Republica 3

definito die, vel tempore instituant; in quo universa rite fraternitas collecta coepiscopi causas discutiat et pro merito aut iustificet, aut culpet.

XV. Gregorius Magnus monet episcopos,590 ut metropolitanum suum nullus praesumat aliquo postponere, excepto si contra ipsum metropolitanum quis eorum aliquid causae haberet; tunc enim iudicium sedis apostolicae esse requirendum affirmat.] Igitur in aliis causis, quae inter episcopos vertant, metropolitani iudicium non est postponendum. Nunc vero nostri leguleii iam axioma fecerunt: licere, omisso medio, immediate ad sedem apostolicam convolare. Sed de hoc plura, lib. 8. Idem quoque Gregorius instruit Augustinum suum legatum et iam factum episcopum Cantuariensem: In Galliarum, inquit,591 episcopos nullam tibi autoritatem tribuimus, quia ab antiquis praedecessorum meorum temporibus pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos privare autoritate percepta minime debemus. Si igitur contingat, ut fraternitas tua ad Galliarum provinciam transeat et aliquid ex autoritate agendum fuerit, cum eodem Arelatensi episcopo debes agere; qualiter si qua sunt in Episcopis vitia corrigantur.] Plenissimam ergo in metropolitanis agnoscit Gregorius iudiciariam potestatem, in episcopis suae provinciae corrigendis; adeo ut, ne legatum quidem suum velit in his se ex autoritate immiscere.

XVI. Idem quoque in controversia de iure dioecesano, inter episcopos Epidauriensem et Corcyritanum orta et agitata; Nicopolitani eorum metropolitani iudicum et definitionem omnino servandam inculcat592 eiusdemque metropolitani munus et officium esse agnoscit, ut et reliquas inter eosdem civiles causas de damnis Ecclesiae illatis iudicet et componat. Et Nicolaus I. archiepiscopum concedit Bulgaris. Ad quem, inquit,593 omnes concurrant et cuius consilium in causis maioribus praestolentur.] Id ipsum etiam apostolicis regulis praecipientibus ac dicentibus594

episcopos gentium singularum iure convenit, quis inter eos primus habeatur, quem velut caput existiment et nihil amplius, praeter eius conscientiam gerant etc.

XVII. Gregorius VII. noluit querimoniam ad se delatam contra episcopum Pictaviensem admittere, ne metropolitano praeiudicium generaret et sacros canones videretur contemnere, sed eam totam ad synodum provinciae et ad ipsius metropolitanum, ut primatium ab eo haberetur iudicium, remisit. Scribit enim ad eundem episcopum accusatum:595 Quae si ita facta sunt, apostolica autoritate tibi praecipimus, ut te repraesentes in concilio episcoporum provinciae vestrae, metropolitano suo , et reddita super his omnibus ratione ac pura veritate discussa iustitiam inde consequenter exhibere non praetermittas.

XVIII. Silvanectensis episcopus de venditione sacrorum ordinum fuit apud illius provinciae metropolitanum a suis clericis accusatus. Sed neque ipse, neque fautor ipsius Ivo596 Carnotensis incompetentiam iudicii exceperunt, sed a gravamine dutaxat ad Romanam sedem appellarunt, ut in ea non primarium fieret iudicium, sed in secunda instantia super gravamine cognosceretur. Adhuc igitur Ivonis tempore iudicia etiam criminalia episcoporum et sane in causis gravissimis simoniae, quae

590 2., q. 7., c. Metropolitanum.591 In respon. ad inter. August. c. 9.592 L. 12., ep. 2., 3.593 Ad consul. Bulgar. c. 72.594 Can. Apost. 34.595 L. 1., epist. 73.596 Ep. 244.

Page 109: De Republica 3

depositione plectitur, penes metropolitanum, ut iudicem ordinarium, in primario tractabantur. Est etiam nostrorum canonistarum communissima doctrina597

metropolitanum esse iudicem ordinarium suorum suffraganeorum et contra illos, per solam querelam, etiam sine appellatione, posse coram metropolitano induci accusationes.

XIX. Sed nunc factis ipsis ac praesertim poenis nec levibus illatis, metropolitanorum potestatem erga suos episcopos confirmemus. Et sane censuris omnibus posse metropolitanum in suos suffraganeos ex causa agere, concedunt apertissime canonistiae:598 Facta vero Catholicorum metropolitanorum iam accipe, quae mihi occurrunt insigniora. In civitate Ephesina, quando in ea tertia oecumenica synodus celebrabatur, inventi sunt aliquot episcopi, qui gravibus de causis a suis metropolitanis erant depositi, ut narrant patres illius concilii, in sua Synodita ad Caelestinum Romanum pontificem,599 dum conqueruntur Ioannem Antiochenum conciliabulum quoddam ex his depositis et ex aliis extorribus, qui nullas habentes ecclesias vagabantur, et ex eiectis, et Pelagianis, ac Caelestianis congregasse. Basilius vero600 depositionem minatur suis suffraganeis, si propter pecuniam faciant ordinationes. Ibas Edessenus, a suis clericis accusatus601 iudicatus fuit ab Antiocheno primate in synodo; Florentinus Epidaurensis episcopus602 a Natali Salonitano in exilium pulsus est. Et603 Mediolanensis unum suum episcopum deposuerat et factum a Gregorio laudatur.

XX. Hincmarus Remensis archiepiscopus, vir doctissimus sui temporis et rerum ecclesiasticarum peritissimus604 Rothaldum Suessionensem episcopum ob varia crimina in synodo deposuit ab episcopatu aliumque ei subrogavit; imo vero etiam in monasterium intrusit et tetro carcere maceravit. Scio inde ortas multas contentiones inter papam Nicolaum et Hincmarum archiepiscopum, qui metropoliticam iurisdictionem adversus papae conatus nisus est defendere, quam ipse papa infringere nitebatur. Sed lib. 8. ista discutiam, vbi de iudiciaria Ecclesiae potestate mihi erit agendum, ostendamque meliorem causam Hincmarum fovisse, quam Nicolaum. Idem quoque Hincmarus605 Laudunensem episcopum, nomine item Hincmarum, ipsius et nepotem et suffraganeum, et ab episcopatu deposuit et exilio, cathenis carceribusque afflixit, imo etiam excaecatione plectendum curavit. Archiepiscopus Polonus, ut de eo conqueritur Paschalis 2. ad privationem etiam, seu depositionem unius episcopi sui suffraganei, propria authoritate devenit, ut habes infra cap. 11., num. 22. Sic Richardus Cantuariensis episcopum Landauensem et abbatem Malmesburiensem suspendit a divinis, ob turbatam alterius episcopi iurisdictionem.606

XXI. Eandem autoritatem metropolitani suspendendi, interdicendi,

excommunicandi suffraganeos, tanquam de iure communi ordinatiam esse et supponit

597 Apud Steph. Quarant. in sum. Bull. Verbo Archiepiscopi autoritas, nu. 10., 11.598 Ibid. n. 8., De suppl. neglig. Prael., c. 1. in 6.599 Apud Cyrill. Alex. epist. 22. Synodali.600 Epist. 76.601 Conc. Chalced. c. 9.602 Gregorius, lib. 2., ind. 2., epist. 9. et lib. 7., ind. 1., epistola 12.603 Idem lib. 6., ind. 15., epist. 14.604 Nicol. ep. 31. et seqq. usque ad epist. 45.605 Inter epist. Ioan. 8. post epist. III.606 Pet. Bles. epist. 68.

Page 110: De Republica 3

et expresse fatetur Innocentius III. Sic enim Lexoviensi scribit episcopo:607 Ad haec ne – videaris ab ipsius (Rothomagensis) subiectione substractus, volumus ut sibi, tanquam metropolitano tuo, debitam obedientiam exhibeas cum honore. Caeterum ut tu ipse non possis, vel debeas ab ipso indebite aggravari – indulgemus, ut si forte ad dictandum in te, vel Ecclesiam tuam, sententiam casu aliquo moneatur, trina semper admonitio canonice antecedat. Si vero vel ante commonitionem emissam, vel post appellationem rationabiliter interpositam, in te, vel Ecclesiam tuam suspensionis, interdicti, aut excommunicationis dictus archiepiscopus sententiam promulgaverit, illam decerminus non tenere – nisi forte, quod absit, tantum et talem excessum committeres, propter quem de iure communi tibi provocandi foret interdicta facultas.] Adhuc igitur Innocentii tertii temporibus archiepiscopi in suos suffraganeos plenam exercebant ordinariam et primariam iurisdictionem.

XXII. Ita enim postea sub Honorio tertio, qui608 Coenomanensem episcopum a sententia excommunicationis, in ipsum per Turronensem archiepiscopum lata, ad cautelam tantum absolvit; ipso episcopo iuramentum praestante, quod parebit mandatis, quae idem archiepiscopus sibi propter hoc fecerit, si constiterit ipsum in eo, pro quo fuit lata praedicta sententia, culpabilem esse.] Et postea etiam Innocentius quartus609 in archiepiscopo potestatem suspendendi, interdicendi et excommunicandi suos suffraganeos plane agnoscit ordinariam, dum praesente archiepiscopo, aut non admodum remoto, prohibet ipsius officiali, ne id faciat. Sed si etiam officialis id faceret, teneret sententia, ut glossa ibidem, quae et supponit, ut manifestum eandem metropolitani potestatem extendi etiam contra officiales suorum suffraganeorum, cum delinquunt in officio, ut eadem explicat glossa.610

XXIII. Suffraganeos in suo episcopali munere negligentes metropolitanus non modo arguere et monere, sed etiam611 compellere potest, ut quod sui muneris est, expleant. Et propterea Concil. Trident.612 metropolitanos monet, ut in erectione et conservatione seminarii cogant suos suffraganeos in hoc negligentes.

XXIV. Cogere etiam potest eosdem suffraganeos metropolitanus, ut ad synodum, ab eo vocati, secluso legitimo impedimento, omnino veniant et non accedentes punire potest eorumque poenam relaxare. De his habes in Concilio Antiocheno,613 in quo patet penes metropolitanum esse potestatem synodi convocandae. Idem statuunt saepe alia etiam concilia et patres, ut colligit Gratianus.614

Et praeterea in Concilio Aurelianensi615 et Vasionensi616 et aliis idem habetur. Atque in his synodis, ubi iudicia, vel alia negotia provinciae ventilantur, prima sententia, imo et definitio est metropolitani: cui si non acquiescant episcopi, primas regionis est adeundus, ut explicat Bonifacius Papa.617

607 Lib. 1., epist. 240.608 De sent. Excom., c. Venerabili609 De off. ord. c. 1., § fin. in 6.610 Cap. Romana, de off. Vicari, in 6.

611 Quaran. de Arch. potest. n. 9.612 Sess. 23., cap. 18., de ref.613 Can. 20., dist. 18., c. Propter.614 Dist. 18., per totam.615 4., c. 37. et eodem 5., c. 18.616 Cap. 29.617 6., q. 4., c. Si inter.

Page 111: De Republica 3

XXV. Et quoniam dedecet episcopum temporalia suae ecclesiae ita tractare, ut inde a proprio munere docendi et spiritualia ministrandi abstrahatur et impediatur, archiepiscopi munus et potestas est, ut suos suffraganeos compellat in suis ecclesiis oeconomos instituere, ac per eos temporalia administrare. Sic enim 7. synodus generalis statuit:618 Si unusquisque metropolitanus in sua ecclesia oeconomum constituit, bene habet; sin minus, Constantinopolitano episcopo propria autoritate licebit oeconomum in sua ecclesia praeficere. Similiter et metropolitanis, si qui eis subsunt episcopi, nolint in sua ecclesia oeconomos constituere. Hoc ipsum autem servari etiam in monasteriis oportet. Metropolitanos vult in hoc a suis patriarchis corripi, episcopos vero a suis metropolitanis.

XXVI. Episcopum fraudatorem bonorum suae ecclessiae corrigere619 est officium et potestas metropolitani, sicut et exactiones indebitas suorum suffraganeorum compescere et moderari, ut supra vidimus in Concilio tertio620

Toletano.621

XXVII. Si episcopus a sua ecclesia absit diutiusque quam par sit extra illam moras trahat622 archiepiscopus causam talis absentiae debet cognoscere et approbare, vel reprobare, et absentem sine causa punire potest et debet, fructuum substractione eorumque fabricae Ecclesiae, vel pauperibus loci applicatione, imo eiusdem archiepiscopi est concedere, vel negare licentiam episcopis suae provinciae ab Ecclesia abeundi, sine cuius licentia623 egredi ad remota suffraganeis non liceat, ut habetur in Concilio Antiocheno624 et monet Gregorius dicens:625 Additur etiam, quod ex vobis aliqui pro ecclesiae suae emergentibus causis transmarina petentes, sine praedicti metropolitani sui cognitione, vel epistolis, sicut canonum ordo constituit, audeant ambulare. Hortamur ergo fraternitatem Vestram, ut antiquam ecclesiarum vestrarum consuetudinem exequentes, tam de suscipienda Paschali denunciatione, quam etiam si quenquam vestrum pro causis propriis ubicunque compulet ambulare necessitas, ab eodem metropolitano vestro, secundum indictam vobis regulam, petere cessione debeatis, nec eum postponere in aliquo praesumatis.] Et loquitur de episcopis, illud quoque sibi displicuisse in alia epistola scribit.626 Quod aliquos episcoporum sine primatis sui epistolis ad comitatum profectos esse (hoc est ad Curiam Imperialem) cognoverit. Pelagius etiam, ut habes infra cap. 11., nu. 10., formatas metropolitani necessarias iudicat omnibus ecclesiasticis totius provinciae, qui velint ad longinqua iter facere.

XXVIII. In Concilio Meldensi627 invenio vetitum fuisse episcopis,628 ne quenquam sub anathemate ponant sine conscientia archiepiscopi aut coepiscoporum.] Non est in usu.

618 Can. 11., habetur 9., qu. 3., c. Cum simus.619 16., q. 7., c. Filiis.620 10., q. 3., c. Quia.621 C. 20.622 Conc. Trid sess. 6., c. 3. et sess 21., c. 1.623 13., q. 8., c. Si quis episcopus, et 9., q. 2., c. Nullum episcopum.624 C. 11. et c. 13.625 L. 7., ind. 2., ep. 8.626 Ibid. ep. 61.627 Cap. 16.628 11., q. 3., c. Nemo episcoporum.

Page 112: De Republica 3

XXIX. Atque ut uno verbo concludam hoc caput, quicquid potest Ecclesia tota in episcopos suos ministros, id potest in suos suffraganeos metropolitanus; ipsius enim nomine et autoritate, ut iam exposui, inter comprovinciales episcopos ille praeest. Quare nihil etiam ei eripiendum est in hac potestate, nisi quod expresse Ecclesia eripit, vel negat ei. Vetat porro Ecclesia metropolitanis, ne in regimine ordinario et primario propriae dioecesis suorum suffraganeorum se ingerant, nisi in casibus, de quibus infra. Itaque relinquitur illis plenissima potestas erga ipsos suffraganeos in quocunque casu, tam civili quam criminali. Nisi tanti momenti causa sit, ut extra provinciam etiam extendatur; tunc enim maior synodus quam sit unius provinciae, et fortasse universalis, causam magni momenti debet discutere et iudicare, ut pluribus erit postea suis locis explicandum. Atque hinc satis habemus quod miremur, dum in ConcilioTridentino629 cernimus hanc metropolitanorum potestatem erga suos suffraganeos non parum restrictam et coarctatam, quam tamen tota concedente Ecclesia ab ipsis pene apostolorum temporibus integram perpetuo habuerunt. Sed totus illius concilii scopus fuit, ut amplissimam iam ex innumeris usurpationibus papalem potestatem, non modo stabiliret, sed etiam faceret ampliorem. Solus enim papa solaque Roma concilium illud rexit, struxit. Neque aliud aut definiebatur in eo, aut statuebatur, nisi quod prius Romae in Papali Consistorio, vel privato etiam cubiculo definitum, statutumve fuisset. Nihilque tractandum discutiendumve proponebatur, nisi quod papa tractari discutive voluisset et significasset. Maximo nimirum artificio usus, ut maxima pars episcoporum adesset curialium et titulatorum Romanae sedis clientum et Romani pontificis asseclarum, ne dicam satellitum et parasitorum, qui fraudulenter in custodiam sponsae Christi Ecclesiae instrusi, male fidi custodes, facti adulteri, eam, quantum in ipsis fuit, alieno stupratori prostituere non destiterunt.

CAPVT VIII.

Metropolitanos erga subditos suorum suffraganeorum multa posse

SVMMA CAPITIS.

Episcopi suffraganei sunt vere et proprio, ac proxime et immediate, occasione delictorum et defectuum subiecti potestati suorum metropolitanorum; non ita clerus et subditi ipsorum suffraganeorum, nisi per legitimam devolutionem atque huiusmodi devolutiones causarum ad metropolitanos per ecclesiastica statuta enumerantur; potissimae sunt duae.Prima est per appellationem, a nu.1.ad.nu.13., qua occasione defenduntur canones Antiocheni et Chrysostomi damnatio enodatur, num. 3., 4., 5., 6., 7., 8., 9., 10.Altera devolutio ex negligentia ordinarii, a nu.14.ad fin.

In pluribus ecclesiasticis statutis, praecedenti capite recitatis, severius inhibitum vidimus, ne metropolitani630 curam ordinariam suorum suffraganeorum in regimine propriarum ipsorum dioecesum usurpent, aut turbent. Nam etiam iure Divino, ut dicebat Cyprianus, episcopi nemini, nisi soli Deo, rationem sunt reddituri de suo suae ecclesiae regimine; in iis, quae Ecclesiae definitionibus et statutis non sunt iam

629 Sess. 13., c. 68. et sess. 24., c. 5.630 9., q. 3., c. Per singulas et c. Conquestus.

Page 113: De Republica 3

declarata et praescripta. Et demptis criminibus canonumque violationibus, nullam habet metropolitanus in suos suffraganeos potestatem, neque extra propriam dioecesim regimen primarium ullum habet. Ita neque patriarchae, ut infra dicetur. Ubi tamem episcopos, aut in suis indiciis, aut in suo regimine errare contingit, sicuti vicinorum coepiscoporum correctioni substare debent, ita etiam metropolitano, qui eorum locum tenet, consuetudine Ecclesiae et iure canonico debent subesse; adeo ut ipsorum acta erga suos subditos, si a recta regula devient, per eorum metropolitanos sint corrigenda. Atque ita causae subditorum suffraganeorum, ante omnia ad metropolitanos per appellationem devolvuntur, postquam praesertim, et iudicia forensia et modus procedendi saecularis est in Ecclesiam introductus; de quo agam, lib. 5. et 8.

II. Appellatio sane aliqua, ubi se quis a suo episcopo gravatum sentiret et ea valde summarie, et ex aequo et bono, non per tot tricas et ambages legum civilium expedienda, fuit olim permissa, ubi praesertim aliquis a communione fidelium fuisset a suo episcopo exclusus. Is enim potuit et ad vicinum episcopum, et ad metropolitanum, et ad synodum suae provinciae, seu etiam alterius confugere, ut causa suae damnationis ab his excuteretur. Concilium Antiochenum habet in hoc genere illum canonem, qui duodecimus est in ordine:631 Si quis a proprio episcopo presbyter, aut diaconus, aut a synodo fuerit episcopus forte damnatus, et imperatoris auribus molestus extiterit, oporteat ad maius episcoporum converti concilium et, quae putaverint habere iusta, plurimi episcopis suggerant eorumque discussiones ac iudicia praestolentur. Si vero haec parvipendentes molesti fuerint imperatori, hos nulla venia dignos esse, nec locum satisfactionis habere, nec spe futurae restitutionis penitus opperiri diiudicamus.

III. Hunc canonem, imo et reliquos huius concilii elevare plurimum conatus est Baronius632 et cum eo Binius,633 quod factos praetendat fuisse ab Arianis atque hunc potissimum duodecimum in odium Athanasii, quem in hoc concilio damnatum fuisse autumant. Sed quicunque fuerint illi, qui ad hoc concilium convenerint et canones ediderint, mihi certum est huius concilii canones omnes fuisse ab antiquis temporibus, non multo post Nicaenum primum oecumenicum, in corpus seu codicem canonum coniectos et Ecclesiae universali legendos atque servandos traditos. Certe unus ex his canonibus, qui est quintus in ordine, in Concilio Chalcedonensi634 lectus fuit ex codice et mira laudatione approbatus illis encomiis, omnibus episcopis clamantibus: Haec iusta regula, haec regula patrum.] Et Pelagius papa dum implorat auxilium potestatis laicae,635 secundum canones ait schismaticos esse per saeculares potestates comprimendos et id per regulas patrum specialiter ait636 esse constitutum. Neque de hoc aliam regulam habebat, nisi Antiochenam, in codice canonum Ecclesiae universalis repositam, in ordine 84. Et Gratianus inter Catholica concilia, ex quibus codex canonum est collectus637 numerat etiam hoc Antiochenum. Quod ab Ecclesia universa quattuor primis oecumenicis conciliis, aut aliquo eorum confirmatum fuisse, satis aperte innuit Iustinianus, dum638 legum vim habere debere codicem canonum

631 21., q. 5., c. Si quis a proprio.632 Tom. 3., ann. 341., n. 29. et seqq.633 In sua edit. Concil. notis in hunc can.634 Act. 4.635 Dist. 17., c. Nec licuit.636 Epistol. 3., 5.637 Dist. 17., cap. 11.638 Novel. 131.

Page 114: De Republica 3

ecclesiasticorum decernit, quos ipsa quattuor concilia, vel condiderunt, vel firmarunt. Inter eos vero cum fuerint semper Antiocheni numerati, a primis conciliis eos firmatos fuisse necesse est. Quare magno mihi temeritas videtur velle canones hos, tantae semper in Ecclesia autoritatis, inter haereticorum quisquilias proiicere.

IV. Ioannes, inquiunt, Chrysostomus, cum hoc duodecimo canone ab hostibus639 urgeretur ei opponentibus, quod non rite fuerit in sedem restitutus, opposuit huic canoni eum in Ecclesia Ariana, non in Catholica locum habere, quia ab Arianis fuerit Antiochiae editus. Et Innocentius primus in epistola ad clerum Constantinopolitanu, in defensione eiusdem Chrysostomi, canonem eundem, inquiunt,640 reiecit, uti Nicaenis contrarium. Cum tamen verba ipsa canonis, qui ab adversariis Ioanni obiiciebatur, sint ab hoc Antiocheno canone diversa, diversa quoque sententia, ut inferius patebit, et concilia Antiochena, nec non conciliabula, tempore Athanasii plura facta fuerint, ut ostendam, lib. 4., cap. 8., neque in hoc canone duodecimo Concilii Antiocheni in Encaeniis celebrato quicquam appareat quod sit contrarium Nicaenae Synodo, imo canon hic 12. antiquissimae cosuetudini, Nicaenis quoque decretis sit valde conformis, ut constabit, lib. 4., cap. 8., nu. 9., 10., contineatque in se summam aequitatem et restitutioni Chrysostomi nihil obstet, imo plurimum prosit eique maxime nitatur Simplicius papa, contra Petrum Moggum et Acacium qui hunc damnatum in communionem receperat. Oportebat, inquit,641

communi decreto damnatum tanquam adulterum, communi concilio a damnatione liberari.] Ac interim canones hi omnes Antiocheni in Ecclesia semper fuerint venerandi et a patribus maiori ex parte ortodixis in eo concilio editi, et in Quinisex. Syn.642 approbati, assentiri non possum hunc esse canonem qui Ioanni obiiciebatur, cum praesertim ipse hoc canone duodecimo suae restitutionis totam ferme urgeret defensionem.

V. Scribit profecto ipse Chrysostomus ad Innocentium post alteram sui damnationem, iam in exilio plene positus643 se enixe apud imperatorem curasse, ut synodus cogeretur, quae legitimam ei, visis ipsius criminationibus et auditis defensionibus, impenderet absolutionem et synodice habitam rescinderet damnationem seque iugiter institisse iudicium hoc fieri, nec impetrare potuisse. Atque hoc ipsum est quod canon hic 12. concedit et praescribit gravatis. Quamvis autem ab imperatore non potuerit obtinere dictam synodi congregationem, male tamen hinc Baronius644 reiicit Sozomenum asserentem645 fuisse circa 60 episcopos Ioanni communicantes, qui post reditum et thronum resumptum acta Quercuana contra Chrysostomum irrita esse et, ut Ioannes episcopatum retineret, decreverunt. Nonne etiam Socrates refert646 Ioannem oposuisse adversariis suis suffragia horum 50 episcoporum? (Variat tantum in numero a Sozomeno.) Et iterum Sozomenus ait647

Ioannem se tali decreto defendisse obiecisseque adversariis, sibi post reditum plures episcopos suffragatos esse cum ipso communicantes, quam fuerant ipsius damnatores. Non obtinuit quidem unquam synodum, quae accusationes ipsius

639 Socr. lib. 6., cap. 16. et Tripar. lib. 10., cap. 17.640 Ep. 15.641 Breviar., Liberati, c. 18.642 Can. 2. et dist. 16., c. 7.643 Ep. 1. ad Innoc.644 Tom. 5., ann. 403., n. 29.645 Lib. 8., c. 19.646 Lib. 6., cap. 16.647 Lib. 8., cap. 20.

Page 115: De Republica 3

discuteret eumque plene definitive absolveret; habuit tamen synodum hanc 50 vel 60 episcoporum, qui ex se decreto quodam, in ordine tantum ac possessorio et sane non nisi interlocutorio, non in meritis, neque definitivo illam throni receptionem, quam adversarii Ioannis solam in iudicium tunc vocabant, confirmaverunt. Et consequenter quoad possessorium, iuxta canonem illum duodecimum Antiochenum, Ioannes se merito restitutum profitebatur, quia a maiori synodo restitutus fuit, aut saltem in sua throni recuperatione actuali confirmatus, quam fuerat Synodus, quae illum de throno deiecit. Rursus tamen per vim eiecto decretum illud nihil amplius proderat, quod non erat nisi in possessorio ideoque eo non est amplius usus Ioannes, sed perpetuo ut sit, ut in causa sua in petitorio, seu in meritis, beneficio euisdem canonis Antiocheni duodecimi, per maiorem synodum discuteretur et accusationes ac criminationes, ipsius auditis defensionibus, ventilarentur. Imo tunc etiam quando populus eum ad repetendam sedem post reditum stimulabat, ille omnino recusabat dicebatque:648 Hoc non ante faciendum esse, quam cum causa eius iudicio esset disceptata, tum ii qui ipsum condemnarant, mutata sententia, absolverent.] Adhunc enim Theophilus Alexandrinus praeses synodi condemnatoriae, cum suis episcopis, qui Ioannem inauditum ad Quercum deposuerant, praesentes erant Constantinopoli. Constanter itaque Ioannes canoni Antiocheno in sua illa depositione adhaesit, ut altero iudicio maioris synodi totius causae fieret discussio.

VI. Verum quidem est, adversarios Ioannis iam altera vice congregatos, dum Ioannes in suo throno restitutus sederet, aliam formam iudicii contra ipsum instituisse, non amplius super criminibus et delictis discutiendis, sed super sola executione cuiusdam canonis, quo omni sui defensione privabatur et absolute omni spe restitutionis destituebatur, quia videlicet iam synodaliter damnatus se ipsum absque ullo synodali iudicio priorem damnationem rescindente, in sedem suam propria autoritate restituerat. Ac propterea negabant ei omnem sui defensionem, quia canon illum propter hoc omni iure et omni spe restitutionis privabat. Sententiam porro huius canonis satis innuit Sozomenus,649 sed canon ipse ponitur tum a metaphraste, tum a Gregorio Alexandrino, qui vitam Chrysostomi descripserunt, tum maxime a Palladio sub his verbis:650 Si quis episcopus, aut presbyter; iniuste, sive iuste depositus, ex se ipso absque synodo in Ecclesiam redierit, hic iam excusationis non habeat locum, sed omnino expellatur.] Atqui canon Antiochenus hic duodecimus, licet videatur similis, vere tamen hanc sententiam non habet, quia apertum semper semel damnato relinquit et quandocunque aditum, ut in maiori synodo possit audiri, et eos solos a defensionibus arcet et spe privat restitutionis, qui tale renovandum iudicium synodale penitus contempserint et ad solum imperiale brachium, pro sui plena per vim restitutione, convolarint; de iusta vero vel iniusta damnatione nihil memorat, sicut neque de throni amissi privata resumptione. Non ergo hic canon duodecimus Antiochenus ille canon est, quo damnatus secunda vice fuit Chrysostomus, neque quem Innocentius, ut Nicaenis contrarium, respuebat.

VII. Adde quod canonem illum, quo est secundo damnatus Chrysostomus et ipsemet suis obiecerit adversariis, et Socrates atque Sozomenus fatentur651 fuisse ab Arianis contra Athanasium malitiose editum, quando Antiochiae ad fidem Consubstantialis tollendam convenerant, ut sic quae adversus Athanasium fuerant

648 Lib. 6., cap. 14.649 Lib. 8., cap. 20.650 Dial. de reb. gest. Chrys.651 Socr. lib. 6., cap. 16. et Sozom. lib. 8., c. 20.

Page 116: De Republica 3

machinati, manerent indiscussa. Ac propterea obiiciebatur iisdem Chrysostomi adversariis, si tali canone iuste sit damnatus Chrysostomus, iuste etiam Athanasium fuisse suo throno abdicatum. In Concilio tamen Antiocheno Encaeniorum non interfuerunt Ariani, sed maxima ex parte orthodoxi et aliquot Eusebiani, qui, licet semi-ariani a quibusdam vocentur, Ariani tamen non fuerunt; vocem enim solam Consubstantialis reiiciebant, Filium tamen re ipsa consubstantialem esse Patri non diffitebantur. De Eusebianis huius concilii tracto infra libro 4., capite 8. Palladius vero et Gregorius expresse asserunt canonem illum fuisse a quadraginta Arii complicibus editum et a Theophilo contra Chrysostomum productum. Concilium tamen Antiochenum Encaeniorum non a 40 Arii complicibus, sed a nonaginta novem episcopis, maiori ex parte orthodoxis, ut ostendo lib. 4., cap. 8., numer. 10., est celebratum. Praeterea Athanasius iam fuerat damnatus ab Arianis, etiam Roma redierat a Iulio absolutus, quando est celebratum Concilium hoc Antiochenum in Encaeniis; quod quidem post reiectam dictam Iulii absolutionem et confirmatam Athanasii damnationem suos canones edidit (Nos infra lib. 4., cap. 8.), inter quos est iste duodecimus. Non ergo hoc canone potuit Athanasius damnari, qui ipsius damnationem est subsequutus. Igitur canon quo similiter damnatus est Chrysostomus quique putatur fuisse Arianorum et tali exceptione ab ipso Chrysostomo reiectus, non est canon hic Antiochenus, sed alius in aliqua alia precedenti Antiochena Ariana synodo contra Athanasium fabricatus. Et demum canon hic duodecimus Antiochenus non relinquit indiscussa acta priora cuiuscunque damnationis, quod de canone hoc Ariano asserebat Sozomenus. Imo ille vel maxime aperit viam patentissimam, quandocunque ut discutiantur.

VIII. Duo igitur canones Antiocheni, diversarum tamen synodorum, in causa Chrysostomi agirabantur, alter Arianus, alter Catholicus. Arianus oppugnabat, Catholicus propugnabat Chrysostomi restitutionem. Contra Arianum Chrysostomus opponebat eum esse Arianorum et Catholicos non debere illo uti, quam oppositionem omnino legitimam contempserunt adversarii Ioannis et illum nihilominus ex illo canone damnarunt. Vere Ioannes absque ulla synodo, solo populi favore, sedem a qua depositus fuerat, sponte recepit652 et non nisi post receptam sedem 50 illi seu 60 episcopi priorem depositionem, neque discussa causa, ut supra explicabam, illegitimam esse decreverunt. Quod tamen decretum virtute canonis Antiocheni Catholici urgebat postea in suo possessorio Ioannes, sed tali decreto, secundum Socratem, opposuerunt adversarii non esse legitimum, quia canon ipse Catholicus requirit, ut synodus absolvens sit numerosior synodo damnante;653 plures fuisse (sed654

mentiebantur) episcopos, qui ei fuerant refragati, quam qui ei fuissent postea suffragati. At vero apud Sozomenum adversarii illi non negabant655 plures fuisse episcopos, qui pro Ioanne, quam qui contra Ioannem pronunciarant, ac propterea adversarios Ioannis canoni huic, qui erat propitius Ioanni, obiecisse illum esse canonem sectariorum ac proinde contemnendum. Puto eos inde cavillum obtendisse, quod in Concilio illo Antiocheno Encaeniorum fuerint aliquot Eusebiani permissi, ut quomodocunque evaderent iustam Ioannis defensionem et illum damnarent. Certe non nisi triginta sex episcopos habuit Theophilus ad Quercum in prima Ioannis depositione et tamen tunc etiam 40 erant episcopi cum Ioanne, qui Theophilo resistebant. Refert enim Palladius epistolam horum episcoporum ad Theophilum, in

652 Socr. l. 6., c. 14.653 Socr. l. 6., c. 16.654 Baron. tom. 5., an. 404., nu. 10.655 Sozom. l. 8., c. 20.

Page 117: De Republica 3

qua haec habentur:656 Plures per Dei gratiam sumus, quam synodus tua, congregati non ad eversionem Ecclesiae, sed pacem. Nam tua quidem synodus triginta et sex habet episcopos ex vna provincia, nos autem quadraginta sumus ex provinciis variis, in quibus et septem sunt metropolitae et necessario convenit pauciores a pluribus ac praestantioribus, secundum canones, iudicari.] Profecto intelligunt hunc ipsum canonem duodecimum Antiochenum, qui in tota hac causa Ioanni ipsi sacra fuit anchora, sed incassum. Postea vero quando rediit ab exilio Ioannes, quinquaginta illi, seu sexaginta Quercuanam depositionem, eiusdem canonis fulti autoritate, aboleverunt.

IX. Est ergo error gravissimus planeque intolerabilis et Baronii et Binii, dum asserunt canoni huic duodecimo Antiocheno fuisse a Chrysostomo ipsiusque fautoribus obiectum illum esse Arianorum, qui tamen solus canon et unicus fuerit insigne Ioanni propugnaculum. Neque possum non mirari summam horum libertatem, dum celeberrimo et summae in Ecclesia Catholica semper autoritatis Concilio huic Antiocheno, nunc demum et nunc primum turpem notam inurunt id fuisse Arianum Arianosque canones contra Athanasium edidisse; atque hinc ad minimum imprudenter tanto concilio fidem derogant, quam in tota Ecclesia Catholica, in suis saluberrimis canonibus perpetuo integram habuit ac penitus indubitatam. O nostrorum licentiam non ferendam. Expecto ab horum et similium ausis, ut ipsa oecumenica quatuor prima concilia, imo et ipsa quatuor Evangelia similibus foedissimis notis per eos aspersa, in dubium aliquando revocentur. Et quae scripturae, si haec ita liceant, iam tute relinquentur?

X. Favit itaque canon duodecimus Antiochenus Chrysostomo, non obfuit. Potius videretur contrarius ipsi fuisse canon 15. eiusdem concilii, qui sic habet: Ut si quis episcopus aliquorum criminum accusatus, fuerit ab omnibus provinciae episcopis condemnatus et omnes unam consentientem adversus eum sententiam tulerint, is ne amplius ab aliis iudicetur, sed provinciae episcoporum firma maneat sententia.] Sed hic canon nihil oberat Ioanni, qui non ab omnibus suae provinciae episcopis, imo a nullo fuit depositus, et Ecclesia hunc quoque canonem, ut optimum, admisit657 et approbavit, ut iudicia episcoporum non abirent in infinitum et Ecclesia fieret forum plenum contentionibus. Non enim censuit vero simile esse, ut omnes penitus episcopi alicuius synodi in iniuria alicuius ad unum, nemine excepto, consentiant. Post remedium praesertim canonis 14. eiusdem Concilii Antiocheni, quo, discordante synodo provinciae, debent exteri episcopi advocari. Quanto magis igitur ultima debet esse sententia et omnium appellationum finis, in synodo tota conformi, vbi agitatur causa non episcopi, sed inferiorum? Sic itaque maneat canon ille Antiochenus et cum ipso reliqui eiusdem concilii canones, confirmati et ab iniustis Baronianis Binianisque calumniis vindicati. Pergamus ad alios.

XI. In Sardicensi Concilio hoc ipsum appellationum negotium excussum diligenter et tractatum fuit.658 Nam Osius dixit:659 Quod autem me undequaque commovet, tacere non debeo. Si quis episcopus existat ad iracundiam proclivis (quod quidem a tali viro longe abesse debet) et cito adversus presbyterum, vel diaconum commotus, ex Ecclesia quemlibet elicere voluerit, providendum est, ne is repente

656 Apud Pallad. in Dial. de Reb. gest. Chrys. et ibid. Theodor. Diac. Rom. 657 6., q. 4., c. Si quis Episcopus.658 Ca. 17.659 11., q. 3., c. 4., In votis.

Page 118: De Republica 3

condemnetur et communione privetur. Omnes dixerunt: Qui elicitur facultatem habeat confugiendi ad episcopum metropolis eiusdem provinciae, sin autem metropolitanus absit, finitimum adeundi ac rogandi, ut ipsius causa diligenter cognoscatur. Minime enim decet aures non praebere rogantibus. Et ille vero episcopus, qui iure vel iniuria istum eiecit, generose ferre debet causam cognosci, ipsiusque sententiam, vel confirmari, vel corrigi. Verum, priusquam diligenter ac fideliter singula quaeque examinata fuerint, qui communionem non habet, ante causae cognitione non debet suo sibi iure communionem vindicare.] Viderunt huius concilii patres iidem pene omnes, qui magnam Nicaenam Synodum celebrarant, grave esse pro cuiusque etiam leviori gravamine synodum in provincia congregari. Iccirco in solum metropolitanum curam hanc audiendi gravatos a suis episcopis, coniecetur, ut ille totius synodi nomine et autoritate negotia haec appellationum absolveret. Quod igitur Higinus papa fertur:660

Metropolitanis inhibuisse, ne cuiusquam ex provincia audiant causas sine omnium comprovincialium episcoporum instantia, alioquin irrita fore eius iudicia; si per instantiam velimus cum glossa intelligere presentiam, cum id sit penitus contrarium canoni Sardicensi, errabimus; cum praesertim epistolae Higini sint apocryphae nulliusque certae fidei in Ecclesia, aut autoritatis. Si vero per instantiam intelligit commissionem, satis est haec generalis commissio data in Concilio Sardicensi; neque pro singulis causis speciales sunt amplius commissiones expectandae. Unde et glossa hoc pacto salvat Higini dictum: Nisi velis, inquit, dicere quod hodie solus metropolitanus obtinet vicem synodi, quantum ad istud.] De autoritate Synodi Sardicensis, alias.

XII. Carthaginense secundum661 sic habet:662 Si quis forte presbyter ab episcopo suo correptus, aut excommunicatus, tumore, vel superbia inflatus, putaverit separatim Deo sacrificia offerenda, vel aliud erigendum altare crediderit, non exeat impunitus, anathema sit. Si quis presbyter a praeposito suo excommunicatus, vel correptus fuerit, debet utique apud vicinos episcopos conqueri, ut ab ipsis eius causa possit audiri, ac per ipsos suo episcopo reconciliari. Quod si schisma faciat, anathema habeatur et locum amittat. Hoc considerato, nunquid adversus episcopum iustam habeat postulationem.

XIII. Per legitimam porro appellationem causas provinciae ad metropolitanum devolvi, iura etia nova multa confirmant.663 Ita ut possit eas etiam delegare.664 Quid vero secundum iura servandum sit in appellationibus, quomodo et quando admittendae, quomodo agitandae, quomodo inhibendum, quid sit circa attentata agendum et de similibus tricis innumeris digladientur inter se iuristae. Nos scimus, quia665 contentiones faciendi Ecclesia Dei consuetudinem non habuit, nisi postquam facta est pene tota temporalis et ad papatum pervenerut inquieti et theologiae expertes, iuristae, quod mihi erit suo loco deplorandum.

XIV. Sed praeter appellationis occasionem etiam ex sola negligentia episcoporum causae subditorum totius provinciae possunt et solent devolvi ad

660 9., q. 3., c. Salvo.661 C. 8.662 T. 1., q. 3., c. Si quis Presbyter.663 C. 1. de off leg., c. duo., c. pastoralis, c. licet de off. ord., c. dilectis, c. cum causam, c. solicitudinem, de appel., c. per tuas, de sent. excom. et in 6. c. 1. de foro compet., c. Rom. de appel., c. 1. et c. ut litigantes, de off. ord., c. venterabil. de sent. excom. etc.664 De off. ord. c. 1. et c. ut litigantes, in 6.665 1. Cor. 11.

Page 119: De Republica 3

metropolitanum, cuius est peculiare officium supplere negligentiam suorum suffraganeorum, in regimine etiam eorum dioecesis et subditorum. Hoc n. de iure Divino spectat ad quemcunque epioscopum, ut patet ex iis, quae tradidimus, lib. 2. pracedenti, dum docuimus unumquemque episcopum iure Divino esse universalem, et teneri ex officio et ex charitate Ecclesiae Christi, in quacunque parte illa illius opera indigeat, subvenire, ut Cyprianus, Athanasius, Eusebius et tot sancti viri fecerunt. Id tamen potissimum ad proximos episcopos spectat, qui videant negligentiam sui vicini episcopi in sua parte vineae Domini excolenda. Sed ne in hoc quoque adesset confusio, Ecclesiae statuto provisum est, ut non quilibet vicinus episcopus negligentiam vicini episcopi suppleat, sed metropolitanus. Quod igitur iure Divino ad quemcumque ex vicinis pertinet, id iure ecclesiastico ad solum ordinarie restrictum est metropolitanum. Et quia iure Divino vicini debent supplere negligentiam vicini episcopi in omnibus indefinite rebus ad regimen Ecclesiae spectanibus, ideo etiam metropolitanus, nulla causa nulloque negotio regiminis excepto, supplere debet in quo negligit ordinarius. Ut propterea vana sit exceptio iuristarum, qui restringunt hanc metropolitani potestatem ad ea sola negotia, quae iuribus expressa habeantur. Si enim in uno negotio potest supplere, cur non in omni? An quia casus tulit, ut in tali et tali certa et specificata causa archiepiscopalis potestas fuit ad supplendam negligentiam suffraganei adhibita, ideo exclusae sint intelligendae aliae causae, quas ut exprimerentur, casus nondum tulerat? Certe Hilarius papa optime intelligens universalem hanc metropolitanorum curam in tota provincia, in quacumque regiminis causa, ubi episcopi muneri suo deessent, ad Ascanium metropolitanum illud scripsit:666 Tuae solicitudinis est, frater carissime, omnia debita tibi autoritate tueri et illicitis non modo praebere assensum, sed etiam cuncta, quae contra regulam facti repereris, coercere.] Et sane loquitur de negotiis totius provinciae, in qua tota significat metropolitanum debere canones sacros tueri et coercere transgressores.

XV. Gratianus quoque, vbi aliquot collegit canones, quibus metropolitanus monetur, ne se ingerat in regimine ecclesiarum suorum suffraganeorum, hoc subdit:667

Sed aliud est, quod ex temeritate assumitur praesumptionis, aliud, quod ex necessitate geritur charitatis. Cum suffraganei archiepiscoporum subditis suis ad malum favere coeperint atque circa eorum correctiones negligentes extiterint, tunc licet metropolitanis, praeter illorum voluntatem, et ligandos damnare et reconciliandos absolvere. Cum vero episcopi, zelo divinae charitatis accensi, bonos verbo et exemplo aedificant et malorum vitia aspera increpatione redarguunt, absque talium consilio non licet metropolitanis in eorum parochia aliquid agere, vel disponere. Unde in fine capituli Martini papae non simpliciter dictum est: Nihil agat, sed cum determinatione; nil praesumptive assumat absque eorum consilio; ut vitium praesumptionis videatur improbatum, non officium charitatis. Sic et apostolus, quia Corinthios vidit negligentes circa correctionem fornicatoris, sua autoritate illum damnavit. Ioannes vero, quia episcopum Ephesiorum vidit paratum ad corrigenda vitia subditorum, sine eius autoritate illos corrigere noluit, sed illum tantum de eorum correctione admonuit.] Haec Gratianus.

XVI. Propterea canonistae668 solo reclamante Panormitano concedunt propter negligentiam episcopi devolvi potestatem ad archiepiscopum. Id enim universum mundum tenere, ait Felinus in c. pastoralis de off. ord. Atque ex hoc negligentiae

666 Epistol. 3.667 9., quaest. 3. in fin.668 Apud Stephan. Quaran. de Archiep. aut numer. 21.

Page 120: De Republica 3

capite notoria crimina totius provinciae ad ecclesiasticam potestatem pertinentia, quaecumque sint impunita, etiam novi iuris explicatione, ad metropolitani spectant iurisdictionem.669 Ibi n. metropolitanus fit iudex primarius et ordinarius, contra omnes subditos suorum suffraganeorum, non modo ubi iurisdictionem metropoliticam illi impediunt, sed etiam in omni delicto notorio contra missos metropoliticos commisso, etiam ubi delinquentes iurisdictionem metropoliticam non impedirent; et est textus etiam,670 quod notoria crimina subditorum suorum suffraganeorum libere corrigat archiepiscopus poenam pro illis debitam infligendo. Et quamvis textus hic videatur loqui, quando archiepiscopus visitat provinciam, abbas tamen671 ait doctores communiter in praedicto textu672 sentire, quod ratione notorietatis delicti potest archiepiscopus in sua dioecesi existens delinquentes sua sententia afficere. Et Francus673 tradit in huiusmodi delictis notoriis archiepiscopum posse delinquentes punire, etiam si delictum commiserint contra aliquem de suis, vel de sua familia. Nam etiam tunc non poterit, inquit, ut suspectus recusari.

XVII. Ex hoc praeterea capite negligentiae, declarat Abbas, in caput quoniam,674 posse archiepiscopum assignare terminum episcopo suffraganeo, ut constituat sibi vicarium, vel officialem, ubi episcopus vel est absens, vel non potest, aut non vult, omnia episcopalia officia obire. Quo termino elapso archiepiscopus, inquit Abbas, supplebit et vicarium, vel officialem illi ecclesiae deputabit. Ita in executione ultimae voluntatis, si desit episcopus, supplet archiepiscopus. Abbas in c. pastoralis de off. ord., sic in multis aliis casibus, quos collegit Quaranta, vbi supra num. 21. Et in additionibus ibidem habes ex Baldo, quando episcopus retardat expeditionem primariam alicuius causae, tunc ad instantiam partis posse illum ab archiepiscopo moneri cum termino, alias eo elapso et nulla subsistente causa rationabili posse archiepiscopum procedere. Favet huic Concilium Trid.675 Et de devolutione collationis beneficii ad metropolitanum ex negligentia ordinarii collatoris, est cap. ne pro defectu et cap. nulla de electio. Et ad eum devolvi confirmationem praesentatorum, si negligat episcopus, fatetur Innocentius tertius.676 Et lib. 2., epist. 20. Et de his devolutionibus agam lib. 9.

XXX. Fit vero etiam iudex ordinarius provinciae archiepiscopus, ex causa recusationis iudicis ordinarii, si ille merito recusatus, parti recusanti non satisfecerit. De qua consulendi sunt canonistae, sicut et de aliis causis devolutionis iurisdictionis ad metropolitanum; nam etiam consuetudo multum iuris solet tribuere archiepiscopo erga subditos suorum suffraganeorum. Quae omnia canonistis relinquamus et potestatem metropoliticam in totius provinciae generali regimine consideremus.

669 C. Romana, de poenis in 6.670 C. Romana, de Censibus in 6.671 In c. ex frequentibus, de institut., super Verbo in Gloss. officio legationis. num. 10.672 C. Romana de Cens. in 6.673 In c. Romana de poenis l. 6., in glos. V. Punire.674 De off. ord.675 Sess. 24., cap. 20.676 Lib. 1., epist. 88.

Page 121: De Republica 3

C A P V T I X

Metropolitanorum curam ad multa alia se extendere in tota provincia.

SVMMA CAPITISPraeter actus iudiciales ad metropolitanos spectant multi alii actus curae et regiminis in tota provincia universalis. Atque in specie hi actus toto hoc capite numerantur, probantur et explicantur, sunt multi et minuti.

Si canonistae simplices nudam sequentes in cortice literam non arctassent, cum Nicolao et aliis,677 metropolitanorum potestatem ad ea sola, quae sunt in iure particulariter expressa, supervacaneus esset huius capitis labor. Quia tamen ad quaedam pauca restringunt metropoliticam potestatem, cum glossa in cap. pastoralis, de off. ord., ostendendum est esse tam multa, etiam canonibus expressa, ut stultum sit velle ea numerare, siquidem posita iam generali potestate in omnibus videlicet causis, quae sive per provocationem, sive ob negligentiam ordinariorum, ad metropolitanum devolvuntur; et adhuc generalius, in omnibus quae commune totius provinciae bonum concernunt; exceptiones potius fuerint quaerendae, quae auferant aut limitent, quam casus qui tribuant metropolitano in tota provincia potestatem. Nos multa hactenus recensuimus, in toto hoc libro. Nunc vero plurima adhuc speciali commemoratione addimus, monentes ut supra, particulares casus in iure fuisse expressos, non nisi quando occasio se obtulit, potestatem universalem metropolitanorum particularibus casibus applicandi. Si enim ab his particularibus expressionibus penderet iurisdictio metropolitica, eam prius dicendum esset fuisse longe angustiorem et postea factam, progressu temporis semper ampliorem, et tamen iam vidimus regulas generales, quae amplissimam dant metropolitanis super tota provincia curam et super intendentiam. Et papa Bonifacius primus, nulla facta restrictione, generali praeceptione usus, ait:678

Metropolitani sui unaquaeque provincia in omnibus rebus ordinationem semper expectet.] Ut autem haec ipsa generalis potestas (sola excepta cura ordinarii regiminis singulorum episcoporum, episcopis ipsis neque errantibus, neque negligentibus) fiat manifestior, accipe quae sequuntur.

II. Instruere totam provinciam debet metropolitanus et quaecumque in ea occurierint dubia, sive circa res fidei, sive circa ecclesiasticam disciplinam, ad ipsum ante omnia recurrendum est omnibus episcopis suffraganeis. Audiamus Leonem, Theodoro episcopo Foroiuliensi scribentem:679 Solicitudinis quidem tuae is ordo esse debuerat, ut cum metropolitano tuo primitus de eo, quod quaerendum videbatur esse, conferres, ac si id quod ignorabat dilectio tua, etiam ipse nesciret; instrui vos pariter posceretis, quia in causis, quae ad generalem observantiam pertinent omnium Domini sacerdotum, nihil sine primatibus oportet inquiri.] Et eandem epistolam sic concludit: Haec autem, frater, quae ad interrogationem dilectionis tuae ideo respondi, ne aliquid contrarium sub ignorantiae excusatione gereretur, in metropolitani tui notitiam facies pervenire, ut si qui forte sunt fratrum, qui de his antea putaverunt ambigendum, per

677 9., qu. 3., c. Conquestus et gloss. in Clem. Si una V. Mensae suae, de reb. Eccl. non aliae.678 Epist. 3.679 Epist. 59.

Page 122: De Republica 3

ipsum de omnibus, quae ad te scripta sunt, instruantur.] Et curam universalem totius provinciae, ne haeresi contaminetur, propriam esse primatis agnovit et inculcat Maximo Antiocheno. Clericos quoque transfugas totius provinciae a metropolitano compescendos esse, scribit ad Anastasium Thessalonicensem.680 Nec immerito ista Leo, quia noverat canonem nonum Antiochenum illud statuisse:681 Per singulas regiones episcopos convenit nosse metropolitanum episcopum solicitudinem totius provinciae gerere, propter quod ad metropolim omnes undique, qui negotia videntur habere, concurrunt; unde placuit eum et honore praecellere et nihil amplius praeter eum caeteros episcopos agere, secundum antiquam a Patribus nostris regulam constitutam, nisi ea tantum quae ad suam dioecesim pertinent possessionesque subiectas.

III. Nazianzenus de metropoli Caesarea Cappadociae haec habet:682 Omnis quidem igitur ecclesiae, velut corporis Christi, cura habenda est; maxime autem nostrae, quae mater ferme omnium ecclesiarum et ab initio fuit et nunc esse censetur, et ad quam Respub. respicit, quemadmodum circulus centro circumscriptus.] Matrem vocat omnium ecclesiarum, nimirum provinciae Cappadociae, seu etiam totius Ponti. Atque hoc ex ipsius dignitate saeculari. Et papa Hilarius in metropolitanis monarchiam ponit totius provinciae, sic enim scribit ad Leontium Arelatens.:683

Miramur fraternitatem tuam ita legis Catholicae immemorem esse, ut quaeque iniqua et contra patrum nostrorum statuta in provincia, quae ad monarchiam tuam pertinet, si ipse, aut non vis, aut non potes; etiam nec nos, silentii tui taciturnitate, permittas corrigere.

IV. Bonifacius Moguntinus in quodam synodali conventu: Decrevimus, inquit,684 ut metropolitanus, qui sit pallio sublimatus, hortetur caeteros et admoneat, ut investiget, quis sit inter eos curiosus de salute populi, quisve negligens servus Dei. Statuimus quod proprium sit metropolitani, iuxta canonum statuta, subiectorum sibi episcoporum investigare mores et solicitudinem circa populos, qualis sit et moneat, ut episcopi a synodo venientes in propria parochia, cum presbyteris et abbatibus conventum habentes, praecepta synodi observare insinuando praecipiat et unusquisque episcopus, si quid in sua dioecesi corrigere, vel emendare nequiverit, itidem in synodo, coram archiepiscopis et palam omnibus ad corrigendum insinuet, eodem modo quo Romana Ecclesia nos ordinatos cum sacramento constrinxit. Ut si sacerdotes vel plebes a lege Dei deviasse viderim et corrigere non potuerim, fideliter semper sedi apostolicae et vicario sancti Petri ad emendandum indicaverim; sic enim, nisi fallor, omnes episcopi debent metropolitano et ipsi Romano pontifici, si quid de corrigendis populis apud eos impossibile est notum facere.] Totus pontificius agnoscet tamen metropolitica iura.

V. Sed et metropolitani munus esse non modo instruere suffraganeos, sed etiam cogere, si ipsi sint negligentes, ut doceant suam plebem, monent severius patres undecemi Concilii Toletani.685 Nam quorundam, inquiunt, mentes pontificum, ita torporis ocio a lectionis gratia secluduntur, ut quid doctrinae gregibus subditis exhibeat, non inveniat praeco mutus. Insistendum ergo semper erit maioribus, ut quos 680 Idem epistol. 88.681 9., q. 3., c. Per singulas.682 Apud Bas., ep. 30.683 Apud Bar., tom. 6., an. 462., nu. 4.684 Apud Bar. tom. 9., an. 740., n. 6.685 C. 2.

Page 123: De Republica 3

sub regiminis sui cura tuentur, fame verbi Dei perire non sinant. Sicut metropolitanus in confinitimos caeterosque ecclesiasticis ordinibus deditos, sic confinitimis in commisso sibi religiosorum numero vigilandum est, qualiter nescientia talium divinae legis eruditionibus imbuatur; ita ut indesinenti solicitudine praelatus quisque subditos quaerens, aut profectum coram laetabundus agnoscat, aut nescientiam sine arrogantia instituat. Placuit ergo de talibus, iuxta instituta Toletani Concilii, hoc specialiter definire, ut, aut sponte sumant intentionem neccessaria perdiscendi, aut a maioribus ad lectionis exercitia cogantur inviti.] Et Arelatense quartum mandat:686 Ut de baptismo et mysterio sanctae fidei unusquisque archiepiscopus suos suffraganeos diligenter studioseque admoneat, quatenus per studium sacrae lectionis imbuti de mysterio sanctae fidei et de sacramento baptismatis unusquisque illorum in propria parochia perfecte studioseque presbyteros et universum populum docere et instruere non negligat.] Et687 a metropolitana ecclesia contrahendi legitimi matrimonii usum totam provinciam sumere debere, dixerunt Alexander et Innocentius 3. uterque.

VI. In Concilio Chalcedonensi Aegyptii, cum non haberent suum primatem Alexandrinum, sedes enim illa deposito Dioscoro vacabat, abstinent ab omni suffragio et actione conciliari. Quia sciunt omnes, inquiunt,688 sanctissimi patres nostri, quod in nobis expectamus sententiam Beatissimi nostri Archiepiscopi et petimus vestram Clementiam, expectare praesidis nostri sententiam, quia eum in omnibus sequimur. Et sanctissimi patres, qui in Nicaea congregati sunt, 318 regulam dederunt, ut sequatur omnis Aegyptiaca regio archiepiscopum magni nominis civitatis Alexandrinae et nihil absque ipso agatur ab aliquo ei subiacente episcopo.] Cumque urgerentur, ut subscriberent epistolae S. Leonis, illi clamabant: Fiat hic archiepiscopus et subscribimus et consentimus, miseremini canorum nostrorum, detur hic archiepiscopus, novit Deo amantissimus archiepiscopus Anatolius (Constantinopolitanus), quia talis consuetudo Aegyptiacam regionem obtinuit, ut omnes episcopi obediant archiepiscopo Alexandriae. Hic sumus usque dum fiat archiepiscopus. Date archiepiscopum et, si contradixerimus, punite nos. Consentimus his quae decreverit potestas vestra; non contradicimus, sed elige archiepiscopum. Hic expectamus usque dum ordinetur.] Iudicesque ac senatus tandem illis gratificandum esse statuerunt, ut nihil ab eis extorqueatur, donec ipsorum primas ordinaretur. Vides quanti fuerit apud hos episcopos sui archiepiscopi authoritas, ut sine illo in concilio generali nihil se posse, aut debere statuere censuerint; cuius ductum et normam in omnibus sibi sequendam esse ex sacris canonibus cognoverant.

VII. Concilium Valentinum sub Leone IV. mandat:689 Ut singulis metropolitanis, cum suffraganeis suis, cura praecipua sit de vita et opinione, non solum totius cleri, sed etiam ipsorum episcoporum; ne se per culpam, vel negligentiam suam, tales exhibeant, qui merito apud laicos, viles atque infames, ac per hoc in ipso sacro ministerio contemptibiles habeantur.

VIII. Agnovit et confessus est hanc curam generalem in tota provincia metropolitanorum Nicolaus primus, dum in Bulgaria creat archiepiscopum:690 Ad quem, inquit, omnes concurrant et cuius consilium in causis maioribus praestolentur.]

686 C. 3. 687 De cognat. spir. c. Super eo. et de sponsa. duorum., c. fin.688 Action. 4.689 Cap. 19.690 Ad Consul. Bulg. cap. 72.

Page 124: De Republica 3

Confessus etiam est Innocentius tertius, dum Magdeburgensi archiepiscopo haec scribit.691 Et licet tibi subditorum cura generalis incumbat, tamen circa ecclesias et ecclesiasticas constitutiones tibi solicitudo imminet specialis, ut per tuam diligentiam ecclesiae ipsae, prout convenit, ordinentur et rite singulis ordinatis in eis divini cultus obsequia celebrentur.] Quod vero subdit concedendo ei apostolicam autoritatem, ut possit in suffraganeis ecclesiis beneficia, ex negligentia collatorum devoluta, conferre; id iam ex causa generali negligentiae archiepiscopos posse circa apostolicam authoritatem Romani pontificis et ex concessione, seu potius declaratione Concilii Lateranensis, satis confirmavi et lib. 9. ulterius confirmabo. Quod etiam concedit Innocentius ibidem eidem, ex favore apostolico, ut possit per censuras complere suffraganeos ad sibi consueta et debita obsequia exhibenda, est similiter a me pluribus iam probatum, id propria autoritate posse omnes metropolitanos. Sed hoc est iam ordinatum paparum artificium, ut quae episcopi proprio iure possunt, ea apostolica concedant autoritate; ut inde episcopi fiant meri papae ministri et executores, quod falsum esse iam probavi libro proxime praecedenti.

IX. Ad hanc universalem provinciae curam respexit Ivo, quando a suo metropolitano Sennonensi auxilium poscebat contra usurpatores bonorum Ecclesiae Carnotensis. Ut, quod solus non poterat, ope metropolitani obtineret. Ista, inquit,692

dicendo prudentiam vestram non docemus, sed ad officii vestri sarcinam fortiter portandam cohortamur, quatenus pusillanimitatem nostram consolatio vestra confoveat, patientiam nostram fortitudo vestra communiat.

X. Antequam tabulae fixae et perpetuae festorum mobilium fuissent inventae et compositae, metropolitani munus erat, diem Paschatis totius provinciae intimare. Quamvis enim Innocentius primus693 id sui muneris esse significet ad Aurelium Carthaginensem scribens et Leo idem praestet;694 Ambrosius tamen eodem tempore Innocentii metropolitanus Mediolanensis695 episcopos per Aemiliam constitutos de die Paschatis instruit plenius, imo ait necesse fuisse, ut de eo scriberet. Quia etiam post Aegyptiorum supputationes, inquit, et Alexandrinae Ecclesiae definitionem, episcopi quoque Romanae Ecclesiae per literas plerique meam adhuc expectant sententiam, quid existimem scribere de die Paschae.] Episcopos Romanae Ecclesiae intelligit proprios Romanae metropolis suffraganeos, ad ordinationem Romani pontificis pertinetes. Et Gregorius monet cuiusdam insulae episcopos, ut antiquam, inquit,696

ecclesiarum vestrarum consuetudinem exequentes, tam de Paschali denunciatione, quam etiam, si quenquam vestrum pro causis propriis ubicunque compulerit ambulare necessitas, ab eodem metropolitano vestro secundum indictam vobis regulam petere cessionem debeatis, nec eum postponere in aliquo praesumatis.] Et in Toletano Concilio:697 Placuit, ut ante tres menses Epiphaniorum metropolitani sacerdotes literis si invicem inquirant, ut communi scientia edocti diem resurrectionis Christi comprovincialibus suis insinuent et uno tempore celebrandum annuncient.] Idem statutum est in altero Concilio Bracarensi.698 Extant aliquot epistolae Paschales Theophili Alexandrini in Biblitoheca sanctorum Patrium, tom.3.

691 L. 2., epist. 20.692 Ep. 3.693 Epist. 10.694 Ep. 70.695 Ep. 83.696 L. 7., ind. 2., ep. 8.697 4., c. 4.698 C. 9.

Page 125: De Republica 3

XI. Simoniacos ingressus monachorum in tota provincia punit699 et regulat metropolitanus et generaliter totius provinciae monachi, metropolitanis iure metropolitico subsunt eique700 subiectionem promittunt abbates. Et praelatos regularium701 compellit idem, ut praedicationem promoveant in parochiis ipsis subiectis et decreta ecclesiastica exequantur.

XII. Pravas consuetudines ex tota provincia potest et debet tollere metropolitanus702 exercendo propter hoc suam iurisdictionem in subditos suorum suffraganeorum; sic novis disponentibus iuribus et doctoribus a Quaranta collectis, textus praecipui sunt, de fil. Presbyt. c. fin. et c. ad extirpandas, de institut., c. ex freq. etc. Ac propterea metropolitani possunt per universam provinciam703 edicta generalia publicare de rebus, quae ad eorum spectent iurisdictionem. Et sane si qua controversia inter episcopos inter se conterminos exorta fuerit, circa invasionem partis alicuius dioeceseos, in Milevitano Concilio,704 cui Concilio subscripsit Augustinus, definitur:705 Eam decidi debere per episcopos iudices, sive quos eis primates, hoc est metropolitam, dederint; sive quos ipsi vicinos ex consultu primatis delegerint.

XIII. Metropolitana ecclesia exemplar est suffraganeorum in modo celebrandi divina officia, iisque in hoc ritus praescribit et punit a consuetudine ipsius deviantes, ut habent Concilia Epannens.706 et confirmat ex iure novo Quaran. autoritate 22. de Archiepiscopi autoritate.

XIV. Metropolitanus cum sit custos canonum in tota provincia et pravarum consuetudinum vidnex universalis ac boni communis totius provinciae promotor iudexque ordinarius et corrector suorum suffraganeorum; quis non videt, posse provinciam suam visitare, procurationes etiam exigendo, ut canonum observantiam tueatur, pravas consuetudines aboleat, bonas inducat, suffraganeorum excessus corrigat et disciplinam ecclesiasticam sartam tectam conservet. In ordinario tamen regimine suae ecclesiae suffraganeum nullum impediat, quia hoc ei, ut vidimus, ecclesiastici canones vocant; nisi aliquid ad eum, ex causis iam explicatis, devolvatur. Atque hanc potestatem visitandi totam provinciam habemus non solum in iure divino fundatam, quatenus iure divino episcopi vicini vicinorum episcoporum excessus, aut defectos debent corrigere et Ecclesiae Christi, ubi illa ope indiget, opem ferre, eorumque locum et potestatem metropolitanus, eorum consensu et commissione generali, exercet, sed etiam ecclesiasticis statutis expressam et confirmatam reperimus.

XV. Sane octava synodus generalis, dum prohibet,707 ne ullus archiepiscopus et metropolitanus propriam relinquat ecclesiam et sub occasione quasi visitationis ad alias accedat, et potestate propria contra infirmiores abutatur, ut consumat redditus

699 De Simonia, c. Dilectus 2.700 Ivo, epist. 234., 235.701 Concil. Trident. Session. 5., c. 2. et Session. 25., c. 8.702 Quaran. de Archiepiscop. aut num. 23.703 Ibidem aut. 27.704 Canone 21.705 16., quaest. 6., c. Placuit.706 Cap. 27., et ponitur, de consecrat., dist.1., c. altaria. Ierunden, cap. 1. Tolet, 11., cap. 3. ponitur dist. 12., c. de iis.707 Cap. 9.

Page 126: De Republica 3

indebitisque exactionibus gravet ecclesias, plane supponit antiquum esse ius et ius proprium iam factum metropolitanorum, ut non ad avaritiam, aut ambitionem, sed ad bonum commune visitent suas provincias.

XVI. Idem supponit Alexander III. in Concilio Lateranensi,708 dum et ipse prohibet metropolitanus, ne comitatu excessivo, venatione et subditorum oppressione ad visitandum transeant. Et Ivo709 rogat suum archiepiscopum Sennonensem, ut Ecclesiam ipsius Carnotensem visitaret et plenius instrueretur super excessibus quibusdam dictae ecclesie clericorum. Et fatetur Lucius III.710 de iure communi archiepiscopo visitationem provinciae competere. Gregorius similiter nonus711 et Innocentius quartus712 archiepiscopum propria etiam autoritate posse et solere provinciam visitare, expresse supponunt et Glossa loco priore concedit; quamvis satis insulse limitationem addiderit, ut hoc intelligatur, quando episcopus est negligens; alias, inquit, se intromittere non debet. Quasi vero visitatio sit solum in actibus regiminis suorum subditorum et non etiam pro corrigendis criminibus episcoporum et pravis cosuetudinibus universalibus extirpandis communique bono promovendo. Et visitatio etiam potest fieri ad hoc tantum, ut inquiratur sitne episcopus negligens necne, et si inventus fuerit diligens laudabitur, nihilominus visitabitur. Ideoque Bonifacius VIII. amplissimam et illimitatam esse declaravit hanc archiepiscoporum visitandi suas provincias potestatem. Perpetuo, inquit,713 declaramus edicto archiepiscopum posse, secundum tenorem constitutionis fael. rec. Innocentii papae quarti, praedecessoris nostri super hoc editae, suam provinciam visitare libere, licet non sint eius suffraganei negligentes, et iterare visitationem eandem ac procurationes a locis recipere visitatis, consuetudine (si qua forsan ab ipsis suffraganeis vel aliis allegetur) praemissis contraria non obstante etc. An non est quaedam visitationis pars714 statuere per singulas dioeceses personas idoneas, quae investigent quicquid correctione vel reformatione dignum fuerit. Id vero spectat ad metropolitanos. Nescio ergo cur Concilium Tridentinum715 hanc visitandi provinciam facultatem a iure divino realiter habitam et per tot ecclesiastica iura expressa confirmatam, metropolitanis auferre voluerit, statuendo, ut ipsi metropolitani non possint provincias suas visitare, nisi causa cognita et probata in concilio provinciali; quis vero non videt, episcopos suffraganeos nunquam consensuros, ut a suo visitentur archiepiscopo ideoque causam nunquam probaturos? Sed iam diu papatus imminutione potestatis metropolitanorum et episcoporum sua molitur incrementa.

XVII. Sive porro visitet, sive non visitet, sed alia occasione, aut causa sit in ecclesiis suffraganeis totius provinciae, de iure communi potest716 cruce praeeunte incedere, benedicere populo et solenniter et privatim, imo ob eius reverentiam717

episcopus loci debet ab his benedictionibus, metropolitano praesente, abstinere. Potest etiam divina officia ubique celebrare in tota provincia, collocare etiam sedem pontificalem, non extruso ex propria sua sede episcopo loci et pallio uti, concedere

708 Sub Alex. par. 1., c. 4. de censibus, c. Cum Apostolus.709 Ep. 182.710 De censib., c. Sopitae.711 C. Cum nuper eo.712 De censibus, capite 1. in 6. et de poenis cap. 1., in 6.713 De censib. c. fin., in 6.714 De Simon., c. Sicut.715 Sess. 23., c. 3.716 Quaran. autor. Archiepis. 28., 29., 30., 31., 32. et Clementina Archiepiscopo de privil.717 Cremon. Rom. l. 1., c. 4.

Page 127: De Republica 3

indulgentias, praedicare, imo et clericos ordinare, proprios videlicet, aut alienos cum dimissoriis. Id vero exprimit Innocentius tertius, dum ait718 licere archiepiscopo uti pallio extra provinciam quoque, in duobus casibus, videlicet in consecrandis episcopis suffraganeis et in clericis ordinandis; si contingat divertere ad ecclesias extraneas et licentia habeatur ordinarii. Ergo si haec duo praestet in ecclesiis suae provinciae, non indiget licentia. Quia tamen ordinare proprios clericos est actus propriae et ordinariae iurisdictionis episcoporum et metropolitanis expresse prohibetur,719 ne actus ordinarios suffraganeorum exerceant in eorum praeiudicium, nisi devolvatur ad eos potestas, ideo ordinare non possunt clericos suorum suffraganeorum; et hoc non ratione loci, quia sint in ecclesia aliena, modo sint in provincia, sed ratione ordinariae episcoporum iurisdictionis, quam turbare non possunt. Nulla enim ecclesia in provincia ratione loci est archiepiscopo aliena, sed omnes sunt aeque ipsius propriae atque suorum episcoporum; iurisdictio tamen episcopalis ordinaria in ecclesiis suffraganeis est archiepiscopo aliena. Locus itaque non impedit archiepiscopum, quominus propria auctoritate in eo possit omnia, quae ratione actus iurisdictionalis ei non sint prohibita. Talis est ordinatio sui episcopi, quam potest facere,720 in quacunque, quae ei placuerit, provinciae ecclesia, nulla petita ab episcopo loci licentia. Igitur aeque potest etiam proprium suum clericum ibidem ordinare et pariter alienum, suis tamen munitum dimissoriis, est enim par ratio.

XVIII. In alienationibus rerum ecclesiasticarum, ex causa, totius provinciae ecclesiae de iure communi metropolitani assensum et approbationem obtinere debent,721 ut probabo lib. 9. Et super decimis in tota provincia de consensu archiepiscopi potest componi.722

XIX. Quaestuarios illegitimos per totam provinciam compescit metropolitanus723 et pro subventione fabricae suae potest idem quaestores eleemosynarum per totam provinciam mittere.724

XX. Si canonici suffraganeorum, contra voluntatem episcopi, cessarent a Divinis, metropolitanus ad querelam ipsius debet eos punire.725

XXI. Consecratio regis et reginae ad metropolitanum illius provinciae spectat, in qua fit consecratio.726

XXII. Dispensationes varias potest ex causa concedere metropolitanus, ac praesertim in bigamia, ineligibilitate et cum illegitimis ex defectu natalium ad ordines. In bigamia solitos fuisse metropolitanos dispensare, habes apud Siricium, qui sic scribit:727 Didicimus etiam libenter ac libere inexploratae vitae homines, quibus etiam

718 De Autor. usu pallii cap. Ex tuarum.719 Ivo, Epist. 83.720 Distinction. 51. capite Qui in aliquo.721 17., q. 36., Nullus res, et Gregor. 7., l. 6., post epist. 5., 17., q. 36., Nullus res, et Gregor. 7., l. 6., post epist. 5.722 De transact., c. Statuimus. 723 De privil., c. Tuarum.724 De poenit. et remis., c. 1., in. 6.725 De off. iud. ord. cap. irrefragab., § Caeterum. 726 Ivo, ep. 189., iuret. ad ep. Ivonis, 13., 60.

727 Ep.1, c. 8.

Page 128: De Republica 3

fuerint numerosa coniugia, ad praefatas dignitates, prout cuique libuerit, adspirare. Quod non tantum illis, qui ad haec immoderata ambitione perveniunt, quantum metropolitanis specialiter pontificibus imputamus; qui, dum inhibitis ausibus connivent, Dei nostri, quantum in se est, praecepta contemnunt.] Reprehendit igitur illos, non quod attentent aliquid, quod ad eorum non perveniat potestatem, sed quod sua potestate abutantur et sine causa tales faciant dispensationes, bigamos ad episcopatus et sacerdotia, vel ordinando, vel ordinare permittendo; cum tamen id non liceat, nisi in maxima et urgentissima Ecclesiae necessitate, aut eminentissima utilitate, cuius tamen neque necessitatis, neque utilitatis Romae ulla habetur ratio, sed modo pecunia currat, indiffereter omnes dispensantur. Si etiam clerus et populus ineligibilem aliquem in suum postulet episcopum, metropolotani autoritas ad illum concedendum ex causa, se extendit. Ita enim Urbanus declaravit,728 ut subdiaconus possit ad episcopatum promoveri, non tamen sine licentia, inquit, Romani pontificis, vel metropolitani. Ex quo generalem collegit regulam Glossa,729 olim dispensasse metropolitanos cum ineligibili circa episcopatum; sed cum illegitimo, inquit, dispensare ad episcopatum non potest,730 nec in aetate. Sed cum iis, qui patiuntur defectum in ordine, satis videtur, inquit, quod potest adhuc archiepiscopus dispensare in suo archiepiscopatu, sicut olim poterat. Arg.731 et in aliis dignitatibus inferioribus bene potest.732 Et universaliter in quibus casibus potest iudicare subditos suffraganeorum, potest etiam cum illis dispensare.733

XXIII. Ex tota provincia potest metropolitanus734 eiicere aliquem delinquentem et in poenam totius provinciae usum ei auferre.

XXIV. Seminarium, hoc est collegia academias propriorum clericorum erigere potest pro tota provincia, ut cautum est in Concilio Tridentino.735

XXV. Sedibus porro suffraganeis vacantibus multa earum cura recidit in metropolitanum. Ante omnia indemnitati consulit, ne mobilia episcopatus, quae tam dicuntur spolia, distrahantur, sed successori conserventur. Ideoque vel mittit visitatorem,736 qui rerum custodiam gerat, imo et Ecclesiam administret, vel proximus episcopus737 statim defuncto episcopo, eo se confert; tum ut exequiis assistat, tum ut curam rerum Ecclesiae suscipiat metropolitanoque omnia significet; et, si quid clerici subtraherent,738 metropolitani seu synodi totius opera coguntur omnia restituere. Vel iure novo,739 si capitulum oeconomum non instituerit, intra dies octo metropolitanus illum instituat; similiter et vicarium, qui sede vacante ecclesiam, nomine totius capituli regat. Quinisexta vero Synodus:740 Non liceat, inquit,741 alicui metropolitano mortuo episcopo, qui sub eo est, aut res eius, aut ecclesiae suae auferre, sed sint sub

728 Dist. 60., cap. fin. et de aetat. et qualis ord., c. a multis.729 In dict. cap. A multis. Verbo, Metropolitani.730 C. Innotuit, de elect.731 Dist. 60., c. fin.732 C. praeterea de elect.733 Quaran. aut. 40.734 De arbit. c. 2. et Quaran, aut. 39.735 Concil. Trident. sess. 23., c. 18. 736 Greg. 7., l. 7., post ep. 11. et supra, c. 3., n. 23. huius.737 Consil. Regiens. c. 56.738 Concil. Valent. Hispan c. 2.739 Concil. Triden. sess. 24., c. 18. et de suppl. negl. Prael. c. fin. in 6.740 Cap. 15.741 12., q. 2., c. Non liceat.

Page 129: De Republica 3

custodia cleri ecclesiae defuncti episcopi, usque dum alius ordinetur episcopus. Si vero clerici in Ecclesia non fuerint, tunc metropolitanus illibata omnia episcopo, qui ibi ordinabitur, reddat.] Agam de spoliis, lib. 9. Quamvis autem Gregorius VII. aperte fateatur universaliter posse et papam et archiepiscopos visitatorem ad ecclesiam vacantem mittere, et usus ipse ante Gregorii VII. tempora id confirmet, ut habemus exemplum sub Hincmaro, supra cap. 3., num. 23. et 57. huius, id tamen soli papae Bonifacius octavus convenire asserit,742 nisi in casu, inquit, quo capitulum negligenter administrare. Cum tamen archiepiscopus electionum curam gerat et negligentiam etiam ordinariorum suppleat, potest absolute visitatorem mittere, qui electionem promoveat et ei assistat; et, si negligens repererit capitulum, etiam ecclesiam sede vacante administret. Papa quoque nihil amplius de iure potest in suae provinciae ecclesiis vacantibus, quarum administrationem capitulo eripere et alii committere non potest, nisi in casu negligentiae, capitulum enim de iure ordinario succedit episcopo, ut docui, lib. 2., cap. 9. Deinde eiusdem metropolitani est743 solicitare electionem, ut illa quam primum et rite fiat, illamque discutere et confirmare, ut dixi supra, cap. 3. Taedio sim nimio, si velim singillatim omnes metropolitani autoritates numerare, nam et nimis multas iam numeravi omnesque ecclesiasticis statutis et declarationibus confirmavi, ut hinc quisque videat quam inepte nostri canonistae metropoliticam autoritatem ad solos pauculos casus specificos, in corpore iuris expressos, conati sint restringere. Sed iam satis de metropolitanis. Qui sane pro sua prudentia hinc perspicient et plane cognoscent a quam alto gradu in Ecclesia ad infimum sint a papa depressi, et pene conculcati, eorum tota ferme iurisdictione ad ipsum attracta, imo rapta, ut papatus generatio fuerit metropolitanorum, imo et episcoporum corruptio.

C A P V T X.

Patriarchas et primates ac sedes apostolicas, suis etiam privilegiis eminere.

SVMMA CAPITIS.

Quae sint patriarchales sedes explicatur, num. 1. Petrus tamen patriarchalium sedium fundator non est specialis, n. 2., 3., 4. Patriarchales sedes ab apostolicis sedibus differunt, num. 5., 6., 7.; neque ab originali fidei disseminatione patriarchalis pendet sedes, num. 8.Necessitas ordinationum episcopalium occasio prima fuit patriarchalium sedium instituendarum, vix enim differunt patriarchae in prima sui institutione a primatibus et metropolitanis, num. 9., 10., 11., 12., 13. Numerus patriarcharum veterum inquiritur et stabilitur, numero 14., 15., 16.Civitatum saecularis dignitas sedes potissimum patriarchales fecit, num. 17., 18., 19., 20., 21.Quid specialis praerogativae et potestatis habeant primi patriarchae, exponitur, a num. 22. ad num. 30.Summi pontificis titulus, qui omnium patriarcharum videtur communis, explicatur, num. 31.; inter patriarchas aequalitas constituitur, num. 32., 33., 34.

742 De elect., cap. 15., cui., in 6. et c. fin. de suppl. negl. Praelat. in 6.743 Ivo, epistol. 97. et Innocentius III., lib. 1., epist. 454.

Page 130: De Republica 3

Patriarchae errantes, a quo sint corrigendi, num. 35., 36., 37., 38.; non necessario omnes ecclesiae uni et eidem patriarchae semper subiiciuntur, num. 39., 40., 41.Quis sit Patriarcharum ordinator, a n. 41. vsque ad n. 49.Potestas patriarcharum ex dicto Innocentii corroboratur, numero 50.

I. Non fuit nobis admodum difficile primam metropolitanorum episcoporum institutionem eorumque officium et potestatem in ecclesiastica hierarchia invenire; primatum autem et potissimum patriarcharum in Ecclesia et institutionem et potestatem statuere, difficilioris erit negotii. Sane patriarchales primas et antiquissimas sedes tres dumtaxat in tota Christi Ecclesia antiquitas numeravit: Romanam, Alexandrinam et Antiochenam, quibus postea subsequentibus temporibus additae sunt duae, Constantinopolitana et Hierosolymitana, ut nimirum ad illarum trium privilegia et praerogativas hae quoque statuto ecclesiastico pertingerent. Sed undenam ille tres ecclesiae primum habuerint, ut supra caeteras eminerent et in quo haec illarum eminentia consisteret, clare explicatum non invenio; ut propterea mihi sit in hoc nonnihil laborandum.

II. Anacleti quae dicitur epistola tertia, trium sedium praedictarum praerogativam omnem ad Petri reducit institutionem, ut propterea illae tres emineant supra caeteras, quia Petrum habuerint fundatotem; sic enim in ea epistola scriptum inuenimus:744 Episcoporum ordo unus est, licet sint primates illi, qui primas civitates tenent, qui et in quibusdam locis patriarchae a nonullis vocantur. Illi autem, qui in metropoli, a B. Petro apostolo ordinante Domino et a praedecessore nostro S. Clemente, seu a nobis constituti sunt; non omnes primates, vel patriarchae esse possunt, sed illae urbes, quae praefatis et priscis temporibus primatum tenuere episcoporum, patriarcharum, aut primatum nomine fruamur. Reliquae vero metropoles archiepiscoporum, aut metropolitanorum, et non patriarcharum, aut primatum utantur nominibus, quia haec eadem et leges saeculi in suis continent principibus; aliae autem civitates, quas vobis conscriptas in quodam tomo mittimus, a sanctis apostolis et a B. Clemente, sive a nobis primates praedicatores acceperunt. Haec vero sacrosancta Romana et Apostolica Ecclesia, non ab apostolis, sed ab ipso Domino Salvatore nostro primatum obtinuit et eminentiam potestatis super universas ecclesias ac totum Christiani populi gregem assecuta est, sicut ipse B. Petro apostolo dixit: Tu es Petrus etc. Adhibita est etaim societas in eadem Romana urbe, beatissimi Apostoli Pauli Vasis electionis; qui uno die, uno quoque tempore, gloriosa morte cum Petro, sub principe Nerone agonizans coronatus est et ambo sanctam Romanam Ecclesiam consecrarunt; aliisque omnibus urbibus in universo mundo, eam sua praesentia atque venerando triumpho praetulerunt. – Prima ergo sedes est coelesti beneficio Romanae Ecclesiae, quam, ut memoratum est, beatissimi Petrus et Paulus suo martyrio consecrarunt. Sic Roma, quae prius erat Cacodaemonis artificio omnium errorum mater et altrix, excussis tenebris et vanis superstitionum ritibus abiectis, filiorum Dei, exorto sole iustitiae, facta est copiosa propagatrix. Secunda autem sedes apud Alexandriam, beati Petri nomine, a Marco eius discipulo atque Evangelista consecrata est, quia ipse et in Aegypto primum verbum veritatis directus a Petro praedicavit et gloriosum suscepit martyrium, cui venerabilis successit Abilius. Tertia autem sedes apud Antiochiam eiusdem B. Petri Apostoli nomine habetur honorabilis, quia illic, priusquam Romam veniret, habitavit et Ignatium Episcopum constituit, et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exortum est. Reliquas vero, ut praediximus, in quodam tomo prolixitatem vitantes epistolae vobis conscriptas

744 Dist.22., cap. Sacro sancta.

Page 131: De Republica 3

direximus. Inde namque et beati apostoli inter se statuerunt, ut episcopi singularum scirent gentium, quis inter eos primus esset, quatenus ad eum potior eorum solicitudo pertinetet. Nam et inter beatos apostolos quaedam fuit discretio et, licet omnes essent apostoli, Petro tamen a Domino est concessum et ipsi inter se id ipsum voluerunt, ut reliquis omnibus praeesset apostolis et Cephas, id est, caput et principium teneret apostolatus ; qui et eandem formam suis successoribus et reliqui apostoli episcopis tenendam tradidetunt.] Sensus igitur huius conficti Anacleti est, harum sedium praerogativas ad ius quodammodo divinum Christique institutionem esse reducendas, ut quemadmodum Petrus inter alios apostolos habuerit praeeminentiam, ita sedes ab eo institutae eandem super alias ab aliis apostolis fundatas sedes, obtinerent.

III. Haec ipsa quae Anacleto vere ficto tribuuntur verba, totidem pene collectio Cresconiana,745 tribuit Concilio Romano sub Damaso, tempore aut non multo post, Concilii primi Constantinopolitani, quod fuit secundum generale, habito. Atque haec ipsa verba repetiit etiam Gelasius in quodam suo Romano Concilio, quod habetur ex Cresconio.746 Innocentius quoque primus Antiochenae Ecclesiae praerogativam747, non tam pro civitatis magnificentia, quam quod prima primi apostoli sedes fuerit, attributam esse affirmat. Et Nicolaus primus ijsdem insistens vestigiis Bulgaris sic respondet:748 Desideratis nosse quot sint veraciter patriarchae. Veraciter illi habendi sunt patriarchae, qui sedes apostolicas per successiones pontificum obtinent, id est, qui illis praesunt ecclesiis, quas apostoli instituisse probantur, Romanam videlicet et Alexandrinam et Antiochenam. Romanam, quam sanctorum Principes apostolorum Petrus ac Paulus, et praedicatione sua instituerunt et pro Christi amore, fuso proprio sanguine, sacraverunt. Alexandrinam, quam Evangelista Marcus discipulus et de baptismate Petri filius, a Petro missus, instituit et Domino Christo amore dicavit. Antiochenam, in qua conventu magno sanctorum facto, primum fideles dicti sunt Christiani, et quam B. Petrus, priusquam Romam veniret, per annos aliquot gubernavit. Constantinopolitanus autem et Hierosolymitanus antistites, licet dicantur patriarchae, non tantae tamen autoritatis, quantae superiores existunt. Nam Constantinopolitanam Ecclesiam nec apostolorum quisquam instituit, nec Nicaena Synodus, quae cunctis synodis celebrior et venerabilior est, eius mentionem aliquam fecit, sed solum quia Constantinopolis nova Roma dicta est, favore principum potius, quam ratione, patriarcha eius pontifex appellatus est. Hierosolymitanus autem praesul, licet et ipse patriarcha dicatur et secundum antiquam consuetudinem ac Nicaenam Synodum honorandus sit, salva tamen metropoli propria dignitate.] Additque, ibid. c. 93.: Porro quis patriarcharum secundus sit a Romano cosulitis, sed iuxta quod sancta Romana tenet Ecclesia et Nicaeni canones innuunt et sancti praesules Romanorum defendunt, et ipsa ratio docet, Alexandrinus patriarcharum, a Romano papa secundus est.] Sed et Gregorius Magnus749 in eadem videtur esse sententia, de quo infra, et eam sequitur Bellarminus.750

IV. Haec tamen, cum in propria causa a Romanis pontificibus suas fimbrias libenter dilatantibus exaggerentur, si ipsa per se et ex se, aut aliunde fidem sibi non conciliant, ex dicentium sola autoritate fidem non merentur, sed redduntur suspectissima. Imo in se ruinosa sunt et facile reprobanda. Nam primum iis opponitur 745 Apud Baron., tom. 4., an. 382., nu. 19.746 In fine epistolarum Gelasii. Tom. 1. Epistolarum Decretalium Romanorum Pontificum, parte 2.747 Epist. 20.748 Ad consul. Bulgar., cap. 91.749 Lib. 6., indic. 15., epist. 37.750 De Rom. Pont. l. 1., c. 24.

Page 132: De Republica 3

summa inter apostolos etiam cum Petro aequalitas, quam primo huius operis libro iam probavimus. Deinde, quia solas tres ecclesias iam memoratas Petrus non fundavit, sed plurimas alias, si praesertim eas etiam accipiamus, quas ipse non per se, sed per suos discipulos fundavit. Certe751 Ravennatem per Apollinarem idem fundavit Petrus et in Galliis Arelatensem per Trophimum,752 et in Dalmatia meam Salonitanam per Domnium,753 et sic de caeteris ; non minus quam Alexandrinam per Marcum. Si vero cupis scire, quas alias ecclesias Petrus fundaverit, consule Sophronium patriarcham Hierosolymitanum, ex eo enim haec audies de Petro:754 Sydone, Berythi, Bibli episcopos, ex iis qui eum comitabantur, duos ordinavit ; apud Tripolim Phoeniciae, Marcum hospitem suum Antiochiae, Antaradi, Acadi, Balneis et Peltae, Gazarae et Laodiciae ; Martianum in Siracusa Siciliae ; Brancatium Tauromenii; Thianum Cappadociae, Ancyrae Galatiae, ubi et suscitat mortuum ; in hoc Ponto Synope, Mystico Hellespontis, Canyrae Paphlagonum, Chandeopoli, Honoriadis, Nicomediae, Bythiniae, Nicaeae. – Nicomediae Prochorum praefecit in episcopum ; tum demum Romam pervenit etc.] Alios etiam numerat Hugo Hererrianus755 et alios nec paucos episcopos a Petro primum suis ecclesiis datos colligit Baronius.756 Sed cur etiam Alexandrina praefertur Antiochenae, si hanc ipsemet Petrus per se ipsum et prius fundavit, illam vero non nisi per suum discipulum Marcum et posterius? Quo argumento retudit aliquando Theodoretus757 Dioscorum, conantem totius orientis primatum trahere ad episcopum Alexandrinum. Est vero intuta fuga Bellarmini, dum ait,758 Petrum Romanam per se fundasse Ecclesiam, Alexandrinam per Marcum apostolum et Evangelistam, Antiochenam vero per Euodium, neque apostolum, neque evangelistam, et ideo Antiochenam fuisse postpositam Alexandrinae.] Sed non ignorabat Bellarminus omnes passim facere Petrum per se et immediatum primum episcopum Antiochenum,759 in eaque ecclesia septennio resedisse. Antequam igitur Euodius ad eam sedem accessisset, iam erat Antiochena Ecclesia, et sedes optime et perfecte fundata. Et cur Antiochena est patriarchalis, a Petro per unum discipulum simplicem, qui nec apostolus erat, nec evangelista, nempe per Euodium, fundata et non fuerunt patriarchales tot aliae ab eodem per innumeros alios eius discipulos fundatae?

V. Quod si quis patriarchales sedes velit esse illas, quae760 apostolicae sunt et votantur, erunt multo plures quam tres, vel quinque, quia multae sunt sedes in quibus apostoli primi earum etiam immediati fundatores resederunt. Certe Tertull. apostolicas ecclesias plures numerat et nominat,761 apud quas, inquit, ipsae adhuc cathedrae apostolorum suis locis praesidentur, apud quas ipsae authenticae literae eorum recitantur, sonantes vocem et repraesentantes faciem uniuscuiusque.] Nominatque in Achaia Corinthum, in Macedonia Phillipos et Thessalonicam, in Asia Ephesum, in Italia Romam. Et Augustin.:762 Multae, inquit, ecclesiae ad ipsam unicam pertinentes. apostolico labore fundatae sunt.] Et tamen non omnes hae ecclesiae, vere apostolicae, 751 Martyrol .die 23. Iunii.752 Baro., to. 6., an. 450., n. 53.753 Acta S. Domnii, quae habentur in Ecclesia Spalatens.754 Sophron. de labor. et peregri. Pet. Biblioth., SS. PP., to. 7.755 De haeres. ,l. 3., c. 17.756 Tom. 1., an. 46., n. 2.757 Ep. 86., apud Baron., tom. 5., an. 439., n. 42. et tom. 6., an. 448., nu. 16.758 De Ro.Pont., l., 1., c. 24.759 Greg., l. 6., ind. 15., ep. 37.760 Leo, ep. 57.761 De praefer.762 In Brevic. collat. diei 3., c.4.

Page 133: De Republica 3

sunt patriarchales; imo ne Hierosolymitana quidem fuit patriarchalis, usque ad quintam synodum, sub Vigilio, tempore Iustiniani, ut iam docui.763 Eam profecto Augustinus764 aeque facit apostolicam atque Romanam: Cathedra tibi, ait Petiliano Donatistae, quid fecit Ecclesiae Romanae, in qua Petrus sedit et in qua hodie Anastasius sedet, vel Ecclesie Hierosolymitane, in qua Iacobos sedit et in qua hodie Ioannes sedet, quibus nos in catholica unitate connectimur et a quibus vos nefario furore separastis? Et paulo post has cathedras vocat epostolicas. Et tamen in Concilio Nicaeno Aeliae episcopus honorem habet, sed non patriarchalem; nam Caesareensi, ut iam vidimus, subiicitur.

VI. Dum ergo Theodoretus765 Antiocheno episcopatui dat titulum primatus apostolici, significat quidem sedem illam esse apostolicam, ab apostolis Paulo et Barnaba primum fundatam, deinde a Petro etiam fortasse rectam, sed inde primatum esse sortitam, ut sit patriarchalis, dici non potest, ut probavi; sic enim plurimae essent patriarchales; non ergo omnes sedes apostolicae sunt patriarchales, imo neque omnes patriarchales, inclusa iam Constantinopolitana, sunt apostolicae; Byzantinam enim Ecclesiam ab apostolis fundatam fuisse non facile apparet ac apostolum quempiam in ea civitate sedisse, aut docuisse ab omnibus non admittitur; de quo aliquid melius indagabimus libro sequenti. Quia tamen insignes civitates ab apostolis instructae sedes habent patriarchales et primatiales, ac metropolitanas, inde factum est, ut interdum et patriarchalis Ecclesia Constantinopolitana766 et in communi767 primatiales quaeque apostolicae sint vocatae.

VII. Cum itaque planum sit, sedes apostolicas esse multas, non minus tali dignas titulo, quam sit Romana, monendus hoc loco mihi lector es, ne vana Baronii observatione decipiaris; is enim saepius contendit,768 cum absque certi nominis expressione sedes apostolica nominatur, ob sui excellentiam Romanam Ecclesiam esse intelligendam. Profertque exempla ex epistolis Iustiniani ad Hormisdam et ad Agapetum. Scias vero ex materia et negotiis, quae tractari soleant, aut ex personis, aut aliis circumstantiis, absolutum apostolicae sedis nomen certam sedem solere designare; quod non modo Romanae solet contingere, ut illa tali absoluto nomine designetur, sed etiam relinquis. Exempla vero non pauca possem observare et proferre, duo tamen duntaxat profero. Hieronymus Vigilantii errorem, qui non nisi coniugatos ad sacros ordines volebat assumi, reprehendens, obiicit ei sic:769 Quid facient Orientis Ecclesiae? Quid Aegypti et sedis apostolicae? Quae aut virgines clericos accipiunt, aut continentes.] Ecclesias intelligit Alexandrinae sedi, aut certae sedi apostolicae, quae sit in Oriente, subiectas. Theodoretus vero:770 Ioannes, inquit, qui longo tempore presbyteris Antiochiae praefuit et saepe ad primatum apostolicum suffragiis delectus, semper illum honoris gradum recusavit.] Quis non videt hic per primatum apostolicum absolute prolatum intelligi sedem ipsam Antiochenam? Cum tamen in toto Occidente unica sedes proprie et pro certo apostolica ipsa Romana, quid mirum, si ubi sermo est in Occidente, vel de Occidente, nomine sedis apostolicae Romana sola significetur?

763 Supra, cap. 2., num. 9.764 Cont. lit. Petil., l. 1., c. 51.765 L. 3., cap. 17.766 Apud Baron., tom.8., an. 608., n. 5.767 Siric. ep. 4., c. 1.768 Tom. 7., an. 34., num. 43.769 Advers. Vigilan.770 Lib.3., cap. 17.

Page 134: De Republica 3

VIII. Non defuerunt, qui patriarchalium sedium praerogativam ad initia fidei et primam evangelicorum ministrorum missionem reducant, ut illa eccllesia patriarchale ius habeat in alias, quae illis initia fidei dederit et unde ad illas Evangelium proxime missione legitima pervenerit. Ita video Dioscorum Antiochenum diaconum, qui postea factus eiusdem sedis episcopus, Ecclesiam Catholicam satis turbavit; Petri Fullonis, imo Nebulonis, sui episcopi ambitiosos spiritus foventem, vehementius Constantinopoli institisse, ut Cypri ecclesiae omnino Antiocheno patriarchae subderentur.771 Quoniam verbum Dei aiebat, de urbe Antiochia ad Cyprum insulam manavit.] Et, si haec probasset, ut historicus innuit vicisset. Sed Anthemius Salaminae episcopus, cum id negasset novoque illius temporis miraculo, inventionis corporis Barnabae apostoli772 in insula Cypri, confirmasset Evangelium eo delatum per hunc apostolum immediate et non per misionem, Antiochenam effugit subiectionem. Eandem tamen effugisset, si solam contrariam consuetudinem protulisset, ut factum fuit in Concilio Oecumenico primo Ephesino.773 Nam neque missio facit patriarchas, cum episcopus omnis possit mittere novos Evangelii ministros in proximas regiones, in quibus Evangelium non sit praedicatum, ut docui libro 2. praecedenti capite 8. Et apostolicas sedes soleant etiam subiici alii sedi, quae non sit apostolica, sicut in Nicaeno Concilio.774 Hierosolymitana subiecta Caesareensi metropoli esse definitur, et tamen si spectes hoc argumentum missionis, sola Hierosolymitana esse deberet patriarchatus unicus totius mundi; ex ea enim in universam terram est emissum Evangelium, quia de Sion exivit lex et verbum Domini de Hierusalem.775 Eritis mihi testes, inquit Christus, in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria, et usque ad extremum terrae. Ab Hierusalem igitur in universam terram est effusum Evangelium. Et de Hierosolymitana Ecclesia dicam aliquid sequent. lib. 4., capit. 3. Qui autem776

Petrum faciunt patriarchalium sedium, sola ipsius voluntate institutorum, quia sic ipse statuerit et decreverit, illas tres nimirum et non alias debere esse patriarchales, propria narrant somnia dicuntque id, quod nullo pacto probare possunt, ne ex Apocryphis quidem.

IX. Tota igitur occasio patriarchales sedes super alias efferendi alia non fuit, meo iudicio, nisi communissima illa necessitas ordinationum episcopalium citra confusionem peragendarum. Haec enim potissimum, ut supr. ad initium secundi et quinti capitis exposui, peperit metropolitanos. Patriarchae vero ipsi sunt primi, quando Ecclesia pusilla erat et in infantia constituta, metropolitani, sive archiepiscopi; sic enim saepe observabis et Romanum et Alexandrinum et Antiochenum nomine archiepiscoporum insigniri, quos clerus et episcopi Aegyptii ad Leonem imperatorem post Concilium Chalcedonens. summos vocant archiepiscopos, et e contra alios metropolitanos postea natos et multiplicatos, patriarchas, hoc est patrum, seu episcoprum suae provinciae principes et primarios, invenies vocitari. Nam Socrates in Concilio Constant. 10. scribit777 varios patriarchatus variis fuisse episcopis assignatos ponitque patriarchatus, praeter Constantinopolitanum, Alexandrinum et Antiochenum, etiam Caesareae in Cappadocia et Melitinae in Armenia et Iconii in Asia et

771 Apud Surium, die 11. Iunii, et Baron., tom. 6., an. 485., num. 6.772 Theodoretus lector. Collectan., lib.2.773 Acta Concil. Ephesin., append. 1., tomo I., capite 4., edit. Pelt.774 Capite 7. et Hieronym. epistola 61.775 Isai. 2.776 Baron. tom. I., ann. 39., num. 16. et Bellarmin. de. Rom. Pont. l. 2., capite 12.777 Lib. 5., cap. 8.

Page 135: De Republica 3

Antiochiae Pisidiae. Et Nicolaus778 primates Galliae etiam patriarchas nominat et ius metropoliticum ius vocat patriarchatus. Et Athalaricus rex metropolitanos alloquens ait:779 Vos autem qui patriarchatum honore reliquis praesidetis ecclesiis etc.

X. Ex quo satis vana redditur coniectura Baronii, dum patriarchae nomen ab Aquilegiensi primum in schismate usurpatum autumat et inde abusu non paucos alios archiepiscopos nomen hoc usurpasse; quod olim, inquit,780 apostolicarum tantum sedium consuevit esse nomen amplissimae dignitatis. Nam neque omnes apostolicae sedes, ut monui, sunt patriarchales et patriarchae nomen idem re ipsa significat, quod nomen archiepiscopi, ut nunc ex Socrate probavi, sive metropolitani, et nomine patriarchatus, longe ante Histriensium schisma, ut nunc dicebam, sedes communes et ordinariae metropolitanae in Concilio etiam Oecumenico secundo significatae sunt. Vocentur itaque quicunque episcopi metropolitani nomine patriarchae, nihil plus sunt, quam archiepiscopi et metropolitani. Veri patriarchae privilegiati non sunt nisi tres, toties nominati et, si quos illis tribus adiunxit Ecclesia et eorum priuilegiis, non solo nomine exornavit, ut factum est Constantinopolitano et Hierosolymitano.

XI. Consuetudine itaque valde prisca, ante Concilium Nicaenum, iam exposui in Ecclesiam esse provinciarum divisionem et metropolitanorum institutionem, ut loco omnium comprovincialium episcoporum totiusque synodi provinciae et ordinationes facerent et episcopos errantes corrigerent et commonerent. Eos vero non electione, non aetate, non promotionis tempore, non alia simili vaga et incerta causa constitui voluit Ecclesia, sed stabili ac perpetua loci sede eos determinavit, ut quae civitas esset in tota provincia saecularis metropolis et maxime insignis, illius civitatis episcopus esset totius provinciae archiepiscopus, seu metropolitanus.

XII. Cum itaque initio nascentis Ecclesiae provinciae essent maxime et latissime potentes, ob paucitatem tum apostolorum et virorum apostolicorum, et consequenter episcoporum, tum fidelium, qui in multis civitatibus tot non erant, ut operae precium esset eis paucissimis episcopos proprios assignare et deputare, integras et magnas regiones oportuit in unaquaque provincia existere, atque ita nonnisi regiae civitates suos habebant metropolitanos, qui totius illius regionis episcopos consecrarent. Et ita in tota Italia diu unicus fuit metropolitanus Romanus ; Roma enim erat vera totius Italiae, imo et totius Romani Imperii regia. Tota similiter Aegyptus unicum habuit metropolitanum Alexandrinum, reliquus vero totus Oriens Antiochenum. Totius enim Orientis metropolis, ait Hieronymus,781 Concilio Nicaeno est Antiochia. Quanquam etiam Palaestina iam seorsim, eiusdem concilii tempore, suum haberet in Caesareensi sede metropolitanum.

XIII. Hinc igitur est, quod idem magnum Concilium Nicaenum iam certum de aliquorum tyrannide patriarcharum, ac praesertim Alexandrini, libenter suum primatum ad alienas etiam provincias extendentis et episcoporum alienorum ordinationes sibi arrogantis, ut tales excessus compesceret, antiqua nixum consuetudine, cuique suos limites denuo assignavit:782 Alexandrino nimirum Aegyptum, Lybiam et Pentapolim, ita ut Antiocheno quoque sua remaneret intacta

778 9., quaest. 3., cap. Conquestus.779 Apud Baron., tom. 7., an. 573., n. 37.780 Tom. 7., an. 570., n. 10.781 Epist. 61.782 Cap. 6.

Page 136: De Republica 3

provincia, seque intra suos limites contineret, sicut Romanus se suis continebat, qui magnas circa Romam regiones, tunc pro sua speciali habebat provincia earumque episcopos ordinabat. Assignatis vero suis Alexandrino limitibus decretoque, ut, sicut se Romanus ad alienas ecclesias non extendebat, ita neque Alexandrinus, neque Antiochenus se extenderet; statim subdit illud autem generaliter clarum est, quos si quis praeter sententiam metropolitani fuerit factus episcopus, hunc magna synodus definivit episcopum esse non oportere.] Ut hinc habeamus metropolitanorum institutionem esse potissimum ad episcoporum ordinationem et hos ipsos, quos iam patriarchas vocamus, Romanum, Alexandrinum, Antiochenum, esse inter illos, de quibus concilium loquebatur metropolitanos et consequenter privilegia harum sedium propria ecclesiastica esse privilegia metropolitica circa suorum episcoprum ordinationes. Et quoniam iam multiplicatis ecclesiis et episcopis magnae regiones horum trium patriarcharum subdivisae sunt in alias provincias, eodem canone habemus, ita suas proprias duntaxat ordinare debere hos tres patriarchas provincias, ut aliae provinciae iam a suis illis magnis separatae, siquidem alios proprios sint sortitae metropolitanos, propriis etiam utantur privilegiis, circa suorum episcoporum ordinationes. Neque eos ipsi patriarchae tuibent, neque se in eorum ingerant provincias. Similiter autem, inquit concilium, et apud Antiochiam caeterasque provincias suis privilegia serventur ecclesiis. Haec procul dubio patriarchalis illis primis intimantur et potissimum Alexandrino, qui se caput totius Orientis faciebat, ut postea videbimus.

XIV. Ex his ergo coniecturam capio, initio invalescentis Ecclesiae in toto Romano Imperio non nisi tres omnino fuisse metropolitanos, a quibus ecclesiastica consuetudine omnes prorsus episcopi, qui initio pauci erant, ordinarentur ; et consequenter non nisi tres provincias Ecclesiam universam in Romano Imperio habuisse. In quo, quia tres erant tantummodo regiae et primae civitates, Roma in Italia, Alexandria in Aegypto et Antiochia in Syria, iccirco tres hae primariae diversarum regionum metropoles tres primos habuerunt ecclesiasticos metropolitanos, qui sub se metropolitanum nullum haberent. Has vero duntaxat tres fuisse in toto Imperio Romano vere regias civitates et metropoles, fatetur aperte Hegesippus iunior, qui de Antiochena civitate sic scribit:783 Urbs tertio loco ante ex omnibus, quae in orbe Romano sunt civitatibus aestimata, nunc quarto, postquam Constantinopolis excrevit, civitas Byzantiorum, Persarum quondam caput, nunc repulsorum ; prima enim Roma, secunda Alexandria, tertia Antiochia, quarta Constantinopolis.] Teste igiur Hegesippo in toto Romano Imperio olim primo loco aestimata est Roma, secundo Alexandria, tertio Antiochia. Postquam vero quarta excrevit Constantinopolis, haec secundum locum post Romam obtinuit, in tertium locum coniecta est Alexandria, in quartum vero Antiochia. Et haec intelligit secundum laicam et saecularem dignitatem. Cui saeculari civitatum dignitati nitens Ecclesia, ut supra etiam monui, ecclesiasticas instituit metropoles et quia tres illae fuerunt in Romano Imperio, antequam Constantinopolis excrevisset, metropoles maxime insignes, inde habemus nos tres illos in Ecclesia patriarchas insigniores, quia primi illi fuerunt patrum consuetudine ad ius ecclesiasticum metropoliticum evecti. Ita Patres Nicaeni in tota Aegypto, Lybia et Pentapoli alium metropolitanum, et consequenter episcoporum illarum regionum consecratorem, non agnoscunt, nisi solum Alexandrinum, ut supra posui cap. 3., numer. 9. Et colligitur ex Actis Concilii Chalcedonensis, ut supra cap. 9., numer. 6. Postea multiplicatis aliis metropolitanis illis subtractae sunt multae ecclesiae eorumque restrictae provinciae, sed quia primi fuerunt, iccirco nunc etiam aliqua

783 De excid. urb. Hieros. lib. 3., cap.5.

Page 137: De Republica 3

dignitatis praerogativa perfruuntur et adhuc dignitate quidem potius quam potestate, aut iurisdictione vera ecclesiastica, ut infra sequenti libro explicabo, inter alios eminent metropolitas.

XV. Illis vero tribus postea et nova cousuetudo et concilia, secundum nimirum et quartum generale, Constantinopolitanam Ecclesiam paribus privilegiis aggregarunt. Et ultimo loco in Concilio quinto generali Hierosolymitana quoque iisdem exaequata fuit, ut est iam a me supra, cap. 2., num. 9., ostensum, et de Constantinopolitanae Ecclesiae privilegio agam in sequenti lib. 4., c. 4. Gregorius itaque dum suo tempore non nisi quatuor numerat784 patriarchas, intelligit, ut puto, orientales; supposito tanquam notissimo, se in occidente esse quintum. Nam et expresse quatuor orientales admittit et cognoscit eisque785 communicatorias dat a paribus. Sed Innocentius 3. et posteriores papae, supponentes Romanum pontificem esse extra ordinem patriarcharum supra illos, contra quam prisca sensit et expressit Ecclesia, reponendum,786 quatuor tantum numerant patriarchas ; Theodorus tamen Studita, vir summae sanctitatis et in Ecclesia Catholica autoritaits, includens expresse Romanum quinque numerat patriarchas. Contra iconomachos enim concitatus scripsit:787

Orientem non habent, occidente privati sunt, a quini verticis ecclesiastico corpore avulsi sunt.] In ecclesiastico corpore quinque vertices ponit, quinque patriarchas, quanquam inter hos quinque primum etiam verticem ponat patriarcham Romanum, ordine enim dignitatis primum locum in Ecclesia ille semper tenuit. Et Concilium 8. generale788 quinque sedes numerat patriarchales. Et unum ex patriarchis supra expresso Romanum posuit Nicolaus primus.

XVI. Quantum igitur credendum sit Onuphrio Panvinio papam a quatuor patriarchis distinguenti, consideret lector ; ille enim ita scribit:789 Processu temporis et praesertim post Photium (is pertigit ad tempora Stephani 6.) patriarcham Constantinopolitanum utraque parte connivente, illud usurpari coeptum, ut ambo episcopi, Romanus scilicet et Constantinopolitanus, oecumenici, id est, universales appellarentur. – Additumque, ut papae nomen, quod omnium vocabulorum episcopalium excellantius esse statutum est, solus Romanus pontifex; cum ante omnibus commune esset episcopis, retineret. Quo uno et illi tantum particulari nomine potesatis eius dignitas et supra caeteras ecclesias vetus praerogativa designaretur, caeteri vero quatuor episcopi praecipuarum sedium, videlicet Constantinopolis, Alexandriae, Antiochiae et Hierusalem, patriarchae vocarentur. Atque hic fuit litis finis inter duos summos Christiani orbis episcopos. Quam rem ego, inquit, ex historiarum tum Graecarum, tum Latinarum varia lectione observavi.] Si autores signasset Onupharius, gratiam ei haberem; ego enim non ulla conventione, sed Romanorum pontificum posteriorum proprio conatu papam supra patriarchas quatuor suspicor esse constitutum; ubi prius Ecclesia semper, imo et post tempora Gregorii aliquamdiu, ut vidimus, quinque patriarchas agnoverit et inter eos, non supra eos, primum locum Romano tribuerit. Totam vero hanc conventionem destruit Leo,790 qui non longe a Photii temporibus est subsecutus; nam neque ulla ratione tolerat oecumenici titulum in Constantinopolitano, quem vocat archiepiscopum et secundum

784 Lib. 7., ind. 1., epist. 5. et ind.2., epist. 53.785 Lib. 1., ind. 9., epist. 24.786 De Praeb. et dign., c. Grave, et de privil., c. Antiqua. et Extravag. Sancta Romana de elect. in com.787 Apud Bar., to. 9., an. 819., n. 35.788 Dist. 22., c. fin.789 Annot. in Bonif. 3. Platina.790 9., Epistol. 6., 7.

Page 138: De Republica 3

locum inter patriarchas tribuit Alexandrino, tertium Antiocheno. Et Anselmus Lucensis, tempore Gregorii septimi791 papam facit unum de quinque patriarchis, ideoque negat eum posse convellere statuta ecclesistica, quae ab omnibus quinque fuerint stabilita. De hoc tamen Romani patriarchae supra caeteros primatu agam seorsim libro sequenti.

XVII. Primas itaque sedes tres patriarchales, Romanam, Alexandrinam, Antiochenam, ut primae essent metropolitanae in Romano imperio, supposita necessitate dividendi provincias ad commodius ecclesiasticum regimen, et in singulis unum episcoporum, quasi praesidem et primatem supra caeteros instituendi, cuius esset potissimum suae provinciae episcopos consecrare, nihil aliud effecit, neque ulla alia ratio potest assignari, nisi sola qualitas, dignitas et eminentia civitatum saecularis; quia, ut vidimus ex Hegesippo, illae tres civitates in toto Imperio Romano primas tulerunt fueruntque typho saeculari omnium maxime insignes, quod saepius iam asserui et probavi. Propterea in Concilio Antiocheno ea ratio assignata fuit, quare in iis civitatibus, quae metropoles essent saculares, metropolitani episcopi sint collocati,792 eo quod, inquit, in metropoli undique conveniunt omnes, quicunque negotia habent. Et sane illi, qui sub nomine, aut Clementis, aut Anacleti, aut Aniceti, aut Stephani, epistolas composuerunt, cum hoc ipsum perspectissimum haberent, idem etiam expresserunt, dum patriarcharum et primatum institutionem ad solam civitatum dignitatem et potestatem saecularem reduxerunt. In illis civitatibus, inquit Clemens,793 in quibus olim ethnicorum erant archiflamines, primates poni vel patriarchas, constituerunt Sancti Apostoli. Anacletus vero :794 Episcoporum, inquit, unus ordo est, licet sint primates illi, qui primas civitates tenent, qui et in quibusdam locis patriarchae a nonnullis vocantur. Anicetus ait:795 Nulli archiepiscopi primates vocentur, nisi illi qui primas tenent civitates, quorum episcopos apostoli et successores apostolorum regulariter patriarchas et primates esse constituerunt. Stephanus:796 Urbes, ait, et loca, quibus primates praesidere debent, non a modernis, sed etiam a multis ante adventum Christi sunt statuta temporibus.

XVIII. Et Leo Magnus Taurinatensis Concilii facto instructus, dum controversiam inter Arelatensem et Viennensem archiepiscopos cupit decidere, in ea definienda potentiam civitatum inspexit et secutus est dignitatem ; nam et partes ipsae sua iura inde potissiimum explicabant, quod civitates illae saeculari potentia et dignitate eminerent. Atque sic rescribit:797 Consideratis allegationibus utriusque partis praesentium clericorum, ita semper intra provinciam vestram, et Viennensem et Arelatensem civitates claras fuisse reperimus, ut quarundam causarum alterna ratione nunc illa in ecclesiasticis privilegiis, nunc ista praecelleret. Cum tamen eisdem commune ius quondam fuisse a gentibus proderetur etc.] Atque hinc Viennensi etiam suos assignat suffraganeos et reliquos Arelatensi relinquit.

XIX. Miror igitur Gelasium ab hoc asserto tantopere abhorruisse ; noluit enim Constantinopolitanam sedem inter patriarchales admittere, quamvis et Constantinopolitanum et Chalcedonense concilia oecumenica id ei privilegii

791 Cont. Guilb. Antipap. libro secundo.792 Sup. c. 7., numer. 7.793 Epistol. 1.794 Epistol. 2., 3.795 Epistol. un.796 Epist. 2.797 Apud Baron., tom. 6., an. 450., num. 53., 54.

Page 139: De Republica 3

erogassent. Sed798 Constantinopolim negavit paroeciam episcopi Heracleensis, ne metropolitano quidem iure donatam, atque hinc Acacium episcopum Constantinopolitanum deprimit, ut tanto evidentiorem ipsius errorem faciat, qui contra Romanae sedis decreta cum damnatis haereticis communicaret. Et quia fautores Acacii eum autoritate sedis patriarchalis tuebantur, quos civitas regia patriarchatus meruerit dignitatem, sic inuehitur : Risimus autem quod praerogativam volunt Acacio comparari, quia episcopus fuerit regiae civitatis. Nunquid apud Ravennam, apud Mediolanum, Sirmium, apud Treviros multis temporibus non constitit imperator? – Si certe de dignitate agitur civitatum, secundae sedis et tertiae (hoc est Alexandriae et Antiochiae) maior est dignitas sacerdotum, quam eius civitatis, quae non solum inter sedes minime numeratur, sed nec inter metropolitanorum iura censetur. Nam quod dicitis regiae civitatis, alia potestas est regni saecularis, alia ecclesiasticarum distributio dignitatum.] Leo quoque in hoc excanduit aliquando,799 sed de eo inferius.

XX. Hae Gelasii obiectiones facile diluuntur, non enim eo ipso, quo civitas aliqua prius exigua minusque nobilis ad magnam evehitur saecularem dignitatem, curia praesertim regali in ea, tanquam primaria et ordinaria residente, statim illius civitatis eiscopus fit primas, aut metropolitanus, aut patriarcha. Potest tamen haec nova evectio saecularis esse causa sufficiens, ut Ecclesia in synodis maxime generalibus sedem illam ornet privilegio primatus et id Constantinopolitanae contigit Ecclesiae. De quo alias. Nos tamen contendimus tunc quando primum divisis provinciis primates sunt instituti, dignitatem hanc in eos episcopos esse coniectam, qui in civitatibus essent saeculari potentia insignibus. Itaque si Constantinopolis fuisset civitas imperialis, qualis fuit tempore Concilii primi Constantinopolitani, procul dubio ante Concilium Nicaenum, aut etiam eiusdem concilii tempore, non minus quam Romana, ex sola etiam consuetudine, fuisset patriarchalis ecclesia Constantinopolitana. Verumtamen est, Ecclesiae morem esse: Si qua civitas semel coepit habere episcopum metropolitanum, quo tempore ipsa civitas esset suae provinciae, sive regionis, sive regni metropolis, si postea curia saecularis mutetur, non statim primatus ecclesiastici ius mutari. Cum tamen interim moneam, autoritate etiam principum hoc ipsum, aut mutari interdum solitum fuisse, aut de nouo institui, ut docui supra cap. 2., numero 8. et seqq., rursusque tradam libro 6.

XXI. Sed multo magis miror Baronium non potuisse acquiescere illi rationi, quam dederunt patres in Concilio Chalcedonensi, ubi sedem ipsam Constantinopolitanam canone dato patriarchalem esse voluerunt; aiunt enim:800

Etenim sedi senioris Romae, propter imperium civitatis illius, patres consequenter privilegia reddiderunt et eadem intentione permoti, centum quinquaginta amantissimi Deo episcopi aeque sanctissimae sedi Novae Romae privilegia tribuerunt, rationabiliter iudicantes imperio et senatu urbem ornatam, aeque Romae senioris privilegiis frui etc.] At certe, subdit Baronius,801 si non aliunde canon suffulcitur, quam ex reddita ratione, nulla ex parte subsistente, ipsum necesse est penitus evanescere. Ubinam gentium quaeso praerogativa sedium, ex pulchritudine, vel amplitudine, vel dignitate civitatum a maioribus reperitur esse sancita, et non potius ex apostolorum successione, unde et ipsae sunt apostolicae nominatae et prae caeteris a Patribus exaltatae reperiantur?] Sed ubinam gentium reperit ipse Baronius

798 Epistol. 12.799 Epist. 37.800 Act. 16.801 Tom. 6., an. 451., numer. 133.

Page 140: De Republica 3

successionem apostolorum patriarchales ecclesias fecisse, si Caesareensis Ecclesia Hierosolymitanae, in qua et Christus et apostoli omnes episcopatum gesserunt, praelata est? Si tot sunt ecclesiae apostolicae, quae tamen patriarchales nunquam fuerunt? Et non potius observavit dignitatem trium civitatum Imperii Romani et occasionem curiarum in ipsis commorantium, negotiaque publica totius regionis agitantium, ecclesiasticos primatus tres illos insignes primos erexisse? Quod enim asserunt episcopi Concilium I. Constantinopolitanum celebrantes, Romanae Ecclesiae propter imperium civitatis patres privilegia reddidisse, non intelligunt hos patres Concilii Nicaeni (quod Baronius reprehendit), sed patres priores et illo concilio anteriores, qui eam invexerunt consuetudinem, quam postea Concilium Nicaenum approbavit et canone, reformatis abusibus, stabilivit. Habemus igitur unde maxime miremur dictum Benedicti 11. dum ait:802 Sancta Romana Ecclesia, quae disponente Domino super omnes alias potestais ordinariae obtinet principatum a Deo, utpote mater universorum Christi fidelium et magistra, quatuor patriarchales sedes instituit, inter quas, post ipsam Romanam Ecclesiam, Constantinopolitanam primum, Alexandrinam secundum, Antiochenam tertium et Hierosolymitanam quartum locum voluit obtinere ipsasque multis praerogativis et honoribus ac privilegiis decoravit.] Reservatque Rom. pont. electiones horum patriarcharum, quamdiu civitates ipsae schismaticorum, aut infidelium subsunt, aut suberunt ditioni. Bone Deus, quam exorbitans dictum, quam arrogans assertio, Romanam Ecclesiam quatuor patriarchales ecclesias instituisse! Et ineptae huiusmodi nobis pro sanctis oraculis obtruduntur!

XXII. Quaeres, quid igitur habent hi quinque patriarchae potestatis et iurisdictionis ecclesiasticae plus, quam alii simplices archiepiscopi et metropolitani; praeter hoc nudum nomen et dignitatis solius, ex antiquitate sedis, cum iure metropolitico excellentiam? Respondeo, sicut prima et illorum et consequenter aliorum post illos metropolitanorum institutio fuit, tum propter episcoporum ordinationes, tum propter eorundem, si errarent, correptiones; ita partim consuetudine, etsi non universali, partim commissione synodorum regionalium, partim earundem conniventia, partim patriarcharum usurpatione. Patriarchae ante omnia metropolitanorum sui patriarchatus ordinationem habuerunt, ut vel ipsimet illos ordinarent, vel alii de ipsorum tamen commissione. In canone sane paulo ante citato Concilii Chalcedonensis, ubi Constantinopolitanam sedem fecit patriarchalem, statim ei primum patriarchale ius explicavit: Ut in iis, quae in Ponto sunt et in Asia et in Thracia dioecesibus, metropolitanos solos, rursus autem et qui inter barbaros sunt episcopos praefatarum dioecesium ordinati a praedictae sanctisimae Constantinopolitanae sedis sanctissima Ecclesia.] Et in Romana Ecclesia eandem fuisse consuetudinem ex Gregorio vidimus superius cap. 5., numer. 40. Id tamen non fuisse perpetuum et constans ius omnium patriarcharum, facile ostenditur; tum ex iure antiquo et communi, quo metropolitani ab omnibus suis episcopis comprovincialibus debent, ut docui supra cap. 5., consecrari, tum ex Gregorii assertione,803 qui veterem morem esse fatetur, ut Mediolanensis metropolitanus ab episcopis suae provinciae consecretur, solum tamen suum ad id requiri ait assensum, quod iam cap. 5., nu. 40. explicavi. Tum demum, quia hanc potestatem universalem non tribuit Octava Synodus generalis, can. 17., patriarchis. De quo infra.

XXIII. Sed et in consecratione episcoporum simplicium invenio patriarchas conatos esse, ut partem haberent in toto suo patriarchatu, ut videlicet illi quoque a suis

802 Extrav. sancta Romana, de elect. in com.803 Lib. 2., ind. I1., epist. 31.

Page 141: De Republica 3

comprovincialibus, vel metropolitanis, sine ipsorum notitia et assensu non consecrarentur. Innocentius primus ad Alexandrum Antiochenum ita scribit:804 Itaque arbitramur, frater carissime, ut sicut metropolitanos autoritate ordinas singulari, sic et caeteros, non sine permissu conscientiaque tua, sinas episcopos procreari. In quibus hunc modum recte servabis, ut longe positos literis datis ordinari censeas ab iis, qui nunc eos suo tantum ordinant arbitratu, vicinos autem, si aestimas, ad manus impositionem tuae gratiae statuas pervenire. Quorum enim te maxima expectat cura, praecipue tuum debent mereri iudicium.] Hic apparet consuetudinem fuisse in provincia Antiochena, ut ipse patriarcha Antiochenus metropolitanos, qui in ipsius patriarchatu essent, metropolitani vero singuli suos suffraganeos ordinarent. Quod et Constantinopolitano praescripit Concilium Chalcedonense. Quia tamen idem Alexander putabat aliquid amplius circa ordinationes iuris habere Rom. pontificem in suo patriarchatu, ab eo per literas quaesierat instructionem, ut patet ex hac responsione. Quae addit patriarchae ultra ius ordinandi metropolitanos, ut sine ipsius consensu et licentia metropolitani non ordinent suos suffraganeos et in ipsius potestate esse, ut viciniores episcopos suorum metropolitanorum suffraganeos, si velit, ipsemet possit ordinare. Idque asserit Innocentius se respondere, postquam prius consuluerit ac revolverit Nicaenae Synodi autoritatem. In Nicaena tamen Synodo nihil tale reperitur et iam a me est clarissime ostensum, tum ex antiqua consuetudine, tum ex Nicaena Synodo, tum ex aliis conciliis et patribus, episcopos comprovinciales, aut per se ipsos, aut per suum metropolitanum omnes ordinationes peregisse. Metropolitani vero ordinationes, aut similiter eosdem comprovinciales per se ipsos, aut per suum primatem, seu patriarcham absolvisse, et quando vel metropolitanus, vel patriarcha ordinat episcopum, non propria autoritate sola id eos facere, sed nomine et consensu omnium episcoporum comprovincialium, iam est demonstratum. Innocentii itaque illa responsio stare non potest, nisi de illis episcopis loquatur, qui essent proprii patriarchae suffraganei. Provincias vero patriarcharum praesertim fuisse valde amplas, non est ambigendum, ut propterea et propinquos et remotos haberent suffraganeos. Hodie quoque multas tales cernimus et de his intelligendus est etiam Siricius, qui non multo praecessit Innocentium, dum ita statuit :805 Nemo extra conscientiam sedis apostolicae, hoc est primatis, audeat ordinare episcopum.] Hoc est non licere episcopis quibuscunque, etiam eiusdem provinciae, sine concursu seu consensu sui metropolitani, qualis est pontifex Romanus in provincia Romana, episcopum consecrare. Quod si velit hoc esse universale, etiam extra Romanam provinciam, ut nullus episcopus sine ipsius licentia etiam a proprio metropolitano consecretur, decretum hoc nullum erit, quia est contra canones, ac praesertim Nicaenos ; et Romanus episcopus non potest suam propriam iurisdictionem cum aliorum praeiudicio dilatare, ut suis locis a me ostenditur.

XXIV. Hanc certe necessitatem requirendi assensum patriarchae in ordinariis episcoporum ordinationibus, qui non sint proprii ipsius suffraganei, nulla lege reperies, aut consuetudine prisca stabilitam. Fuit aliquando in Oriente lex, seu potius privilegium,806 ne quis episcopus designetur absque sententia et autoritate episcopi Constantinopolitani; qua fultus Sisinius voluit Cyzicenis episcopum dare Proclum, illi tamen ea contempta antevertunt et Dalmatium monachum ordinant episcopum. Legem autem, inquit Socrates, propterea neglexerunt, quod Attico soli, uti illi putabant, nominatim autoritatem illam concederet. Proclus itaque prorsus exclusus a Cyzicenis,

804 Epist. 20.805 Epistol. 4.806 Socrat. lib. 7., cap. 18.

Page 142: De Republica 3

postea fuit factus episcopus Constantinopolitanus,807 factum vero Cyzicenorum merito obtinuit firmitatem, quia et canones et consuetudo ecclesiastica universalis erat, ut episcopi in propria provincia fierent et patriarchae aliorum metropolitanorum autoritatem in ordinatione episcoporum non turbarent, et sola ambitio Constantinopolitani, qui ad primatum orientis fuerat evectus, illud extorquere tentaverat et usurpare, sicut noster extorsit et usurpavit.

XXV. Iccirco suo quoque aliquid tale ab episcopo Lugdunensi, legato apostolico, tentatum cernens, tolerare non potuit, sed ad eum ita scripsit:808 Quod vero mihi scripsistis propter officium legationis vobis iniunctae, prius hoc ad notitiam vestram fuisse referendum, ut tunc eum (Aurelianensem) consecraremus, cum quod vobis bene placeret agnosceremus, quoniam sic praecepit Leo papa Anastasio Thessalonicensi episcopo legato suo, personale hoc fuisse intelligimus privilegium, non generale decretum.] Ubi enim Leo episcoporum ordinationes ad metropolitanos spectare disseruit, metropolitanorum vero ad episcopos comprovinciales, addidit:809

De persona autem consecrandi episcopi et de cleri plebisque consensu metropolitanus episcopus ad fraternitatem tuam referat, quodque in provincia bene placuit scire te, faciat, ut ordinationem rite celebrandam tua quoque firmet autoritas.] Item: De cuius (electi in metropolitanum) nomine ad tuam notitiam provinciales referant episcopi, impleturi vota poscentium, si quod ipsis placuit, tibi quoque placuisse cognouerint.] Quibus verbis videtur arctari et limitari potestas ordinaria metropolitani et episcoporum in ordinationibus suae provinciae antistitum, ut non nisi de licentia papae, vel eius legati, qui adsit in provincia, illae peragantur. Ivo itaque, qui cernebat hanc limitationem esse contra antiquissimam consuetudinem et contra canones, ne Leonem iniustae usurpationis argueret et iniquae definitionis, maluit pia interpretatione errorem lenire, quam decretum ipsum tanquam iniquum et Ecclesiae contrarium deprimere et respuere, molesteque insurrexit seque opposuit, ne papa potestatem ordinariam episcoporum provinciae et metropolitani in aliqua parte, ut tentabat, labefactaret. Ad vitandas tamen contentiones et submovenda impedimenta iniusta, ad consilium dicti legati non ad imperium recurtit pro electo Sennonensi illius provinciae metropolitano consecrando; ita tamen ut dictam consecrationem ab ipsis comprovincialibus episcopis fieri omnino velit. Sed quia, inquit, non est meum contentiose agere, – consulo solicitudinem vestram – cuius electio, si iusta vobis videbitur, ut nullas moras innectatis; si iniusta, qua lege differenda sit, vel cassanda, me et consuffraganeos meos, sic literis vestris instruatis, ut nec uni, nec alteri, sed omnibus hoc onus imponatis.] Certiorem patriarcham reddere post factam ordinationem episcopi, unionis, charitatis et communicationis gratia et si lex nulla praecipiat, insolitum tamen non est in Ecclesia, sed810 laudabile et merito factitatum; licentiam tamen a patriarcha expectare, nullus canon, nulla praecipit consuetudo; nam omnes canones, ut vidimus, solius proprii metropolitani et comprovincialium assensum in episcoporum ordinationibus postulant, non alterius. Et hoc tantum Siricium quoque voluisse mihi certum videtur.

XXVI. Altera causa instituendi metropolitanos fuit correptio episcoporum, ut non confuse ea fieret a quocunque, sed ex officio ab uno et non semper synodus in hoc gravaretur. Sicut igitur metropolitanus episcopos suos suffraganeos errantes

807 Ibid. cap. 39.808 Epist. 59.809 Epist. 88. 810 De elect., c. Cum terra.

Page 143: De Republica 3

corripere et corrigere debet et emendare, ita, si metropolitanus erret, sive in moribus, sive in iudiciis et actis suis, ne etiam in hoc synodus semper cum incommodo conveniat, a patriarchis voluit ecclesiastica consuetudo et lex metropolitanos emendari, nisi tam gravis sit causa et publica, praesertim fidei, ut totius regionis synodus; imo et oecumenica debeat convenire. Ita in Concilio Chalcedonensi, c. 9., statutum est,811 ut si adversus provinciae metropolitanum episcopus, vel clericus habet querelam, petat primatem dioeceseos, aut sedem regiae urbis Constantinopolitanae et apud ipsum iudicetur.] Ita quoque Bonifacius812 et Iustinianus.813 Et in octava synodo generali canon expressus ponitur de potestate patriarcharum et metropolitanorum, sub his verbis:814 Sancta et universalis Nicaena prior Synodus, antiquam consuetudinem iubet servari per Aegyptum et provincias, quae sub ipsa sunt, ita ut horum omnium Alexandrinus episcopus habeat potestatem, dicens, quia et in Romanorum civitate huiusmodi mos praevaluit. Qua pro causa et haec sancta et magna synodus, tam in seniori et nova Roma, quam in sede Alexandriae, Antiochiae et Hierosolymorum, priscam consuetudinem decernit in omnibus conservari; ita ut eorum praesules universorum metropolitanorum, qui ab ipsis promoventur, sive per manus impositionem, sive per pallii dationem episcopalis dignitatis firmitate accipiunt, habeant potestatem, videlicet ad convocandum eos urgente necessitate adsynodalem conventum, vel etiam ad coercendum illos et corrigendum, cum fama eos super quibusdam delictis forsan accusaverit.] Tum vero idem canon addit patriarchis potestatem synodum patriarchatus convocandi et metropolitanos obligat ad conveniendum aliam potestatem in patriarchis non agnoscit specialem.

XXVII. Scias porro815 primates et patriarchas aliquando idem significasse, nempe primos illos tres, aut quinque. Postea vero, quia hi quinque nimis amplas habuerunt sub se regiones et plura regna amplissima et a sua sede distantissima, in singulis regnis primates sunt instituti, qui plures adhuc sub se haberent metropolitanos, quamvis ipsi deinde, suo quisque patriarchae alicui ex illis quinque, subesse deberent. Sicut igitur Iacobum Hierosolymitanum primum episcopum Clemens in illis ipsi attributis epistolis ad eundem vocat episcopum episcoporum, nimirum suae provinciae, illum enim suae regionis supponit esse patriarcham (quod non erat verum tempore Clementis). Ita in Concilio Carthaginensi tertio Aurelius Carthaginesis, quia totius816 Africae primas erat: Ego, ait, cunctarum ecclesiarum (nimirum Africanarum), dignatione Dei, ut scitis fratres, solicitudines sustineo.] Et in Concilio Matisconensi 2. init., totius regni Galliae generali, Lugdunensis episcopus Priscus vocatur patriarcha, erat enim omnium primas, sub Romano tamen patriarcha, quamvis alii Arelatensi hanc tribuant dignitatem. Sed certe in praedicto concilio etam Arelatensis interfuit et nihilominus Lugdunensis praecedit et patriarchae nomine insignitus est, ubi omnes aderant totius regni metropolitani. Et Ivo817 Lugdunensem esse primae sedis episcopum, non diffitetur. Pari modo Brisuricensis818 et Aquilegiensis819 Gradensisque patriarchae vocantur et820 Gualbertum Cumanum

811 11., q.1., c. Si Cler.812 6., q. 4., c. Si inter.813 Novel.123., cap. 22.814 Can. 17. 815 Steph. 1., ep. 2. et Felix 2., ep. 1., c. 12.816 Leo 9., ep. 3., 4., Conc. Carthag. 3., c. 45.817 Epist. 236., 237.818 9., q. 3., c. Conquestus.819 Dist. 32., c. Erubescant.820 9., q. 3., c. Nunc vero.

Page 144: De Republica 3

archiepiscopum Stephanus vocat patriarcham. Ephesina quoque Ecclesia821

patriarchatum habuisse memoratur. Innocentius 3.822 in toto regno Suetiae Lundensem episcopum primatem facit, cui subsint alii eiusdem regni metropolitani. Alia exempla non desunt plurima huiusmodi primatum in Ecclesia, quamvis etiam tali nomine celebres aliqui metropolitani, quorum metropolis latissime se extendat, soleant insigniri, ut Mediolanensis et Aquilegiensis, licet sub se nullos habeant metropolitanos. Imo vero Basilius ad Ambrosium scribens gratulatur ei,823 quod a iudicibus terrae ad primam apostolorum ssedem sit translatus. Neque intelligo, cur Mediolanensem Ecclesiam primam vocet sedem apostolorum, nisi velit per apostolos Petrum et Paulum, post Romanam, Mediolanensem primam, uti praecipuam in Italia fuisse constitutam. Ita in Africa, quamvis unicus esset, ut monui superius, supremus primas Carthaginensis, Numidiae tamen metropolitanum Augustinus824 vocat primatem episcoporum in Numidi, ut iam facile confundantur ista nomina patriarcha, primas, archiepiscopus et metropolitanus.

XXVIII. Habent igitur patriarchae proprie dicti illud privilegium ex Concilio Chalcedonensi, ut metropolitanos iudicent et liberum sit gravatis a metropolitano, sive ad primatum regni, sive ad patriarcham supremum illius regionis, confugere.825 Et valde ridiculum est (ut alias plenius considerabo), quod maxima cum violentia conatur Nicolaus I., ut per primatem provinciae in decreto Chalcedonensi Romanus pontifex intelligatur. Cum tamen Gregor.826 id de proprio primate cuiusque provinciae intellexerit. Suis etiam locis agam similiter de quinque patriarcharum autoritate et privilegiis in conciliis cogregandis, statutis ecclesiasticis condendis iisdemque custodiendis, in rebus fidei decidendis, in ecclesiis omnibus protegendis et uniendis communioneque per ipsas patriarchales sedes, quasi per communem nodum827

consociandis et similibus.

XXIX. Si tamen vis audire compendio, quod sit munus et officium proprium patriarchae, audi Basilium Macedonem, Orientis imperatorem ut refertur in libro iuris Graecorum: Patriarcha, inquit,828 est imago Christi viva et animata operibus et verbis, in se ipsa veritatem exprimens. Scopus patriarchae propositus est, primum quidem, ut quos a Deo accepit, in pietate ac honestate vitae conservet. Deinde et omnes haereticos pro virili sua convertat ad rectam veritatis sententiam et unitatem Ecclesiae. Vocantur autem haeretici, tam legibus, quam canonibus, qui Catholicae Ecclesiae societate non continentur. Preterea ut infideles quoque claris et illustrissimis et admirabilibus factis suis stupefaciens imitatores fidei reddat. Finis patriarchae creditarum sibi animarum salus et Christo quidem vivere, mundo vero crucifixum esse ; propria patriarchae facultate docendi pollere atque erga universos, tam sublimes quam humiles, aequaliter absque animi contradictione semet gerere, ac mansuetum esse erga omnes se convenientes. Etiam in docendo et redarguendis contumacibus acrem, pro veritate aequi iustique conservatione proque pietate coram imperatore loqui non erubescere. Cum respublica ex partibus et membris ad similitudinem corporis humani constet, amplissimae huius maximeque necessariae partes sunt

821 Euagr. l. 3., c. 6.822 L. 1., epist. 419.823 Ep. 55.824 Brevic. coll. diei 3., c. 4. et de for. comp., ca. Sane.825 De off. Iud. ord., c. Domino.826 4., 2., q. 6., c. Decreto.827 Sozo., l., 7., 6., 9. et Theod. Stud. apud Bar., tom. 9., an. 821., nu. 38.828 Bar. to. 10., an. 886., n. 10.

Page 145: De Republica 3

imperator et patriarcha. Ideoque subditorum pax et foelicitas, tam animi ratione quam corporis est imperii atque pontificatus, in omni unanimitate consensus.] Ubi videmus generalem illam superintendentiam papae Romani et reliquorum compatriarcharum super universas ecclesias, inde bona ex parte pendere; quia, cum ad pacem et tranquillitatem omnium ecclesiarum maxime opera sit necessaria imperatoris, patriarchae vero in imperialibus civitatibus sedeant, in quibus aut imperator ipse, aut curia eius, aut praecipui quique et cum maxima potestate proconsules atque ministri adsunt, facile patet aditus, ad opem tuendis ecclesiis necessariam impetrandam. Atque hinc etiam ipsis patriarchis universalis imminet cura ecclesiarum. Ita tamen, ut interim, quae iurisdictionis sunt, sive in ordinandis, sive in iudicandis episcopis metropolitanis, quisque ipsorum intra proprios limites sui patriarchatus coerceatur; ea enim lex aeque omnibus patriarchis praescribitur in Concilio Nicaeno, ut nullus ipsorum in alienam irrumpat provinciam, imo ut, ne propriis quidem praeiudicium faciant metropolitanis, satisque esse debet unicuique patriarchae ut sit primus et supremus in sua ditione; indeque quilibet eorum possit, ut olim fuit in usu, summus pontifex appellari. Sic de Alexandrino loquens Leo adversus Timotheum Aelurum: Unde, inquit, cum in omni Ecclesiae membro et integrae fidei veritas et bonorum operum plenitudo quaeratur, quanto magis in summo pontifice debent utraque praecellere?

XXX. Siricius metropolitanos omnes vocat829 summos provinciarum antistites. Et episcopi Arelatensis porovinciae Leoni papae significant830 Ravennium eorum novum archiepiscopum ad summum pontificium provectum esse. De Antiochena Ecclesia scribit Cedrenus,831 postquam illa aliquamdiu summo pontifice caruisset, Theodorum quendam monachum fuisse ad illam sedem promotum. Et Theodorus Studita Alexandrinum patriarcham vocat832 Papam Beatissimum, Patrem Patrum et lumen luminum et verticem apostolicum. Inepte vero Baronius lumen luminum interpretatur, quod Romanus pontifex sit supremum lumen, caeteri vero patriarchae, non supremum lumen, sed lumen luminum; neque videt Alexandrinum hoc loco dici lumen luminum, non lumen luminis, nec de lumine. Ipse enim in sua provincia, hoc est in tota Aegypto, est lumen aliorum luminum suorum episcop. qui ab eo sunt erudiendi, sicut et Romanus est lumen luminum, suorum scilicet episcoporum. Utinam vero nostrum hoc lumen non sit iam adeo intensum, ut nimio suo fulgore, vel potius fulgure, minora lumina absorbeat ac penitus extinguat.

XXXI. Ac ne nimium glorientur soli patriarchae, praesertim noster Romanus, de titulo summi pontificis, sciant hunc olim titulum etiam episcopis simplicibus, qui ne metropolitani quidem essent, convenisse. Ita epistola quae dicitur Pontiani monet:833 Si peccaverint sacerdotes, a reliquis arguendos esse sacerdotibus et a summis pontificibus costringendos. Damasus quoque834 numerat quaedam episcoporum propria munia, ut per haec summos pontifices separet a chorepiscopis. Et Zosimus epistola 1. gradus numerat,835 quibus ad locum summi pontificis, id est episcopi, et ad summum pontificatum, id est episcopatum, possit clericus pervenire.

829 Epist. 1., ca. 15.830 Apud Bar., tom. 6., an. 450., num. 51.831 Baron. tom. 10., an. 970., nu. 1.832 Apud Bar., tom. 9., an. 817., nu. 31.833 Epistol. 1.834 Epist. 5.835 Dist. 59., c. Si officia. et dist. 77., c. In singulis.

Page 146: De Republica 3

Leo, dum et ipse separat episcopos a chorepiscopis,836 narrat officia, quae solis summis pontificibus debeantur. Et in Cocilio Agathensi837 metropolitani commemoratur potestas in convocandis suffraganeis, ad ordinandum summum pontificem, hoc est episcopum. Isidorus episcopum dicit838 pontificem maximum nuncupari. Bonifacius Mogunt. scribit839 Ecberto archiepiscopo, summi pontificatus infula praedito. Aliqua testimonia colligit etiam Baronius,840 eundem titulum summi pontificis simplicibus etiam episcopis confirmantia. Quanquam hunc titulum patres Concilii tertii Carthaginensis841 ex suis ecclesiis Africanis expunxerint vetuerintque, ne ullus primas eo uteretur.

XXXII. Quod si patriarchae quinque illi celebres inter se comparentur, nullam prorsus inter ipsos invenies, praeter solum ordinem dignitatis et praecedentiae, subordinationem, aut in potestate erga suos subditos disparitatem. Quamvis in iure se inter se ordinandi sint interdum, sed frustra digladiati, ut ostendam inferius, pares tamen esse omnes in patriarchali potestate, facile est demonstrare. Certe iure Divino iam probatum est omnes prorsus episcopos esse inter se aequales et has dignitates ac praelationes inter ipsos solo iure ecclesiastico esse institutas, et Ecclesiam aristocratice, non monarchice, gubernari; iure vero ecclesiastico constat patriarchas unumquemque propriis limitibus esse coercitos, neque posse quemquam ipsorum in alterius parochiam, seu patriarchatum irrepere, aut irrumpere, et unumquemque esse summum in suo patriarchatu primamque sedem obtinere; et quinque eos numerari paribusque perpetuo privilegiis ornari ac paribus legibus constringi, sed lib. 4. horum radicem exactius considerabo. Nunc subdo facta et exempla, ac dicta sanctorum, aequalitatem hanc inter patriarchas confirmantia.

XXXIII. Merito igitur in Concilio Constantinopolitano contra Anthimum celebrato,842 quartum capitulum in libello monachorum fuit propositum, ut Leonis Romani nomen in diptychis praedicetut, sicut Cyrilli Alexandrini nomen praedicabatur. Quia, inquiunt, aequaliter (in Chalcedonensi Synodo) pro statu orthodoxae fidei honorati sunt. Hic iam de more somniat Baronius843de legatione Cyrilli, sed inepte comparatur episcopus Romanus cum legato episcopi Rom. Sermo est de duobus patriarchis et utroque supremo, altero in Occidente, altero in Oriente ac utroque pro fide egregie laborante, ideoque ex utroque capite aequalitet honorantur. Sic Hieronym. quoque aliquando considerans duas has supremas sedes, in Occidente alteram, alteram in Oriente, eorumque episcopos aeque contra Origenis errores insurgenes et eos condemnantes, Anastasium et Theophilum, aeque utrumque extollit: Duos, inquit,844 Orientis atque Occidentis Trophaeophoros, alacri sequamur incessu. Vides ut eos pares facit et duces aeque ac victores, de damnatis Origenis erroribus trophaea ferentes.

XXXIV. Et quis melius atque ardentius paritatem hanc inter patriarchas defendit, quam Gregorius patriarcha Romanus? Is non potest ferre, ut

836 Epistol. 92.837 C. 35.838 Dist. 21., c. 1.839 Apud Baron., tom. 9., an. 731., num. 47.840 Tom. 5., an. 397., n. 61.841 Cap. 26.842 Act. 1., tom. 2.843 Tom. 7., an. 518., n. 27.844 Adv. Ruffin. Apolog. 3.

Page 147: De Republica 3

Constantinopolitanus se patriarcham universalem vocet:845 Quia si unus, inquit, patriarcha universalis dicitur, patriarcharum nomen caeteris derogatur. Excitatque Alexandrinum et Antiochenum, ut cum ipso resistant et simul proprium honorem tueantur, ne unus supra caeteros elatus caeteris patriarchatum eripiat. Cernebat enim patriarcham non posse esse illum, qui supra se alium patriarcham haberet et consequenter unumquemque patriarcham esse in sua regione ita supremum, ut nulli prorsus episcopo cuiuscunque tituli et eminentiae subiaceat. Rursumque ad Alexandrinum scribens paritatem hanc vel maxime profitetur. Est aliquid, inquit,846

quod nos erga Alexandrinam Ecclesiam quadam peculiaritate constringit et in eius amore proniores existere, speciali quodammodo lege compellit.] Quid vero hoc? An primatus supra ipsam et dominium universale? Nam sicut omnibus, inquit, liquet, quia B. Evangelista Marcus a S. Petro Apostolo magistro suo Alexandriam sit transmissus, huius nos magistri et discipuli unitate constringimur, ut et ego sedi discipuli praesidere videar propter magistrum et vos sedi magistri propter discipulum. Inter patriarchas ergo nulla superioritas, sed summa paritas, ac in sola charitate et amore mutua coniunctio. Et denuo ad eundem Alexandrinum et de eodem: Ille mihi, inquit,847 de Petri cathedra locutus est, qui super Petri cathedram sedit et, cum me specialis honor nullo modo delectet, valde tamen laetatus sum, quia vos sanctissimi, quod mihi impedistis, vobismet ipsis deditis. – Itaque cum multi sint apostoli, pro ipso tamen principatu sola apostolorum principis sedes in autoritate convaluit, quae in tribus locis unius est. Ipse enim sublimavit sedem, in qua etiam quiescere et praesentem vitam finire dignatus est ; ipse decoravit sedem, in qua evangelistam discipulum misit ; ipse firmavit sedem, in qua septem annis quamvis discessurus sedit. Cum ergo unius atque una sit sedes, cui ex autoritate divina tres nunc episcopi praesident, quicquid ego de vobis boni audio, hoc mihi imputo. Si quid de me boni creditis, hoc vestris meritis imputate, quia in illo unum sumus, qui ait:848 Ut omnes unum sint, sicut et tu Pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint. Patriarchales sedes Gregorius quoque ad Petri fundationem reducit, quod supra ad initium huius capitis impugnavimus, nihilominus pares eas facit, quia ab eodem apostolo Petro fundatae. Sensatissime tamen ad eundem patriarcham Alexandrinum iterum replicat, hoc pacto:849 Indicare quoque vestra Beatitudo studuit, iam se quibusdam non scribere superba vocabula, quae ex vanitatis radice prodierunt et mihi loquitur dicens, sicut iussistis. Quod verbum iussionis peto a meo auditu removere, quia scio, quis sum, qui estis ; loco enim mihi fratres estis, moribus patres. Non ergo iussi, sed quae utilia visa sunt indicare, curavi; non tamen invenio vestram Beatitudinem hoc ipsum, quod memoriae vestrae intuli, perfecte retinere voluisse. Nam dixi, nec mihi vos, nec cuiquam alteri, tale aliquid scribere debere et ecce in praefatione epistolae, quam ad me ipsum, qui prohibuit, direxistis, superbae appellationis verbum, universalem me papam dicentes, imprimere curastis. Quod peto dulcissima mihi sanctitas vestra ultra non faciat, quia vobis subtrahitur quod alteri plus quam ratio exigit praebetur. Ego enim non verbis quaero prosperari, sed moribus, nec honorem esse deputo, in quo fratres meos honorem suum perdere cognosco. Meus namque honor est honor universalis Ecclesiae. Meus honor est fratrum meorum solidus vigor. Tunc ergo vere honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur. Si enim universalem me papam vestra sanctitas dicit, negat se hoc esse,

845 L. 4., indic. 13., ep. 36.846 Lib. 5., indic. 14., epistol. 60.847 L. 6., indice 15., ep. 37.848 Ioan. 14.849 Lib. 7., indice 1., epistol. 30.

Page 148: De Republica 3

quod me fatetur universum. Sed absit hoc, recedant verba quae vanitatem inflant, charitatem vulnerant.] Et tamen Gregorius erga sibi subditos episcopos satis imperiosus esse solet et minax, sed quia parem sibi patriarcham agnoscebat, merito abstinet a praecipiendo et reiicit nomen oecumenici. Nam et alia data occasione negotium quoddam expellendi haereticos ex quodam monasterio dioecesis Alexandrinae, eidem patriarchae modestissime commendat et vix innuit, a praeceptione remotissimus. Haec, inquit,850 a nobis vobis indicata esse sufficat etc. Et initio sui pontificatus, dum ad omnes quatuor patriarchas scribit literas communicatorias seque eis commendat, haec habet:851 Dum enim nos vobis per orationis opem coniungimus, quasi ambulantes per lubricum vicissim nobis manum tenemus fitque ex magna provisione charitatis, ut eo singulorum robustius charitas praefigatur, quo in alterum alter innititur.] Et ei illi et ille eis pariter innititur ac de subiectione ipsorum ne verbum quidem, quos iam loco fratres vocarat, moribus patres, se ergo loco parem agnoscit cum compatriarchis, sicut reliquis episcopis se loco praecedere alias est professus.852 Locus vero est gradus dignitatis in Ecclesia ecclesiastico iure institutus, ut habes infra lib. 4. cap. 8. num. 43.

XXXV. Quid si aliquis patriarcharum, inquies, erret, a quo corrigetur, si omnes inter se pares sunt? Respondeo ita esse pares, ut tamen errantes a non errantibus corripi debeant, nam solo iure humano supra alios episcopos eminent, iure vero divino, non modo patriarcha patriarcham, sed quilibet episcopus quemlibet etiam patriarcham corripere potest et debet, ut iam exposui, ac potissimum synodus propria, et corripere potest et etiam deponere patriarcham, ut ostendam li. 8. Interim tamen decentissimum visum est Ecclesiae, ut patriarcha errans ab alio patriarcha corripiatur. Theodori Studitae dictum est:853 Ut si aberret unus e patriarchis, a caeteris eiusdem ordinis, inquit, quemadmodu divinus Dionysius tradit, correctionem admittat. Non enim in Ecclesia exactae sunt more saeculari iurisdictiones, sed omnes ecclesiae rectores unicum constituunt (ut iam saepius est a me declaratum in praecedentibus) corpus sacerdotum, in quo corpore singula membra de altero membro sunt solicita. Ita ut non modo manus et pedes serviant capiti, sed etiam caput et oculi pedi, vel manui serviant aegrotanti; quamvis inter episcopos non nisi iure humano alii sint aliis eminentiores; nam iure divino omnes aeque sunt, sive oculi, sive manus, ut vis, ministeriis a Christo applicati, ut lib. 1., cap. 1., num. 4. explicavi.

XXXVI. Haec tamen correctio et hoc refugium in nostro misero Occidente iam totum evanuit; alius enim patriarcha non adest, synodi vero sub Romano aut nullae sunt, aut sub iugo sunt. Nihilominus tamen contigit aliquando, ut Coloniensis et Trevirensis archiepiscopi, nimium a papa oppressi, quantum in ipsis fuit, ei in faciem restiterint et, ut se melius ab iniuriis tuerentur ad Constantinopolitanum et ad reliquos orientis patriarchas per literas confugerint. Rem narrat vetus Chronicon Francorum a Pitheo editum. Cum enim duo primates cum pluribus aliis episcopis in Metensi Synodo Lothario regi, iustis de causis, verisne an fictis, in matrimonii unius solutione et alterius contractione consensissent, fuerunt a papa Nicolao primo excommunicati et iudicio praecipiti etiam depositi. Insurrexerunt illi primum in papam illis verbis:854

Nicolao pontifici, Guntharius atque Teutgaudus (hi erant Coloniensis et Trevirensis

850 Lib. 10., ind. 5., epist. 54.851 Lib. 1., epist. 24.852 L. 2., ind. 10., ep. 57.853 Apud Bar., tom. 9., an. 823., n. 15. 854 Apud Bar., to. 10., an. 863., n. 31. et seqq. et Aventin, annal. Boior. lib. 4.

Page 149: De Republica 3

episcopi) patres episcopi et fratres coepiscopi ad te nos direxerunt et nos sponte ivimus consulere videlicet expleta generali legatione tuum magisterium super his specialiter, quae pariter, prout nobis visum fuit et adiicientibus notum esse potuit, iudicavimus autoritates rationesque, quas secuti fuimus scriptis ostendentes, ut tua sapientia perscrutatis omnibus quid inde sentires et quid velles, nobis paterno demonstrares affectu nosque fraterna charitate procurares et, si melius illud tua sanctitas inveniret, ut nos instrueres et doceres suppliciter obsecravimus, parati quicquid rectius et probabilius esset libenter amplecti. Sed nos per tres hebdomadas tuum exspectantes responsum, nihil certitudinis, nihilque doctrinae, nobis expressisti. Tantum quodam die in publico dixisti nos excusabiles apparere et innocentes, iuxta assertiones nostri libelli. Ad ultimum autem nos evocati, ad tuam praesentiam deducti sumus, nihil adversitatis suspiciantes. Ibique obseratis ostiis, facta more latrocinali conspiratione, ex clericis et laicis turba collecta et permixta, nos violenter inter tantos opprimere studuisti, longa scilicet intercapedine a nostris clericis et Laicis separatos; atque sine synodo atque sine canonico examine, nullo accusante, nullo testificante nullaque disputationis discretione dirimente, vel autoritate, vel probatione convincente, absque nostri oris confessione, absentibus aliis metropolitanis et dioecesanis, et episcopis et compatribus nostris, extra omnium omnio consensum tui solius arbitrio et tyrannico furore nosmet damnare voluisti; subito quadam sibi chartula et improvise porrecta, lectoris officium assumens, assistente lateri tuo Anastasio olim presbytero, ambitus damnato et deposito et anathematizato, cuius scelerato ministerio tuus praecipitatur furor. Ergo tuam pravam sententiam, a zelo rectitudinis alienam, iniustam et irrationabilem, canonicis regulis contrariam, nequaquam recipimus. Imo cum omni ritu fraterno, quasi nefas atque maledictum in frustra prolatum, contemnimus atque abiicimus tibique anathematizatorum et religionis sacrae abiectorum et contemptorum fautori et communicatori re vera communicare nolumus, contenti totius Ecclesiae communione et fraterna sociecate, quam tu arroganter te superexaltans despicis teque ab ea elationis tumore indignum faciens segregas. Igitur ex tuae levitatis temeritate propria tibimet sententia anathematis plagam inflixisti exclamans: Qui praecepta apostolica non servat, anathema sit; quae multipliciter violare et violasse dignosceris, divinas leges, simul et sacros canones calcans et, quantum in te est, evacuans, praedecessorum tuorum pontificum vestigia sequi nolens. Nunc ergo, qui fraudulentiam tuam et calliditatem experti sumus, indignationem quoque tumidumque potentatum agnoscimus, nihil tibi tuaeque superbiae cedimus, qua nos ad vota nostrorum, quibus fauces inimicorum obruere festinabas sentientes nos non tuos esse, ut retractas et extollis clericos, quos ut fratres et coepiscopos recognoscere, si elatio permitteret, debueras. Et haec tibi, nostri ordinis non inscii, nimirum tua improbitate compulsi, respondemus; non quasi ad illatam nobis contumeliam provocati, sed contra tuam iniquitatem ecclesiastico zelo accensi, nec nostrae utilitatis personam attendentes, sed omnem nostri ordinis universitatem, cui vim inferre conaris, prae oculis habentes.

XXXVII. Quid ad haec Baronius? Peiores gentilibus, Iudaeis, haereticis, schismaticis inclamat, Satanam in istis agnoscit, rabidos vocat, contumeliosos, refractarios, blasphemos, mendaces, arrogantes, iracundos, superbos, furiosos, plaustra de more convitiis plena in duos hosce archiepiscopos exonerat. Sed non oportuit occasionem iusto dolori in querulas cum acerbitate voces erumpendi , per summam iniustitiam et Scythicam barbariem truculentamque tyrannidem praebere. Quod si novum et insolitum et propterea admirandum visum sit Baronio, dum libere, sed iuste audit a duobus magnis episcopis Romanum pontificem ac merito obiurgari,

Page 150: De Republica 3

sciat novum quoque fuisse, ut Romani pontifices tam turpia tamque infanda, quae Phalaridem vix decerent, in suos collegas, confratres et comministros, nihil minoris dignitatis et autoritatis quam sit ipse, auderet (!). Sciat novum quoque fuisse et admodum rarum, ut nunc, ut inter episcopos a papatu iam tum oppressos, aliquis esset, qui debita cum libertate, plenus sancto zelo, contra nimiam viriliter insurgeret insolentiam. Sciat tales in omni fere aetate et, si non tam frequentes, nihil tamen minori zelo flagrantes, saepius paparum ingentes abusus increpasse, quorum aliquot colligere sequenti libro 4., cap. 8. conabor et plures libro 9., cap. 9. Sed neque hi duo archiepiscopi soli tunc fuerunt, socios enim contra illos papae nimios excessus855

Ravennatem quoque archiepiscopum Ioannem et fratrem eius Gregorium, nec non et Haganonem episcopum Bergomatem habuerunt. Quod si hodie quoque quatuor tales praelati episcopo Romano subiecti cum divina libertate errores papales in omni pene genere horribiles redarguerent, nae ille cristas inciperet submittere et Ecclesiam non tantopere scandalizaret. Suscitet Deus aliquot tales ad suae Ecclesiae liberationem et exaltationem. Hi porro ipsi duo archiepiscopi Germani (ut ostenderent se contra solum Nicolaum, non contra Ecclesiam Catholicam negotium habere, nec inde schismatici putarentur) soliciti de conservanda unione cum reliqua Christi Ecclesia et cupientes, ut alii patriarchae orientis errorem agnoscerent et reprehenderent patriarchae eorum collegae in occidente et suas querimonias synodice, et exemplar harum literarum, quas Nicolao exhibuerant, transmittunt ad Photium Constantinopolitanum, qui partim ipse ab eodem Nicolao ictus, partim his queremonijs duorum maximorum in Germania episcoporum motus, tractare coepit cum aliis orientis patriarchis de congreganda synodo orientali, ad tot turbas occidentalis papae sedandas et comprimendas deditque Encyclicam, in qua, quod spectat ad duos praedictos archiepiscopos, haec habet.856

XXVIII. Ex partibus enim Italiae synodica quaedam epistola ad nos allata est, sexcenta continens mala et delicta, quae adversus proprium ipsorum episcopum illi, qui Italiam incolunt, conqueruntur; sexcentas etiam obtestationes, cum magna irae Dei comminatione, nobis adhibent, ne ipsos praetermittamus, ita misere perditos et tanta et adeo gravi tyrannide oppressos. Sacerdotales praeterea leges et omnes ecclesiasticas regulas conculcatas narrant, quae iam diu quidem a monachis et presbyteris inde aufugientibus ad omnium aures devenerunt, inter quos Basilius fuit et Zosimus et Metrophanes et cum ipsis alii multi, qui huiusmodi tyrannidem deplorabant et ad ecclesiarum defensionem in nos vocabant multis cum lacrymis. Nunc vero, ut superius dixi, diversae literae diversorum inde venerunt, huiusmodi tragoediae sexcentorum malorum plenae, quarum exempla iuxta eorum preces et obtestationes (ad universas enim patriarchales sedes illas dari cum horrendis obtestationibus nos rogarunt, ut ipsaemet literae, cum legentur, manifestum vobis facient) his nostris literis adiecimus, ut de his rebus etiam S. universali synodo in Domino congregata, quae placuerint Deo communi sententia confirmentur et magna pax Ecclesiae Christi restituatur. Nec enim solam vestram beatitudinem ad hoc advocamus, verum etiam ad alias patriarchales et apostolicas sedes, ex quibus quidem alii iam adsunt, alii vero brevi affuturi expectantur. Atque hic facto ipso verum esse vides id, quod dictum Studitae continebat, ut patriarchae errantes ab alijs patriarchis corripi debeant, moneri et emendari.

855 Anast. Bibliot., apud Baron. 16., n. 31.856 Baro. ibidem, num. 46.

Page 151: De Republica 3

XXXIX. Quaeret quispiam, num hierarchia haec ecclesiastica, ita tandem terminetur in illos quinque patriarchas, ut nulla prorsus sit ecclesia, praesertim metropolitana et primatialis, quae uni ex his quinque non subsit, iure patriarchali, patriarchis? Respondeo posse ex actis potissimum Concilii generalis Ephesini huius quaesiti peti solutionem, quod Nicaeni magni tantaeque in Ecclesia autoritatis Concilii mentem optime est assecutum et interpretatum. In Nicaeno enim habemus, neminem ex patriarchis posse in alterius, non modo patriarchae, sed ne metropolitani quidem provinciae quicquam suae potestatis exercere; sed unamquamque metropolim, etiam si non sit patriarchalis, suis debere frui priuilegiis, ut capite 12. infra explicabo. Si qua igitur metropolis erat tempore Concilii Nicaeni, in quam nullus patriarcha ius haberet, ea procul dubio nulli suberit patriarchae, sed ille metropolitanus supremus erit absolute, non minus quam quilibet patriarcha. Ita, inquam, Concilium Ephesinum declaravit.857 Primas enim Constantiensis Cypri de Antiocheno patriarcha conquestus, quod vellet Cypri ecclesias suo patriarchatui subiicere, cum probasset Antiochenum nunquam quicquam iuris habuisse in Cypri ecclesias, libet ab ipso Antiocheno et consequenter ab omni alio patriarcha declaratus est, ita ut ipsius ordinationem soli peragerent Cypri episcopi ipsius suffraganei. Atque haec ei libertas inde maxime est confirmata, quod Nicaenus canon unumquemque metropolitanum liberum esse velit a patriarcharum oppressione, qui ad eorum non spectet ordinationem et extra eorum patriarchatum sit collocatus. Quod igitur de Cypri ecclesiis in hoc concilio statutum est, ut nulli subsint patriarchae, nisi suo proprio primati Ecclesiae Constantiensis episcopi; idem de caeteris quoque iudicium esse debet, quaecunque olim nulli ex his subfuerit patriarchis. Tales vero erunt metropoles omnes, quae neque sunt ex primis magnis trium illarum patriarchalium primatum sedium provinciis avulsae, neque earum missionibus fundatae. Sic Aethiopicas ecclesias nulli horum patriarcharum subiectas invenio, sed proprio tantum patriarchae. Sic Persidis, sic Indicas et alias extra Romanum Imperium a viris apostolicis et episcopis, privata eorundem opera, aut privatorum episcoporum missione, Christo acquisitas, erectas et constitutas. Talis fuit aliquando etiam Bulgaria, ut propterea tam acris tamque molesta, nec brevis fuerit concertatio inter Romanum pro ipsa et Constantinopolitanum patriarchas. Cum enim nuper fidem CHRISTI acceperit et non ex ullius patriarchae missione, ad neutrum spectare debebat. Quia tamen eguit episcopis eorum ordinatotibus, iis subiici debuit, sive ii Romani fuerint, sive Graeci, de qua contentione aliquid inferius et postea aliis locis.

XL. Imo vero etiam provinciae, seu ecclesiae, quae iure aliquo patriarchali iam suo subiectae sunt aliquo modo patriarchae, facile et citra schisma ab uno patriarcha ad alium desciverunt interdum, aut deflexerunt. Cum enim subiectio haec tota sit puri iuris humani positivi, ut iam est explicatum, dummodo non fiat schisma, sed unitas Catholica cum tota Ecclesia universali conservetur, nihil interest sub uno ne, an sub alio Catholico tamen patriarcha seu primate, aut metropolitano et in unione totius Catholicae Ecclesiae perseverante aliqua provincia seu ecclesia consistat; ubi praesertim aliqua non irrationabilis adsit causa, vel emergat occasio. Ita episcopi, imo et plebes ac clerici ecclesiarum sub Aquilegiensi metropoli positarum defectionem a dicta metropoli minantur, si in illa difficultates aliquas circa episcoporum ordinationem reperiant. Sic enim ad Imperatorem Mauritium scribunt:858 Suggerimus, pie dominator, quia tempore ordinationis nostrae unusquisque sacerdos in sancta sede Aquilegiensi cautionem scriptis emittimus studiose de fide ordinatoris nostri, nos

857 Acta Concil. Ephesin. append. 1. tom. 2., cap. 4. edit. Pelt.858 Apud Baron., tom. 8., an. 500., n. 42.

Page 152: De Republica 3

fidem integram sanctae Reipublicae servaturos; quod ipse novit Dominus nos fideliter toto corde et servasse et hucusque iugiter conservare. Si conturbatio ista et compulsio piis iussionibus vestris remota non fuerit, si quem de nobis, qui nunc esse videmur, defungi contingeret, nullus plebium nostratrum ad ordinationem Aquilegiensis Ecclesiae posthac pateretur accedere. Sed quia Galliarum archiepiscopi vicini sunt, ad ipsorum sine dubio ordinationem accurrent et dissolvetur metropolitana Aquilegiensis Ecclesia sub vestro imperio constituta, per quam, Deo propitio, ecclesias in gentibus possidet, ut quod ante annos iam fieri coeperat et in tribus ecclesiis nostri Cocilii, id est Bremensi, Triburiensi et Augustana, Galliarum episcopi constituerant sacerdotes, et nisi eiusdem tunc Divae memoriae Iustiniani principis iussione commotio partium nostrarum remota fuisset, pro nostris iniquitatibus pene omnes ecclesias ad Aquilegiensem Synodum pertinentes Galliarum sacerdotes pervaserant. Haec de mutatione metropolis.

XLI. De mutatione vero patriarchae exemplum habemus, non modo in Bulgaria, pro qua tantopere certatum est, ut patebit inferius, sed etiam in mea Dalmatia, quae tempore Ioannis VIII. posthabito Romano pontifice Constantinopolitano adhaeserat patriarchae. Quia nimirum Graecorum Imperium Dalmatiam quoque tunc obtinebat. Hinc illae humiles ferme preces, quibus Ioannes papa Nonensem electum enixe, imo et submisse rogat,859 ut ab ipso et non ab alio, hoc est, non a Constantinopolitano, accipiat consecrationem. Et ad reliquos Dalmatiae praesules et civitates scribens monet: Ut more, inquit,860 praecessorum vestrorum ad sedem beati Petri apostolic reverti studeatis; quatenus inde summi honorem sacerdotii et totius institutionis ecclesiasticae formam sumatis, unde parentes ac praecessores vestros melliflua sanctae praedicationis et doctrinae apostolicae potasse fluenta recolitis. Reminisci namque debetis, quanta eosdem praecessores vestros prospera evidentissime comitabantur, quando ad limina Petri coelestis regni clavigeri devoto pectore, quasi proprii filii confluebant et quanta postomdum hucusque sustinueritis adversa, cum ab ea vos quasi alienos separare non dubitastis. Quapropter vos plurimum diligentes, non ea quae vestra, sed vos quaerentes, paterna benignitate movemus atque hortamur, ut, sicut diximus, ad gremium sanctae Romanae Ecclesiae matris vestrae redire ovanter attendatis; ut electus a vobis canonice archiepiscopus, una cum vestro omnium consensus et voluntate ad nos veniens gratiam episcopalis consecrationis sacrumque pallium a nobis, more pristino, incunctanter percipiat; ut gratiam et benedictionem sancti Petri ac nostram habentes a malis omnibus liberi et bonis universis repleti et hic in praesente saeculo gaudeatis et in futuro cum Domino sine fine procul dubio exultetis. Porro si aliquid de parte Graecorum, vel Sclavorum, super vestra ad nos reversione, vel consecratione, aut de pallij perceptione dubitatis, scitote pro certo, quoniam nos, secundum sanctorum Patrum decessorumque nostrorum pontificum statuta, vos adiuvare autoritate curabimus. In hac Dalmatiae ab ipso defectione papa nullum schisma agnoscit.] Sane in disputatione legatorum Romanae Ecclesiae cum vicariis orientalium patriarcharum pro Bulgaria potissima ratio Romanorum, quae secundo loco ponitur, est:861 Quia, inquiunt, Bulgares, qui iure gentili sibi patriam subrogantes eam per tot annos retinent, quod coeperunt sedis apostolicae semet patrocinio ordinationique specialiter committentes, nobis debent, nec immerito subiici, quos ultronea voluntate magistros elegere.] Audis in potestate ipsius nationis fuisse se cui magis placuerit patriarchae subiicere. Hac ratione multae

859 Epist. 183.860 Epist. 190861 Anastas. in. Hadria. 2.

Page 153: De Republica 3

ecclesiae orientales, ut Dardaniae et Illyrici, quae citra controversiam Constantinopolitano suberant patriarchae, occasione haeresium seu schismatum illo derelicto Romano se subiecerunt. De quibus Hormisda ad Avitum Viennensem sic scribit:862 Ut autem, quae sint partium earum studia, possitis agnoscere, plures Thracum, licet persequentium incursibus atterantur, in nostra tamen communione persistunt, scientes fieri fidem per adversa clariorem. Dardania et Illyricus vicina Pannoniae, a nobis quod iam fecimus ubi necessarium fuit, ut sibi episcopi ordinarentur, expetiit. In tantum se a consortio perditorum separare gaudentes, ut remedia quaererent, dummodo commune cum transgressoribus nil haberent.] Communionem tantum cum Ecclesia Romana quaerere et obtinere non est se ei subiicere, sed tantum cum illa coniungi et illi in unitate catholica uniri et sociari. At vero etiam ordinationem ab illa expetere est prorsus ei se iure primatiali, seu patriarchali supponere; iam enim ostendi primam et maximam patriarcharum potestatem esse circa ordinationes. Nota papam approbare, si proprius patriarcha ex causa purioris fidei deseratur.

XLII. Habeant igitur singulae ecclesiae proprium episcopum Catholicum, fide et charitate cum universo Catholicorum episcoporum coetu et consequenter cum tota Ecclesia Catholica colligatum, et ipsae cum eadem sint colligatae et hoc eis ad salutem aeternam est necessarium. De patriarcha non est, cur sint admodum solicitae, sive uni, sive alteri, sive etiam ex illis quinque nulli subsint. Habere enim unum ex his patriarchis sibi praelatum, non est de necessitate salutis, ut iam vidimus. Prima enim horum patriarcharum institutio fuit tota ecclesiastica, solius consuetudinis et iuris positivi, ad confusiones regiminis ecclesiastici evitandas, et essentialiter vere ac proprie patriarcha aliud non est ex primaevo ortu suo, nisi metropolitanus. Ac propterea modo provinciaae omnes Christianae suum quaeque habeant metropolitanum et ad summum primatem toti penitus regiminis ecclesiastici necessitati plenissime occurritur; ita ut neque ad ordinis hierarchici dispositionem patriarcha sit absolute necessarius et iam ostendimus in Ecclesia Catholica fuisse et esse provincias, quae nulli subsint ex his magnis patriarchis. Vidit profecto ipsa sancta Ecclesia hanc primorum et supremorum patriarcharum paucitatem et incommodam esse ipsimet ecclesiastico regimini et etiam pernitiosam; incommodam quidem, quia in nimis magnis nimiumque patentibus regionibus et a se remotissimis unus patriarcha in iis, quae ad patriarchalem spectant superintendentiam, commode non potest satisfacere; ideoque sicut initio in ipsa infantia convalescentis Ecclesiae non unus, sed tres, ut vidimus, sunt instituti, ita subsequentibus temporibus additi sunt duo, Constantinopolitanus et Hierosolymitanus. Perniciosam vero, quia illi inter se de primatu digladiari coeperunt, ut se ad monarchiam reducerent, quam semper et Christus a sua Ecclesia, ut iam docui, amovit; et ipsa Ecclesia est abominata ac propterea adeo laboravit, tum in Concilio Nicaeno, tum etiam in primo Constantinopolitano, ut patriarchas ipsos ad suos limites revocaret et intra eos eosdem contineret.

XLIII. Idem porro incommodum eandemque perniciem cum nostris temporibus vel maxime tota nostra Ecclesia Occidentalis patiatur, cuius cum unicus fuerit patriarcha, ad absolutam tyrannidem ille pervenit, cum tanto damno, tanta ignominia, tanta confusione ecclesiasticae Reip. tantaque rerum omnium, et divinarum et humanarum, perturbatione, profecto nullum dubium est nunc longe maiorem esse et opportunitatem et necessitatiem, quam olim fuerit, aut saltem nihil

862 Ep. 10.

Page 154: De Republica 3

minorem, ut subtractis aliquot provinciis huic nimium magno patriarchae Romano ali patriarchae veri, re et nomine, non solo nomine, ut iam vocantur aliqui, multiplicentur. Atque hoc pacto per synodos nationales ipsi patriarchae instituantur, pro suo iure et plena potestate ecclesiastica, quam habent ipsae synodi. Licut profecto Cypro sub solo suo Constantiensi primate esse nullique subdi ex primis hisce patriarchis; licut Persidi, Aethiopiae, Indis et tot alijs extra Romanum Imperium ecclesiis non esse sub ullo ex his patriarchis, sed proprios habere; licut Bulgariae, Dalmatiae, Dardaniae, Illiyrico, ut etiam ostendi, subtrahere se suo patriarchae ex causa legitima et alteri iure tantum patriarchali se subijcere (qui enim suo dimisso Constantinopolitano adhaeserunt Romano, non nisi tanquam patriarchae, et in iis solis, in quibus Constantinopolitano subiiciebantur, se ei submiserunt; mutarunt patriarcham, non papam universalem suum priorem patriarcham agnoscebat.) Licuit eodem pacto nostris diebus Ruthenis aliquot episcopis, eodem Constantinopolitano derelicto, Romanum amplecti, de quibus agam lib. 4., cap. 10., n. 69., 71. Licuit similiter vestro saeculo Moscoviensi archiepiscopo, Russiae primati, a Constantinopolitano, cui olim subiiciebatur, se liberare et independentem se efficere illius regionis primatem, qui a duis duntaxat consecretur metropolitanis, quod est plene patriarcham. Cur non idem licebunt nunc multis regnis Christianis, sive alteri se subiicere, quem vicinum et commodum habeant, sive si neque commodum neque vicinum habeant, unum ex propriis assumere eumque patriarcham sibi plene praeficere? Sic commode admodum et opportune posset tota Ecclesia Gallicana suum primatem Lugdunensem, aliumve plene patriarcham summum agnoscere. Sic Hispaniae Toletanum, sic Anglia, Scotia, et Hibernia Cantuariensem, sic Germania Moguntinum, vel alium, sic Hungaria, Croatia, Sclavonia, Bossina Strigoniensem, sic Polonia, Livonia, Russia etc. Vilnensem, sive alium; sic Dalmatia et Histria Venetum, sic Venetorum ditio in Italia Aquilegiensem, sic ducatus Mediolanensis et Pedemonatana regio, ac Rhoetii Mediolanensem. Reliqua Italia et Sicilia, Corsica atque Sardinia Romanum; et sic de aliis.

XLIV. Hinc summa oriretur ecclesiarum pax et unio, civilium quoque rerumpublicuarum et regnorum quies et utilitas incredibilis; non exhaurirentur pecuniis regna; proprii et nativi pastores ecclesias regerent et beneficia ecclesiastica filii proprii et non exteri possiderent; fidelitas ecclesiasticorum suo et non alieno principi tota inserviret; et ipsimet Christiani principes monstrosi illius papatus, iam ipsis quoque facti tremendi, iugum excuterent; ecclesiae reformatae, deposito hinc omni papatus timore, regimen per episcopos et ritus multos puros et pios cum fructu incredibili fidelium plebium et maximo reformationis incremento revocarent; Ecclesia vero universalis in fide, religione, pietate et summa unione egregie floreret et ad primarium statum reduceretur, quando illa erat episcopatus unus, concordi episcoporum numerositate diffusus, cuius quisque in solidum suam partem teneret et gubernaret. Falsum enim est unionem Ecclesiae Catholicae in unitate rectoris visibilis consistere. Una enim Ecclesia est (ut ostendi in praecedentibus et ostendam in sequentibus) per concordiam dogmatum et fidei, per charitatem inter omnes episcopos et per eandem pietatis professionem. Atque hoc est de necessitate salutis, ut nimirum episcopi omnes cum suo metropolitano, metropolitani omnes et cum suis episcopis et inter se et cum suo primate, hoc est patriarcha, et patriarchae omnes inter se et cum omnibus metropolitanis et episcopis, in fundamentali fide et religionis catholicae puritate plene consentiant, cum perfecta inter ipsos et cum tota Ecclesia universali communione. Et consequenter de necessitate salutis est, ut unaquaeque ecclesia cum patriarchis omnibus Catholicis et Ecclesiae Catholicae unitis plene communicent.

Page 155: De Republica 3

Subdere vero se iurisdictioni alicuis ex his quinque patriarchis summis, qui nunc sunt, non est de necessitate salutis, ut est ostensum, imo neque de necessitate recti ordinis, qui multo rectior esser si unumquodque regnum suum haberet proprium intra se plenum patriarcham, ut monebam.

XLV. Quis vero est patriarcharum ordinator? Si ambitio nimia et cupido dominandi patriarchas aliquos interdum transversos non egisset, frustra id nunc quaererem. De ordinationibus enim et electionibus omnium episcoporum regulae generales sunt iam a me propositae et expositae. Docuique metropolitanos omnes ordinario iure a suis episcopis post legitimam cleri et plebis electionem ordinari. Haec vero regula maxime in patriarcharum electione locum habet, qui supra se neque metropolitanos cognoscunt, neque patriarchas. Alexandrinum quidem, Antiochenum, et Hierosolymitanum constat passim in historiis et conciliis a suis episcopis, praesertim metropolitanis, ne magna episcoporum aliorum turba concurrat, fuisse ordinarie consecratos, neque ullum certum et determinatum, quod viderim, habuerunt consecratorem. Sane de Alexandrino in specie Aegyptii episcopi ad Leonem imperatorem scribunt,863 sanctis Patrum regulis praecipi et antiqua consuetudine Aegypti tradi, omnem synodum orthodoxam illum eligere et sedi Marci praeficere. Romani tamen patriarchae consecratorem, sed post legitimam electionem, ex consuetudine antiqua invenio esse de proximo episcopum Ostiensem, non sine aliorum circumvicinorum episcoporum concursu idque fatetur Augustinus864 in Marco primo. Similiter ordinarium consecratorem Constantinopolitani invenio865 olim fuisse episcopum Heracleensem, cum aliis tamen circumvicinis. Id vero consuetudine introductum esse quis dubitet, synodis etiam ipsis propriarum provinciarum id approbantibus, ad dissensiones evitandas, ne pro hac re inter se episcopi decertarent? Et qui ordinant plene et proprio iure patriarcham, iidem etiam illum deponunt ex causa, vel vi intrusum expellunt, ut dicetur lib. 8. et patet ex facto Alexii patriarchae Constantinopolitani,866 qui metropolitanis ad ipsius depositionem coniurantibus non negavit eos hanc habere potestatem, sed callide ab hac eos dimovit cogitatione, obiectans prius esse abdicandos multos ex ipsis, quos ipse consecrarat et imperatores, quos coronaverat, anathematizandos, si ipse fuerit in eam sedem intrusus.

XLVI. Invasit tamen aliquando Alexandrinum patriarcham illa ambitio, ut ipse tanquam primus Orientis ex antiquo iure patriarcha, primum ex privilegio, nimirum Constantinopolitanum consecraret. Quia enim in odium Gregorii Nazianzeni ad episcopatum Constantinopolitanum postulati Petrus Alexandrinus cum suis Aegyptiis episcopis seditiose Maximum Cynicum ordinarat, hoc malo exemplo postea etiam, exautorato per Concilium primum Constantinopolitanum Cynico, Aegyptii ius sibi acquirere conati sunt huius consecrationis. Nam, ut rursus impedirent eundem Gregorium, iam ipsis absentibus in ea sede per synodum, actore potissimum Meletio Antiocheno, collocatum, eius promotionem ut illegitime factam coeperunt arguere; siquidem867 Timotheus Alexandrinus id ad se spectare contendebat; eo quod et Petrus praecessor eius Maximum ordinasset et tantum effecerunt suis turbis, ut Gregorius se sponte abdicare tandem statuerit. Ac paulo post, mortuo Nectario, qui Gregorio fuit subrogatus,868 Theophilus Alexandrinus, ut Isidorus ei succederet, plurimum laboravit; 863 Post Concil. Chalced.864 Supr. c. 5., n. 7. et liber de Romanis Pontificibus.865 Baron. tom. 3., an. 306., n. 31.866 Apud Baron., tom. 11., an. 10., n. 4.867 Baron. tom. 4., an. 381., num. 53.868 Socrat. l. 6., c. 2.; Sozom. lib. 8., cap. 2. et Pallad.in vit. Chrysost.

Page 156: De Republica 3

vicerunt tamen illi, qui Ioannem Chrysostomum in illo throno videre cupiebant. Sed hi omnes fuerunt conatus ambitionis, non iuris ullius executio, ideoque nihil tandem obtinuerunt.869 Mennas quoque postea ab Agapeto Romano fuit in patriarcham Constantinopolitanum consecratus, sed id honoris ei praesenti episcopi, legitimi consecratores, tribuere voluerunt; sed non propterea Romani pontifices post ipsum ullum Constantinopolitani episcopi consecrandi ius praetenderunt.

XLVII. Sed et Constantinopolitanus Antiocheni ordinationem sibi arrogare interdum non dubitavit. Quid enim et quam male attentarit Anatolius, habemus ex Leone acriter factum arguente. Sic enim ad eundem scribit Anatolium:870 Post illa itaque ordinationis tuae non culpata principia (quia871 a Dioscoro haeretico in locum Flaviani perperam depositi suffectus est) post consecrationem Antiocheni episcopi, quam tibimet contra canonicam regulam vindicasti, doleo etiam in hoc dilectionem tuam esse prolapsam, ut sacratissimas Nicaenorum canonum constitutiones conaretis infringere etc.] Statimque in privilegium nuper Constantinopolitanae sedi, in Concilio Chalcedonensi, autore ut putat ipso Anatolio confirmati, quo Romanae sedi Constantinopolitana aequatur, vehementiori declamatione Leo digreditur. Succensebat enim satis iusto vehementius, quod ipse Constantinopolitanus Anatolius Antiochenum ordinasset, quia videlicet tali ordinatione putabat Anatolium suum primatum nuper confirmatum voluisse exercere. Replicat easdem querelas ad Martianum imperatorem et ad finem de hac ordinatione Antiocheni haec habet:872 Consulat paci (Anatolius), neque sibi aestimet licuisse, quod Antiochenum sine ullo exemplo, contra statuta canonum, episcopum ordinare praesumpsit.] Non erat tamen, cur ex hac ordinatione semel tantum et incidenter, ex occasione fere necessaria facta, Leo tantopore excandesceret. Ordinare enim patriarcham non supponit necessario in ordinatore superioritatem ac praelationem; nam et Heracleensis ordinat, seu consecrat nomine synodi, ut dixi, Constantinopolitanum et Ostiensis Romanum, neque in hoc Nicaeni, aut ulli alii canones violantur, modo ordinator non subiiciat sibi ordinatum; neque per actum ordinationis ordinator praetendat ecclesiam illam ese suae dioecesi subiectam. At nullus patriarcha alium patriarcham consecrando praetendit illum expatriarchare et sibi subiicere, neque unquam Constantinopolitanus patriarcha in animo habuit suo patriarchatu alios destruere et absorbere, sed ad privilegia patriarchalia aspiravit, Romanae Ecclesiae privilegiis persimillima. Quae vero illa sint, Theodorus Balsamon explicat,873 producto edicto donationis Constantini, et sunt pure humana, non proprie ecclesiastica, ut lib. 4. explicabo (in quo de cardinalibus quoque commodius erit agendum; sunt enim cardinales Romanae Ecclesiae clerus; ne mireris igitur quod ipsis in hierarchia ecclesiastica locum peculiarem non dederim, soli enim episcopi eam, quam hoc libro consideravi hierarchiam conficiunt, ut est ostensum.) Solo quoque loco Constantinopolitanus, et dignitate ac praecedentia, non dominio, aut iurisdictione in alios, post Romanum supra patriarchas orientales ut collocaretur obtinuit. Hoc vero non est alienam parochiam invadere, sed ad parem honorem evehi, salvo tamen aliarum sedium proprio honore. Et in hoc non tam patriarchae ipsi Antiocheno eiusque iuribus patriarchalibus, quam episcopis illius provinciae facta fuit aliqua iniuria, quos Nicaeni canones faciunt ordinarios sui primatis ordinatores, alieni vero episcopi non debent alienae provinciae episcopum ordinare, nisi vocati id faciant et

869 Synod. Constantin. sub Menna. et Agapet. epist. 5.870 Epistola 56.871 Liberat. Brev. capite 22. et Euagr. lib. 1., capite 10.872 Epistola 57.873 In Nomocan. Phot. cit. 8., c. 1.

Page 157: De Republica 3

rogati. De evectione Cathedrae Constantinopolitanae ad privilegia patriarchalia agam pluribus, lib. 4., cap. 4.

XLVIII. Anatolium imitatus postea Acacius, eiusdem sedis Constantinopolitanae episcopus, et ipse rursus ordinationem Antiocheni sibi assumpsit patriarchae, et quamvis ex legitima causa id imperator Zeno ita fieri iusserit, ad vitandas dissensiones et turbas Antiochenas, non ad usurpandum ius alienum, Simplicius tamen id aegre tulit, tanquam contra canones factum; qui iubent ut primates a propriis episcopis ordinentur, cavitque diligentius, ne id ab aliis traheretur in exemplum scribitque hoc pacto ad Zenonem:874 Et quoniam seditiones Antiochenas, religiosissimo proposito sedandas, non aliter existimastis, nisi praeter praeiudicium venerandi illius Concilii Nicaeni apud Constantinopolim iisdem petentibus ordinaretur antistes; quod in eius tantummodo persona sic memorastis assumptum, ut deinceps secundum definitiones patrum orientali synodo creatio Antiocheni pontificis reservetur, nec haberi loco vultis iniuriae, quod dissesionis gratia factum est auferendae. Tenet hanc pietatis vestrae B. Petrus Apostolus sponsionem et Christianissimi fidelissimique principis mentem in haec verba iurasse, quod posthac in Antiochena urbe, veteri more servato, a comprovincialibus suis episcopis ordinetur; ne, quod nunc frater et coepiscopus meus Acacius nobis est iubentibus executus, in usum poteritatis veniat et statuta patrum, quae praecipue praestitistis, illaesa confundat. Unde quae a vobis amore quietis sancte et religiose sunt ordinata, reprobare non possumus, ne status Antiochenae Ecclesiae sub nostra dubitatione videatur ambiguus, praecipue cum is qui legitur ordinatus, testimonio Clementiae vestrae et tanta sit praedicatione subnixus, ut in eo praeter horum vulnerum dolorem posito, possimus et Ecclesiae quae illum meruit, gloriari.

XLIX. Ad Acacium quoque ipsum ita scripsit:875 Quamvis proficeret ad quietem, quod Christianissimi principis iussione, vel sine praeiudicio canonum, a tua charitate fuerit Antiochenus episcopus ordinatus, tamen non est sine invidia factum, cuius cavendum deinceps etiam ille testatur, qui praecepit, exemplum. In quo pietati eius gratias dignum est nos referre, quoniam ita gloriae suae moderatus est potestatem, ut fidelissima devotione patrum regulis submitteret, quae iuberet, nec in authoritatem recipi, quod sequenti constituit aetate prohiberi; ut scilicet in hac tantummodo persona, quam iussu eius et studio quietis Antiochensibus, non tua usurpatione antistitem consecrasti, quod factum est necessitate sufficeret. In quo tuae dilectionis non irrationabilem cognoscimus fuisse famulatum, quia ecclesiarum iura respiciens diu te non immerito suspendisse testaris, ne videreris ambire, quod tanto principi et in tam gravi causa non poteras abnegare. Quapropter, frater charissime, institutorum veterum, quae in te sunt probata, non immemor, sicut veniale iudicare non pervides, quod tibi certum est imperatum; ita ipse dans honorem paribus, labora, ne necessitas sit ulla faciendi, quod optas nunc satisfactione purgari.] Ordinatio itaque patriarcharum ad episcopos, praesertim metropolitanos, illius patriarchatus, et sane ad viciniores spectat et patriarcham a patriarcha ordinari non est necesse. Imo hoc cavendum esse vidimus, quod periculum immineret, ne patriarcham ordinans sibi talis ordinationis praetextu subiectum faceret illum quem ordinat. Et nullus patriarcha ex canone Nicaeno ius ullum habet in alium patriarchatum.

874 Epist. 13.875 Simpl. epist. 15.

Page 158: De Republica 3

L. Placet hic ad finem huius capitis Innocentii III. confessionem addere, qui ait in rescripto quodam ad archiepiscopum Tyrensem:876 Volentes igitur tibi super gravaminibus providere praedictis et consultationibus tuis, quod canones faciunt respondere, cum sit in canonibus definitum primates vel patriarchas nihil privilegii habere prae caeteris episcopis, nisi quantum canones sacri concedunt et prisca consuetudo illis contulit ab antiquo; ita ut secundum Nicaenas regulas sua privilegia serventur ecclesiis, praeter quam si apostolica sedes aliquam ecclesiam, vel rectorem ipsius, quolibet speciali privilegio decreverit honorare; de fratrum nostrorum concilio respondemus, quod, quandiu clerici tui coram te voluerint stare iuri, compelli non debent iudicium euisdem patriarchae subire, nisi causa forsitan per appellationem ad eius audientiam perferatur, aut (quod non credimus) aliquid ei a sede apostolica sit indultum.] Applaudat sibi quantum vult Innocentius et excipiat suam sedem, nihil refert. Quod enim de patriarchalibus sedibus in genere protulit, id de omnibus, etiam de Romana, verissimum est; quam a sacris canonibus et S. Patribus nunquam exceptam reperies, sed ex aequo cum aliis inclusam iisdemque obligatam legibus et decretis.

CAPVT XI.

Pallium quibus, a quo et ad quid detur.

SUMMA CAPITIS.

Pallium quid conserat, aut in se contineat potestatis, nu.I. Origo Pallii., num. 2.Eius antiquitas adducitur, cum continuata successione, a num.3. ad 18. Leges a Romanis pontificibus iis, qui accipiunt pallium, praescriptae, a n.19. ad n. 24., quaesitis praecipuis circa institutionem pallii ipsiusque potestatem fit satis, num. 25.A quo debeat peti et dari pallium, a num.26. ad 30.; Obiectiones solvuntur, num. 31., 32., 33.Dubium ex potestate dandi pallium metropolitanis movetur et solvitur, num.34.35.

I. Potestas tota ecclesiastica, quaecunque in rectoribus Ecclesiae Christi ministris invenitur, alia tandem non est, nisi potestas apostolica et episcopalis; sive simplicem episcopum accipias, sive metropolitanum, sive primatem, sive patriarcham. Hos enim gradus solo iure ecclesiastico distinximus. Nam exercitium potestatis episcopalis, quae de se est universalis, nulli certo loco, nulli certo gregi alligata, ad vitandam confusionem in Ecclesia per eandem Ecclesiam restrictum est et variis modis regulatum. Primum enim exercitium hoc, quoad presbyterales aliquas potestates presbyteris est restrictum et plenius datum est episcopis, deinde restrictum in episcopis, ut, nonnisi certo loco et in certo grege ac populo episcopalia gerant munera, tum vero, quoad ordinationes et correctiones episcoporum, restricta est potestas in singulis, ita tamen ut maneat in comprovincialibus universis, et ab his in unicum coniecta est metropolitanum; aliqua tamen, sed valde pauca, primatibus et patriarchis sunt reservata, ut est a me iam plane explicatum et ulterius libro. 4. explicabitur. Cum vero potestas ipsa episcopalis a Deo sit universa et non ab homine, nisi ministerialiter, quatenus ab homine sit electio et deputatio personarum, planum

876 L. 1., epist. 516.

Page 159: De Republica 3

est ista pallia nihil potestatis tribuere metropolitanis, qui in sua legitima ordinatione, etiam sine pallio, totam quam habent consequuntur a Deo potestatem. Si quid ergo operatur pallium, id signum tantum erit legitimae ordinationis et rite factae deputationis ac missionis solaque humana inventione peculiare hoc pallii indumentum est metropolitanis attributum, soloque iure humano ecclesiastico; pallium si quid dat, dat potius exercitium legitimum potestatis, quam potestatem eodemque solo iure ecclesiastico impediri videtur metropolitanis et vetari exercitium suorum propriorum munerum metropoliticorum, saltem aliquorum, nisi prius pallium sint consecuti.

II. Quando vero, a quo et quomodo et cur. hic usus pallii incoeperit, fateor me reperire non potuisse. Si decretum illud Donationis Constantini, quod circumfertur, fide certa subsisterer, pallii episcopalis originem facile a Constantini dono incoepisse probaremus. In eo enim decreto sic legimus:877 Ad haec autem decrevimus, ut ipse etiam pius ac religiosus pater noster Sylvester, magnus episcopus et omnes eius successores episcopi, ferant diadema, seu coronam, quam ei tradidimus ex capite nostro, ex auro puro et margaritis inaestimabilibus, et ut ea utantur in capitibus suis ad laudem Dei et honorem sancti et principis apostoli. Ipse autem beatus papa Sylvester supra coronam, seu tonsuram, quam habuit ad honorem Dei et sancti Petri, noluit ferre coronam ex auro, vel margaritis. Nos autem, quia sanctus Sylvester noluit ex auro coronam, splendidissimum phrygium lorum, quod sanctam resurrectionem significat, eius sancto capiti propriis manibus imposuimus et tenentes fraenum equi eius, propter venerationem et reverantiam sancti Petri stratoris officio functi sumus, decernentes, ut omnes eius successores Phrygio utantur loro in processionibus, ad imitationem imperii.] Sive ut alia lectio habet :878 Beato Sylvestro patri nostro de praesenti contradimus Palatium Imperii nostri Lateranense, deinde diadema, videlicet coronam capitis nostri, simulque phrygium, nec non et superhumerale, videlicet lorum, quod imperiale circundare assolet collum.] Quae sane est plena ferme descriptio pallii archiepiscopalis, sub phrygii, seu lori nomine. Et quamvis decretum illud quoad multa sit fabulosum, ut libro. 6. ostendam, quod tamen spectat ad quaedam donaria et ornamenta, non videtur omnino contemnendum. Sane in Anthimi Constantinopolitani depositione legimus879 illum, ut vidit se sede pulsum, pallium quod habuit, imperatoribus reddidisse. Ex quo videtur posse colligi illud imperiale muunus fuisse. Et Gregorius ab imperatore petit, ut Anastasium patriarcham Antiochenum sibi hospitem concedat permittatque ut idem missarum solemnia, cum usu pallii, possit simul cum ipso celebrare. Praeterea indico, inquit,880 suggestionem me apud piissimos dominos summis precibus plenam fecisse, ut virum beatissimum dominum Anastasium patriarcham, concesso usu pallii ad beati Petri apostolorum principis limina, mecum celebraturum solennia missarum, transmittere debuissent; quatenus si ei ad sedem suam minime reverti liceret, saltem mecum in honore suo viveret.] Potest ergo etiam primas et patriarcha, qui ex iniusta persecutione, aliave legitima causa suam relinquit ecclesiam, apud nos in honore suo vivere.

III. Pariter etiam, si liber de Romanis pontificibus saepius fide non nutaret, pallii usum, adhuc vivente Costantino, ut iam consuetum haberemus, is enim de Marco primo habet:881 Hic constituit ut episcopus Ostiensis, qui consecrat episcopos

877 Apud Balsam. in Nomocan. Photii tit. 8., cap. 1.878 Distinct. 9., cap. Constantinus.879 Liberat. Breviar. cap. 22.880 Lib. 1., epist. 27.881 Lib. de Ro. pont. in Marco primo.

Page 160: De Republica 3

urbis, tunc pallio uteretur et ab eodem urbis episcopo consecrarerur.] Fertur etiam de Caelestino, cum ad Cyrillum Alexandrinum misisse phrygium, quod pallium fuisse Baronius882 explicat. Sed Nicephorus hanc fuisse mitram asserit.883 Et Theodorus Balsamon, ex quo sumpsit Baronius, phrygium hoc capitis facit ornamentum, ubi supra. Qui ex edicto illo Constantinianae donationis papam Romanum ius habere ait, ut in processionibus et divinis mysteriis regio loro caput eius tegatur, illudque mox subdit: Huius quoque temporis patriarcha Alexandrinus ex praesenti edicto ius habet, ut cum Phrygio celebret. Habuit autem hanc facultatem sanctus Cyrillus Alexandrinus a Romano papa Caelestino, quando fuit Ephesina Synodus adversus Nestorium. Cum non posset Caelestinus adesse Ephesi et iudicare Nestorium, visum est, ut sancto Cyrillo a Caelestino permitteretur huic synodo praesidere. Ut itaque constaret eum habere ius et autoritatem papae, sedit cum Phrygio et codemnavit Nestorium. Ab eo ergo tempore cum eodem Phrygio sacrificant et praesident patriarchae Alexandrini et non verentur reprehendi. Haec Balsamon. Si quid ergo Caelestinus misit Cyrillo, id proprie pallium non fuit, neque ullius potestatis novae collativum, sed merum ornamentum, quo postea Alexandrini usi sint pontifices. At quis dicet potestatem legationis in Synodo Ephesina particulariter exercendam in Nestorii condemnatione, ad successores etiam propagari? Ideoque Baronius ipse nihil praeterea tunc concessum esse Cyrillo illo pallio, seu Phrygio, quam concedit soleat iis, quibus creditur vicaria praefectura, vel legatio a latere, existimat. De hac tamen Cyrilli legatione agam postea lib. 7.

IV. Antiquam praeterea pallii huius mentionem haberemus a temporibus Valentiniani imperatoris: si privilegium quoddam Ecclesiae Ravennatis, in Ravennae historiis contentum, suspectum non haberet Baronius, in eo enim Valentinianus concedit884 Ravennati Episcopo inter alia, ob decorem apostolicae dignitatis, honorem pallii et omnis pontificalis decoris usum, sicut caeteri fruuntur metropolitanae.] Ea vero visa est Baronio impostura, eo quod Romani pontificis, non laici imperatoris sit, inquit, pallium concedere. Quid si, ut supra innuebam, id fuerat munus imperiale? Ego tamen privilegium hoc defendi adhuc posse et ab obiectis vindicari ostendam postea lib. 6.

V. Iisdem Valentiniani temporibus Isidorus Pelusiota mysteria huius episcopalis pallii explicabat illis verbis:885 Id autem amiculum, quod sacerdos humeris gestat atque ex lana et lino contextum est, ovis illius, quam Dominus oberrantem quesivit inventamque humeris suis sustulit, pellem designat. Episcopus enim qui Christi typum gerit, ipsius munere fungitur atque ipso etiam habitu illud omnibus ostendit, se boni illius ac magni pastoris imitatorem esse, qui gregis infirmitates sibi ferendas proposu886it.] Hinc videmur posse colligere, fuisse id omnium episcoporum proprium amiculum et non patriarcharum tantum, sive metropolitanorum. Nam etiam hodie in Orinetali Ecclesia (quod mihi Graeci episcopi affirmarunt et fatetur Luitprandus infra, nu. 31.) omnes episcopi hoc pallio utuntur et iam diu sunt usi. Eadem mystica pallii explicatione usus est etiam Clemens II. dum pallium concedit Salernitano.

882 Tom. 5., an. 430., num. 26.883 L. 14., c. 34.884 Apud Baron., tom. 5., an. 432., n. 91.885 L. 1., epist. 136.886 Apud Baron., tom. II., an. 1047., n. 12.

Page 161: De Republica 3

VI. Amalarius vero Fortunatus, episcopus Trevirensis, aliam affert mysticam pallii significationem. Pallium, inquit,887 archiepiscoporum super omnia indumenta est, ut lamina in fronte solius pontificis. Illo discernitur archiepiscopus a caeteris episcopis. Pallium significat torquem, quem solebant legitime certantes accipere. Quo dono admonentur caeteri ad legitimum certamen, quod habet duas lineas, a summo usque deorsum, ante et retro. Significat enim summae doctrinae decorem per disciplinam mandatorum Domini acceptabilem. Circulus circa collum disciplina est Domini circa sermonem predicationis, ut non sit alter sermo praedicationis et aliud opus, dicente Paulo: Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum. Quod ita Ambrosius:888 Vituperatur enim ministerium ipsorum, si ea quae verbis docebant, operibus suis ut fierent, exempla non darent. Mandata veteris Testamenti a principio Genesos usque in finem in humerali linea, operando et docendo, portet pontifex in pectorali. Novi a primitiva Ecclesia usque in finem. De torque dicebat Salomon in Parabolis, ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo. Quod ita Beda in eodem. Mos apud veteres fuit, ut legitime certantes coronam in capite torquem in collo acciperent. Et nobis ergo, si disciplinam conditoris nostri, si gratiae matris scita custodimus, maior inde virtutum spiritalium claritas augetur. Additur gratia capiti, cum caritas, quae principale mentis ornabat, ardentius inflammatur. Additur et collo torques, cum fulgore perfectae operationis, sermo praedicationis, qui per collum procedit, confirmatur. Ac ne contemni ab auditoribus debeat, indeficienti virtutum connexione ducitur. Sed et eis, qui Mosaicae legis decreta Domino veniente servabant, addita est gratia Novi Testamenti cum spe regni coelestis, cuius splendor eximius ad exemplum coronae, vel torquis, nullo unquam fine claudetur.] Explicatio tamen haec, sicut et praecedens, nihil speciale continet, quo pallium sit tantum archiepiscoporum, sed in omnes prorsus quadrat episcopos, imo etiam presbyteros.

VII. De Eutychii patriarchae Constantinopolitani miraculosa electione habetur historia, seu legenda, in qua illud legimus:889 Precibus ac manu, et divinis ac venerandis oraculis consecratur, sancto inungitur spiritu, vel potius sanctificatus ipse vicissim praesentes omnes pontifices sanctificat; ovis errantis typum super humeros tollit, in sedem sublimem ascendit etc.] Hic iuxta Isidori interpretationem alluditur ad pallium.

VIII. Liberatus Diaconus scribit:890 Consuetudinem Alexandriae esse illum patriarcham, qui defuncto succedit, excubias supra defuncti corpus agere manumque dexteram capiti suo imponere et sepulto manibus suis accipere collo suo B. Marci pallium et tunc legitime sedere.

IX. Iustinianus imperator primam suam Iustinianam erexerat in metropolim ac proinde eo petente891 Vigilius papa decernit, ut eius episcopus pallio ornaretur. Et de pallio huius episcopi testimonium habemus etiam apud Gregorium.892

887 De Eccles. off. lib. 2., capite 23.888 In tractat. Epistolae ad Corinthios.889 Apud Sur. die 6. April.890 Breviar. c. 20.891 Novel. 131., c. 3.892 Lib. 4., ind. 13., cp. 15.

Page 162: De Republica 3

X. Sepaudo Arelatensi Pelagius concedit pallium:893 Usum quoque pallii tibi alacriter, inquit, affectuoseque concedimus, pariter etiam pallium dirigentes, ut in tanti loci fastigio constitutus praeclaro quoque habitu decoreris, sciturus omnibus ecclesiastici gradus hominibus nullam haberi licentiam sine formata tuae caritatis, ex quacucunque Galliarum parte, longiores petere regiones, ne prohibita praesumentes ipsi se proprio privare videantur officio.] Mira pallii potestas, ut ecclesiastici totius regni ad longinqua non posint, absque formatis illius episcopi, qui hoc pallio decoratur, commeare.

XI. Gregorius vero et antiquum esse pallii usum in archiepiscopis et eo potestatem tribui tamen affirmat, ut legati a latere locum habere non possint suae potestatis exercendae, ubi episcopus adsit pallio decoratus. Ita enim Augustino suo legato rescribit:894 In Galliarum episcopos nullam tibi autoritatem tribuimus, quia ab antiquis praedecessorum meorum temporibus pallium Arelatensis episcopus accepit, quem non privare autoritate praecepta minime debemus etc.] Idem:895 Prisca consuetudo, inquit, obtinuit, ut honor pallii, nisi exigentibus causarum meritis et fortiter postulanti, dari non debeat.] Idem vero frequens est in concedendo pallio non modo suis metropolitanis occidentalibus, ut habes dist. 100., c. 5., 6., 7., 8., 9., 10., 11., sed etiam episcopo Corinthiorum: Pallium, inquit,896 sicut per epistolam vestram, quam per Andream et coepiscopum nostrum suscepimus, postulatis, direximus; quo ita vos, ut necesse est, sicut praedecessores vestri usi, concedentibus nostris praedecessoribus, approbantur.] Cui et illud addit: Novit autem fraternitas vestra, quia prius pallium, nisi dato commodo, non dabatur; quod quoniam incongruum erat, facto concilio ante corpus B. Petri apostolorum principis, tam de hoc, quam de ordinationibus aliquid accipere sub districta interdictione vetuimus.] Et Salonitano897

minatur pallii ablationem, a sua sede apostolica concessi.

XII. Bonifacius quintus Iusto episcopo pallium mittit:898 Concedentes, inquit, tibi ordinationes episcoporum, exigente opportunitate, Domini praeveniente misericordia, celebrare.] Et Honorius primus duo mittit in Anglia pallia,899 Honorio et Paulino: Ut dum quis eorum, inquit, de hoc saeculo ad autorem suum fuerit accersitus, in loco ipsius alterum episcoporum ex hac nostra autoritate debeat subrogare.] Et hic dicitur praecipuus pallii effectus, ut qui illum accipit, ordinationes iam possit facere episcoporum. Et rursus idem Honorius ad eundem Honorium scribens ait: Autoritate tribuimus,900 ut quando unum ex vobis Divina ad se iusserit gratia vocari, is qui superstes fuerit, alterum in loco defuncti debeat episcopum ordinare. Pro qua etiam re singula vestrae dilectioni pallia pro eadem ordinatione celebranda direximus.] Ubi adhuc magis patet, eo potissimum pallium concedi, ut possint episcopi ordinari. Addit vero Honorius: Quia ut haec vobis concederemus, longa terrarum marisque intervalla, quae inter nos et vos obsistunt, ad haec nos condescendere coegerunt, ut nulla possit ecclesiarum vestrarum iactura, per cuiuslibet occasionis obtentum quoquo modo pervenire, sed potius commissi vobis populi devotionem plenius propagare.] Innuit igitur ad se, tanquam ad unicum in toto occidente patriarcham, spectare omnes

893 Apud Baron., tom. 7., an. 556., num. 19.894 15., quae. 2., c. In Galliarum.895 Dist. 100., c. 2.896 Lib. 4., ind. 13., ep. 55.897 Dist. 74., c. Honoratus.898 Beda, hist. Anglor. l. 2., c. 8., et Tom. 2. ep. decret. Rom. Pont.899 Ib. c. 17.900 Ibi. c. 18.

Page 163: De Republica 3

ordinationes, ubi ab antiquo non sint metropolitani. Se tamen illis concedere potestatem ordinariam metropolitanorum eamque pallii concessione firmare. Conon quoque in Antiochia, seu potius in Antiparia, episcopum constituit, sed et pallio, ut scribit Anastasius, in Conone, ad caballicandum uti licentiam ei concesssit.

XIII. Gregorius secundus Bonifacio Moguntino pallium et ipse mittit, ad hoc ut possit episcopos per Germaniam ordinare: Tibi, inquit,901 sacri pallii direximus munus, quod B. Petri apostoli autoritate suscipiens induaris atque inter archiepiscopos unus, Deo autore, praecipimus ut censearis – ita ut, dum missarum solennia geris, vel episcopum te contigerit consecrare, illo utaris, ut iuxta sacrorum canonum statuta, ubi multitudo excreverit fidelium, ex vigore apostolicae sedis debeas ordinare episcopos.

XIV. Octavi concilii generalis canon ultimus talis est:902 Sancimus, ut designati homophoria gestanda episcopi, ea certis statisque temporibus et locis gestent, ne huiusmodi cultu per fastum et superbsam abutantuir, aut quovis tempore Divini sacrificii, aut quacunque ecclesiastica functione ferant. Sed qui vitam solitariam religiose sunt sectati et ad episcopatus honorem sunt evecti, ut religiosam vestem suam habitumque servent statuimus; nullusque homophorion per superbiam arrogantiamque sumere audeat, ne suas inde, quas ipse sibi scripsit leges, violet. Quod si quis episcopus praeter designata sibi, seu scripto, seu sine scripto, tempore, homophoria tulerit religiosamque vestem abiecerit, aut corrigatur, aut exautoretur.] Hoc, quod hic de homophoriis praecipitur, videtur omnino de palliis intelligendum: nam et modernae leges pallii usum ad certa tempora certaque loca et certas functiones pontificales contrahunt.903

XV. Nicolaus primus ipse quoque usum pallii praecipuum ponit ad episcopos ordinandos: Patriarcha, inquit,904 vel archiepiscopus, accepta licentia et pallii usu, ordinat ipse sibi deinceps episcopos, qui successorem suum valeant ordinare. Vos tamen, sive patriarcham, sive archiepiscopum, sive episcopum vobis ordinari postuletis, a nemine nunc velle congruentius, quam a pontifice sedis B. Petri, a quo et episcopatus et apostolatus sumpsit initium, nunc ordinari valeatis; in quo hic est ordo servandus, ut videlicet a sedis apostolicae praesule sit nunc vobis episcopus consecrandus, qui si Christi plebs ipso praestante crescit, archiepiscopatus privilegia per nos accipiat; et ita demum episcopos sibi constituat, qui ei decedenti successorem eligant; et propter longitudinem itineris non iam huc consecrandus, qui electus est, veniat, sed hunc episcopi, qui ab obeunte archiepiscopo consecrati sunt, simul congregati costituant; sane interim in throno non sedentem et praeter corpus Christi non consecrantem, priusquam pallium a sede Romana percipiat, sicut Galliarum omnes et Germaniae et aliarum regionum archiepiscopi agere comprobantur.] Qui Nicolaum audit archiepiscopus ante pallium habitum suffraganeos suos consecrare non potest, qui vero audit Alexandrum tertium, licet per se id praestare archiepiscopus, qui nondum pallium habuit, non possit,905 potest tamen uni ex suffraganeis potestatem hanc consecrandi tradere et committere. In quo mihi lusum quendam videor cernere, ut possit quis per alium, quod per se non possit, et possit quis dare quod non habet. Cum possit itaque aliis committere, potest etiam per se

901 Tom. 2., ep. Decret. Rom. Pont.902 C. ult.903 De elect., c. Quod sicut, § Super eo.904 Nicol. ad consul. Bulg. cap. 73.905 De elect., c. Suffraganeis.

Page 164: De Republica 3

exercere. Et conditio haec pallii et potestas est inventum Romanum, in Ecclesia universali ignotum.

XVI. Agapetus secundus906 Brunoni Coloniensi misit pallium, iugum Domini suave et onus leve, cum privilegio sedis apostolicae, quo eodem pallio praeter consuetudinem sacerdos Domini quoties vellet, indui permissus est.

XVII. Leo nonus ad episcopos Africanos scribens ait:907 Insuper re contra Gummitanum episcopum dignitatem Carthaginensis Ecclesiae defendistis, quia, sine dubio, post Romanum pontificem primus archiepiscopus et totius Africae maximus metropolitanus est Carthaginensis episcopus, nec pro aliquo episcopo in tota Africa potest perdere privilegium, semel susceptum a sancta Romana et apostolica sede. – Nec, quicunque ille sit Gummitanus episcopus, aliquam licentiam consecrandi episcopos, vel deponendi, seu provinciale concilium convocandi habet, sine consensu Carthaginensis archiepiscopi, qui solus in Africa pallium ab apostolica sede habere solet. Unde et episcopos consecrandi principale et antiquum ius retinet etc.] Igitur quia solus Carthaginensis episcopus in tota Africa usum pallii habet, solus etiam consecrat episcopos, pallium, enim ut vides, ad episcopos consecrandos datur. Solum tamen in tota Africa ordinatorem episcoporum fuisse Carthaginensem et solum pallii usum habuisse, non possum Leoni assentiri, quia erant primates alii, puta Numidiae et Mauritaniae et forte alii. Ac certe Numidiae908 primas Megalius Calamensis Augustinum ordinavit episcopum Hipponensem. An vero pallii usum haberet, nescio; effectum pallii video et, si pallium fuit necessarium, certe etiam pallium habuit Calamensis. Sed neque illud habuisse, neque tunc necessarium fuisse arbitror.

XVIII. Clemens his verbis Salernitano archiepiscopo concedit pallium:909 In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, archiepiscopali pallio, nostra apostolica manu dilectionem vestram insignivimus, quo utatis toties in anno, quoties praedecessores tuos eo usos fuisse constat. In quo, quia de vellere ovis est, intellige te ovium pastorem. Et quia circumcingeris, etiam circa humeros portas, cognoscas et undique circumspicias, ne aliqua erret et in morsus incidat luporum. Quod si aliquando, quod absit, contigerit, eam habeas in humeros ad caulam reportare et pristinae societati coadunare. Quod vero ante et retro crux Domini habetur, illud apostolicum semper docet ante oculos tuae mentis habere:910 Mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Confirmamus etiam tibi ipsum ex integro archiepiscopatum Salernitanum cum omnibus adiacentibus parochiis suis, et insuper licentiam damus et potestatem ordinandi et consecrandi episcopos in his subiectis vobis locis, hoc est: Pestanensem episcopatum cum parochiis et adiacentiis suis, et episcopatum Consanum, et episcopatum Nolanum, et episcopatum Maluitanum, nec non et episcopatum Acerentinum simulque et episcopatum Bissinianensem atque archiepiscopatum Cusentiae, cum omnibus parochiis et adiacentiis eorum. Pro pallio vero, quod supra diximus, post discessum quidem tuum successores tui perveniant ad apostolicam sedem et usum pallii consecrationemque decretaliter recipiant, et non habeant potestatem successores nostri in cunctis praedictis episcopatibus, quos vobis

906 Rorger. apud Surium die 11. Octob.907 Epistol. 4., tom. 3.908 Possid. in vita Aug. c. 8.909 Apud Baron., tom. 11., an. 1047., nu. 12.910 Gal. 6.

Page 165: De Republica 3

apostolica autoritate concessimus, deinceps episcopos consecrare, quemadmodum vobis concessum est.

XIX. Atque hic invenio et observo, nunc primum exprimi et pallii necessitatem iure sane Romano pontificio et unumquemque metropolitanum in sua ordinatione nova pallii concessione indigere, nec satis esse quod illa ecclesia semel id habuerit. Quod etiam ex praecedentibus testimoniis confirmatur, quia non omnes illae ecclesiae, quarum archiepiscopis datur pallium, tunc primum sunt in metropoles erectae; quamuis ex hac Clementis bulla innuatur non multo ante Salernitanam Ecclesiam factam esse archiepiscopalem.

XX. Quicunque hactenus a sede apostolica Romana pallium petierunt, ii sane per literas, aut suos nuncios id petierunt et ad eos transmissum est pallium. Hilldebrandus vero, adhuc Romanae Ecclesiae archidiaconus, ad papalem fastum altius evehendum primus illud adinvenit, ut, qui vellent pallium, ipsimet Romam venirent et consequenter munera ferrent et Dominum adorarent. Lanfrancus enim Cantuariensis episcopus, a nostro orbe divisus, cum per legatos suos pallium ab Alexandro 2. petiisset, rescriptum huiusmodi ab Hildebrando retulit:911 Verba legatorum vestrorum gnaviter accepimus, sed, quod voluntati vestrae in mittendo absenti personae vestrae priuilegio, ut illi petebant, rite non potuimus satisfacere, valde doluimus, neque id aegre ferat vestra prudentia, quoniam si alicui archiepiscoporum vestris temporibus absenti hoc concessum fuisse vidissemus, profecto religioni vestrae promptissima charitate honorem hunc absque vestra fatigatione impenderemus. Unde necessarium nobis videtur vos apostolorum limina visitare, quatenus de hoc et caeteris una vobiscum efficacius, quod oportuerit cosulere valeamus atque statuere.] Eandem obligationem Innocentius quoque tertius postea replicavit.912

XXI. Hildebrandi, hoc est Gregorii 7., alumnus et discupulus et in sede post duos successor Paschalis 2., ut de more aliorum suae sedi splendorem adderet et mundanum fastum, voluit et edicto confirmavit, ut qui pallium essent a sancta sede accepturi, iuramento fidelitatis se Romano pontifici obstringerent; ut sic summi quique episcopi, aliorum episcoporum patres et duces in plenam papae transirent clientelam, et ipse esset eorum princeps et dominus, ipsi vero illius subditi, cum plena servili pene subiectione. Et quamvis in hoc non exiguam sentiret repugnantiam et audiret murmurationem, vicit tamen hodieque tali iuramento subiiciuntur papae, quicunque ab eo pallium accipiunt. Paschalis edictum in quadam ipsius decretali ad epioscopum Panormitanum continentur, quod sic habet:913 Significasti reges et regni maiores admiratione permotos, quod pallium tibi ab apocrisariis nostris tali conditione oblatum fuerit, si sacramentum quod a nobis scriptum detulerant, exhiberes. Et inferius, de causa huius faciendi decreti: Nonne malum est ab Ecclesiae unitate et sedis apostolicae obedientia resilire et contra canonum statuta prorumpere? Quod multi etiam, post sacramentum praestitum, praesumpserunt. Et infra: Hoc nimirum malo ac necessitate compellimur iuramentum pro fide, pro obedientia, pro unitate requirere. Aiunt in conciliis statutum non inveniri, quasi Romanae Ecclesiae concilia ulla legem praefixerint; cum omnia concilia Romanae Ecclesiae autoritate et facta sint et autoritatem et robur acceperint, et in eorum statutis Romani pontificis patenter

911 Apud Bar., tom. 11., an. 1070., n. 17.912 Libro secundo Epistol. 561.913 De elect. cap. 4.

Page 166: De Republica 3

excipiatur autoritas. Et infra: Cum igitur a sede apostolica vestrae insignia dignitatis exigitis, quae a Beati Petri tantum corpore assumuntur, iustum est, ut vos quoque sedi apostolicae subiectionis debitae signa solvatis, quae vos cum B. Petro, tanquam membra de membro habere et Catholici capitis unitatem servare declarent.] Haec ex Paschalis rescripto.

XXII. Eadem repetit et fusius archiepiscopo Polonorum, ut ex Codice Vaticano nobis communicavit Baronius914 placetque ex aliqua parte illam epistolam hic referre. Significasti, inquit, frater carissime, regem et regni maiores admiratione permotos, quod pallium tibi ab apocrisariis nostris tali conditione oblatum fuerit, si sacramentum, quod a nobis scriptum detulerant, iurares. In pallio, frater, plenitudo conceditur pontificalis officii, quia iuxta sedis apostolicae et totius Ecclesiae consuetudinem ante acceptum pallium metropolitanis minime licet, aut episcopos consecrare, aut synodum celebrare. Mirentur in hac causa et Dominum Iesum Christum; cum enim Dominus Iesus Christus, ut omnium ovium suarum curam Simoni Petro committeret, conditionem posuit dicens:915 Diligis me Simon Petre? Pasco oves meas. Si conscientiarum factor et conditor conditione hac usus est, nec semel tantum, sed et secundo et usque ad contristationem, qua nos solicitudine, qua provisione oportet tantam Ecclesiae praelationem, tantam Christi ovium curam fratribus imponere, quorum conscientias non vidimus, illis maxime quos nullo usu novimus, quorum dilectionem pentius ignoramus? – Nonne praedecessor tuus, praeter Romani pontificis conscientiam, damnavit episcopum? Quibus hoc canonibus, quibus conciliis legitur esse permissum? Quid super episcoporum translationibus loquar, quae apud vos, non autoritate apostolica, sed nutu regis praesumuntur? Propter haec mala et alia evitanda huiusmodi iuramentum eligitur. – Aiunt in conciliis statutum non invenire, quasi Romanae Ecclesiae legem concilia ulla praefixerint; cum omnia concilia per Ecclesiae Romanae autoritatem et facta sint et robur acceperint et in eorum statutis Romana patenter autoritas excipiatur. Nonne in Chalcedonensis Concilii actione 16. statutum est, ante omnia quidem primatus honorem praecipuum, secundum canones, antiquae Romae reverendissimo archiepiscopo conseruari? Itaque quod censuerunt rex et magnates a supradicta sacramenti conditione te quiescere, videturne vobis indicium Evangelicum? Videturne primatus nostri honor praecipuus? Nunquid animo cecidit illa sententia Domini:916 Non est discipulus super magistrum? Nunquid Hungarico principi dictum est:917 Et tu conversus confirma fratres tuos? Nunquid haec nos commodi nostri profectione requirimus et non unitatis Catholicae statuimus firmamentum? Possunt apostolicam sedem contemnere, possunt adversum nos calcaneum elevare, datum a Deo privilegium evertere, vel auferre, non possunt, quo Petro dictum est: Tu es Petrus etc. Quibus tamen quatuor conciliorum decretis dandi pallii modus praefixus est et professionis, vel obedientiae ordo sancitus est. Cum igitur a sede apostolica vestrae insignia dignitatis exigitis, quae a B. tantum Petri corpore assumuntur, iustum est, ut vos quoque sedi apostolicae subiectionis debitae signa solvatis, quae vos cum B. Petro, tanquam membra de membro haerere et Catholici capitis unitatem servare declarent. In quibus a praedecessoribus nostris ea est adhibita moderatio, ut nihil iniuriosum, nihil difficile sit appositum, quod non etiam praeter exactionem nostram ab omnibus debeat episcopis observari, qui sub apostolorum principum Petri et Pauli obedientia decreverunt, et vnitate persistere.

914 Tom. 12., an. 1102.915 Ioan. 21.916 Matth. 10.917 Luc. 22.

Page 167: De Republica 3

Nunquid non vltra vos Saxones Danique consistunt? Et tamen eorum metropolitani et idem iuramentum asserunt et legatos apostolicae sedis honorifice tractant, et in suis necessitatibus adiuvant et apostolorum limina per legatos suos, non tantum per triennium, sed annis singulis visitant. Ita te, frater carissime, fruamur in Domino, ut non per te in ecclesiis subtractionis et dissidii (quod absit) oriatur occasio.] Hactenus Paschalis.

XXIII. Hoc pacto sibi ipsis nostri papae substernunt bases easque in altum sustollunt, ut idolum abominationis tanto eminentius super illas collocetur. Pallii profecto ornamentum, ut dixi et ostendi, res vetus est in Ecclesia, sed compara, obsecro, lector, superiores superiorum pontificum longe modestiorum modestas pallii concessiones, cum hoc typho Hildebrandico et Paschalino, quas Extr. de autor. et usu Pallii posteriores sunt imitati, et videbis nihil ferme esse in Ecclesia tam sancte institutum, quod non tandem Roma, sive ad avaritiae, sive ad ambitionis terrenique fastus perverterit insaniam. Considera abusum sacrae Scripturae in hac Paschalina monitione et vide, num haec conditio iuramenti fidelitatis et subiectionis propter pallium sit magis similis conditioni illi, sub qua Christus committebat curam pastoralem Petro,918 si illum diligebat, an illi, sub qua insignis919 tentator pollicebatur omnia regna mundi et gloriam eorum Christo, si procidens adoraret illum? Et quid subiectioni episcoporum monarchiaeque unius episcopi supra caeteros ob solum fastum temporalem cum Ecclesiae unitate? Ecclesiae unitas est, ut omnes episcopi, nullo excepto, tanquam vera membra in unico suo capite Christo uniantur et unitas non est, ubi unus920 conservus super alios usurpat tyrannidem eosque verberibus male accipit, factus ex servo suorum conservorum Dominus. Nihil dico de maximo conciliorum contemptu, erit suus suo loco sermo. Ubi vero, ubi, quaeso, Sancte Pater Paschalis, quatuor concilia modum decreverunt dandi pallii, ubi professionis obedientiae faciendae verbum ullum in dictis conciliis? Translationes episcoporum a metropolitanis et synodis sine Romano papa fieri legitime, ubi adsit legitima causa, supra cap. 3., iam probavi. In Concilio Nicaeno et Chalcedonensi de solo primatu Romano, respectu suae propriae provinciae agi, ostendam l. sequen. De aliis usurpationibus suis locis tractabo.

XXIV. Prisca sane consuetudo fuit, ut accipientes pallium a suo patriarcha fidem suam ei explicarent et profiterentur, ut inde constaret illos in fide Catholica, cum Catholica Ecclesia convenire ; ut patet ex verbis Pelagii921 reprehendentis eos metropolitanos, qui fidem suam, secundum priscam consuetudinem, sanctae sedi apostolicae exponere detrecantes usum pallii neque expetebant, neque ipsum percipiebant. Ubi etiam decernit: Ut quisquis metropolitanus ultra tres menses consecrationis suae ad fidem suam exponendam palliumque suscipiendum ad apostolicam sedem non miserit, commissa sibi careat dignitate.] Et Ioannes octavus922

Agrippinensi episcopo optatum pallium noluit conferre, quia fidei tuae, inquit, paginam minus quam oporteat continere reperimus, cum videlicet in nullam sanctarum universalium synodorum, in quibus fidei nostrae symbolum continetur, nec decretalium pontificum Romanorum constitutionum secundum morem feceris mentionem, sed nec illam propria subscriptione munieris, nec aliquem qui hanc

918 Ioan. 21.919 Matth. 4.920 Matth. 24.921 Dist. 100., cap. 1.922 Ead. c. Optatum.

Page 168: De Republica 3

iureiurando firmaret miseris.] Haec de fidei dogmaticae proffesione ad iuramentum fidelitatis,923 hoc est obsequii et subiectionis temporalis, flexerunt posteriores. Cum tamen consuetudo ecclesiastica solam fidei Catholicae, iuxta symbola ab Ecclesia definita, professionem etiam iuramento firmatam requisierit, ut supra explicavi huius lib. cap. 5.

XXV. Haec sunt, quae passim sparsa de pallio potui colligere, ex quibus solvere paucis conamibur praecipua quaesita circa pallium. Nimirum, quo iure sit institutum, quam antiquus sit in Ecclesia pallii usus, ad quid et quibus episcopis, quibusque modis seu conditionibus daretur, ac demum a quo dari pallium debeat. Pallium sane ante omnia satis apperet fuisse initio aliquod vestimenti genus, quod imperatores simile alicui imperiali ornamento praecipuis episcopis, puta Romano et Constantinopolitano, concesserint, ut habes supr. num. 2. Cui postea cruces illae sint additae, ut penitus ecclesiasticum fieret ornamentum. Hoc vero ornamentum ad omnes episcopos in oriente transiisse et factum fuisse commune omnium episcoporum indumentum sacrum in rebus sacris peragendis, satis constat ex nu. 5. et 6. Sed Romani pontifices hinc etiam suae et elationis supra alios et utilitatis occasionem arripuerunt et, quia in occidente non erat fortasse communis pallii usus, sicut in oriente, ipsi ad solos archiepiscopos illud restrinxerunt seque solos, illius largitores non sine pingui lucro, ut testatur Gregorius924 effecerunt et tali pallio sibi metropolitanos omnes totius occidentis subiugare voluerunt. Et tandem aperte suos vasallos archiepiscopos omnes, talis pallii concessione, declararunt. Ut quae paulo ante produximus, ostendunt manifeste. Itaque non ulla lege, ullove iure, ne ecclesiastico quidem, pallii necessitas est inducta, sed donum imperiale factum episcopo Romano, ex ecclesiastica consuetudine sola, ut fatetur Gregorius,925 coepit ab aliis quoque ambiri et enixe postulari; inde vero Romani pontifices etiam necessitatem induxerunt et sibi iurisdictionem compararunt vetueruntque, ne sine pallio archiepiscopus suam possit autoritatem archiepiscopalem exercere.

XXVI. Hinc iam est, ut Romanae monarchiae assertores contendant a solo papa Romano pallium esse petendum et concedendum et ex papae concessione patriarchas reliquos quatuor orientales, postquam ipsi a papa Romano pallium obtinuerint, posse sibi subiectis metropolitanis pallium concedere. Ita definit Innocentius tertius in concilio generali.926 Qui negare non potuit cuiusque partriarchae esse pallium suis concedere metropolitanis et consequenter actum concedendi pallium esse actum iurisdictionis et superioritatis erga illum, cui conceditur pallium, illumque, qui accipit, hoc ipso quandam subiectionem fateri ad concedentem. Sed quatuor patriarchas orientales habere hanc subiectionem ad Romanum, ab eoque teneri pallium postulare et accipere, ut Innocentius in propria causa, in auditis partibus, definivit, mihi videtur falsissimum. Cum praesertim, ut dixi, pallium in Graeca Ecclesia sit iam ordinarium omnium episcoporum, non metropolitanorum duntaxat, sacrum indumentum, quod in occidente ad summum potest esse signum tantummodo legitimae alicuius metropolitani ordinationis et iure solo positivo, imo non nisi Romano, inductum videtur, ut ligata censeatur potestas metropolitica in ordinato iam metropolitano ususque ipsius ei inhibitus, quousque pallio exornetur. Pallium itaque, etiam si stemus Romanis legibus, non dat potestatem ecclesiasticam, sed ordinatio, ut

923 De iureiur., c. Ego N.924 Lib. 4., ind. 13., epist. 55. supra num. 11.925 Dist. 100., cap. 2.926 De privil., c. Antiqua.

Page 169: De Republica 3

toto pene libro secundo probavi; ligatam potestatem duntaxat solvit et usum inhibitum liberum facit. Sicut itaque sola Ecclesiae consuetudine metropolitanus et non alii episcopi, ordinant episcopum simplicem et episcopi totius provinciae, et non alii externi, ordinant metropolitanum et primatem ac patriarcham, ita eorundem esse deberet et ligare potestatem metropoliticam in novo metropolitano ordinato et eam concessione pallii solvere, aut patriarchis concedere deberet synodus plenior, ut ipsi per pallii iam dicti concessionem usum liberum iam acceptae in ordinatione potestatis nuper ordinato Metropolitano relixarent.

XXVII. Quemadmodum vero ad vitandam confusionem Ecclesiae et consuetudo et lex divisit provincias et praesides ecclesiasticos instituit provinciarum, cum severa inhibitione, ne primi praesertim patriarchae in alterius patriarchae ius et provinciam irrumperent, sed quisque intra sibi assignatos limites contineretur. Ita profecto in concedendo pallio unus patriarcha, etiamsi legitimum ius habeat pallii concedendi, non debet alterius patriarchae ius turbare. Vanum est igitur, quod Innocentius praetendit patriarchas orientales pallium suis metropolitanis concedere autoritate indulta et donata Romanae sedis apostolicae; sic enim contra Nicaenos canones supponit Romani patriarchae esse provincias aliorum patriarcharum regere et gubernare et patriarchas alios esse quasi ministros ipsius Romani et delegatos, cum tamen et Concilium Nicaenum et tota Ecclesia, ut iam ostendi ostendamque plenius lib. 4., unumquemque patriarcham supremum fecerit in sua regione, ab alio prorsus independentem, cum plena separatione, quoad loca et regiones ecclesiasticae potestatis.

XXVIII. A quo igitur, dices, ipsi patriarchae debent pallium accipere? Si illius esset pallium concedere, cuius est ordinare et illius usum potestatis ligatum solvere, qui ligavit? Procul dubio synodus, quae ordinat metropolitanum, primatem et patriarcham, posset ligare usum metropoliticae et patriarchalis potestatis, quousque pallium habeatur, ipsa eadem pallium tunc deberet concedere. Honoris tamen gratia si voluit aliqua ecclesiastica consuetudo a patriarcha pallium esse inferioribus metropolitanis concedendum. Ut quam potestatem synodus ordinando concessit et Ecclesia ligata esse voluit, eandem Ecclesiae consuetudine et institutione patriarcha solveret pallii concessione. Sed ne processus fiat in infinitum, patriarchas quippe nulli certo ecclesiastico homini etiam iure ecclesiastico subiectos voluit per se ipsos sibi ipsis pallium sumere et a nemine illum postulare, ne suprema sedes, qualis est quaecunque sedes patriarchalis, ulli sedi videatur subiecta. Haec vero ita esse inde maxime colligo et confirmo, quod Alexandrini patriarchae, qui primus in toto oriente fuit olim iudicatus, mos verus et constans fuisse perhibeatur, ut patriarchae demortui pallium a collo eius detractum sibi imponeret et tunc tandem legitime sederet, ut supra nu. 8. scribit Liberatus Diaconus. Quod si Alexandrinus certissime non debuit a Romano pallium accipere, profecto neque alii partriarchae illud debuerunt. Ac si Romanus ipse, citra controversiam, a nemine petit pallium, sed ipsemet ex altari ipsum sibi sumit (quod est per se notissimum), cur id non facient alii patriarchae in hoc ei prorsus aequales et ab eo ita diversi, ut nihil in eorum provinciis iuxta Nicaenas regulas ipse possit?

XXVIII. Agnoverunt hanc potestatem a Romano independentem patriarchae Antiochenus et Hierosolymitanus, illi quoque qui Latini cum essent et a Latina Ecclesia dependentes et Latinis principibus illis regionibus post recuperatam

Page 170: De Republica 3

Hierusalem et Palaestinam aliaque regna orientis dominantibus, sedes illas detinebant. Quamvis enim in gratiam papae Romani, cum primum a Saracenorum tyrannide regiones illae Latinorum armis sunt liberatae, ecclesiae Graecis ereptae Latinis dari coeperunt, occidentisque Romanum morem secuti episcopi papam Romanum monarcham suum agnoscere, aut voluerunt, aut coacti sunt, et qui metropolitani erant electi, cogerentur927 Romam ad pallium petendum et accipiendum proficisci, ut sic plane Oriens Romano pontifici in rebus ecclesiasticis subderetur.928 Rodolphus tamen Mamistanus, novus Antiochenus patriarcha, secundus ex Latinis, statim populi electione provectus, sine mora pallium de altari B. Petri (in ipsa urbe Antiochena) nulla ad Ecclesiam Romanam (ut loquitur Tyrius episcopus totus Romanus) habita reverentia sibi assumpsit, dicens utramque Petri esse cathedram, Antiochenam et Romanam, eamque quasi primogenitam insignem praerogativa. Ac nisi cum principe Antiocheno simultates gessisset, a quo aemuli ipsius fovebantur, in sua praerogativa perseverasset. Non potuit tamen tanto persecutori resistere, sed vi coacto Roma petenda fuit exuendumque pallium et novum a Romano concessum induendum. Et quia hominem suae sedis libertatis retinendae cupidum Roma agnovit, veneno sublatum spiritus libertatis deponere illum, ut moris est, coëgit. Historiam habes integram a Tyrio episcopo Villelmo descriptam et a Baronio in suos annales coniectam.

XXIX. Hierosolymorum pariter Villelmus patriarcha iisdem Latinorum temporibus suae itidem sedis pristinam et debitam iure libertatem, quantum potuit, enixus est reparare. Fulcherum enim novum Tyri episcopum metropolitanum, natione Aquitanicum, Romam ad pallium petendum proficisci parantem non parum vexavit, ei succensens, quod praetermisso suo ordinario patriarcha, a quo pallium accipere iuxta antiquas ecclesiasticas regulas debuisset, Romano se subiiceret et ita iuri patriarchali Hierosolymitano derogaret. Refert idem historicus929 literas Innocentii 2. adversus patriarcham Villelmum propter hoc conscriptas. Unde, ut arbitror, Innocentius 3. occasionem paulo post sumpsit930 decreti illius de patriarchis in concilio promulgandi. Recensitis vero Innocentii 2. literis subdit Bar. haec verba: Vidisti, lector, non Graecos tantum, sed Latinos nostros refractarios esse inventos adversus Romanos pontifices? Ut non mireris, si tanti aedificii moles corruerit, cuius compagines male cohaererent Catholicae unitati.] Ecce tibi de more novum prophetam.

XXX. Corruit profecto tanti moles aedificii et pulcherrima regna ab infidelibus recuperata brevi ad eosdem redierunt, non quia patriarchae illarum ecclesiarum antiqua sua iura tueri et iniustae usurpationi, imo oppressioni, ex Christi institutione et factorum canonum praescripto resistere voluerint, qui sane unitatem Catholicam in fide et mutua animorim coniunctione consensuque inter episcopos omnes in ministeriis exercendis, iuxta sanctiones ecclesiasticas, non in unius monarchia temporalique pompa fastu et dominatu reposuerunt. Sed quia Romanus noster pontifex, non contentus gravissima Romani Imperii in multas partes inter se penitus divisas et separatas dissectione, cuius ipse autor praecipuus fuit, eripiens imperatori Graeco totum occidentem, nomine etiam imperatoris in alium translato, iam etiam monarchiam suam ecclesiasticam, toties ambitam supra ecclesias orientales ac praesertim patriarchales, occasione Latinorum armorum in orientem transmissorum

927 Villel. Tyr. l. 13., cap. 23., et Baron. tom. 12., an. 1127.928 Idem Tyr. l. 14., c. 10. et Bar. ib. an. 1136.929 Tyr. ib. c. 11.et Bar. an. 1138.930 De privi, .c. Antiqu.

Page 171: De Republica 3

et victricium, coepit extendere et ad effectum perducere; cogendo ut extinctis in oriente patriarchis ipse solus universi, quod tamdiu molitur, hierarcha adeoque monarcha agnosceretur. Habemus hac de re querimonias Theodori Balsamonis, qui fuit nomine tantum patriarcha Antiochenus:931 Non sinantur, inquit, pedem in eam immittere Graeci a Latinis (Antiochiam scilicet, vel Hierosalymam, vel Tharsum). Hierosolymae enim ab impiis Saracenis pollutae sunt, thronus Antiocenus a patriarcha Latino detinetur et Tharsus ab Armeniis.] Quae duae tam graves occupationes, supremi nimirum regni supremique in oriente sacerdotii, adeo Graecos anxios et afflictos habuerunt, ut acti desperatione, quemadmodum in similibus fieri solet, non modo vires suas coniungere cum Latinis, quoniam saevissimos hostes nominis Graeci experiebantur, detrectarint, sed etiam infidelibus favere maluerint, dummodo ipsorum gloriae ipsorumque ecclesiasticae potissimum libertatis oppressores ex oriente pellerentur. Lugubre hoc quidem, sed eheu nimis verum. Si titulus imperialis, quem iam legitime possidebant Graeci, integer ipsis relictus fuisset; si ecclesiarum privilegia intacta eis fuissent reservata, moles tanti aedificii, crede mihi Baroni, stetisset et quotidianis nobilitata incrementis, orientis cum occidentis viribus coniunctis, prostrata infidelitare, adhuc splenderet. Sed Imperii Romani perfecte Christiani dignitas tota periit et cum illa vires omnes, tot regnorum factis dissensionibus, imo dissectionibus, et tot regulis erectis et consequenter infidelitate evecta, evanuerunt ecclesiaeque nobilissimae factae sunt captivae et sub iugo dant gemitus altaque ducunt suspiria, opera et industria nostrorum Romanorum pontificum, quibus tot ruinae solis acceptae sunt ferendae. Dum enim ex imperii casu et ruina propriam mundanam quaerunt elationem et fraenum abiiciunt, quo stante imperio in officio continebantur, dumque ecclesias omnes sibi, per summam vim et tyrannidem, contra fas et contra omnem aequitatem subiicere conantur, eoque humana consilia dirigunt, amplissima regna nobilissimasque ecclesias magno schismate separatas amiserunt et insuper fidem et religionem perditam effecerunt. Imperii igitur Christiani abolitio et Turcoru tyranni ad ipsum imperium evectio, Anglicanae, Gallicanae magna ex parte, et Germanicae ac Polonicae reliquarumque septemtrionalium ecclesiarum a Romana dimembratio, sunt fructus egregii nostrae papaticae monarchiae. O monarchiam orbi toti Christiano infaustam atque infestam, o servitutem et caecitatem principum Christianorum omnibus lachrymis deplorandam, qui haec, aut non cernunt, aut de remedio opportuno non cogitant. Sed a cothurno tragico ad sacrum pallium revertamur.

XXXI. Quaerebamus ultimo loco, quisnam esset, a quo pallia sint petenda et accpienda, posuimusque metropolitanos inferiores pallium a suis patriarchis accipere debere; patriarchas vero illos quinque a nemine, sed ipsos sua sponte sibi pallium assumere et imponere. Sed adversus hoc utrumque singulae mihi occurrunt obiectiones. Ac primum ex Gregorio, qui, ut supra vidimus numero 11., Corinthiorum episcopo metropolitano pallium concessit ac ille a Gregorio illud postulavit. Deinde ex Luithprandi episcopi Cremonensis relatione suae legationis, quam habuit nomine Ottonum, patris et filii, imperatorum, ad Nicephorum Phocam in Oriente imperatorem; in ea inter alia haec habentur:932 Nicephorus cum omnibus ecclesiis homo sit impius, livore quo in vos (Ottones) abundat, Constantinopolitano patriarchae praecepit, ut Hydruntinam Ecclesiam in archiepiscopatus honorem dilatet, nec permittat in omni Apulia seu Calabria Latine amplius, sed Graece Divina mysteria celebrari. – Scripsit itaque Polyeuctus Constantinopolitanus patriarcha privilegium

931 Lib. 2., in cap. 16., Conc. Antioch.932 Apud Baron., tom. 10., ann. 968., numer. 60., 61.

Page 172: De Republica 3

Hydruntino episcopo, quatenus sua autoritate habeat licentiam episcopos consecrandi in Acirentila, Turcico, Gravina, Maceria, Tricario, qui ad consecrationem Domini apostolici pertinere videntur. Sed, quid hoc memorem, cum ipsa Constantinopolitana Ecclesia nostrae Sanctae Catholicae atque Apostolicae Romanae Ecclesiae merito subiecta sit? Scimus, imo videmus Constantinoppolitanum episcopum pallio non uti, nisi sancti Patris nostri permissu. Verum cum impiissimus Albericus, quem non stillatim cupiditas, sed velut torrens impleverat, Romanam civitatem sibi usurparet dominumque apostolicum quasi servum proprium in conclavi teneret, Romanus imperator filium suum Theophilactum eunuchum patriarcham constituit, cumque eum Alberici cupiditas non lateret, missis ei muneribus satis magnis effecit, ut ex papae nomine Theophilacto patriarchae literae mitterentur, qua autoritate, cum ipse tum successores eius, absque paparum permissu palliis uterentur. Ex quo turpi commercio vituperandus mos inolevit, ut non solum patriarchae, sed etiam episcopi totius Graeciae palliis utantur. Quod quam absurdum sit, censore opus est.

XXXII. Ad Gregorii factum, ne tanquam Nicaenis regulis contrarium et tota hac praesenti disputatione reprobatum id usurpationis et iniuriae nota aspergatur, respondeo: Sicut Constantinopolitanus orientis patriarcha in Italia, nimirum in magna Graecia diu habuit autoritatem patriarchalem, ut nunc audivimus, illaque ei in rebus ecclesiasticis iure metropolitico et patriarchali subiaceret, ita et Romanum in orientalibus provinciis aliquas ecclesias habuisse Romani iuris, et inter has fuisse tempore Gregorii ecclesiam Corinthiorum et reliquas Achaiae.933 Imo et vetustum invenio quoddam ius episcopi Romani in Ecclesiam Corinthiorum, ut supra934 ex Socrate de Perigene, aut forte imperatori innixi plusculum audebant et precationes ac commendationes in mandata vertebant.935 Bulgariam et936 Dalmatiam invenio modo Romano, modo Constantinopolitano episcopo, tanquam suo obsequutus patriarchae; Et legati Romanae Ecclesiae in quadam disputatione cum Graecis habita Constantinopoli pro Bulgaria asserunt937 sedem apostolicam utramque Ephyrum totamque Thessaliam atque Dardaniam antiquitus canonice ordinasse et obtinuisse, et Martinus938 Thessalonicensem episcopum peculiari quadam ratione subiectum facit sedi apostolicae, unde vero haec permixtio contigerit, dicam postremo cap. libri. 4. sequentis, num. 16., 17.

XXXIII. Ad id, quod refert Luithprandus, respondeo hominem totum nostrum Latinum et Romanae monarchiae spiritibus iam imbutum, a Graecisque pessime habitum, illa protulisse: non quod unquam illud factitatum, iureve aliquo id praeceptum, aut explicatum viderit, aut legerit, sed quia id ita fieri debere ipsemet sibi ipsi persuaserit. A Romano enim pontifice Constantinopolitanum pallium unquam petiisse, aut accepisse, nulla, quod sciam, extat memoria. Aliorum vero orientalium patriarcharum, quibus ille, si non superior, saltem par effectus est, nullum a Romano, aliove patriarcha pallium petere debuisse ex hactenus productis constat manifeste.

XXXIV. Quaeret quispiam hic ad extremum, an ex eo quod patriarchae concedunt pallium archiepiscopis, sufficiens colligatur ius etiam metropoliticum ab ipsis patriarchis metropolitanos primum habuisse, seu ecclesias, sedesve aliquas ad 933 L. 2., ind. 11., ep. 38.934 C. 6., nu. 13.935 In epistol. Nicol. 1.936 Ioan. octavus, Epistol. 183., 190.937 Anast. in Hadrian. 2.938 Epistol. 12.

Page 173: De Republica 3

metropolis iura fuisse evectas. Respondeo metropolum primas institutiones, ut cap. 2. confirmavi, a sola consuetudine ortum habuisse, alias vero subsequentes et novas, post Concilium Nicaenum erectas, a synodis maxima ex parte fuisse institutas, seu etiam ad solam similitudinem priorum, ut videlicet reducta aliqua provincia ad fidem institutisque in ea pluribus episcopis, is qui in metropoli provinciae resideret, ius haberet episcopi metropolitani. Atque hoc pacto aliud est dare potestatem metropolitani, aliud dare pallium, ut supra declaravi; potestatem enim dant ordinatores et consuetudo ac lex generalis, ut qui episcopi sunt in metropoli saeculari prouinciae, sint etiam in ecclesiastico regimine metropolitani. Pallium tamen iis ipsis a solo datur patriarcha, modo iam explicato. Sed neque diffiteor potuisse olim et adhuc posse patriarchas in suis regionibus, non tam erigere novas metropoles, quam declarare, in synodis praesertim, aliquam civitatem esse tantae frequentiae ac celebritatis, ut pro metropoli debeat haberi, et sic ipsius episcopus respectu circumvicinorum fiat metropolitanus. Sed hoc ipsum multo magis et multo frequentius fecerunt olim imperatores et reges, ut lib. 6. ostendetur.

XXXV. Quare, quod Nicolaus rescribit Bulgaris,939 primam archiepiscoporum institutionem spectare ad Romanos pontifices, non potest intelligi id semper et ad solum Romanum pontificem et ubique spectare, sed sano modo id, iuxta iam datas explicationes, est accipiendum; nempe in solo occidente et interdum atque cum synodo, salva etiam principum in hoc autoritate, de qua, ut monui, agam lib. 6. Multo magis reiiciennda est quaedam consecutio, quam contexit Baronius, dum ex concessione pallii a pontifice Romano universali collectione infert940

archiepiscopalium sedium privilegia ab ipsa Romana Ecclesia effluxisse. Posse vero archiepiscopum in quibusdam casibus pallio uti, etiam extra suam provinciam, ex Innocentio 3., sup. cap. 9., num. 17., iam probavi. Et contra abusum Simoniacum Romanae sedis in extorquendo pro pallii precio pecuniario, verbis Gregorii supra nu. 11. allatis, nec non acri Bonifacii Moguntini obiurgatione Zachariae papae facta, eo quod diceretur precium pro palliis accipere et constitituto Leonis 2. precia haec prohibentis, insurgam inferius lib. 9., cap. 9., nu. 52., 53.

C A P V T X I I .

Hierarchiam hanc ecclesiasticam nunc plurimum turbari et confundi.

SUMMA CAPITIS.

Hierarchiae ecclesiasticae iam constitutae necessitas proponitur, et ex Patrum dictis et exemplis ipsius inviolabilitas confirmatur, a num. 1. ad num. 17. Turbatio huius hierarchiae deploratur, num. 18.; Occasionem huic turbationi dedit post expletam avaritiam, ambitio, numero 19., 20., 21. Turbatio Romanae hierarchiae ecclesiasticae circa episcoporum electionem, a num. 22. ad 36. Circa confirmationes episcoporum, a num. 37. ad num. 51. Circa consecrationes eorundem, a num. 52. ad num. 64. Obiectiones proponuntur et solvuntur, a num. 65. ad finem.

939 Cap. 73.940 Bar. tom. 5., an. 432. in fin.

Page 174: De Republica 3

I. Ut vitaretur confusio in regimine ecclesiarum, paulatim, ut vidimus in praecedentibus huius libri capitibus, magistro usu, docente experientia ac super omnia Spiritu Christi suam Ecclesiam regente, varia sunt inducta instituta legesque praescriptae, ut rectores ministrique sanctae Ecclesiae in officio omnes, ac potestate alioquin pares, ordine tamen certo universali Ecclesiae inservirent et, quasi stationibus inter se dispositis vere Ecclesiam facerent castrorum aciem ordinatam.941 Ordinem vero iam exposui, stationum dispositiones ostendi, officia varia variaque munera propriis distincta limitibus patefeci, leges unicuique praescriptas iam recensui. Quae quandiu servatae sunt illaesae, dum quisque se intra suos limites coërcuit, quousque proprio officio proprioque munere fuit quisque contentus, dum suam nemo dereliquit stationem, pulcherrimus ordo in Ecclesia viguit; nulla affuit turbatio, nulla confusio, nulla turpitudo. Postquam vero942 ambitio pestifera dominandique libido atque avaritia coeperunt, et metropolitanos et primates, et praecipue patriarchas, sed potissimum praecipuum patriarcham Romanum, exagitare, turbati sunt ordines omnia confusa. Sua enim illa immani monarchia exlegem fecit, omnibus canonibus superiorem, iisque conculcatis aliena iura sibi rapuit et Ecclesiam Christi sylvam fecit frementium bestiarum. Atque ut plane agnoscant nostri papae, quam misere errent, dum pulcherimam, quam exposui hactenus, turbant hierarchiam, audiant in primis et videant, quam inviolabilia sunt iura primatum, quam firma et inconcussa privilegia ecclesiarum, discantque ab ipsorum potestate alienissimum esse illa infrignere et perturbare. Deinde singillatim eorum errores, praecipuo tamen circa iam expositam hierarchiam, aperiam et manifestabo, ex quibus in Ecclesia Christi confusio orta est miseranda et abusus prorsus deplorandi invaluerunt. Libere ex religioso zelo dicentem audiat me libenter sanctissimus et patienter.

II. Anacletus ille, magni in Ecclesia Romana nominis et authoritatis, episcoporum ordinationes in propriis provincijs, per proprios provinciae episcopos fieri debere edicit, timensque ne aliquis morem hunc turbare velit aliquando, monet severe ac dicit :943 Porro quod episcopus, non ab uno, sed a cunctis, consensu aut praesentia comprovincialium est ordinandus et nullatenus minus quam a tribus, caeteris consentientibus cunctis; iccirco instituente Domino fieri iubetur, ne aliquid contra fidem Ecclesiae unius tyrannica authoritas moliretur et regula vel fides confunderetur credentium.] Qui ita scripsit, quicunque ille fuit, aut Divino spiritu quod futurum erat, praevidit, aut oculis suis conspexit, Romanos nostros pontifices vere tyrannice, ut ipse loquitur, sibi episcoporum omnium, etiam remotissimorum, ordinationes usurpare et provincialibus episcopis eripere. Eidem quoque Anacleto tribuitur dictum illud:944 Privilegia ecclesiarum sacerdotum sancti apostoli iussu salvatoris intemerata et inviolata omnibus decreverunt manere temporibus.

III. Zosimus aegre ferens Proculum Massiliensem, conviventia Synodi Taurinensis, in praeiudicium sedis metropolitanae Arelatensis, quorundam episcoporum ad eam spectantium ordinationes ad se traxisse, factum detestatus in id ita invehitur:945 Indecens ausus et in ipso vestibulo resecandus, hoc ab episcopis ob certas causas consilium agitantibus extorquere, quod contra statuta patrum et S.

941 Cantic. 6.942 Supra, capite 2., num. 5.943 Epist. 2.944 25., q. 2., cap. Privilegia 1.945 Apud Baro. in append. to. 5.

Page 175: De Republica 3

Trophimi reverentiam, qui primus metropolitanus Arelatensis civitatis ex hac sede directus est, concedere, vel mutare, ne huius quidem sedis possit autoritas. Apud nos enim incovulsis radicibus vivit antiquitas, cui decreta Patrum sanxere reverentiam.] Audis dictum Rom. pontificis ex Cathedra, ne sedem quidem Romanam posse metropolitanis auffere suos episcopos, ut ab aliis, quam ab ipsis metropolitanis, eorumve commissione ordinentur.

IV. Bonifacius primus certior factus Lutubensium querimoniis, Patroclum Arelatensem, in aliena provincia eis episcopum absque cleri et plebis consensu et absque metropolitani propria notitia ordinasse, ferre non potuit.946 Quia convenit, inquit, nos paternarum sanctionum esse diligentes custodes. Nulli etenim videtur incognita Synodi constitutio Nicaenae, quae ita praecipit (ut eadem proprie verba ponamus) : Per unamquamque provinciam ius metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse posse subiectas. Quod illi (quia aliter credendum non est) servandum, sancto Spiritu suggerente, sibimet censuerunt. Unde, frater charissime, si ita res sunt et ecclesiam supradictam provinciae tuae limes includit, nostra autoritate communitus, quod quidem facere sponte deberes, desideriis supplicantium et voluntate respecta, ad eundem locum, in quo ordinatio talis celebrata dicitur, metropolitani iure munitus et praeceptionibus nostris fretus, accede. Intelligens arbitrio tuo, secundum regulas Patrum, quaecunque facienda sunt a nobis esse concessa; ita ut peractis omnibus apostolicae sedi, quicquid statueris, te referente clarescat, cui totius provinciae suae ordinationem liquet esse mandatam. Nemo ergo eorum terminos audax temerator excedat, nec aliquis in illorum contumeliam, partibus suis quae sibi ab his non videntur concessa, defendat. Cesset huiusmodi pressa nostra autoritate praesumptio eorum, qui ultra licitum suae limitem dignitatis extendunt. Quod iccirco dicimus, ut advertat charitas tua adeo nos canonum praecepta servare, ut ita constitutio quoque nostra definiat, quatenus metropolitani sui unaquaeque provincia in omnibus rebus ordinationem semper expectet.] Si factum Patrocli tantopere fuit abhorrendum, quia secundum Nicaenas regulas oportet per singulas provincias ius suum metropolitanos habere, cur licebit Romano pontifici ius hoc metropolitanis infringere? Ita enim patriarchis, sicut et caeteris episcopis, datur inhibitio, ne in aliena provincia attentent ordinationes, sed cuique ecclesiae salva velint esse privilegia, quod exaggerat Bonifacius et alii qui sequuntur.

V. Leo quanta bile in Anatolium Constantinopolitanum excanduerit, quod Antiochenum patriarcham ordinare sit ausus, quamque se vehementem Nicaenarum regularum vindicem exhibuerit, ne aliorum iura in episcopis ordinandis pervertantur, constat ex eius epistolis 56., 57., 58. Quae tota illius obiurgatio merito aeque cadit etiam in Romanorum pontificem, si alienarum provinciarum sive primates, sive episcopos, ipse quoque velit, insciis et incosultis contemptisque illarum provinciarum episcopis, ordinare; seu aliis extra provincias illas ordinandos committere. Cur enim Constantinopolitano id non liceat, in Oriente potissimum, postquam duplici iam universali concilio privilegia primi patriarchae in Oriente habuerit, Romano vero licet? Certe canones aeque Romano atque Constantinopolitano id vetuere, neque ullum ecclesiasticum primatem ab universali illa prohibitione excepere, ut probabo in sequentibus. Et omnibus etiam sibi illa intimat ibidem Leo:947 Non convellantur provincialium iura primatum, nec privilegiis antiquitus institutis metropolitani

946 Epist. 3.947 Epistola 56.

Page 176: De Republica 3

fraudentur antistites. Et:948 Privilegia ecclesiarum sanctorum patrum canonibus instituta et venerabilis Nicaenae Synodi fixa decretis, nulla possunt improbitate convelli, nulla novitate mutari. In quo opere, auxiliante Christo, fideliter exequendo necesse est me perseverantem exhibere famulatum, quoniam dispensatio mihi credita est et ad meum tendit reatum, si paternarum regulae sanctionum, quae in Synodo Nicaena ad totius Ecclesiae regimen, Spiritu Dei instruente sunt conditae, me (quod absit) connivente violentur etc.

VI. Idem quoque Leo ad Maximum Antiochenum scribens curam ei ecclesiarum sui patriarchatus praecipue commendat, ne permittat eas haeresibus infici, eaque occasione digreditur in primatum Constantinopolitanum, qui illum semper anxium habuit:949 Neque ullo modo sinas, inquit, in orientalibus ecclesiis, maximeque in iis quas Antiochenae sedi sacratissimorum patrum Nicaeni canones deputavere, ab improbis haereticis Evangelio insultari. – Summa itaque vigilantia cautum te esse convenit, ne quid sibi haeretica pravitas audeat vindicare; cum te deceat his sacerdotali autoritate resistere nosque saepius de profectu ecclesiarum, tuis relationibus, quid agatur, instruere. Dignum est enim te apostolicae sedis in hac solicitudine consortem esse et ad augendam fiduciam privilegia tertiae sedis agnoscere, ut in nullo cuiusquam ambitione minuantur, quia tanta apud me est Nicaenorum canonum reverentia, ut ea quae sunt sanctis patribus constituta, nec permiserim, nec patiar aliqua novitate violari. Etsi enim diversa nonnunquam sunt merita praesulum, tamen iura permanent sedium; quibus, etsi possunt aemuli perturbationem aliquam fortassis inferre, non tamen possunt minuere dignitatem. Unde, cum aliquid pro Antiochenae Ecclesiae privilegiis dilectio tua agendum esse crediderit, propriis literis studeat explicare, ut et nos consultationi tuae absolute et congrue respondere possimus. Nunc autem ad omnia generaliter pronunciare sufficiat, quod, si quid a quoquam contra Nicaenorum canonum statuta in quacunque synodo, vel tentatum est, vel ad tempus videtur extortum, nihil praeiudicii potest inviolabilibus inferre decretis. Et facilius erit quarumlibet contentionum pactum dissolvi, quam praedictorum canonum regulas ex ulla parte corrumpi. Subrependi enim occasiones non praetermittit ambitio et quoties ob incurrentes causas generalis congregatio facta fuerit sacerdotum, difficile est, ut cupiditas improborum non aliquid supra mensuram suam moliatur, appetere. Sicut etiam in Ephesina Synodo, quae impium Nestorium cum dogmate suo perculit, Iuvenalis episcopus ad obtinendum Palaestinae provinciae principatum credidit se posse sufficere et insolentes ausus per commentitia scripta firmare. Quod sanctae memoriae Cyrillus Alexandrinus episcopus merito perhorrescens scriptis suis mihi, quid praedicta cupiditas ausa sit, indicavit. Et solicita prece multum poposcit, ut nulla illicitis conatibus praeberetur assensio. Nam cuius epistolae ad nos exemplaria direxisti, sanctae memoriae Cyrilli, eam in nostro scrinio requisitam nos authenticam noveris reperisse. Hoc tamen proprium definitionis meae est, ut quantumlibet numerus sacerdotum amplior aliquid per quorundam surreptionem decernat, quod illis trecentorum decem et octo patrum constitutionibus inveniatur adversum, id iustitiae consideratione cassetur; quoniam universae pacis tranquillitas non aliter poterit custodiri, nisi sua canonibus reverentia intemerata servetur. Quaecunque hic adversus Constantinopolitanum et Hierosolymitanum inculcantur, dum aliorum, sive patriarcharum, sive metropolitanorum usurpant iura et suo primatu alios opprimunt et deiiciunt eorumque turbans iurisdictionem, haec omnia in ipsum quoque Romanum prolata, aut saltem militare non dubites. Quod si de mente

948 Epist. 54. et habetur 25., quaest. 2., cap. Privilegia 2.949 Epistola 66.

Page 177: De Republica 3

Leonis ne universalia quidem concilia possunt Nicaenis regulis, quod saepius repetivit,950 derogare, ac in specie circa potestatem priscam metropolitanorum, quomodo poterit solus Romanus pontifex quotidie iis drogare, imo etiam sine causa ex sola ambitione et avaritia eas conculcare et episcoporum omnium, tam electiones, quam consecrationes sibi reservare?

VII. Ac ne putes Leonem aliis et non sibi hanc canonum observantiam inculcare, audi quae ad legatum suum apostolicum Anastasium Thessalonicensem scribit, ut illum quoque compesceret et vel apostolicam sedem ab iniuriis metropolitanorum abstinere debere declararet. Et necesse est, inquit,951 post multarum experimenta causarum solicitius prospici et diligentius praecaveri, quatenus per spiritum charitatis et pacis omnis materia scandalorum de ecclesiis Domini (quas tibi commendavimus) auferatur, praeeminente quidem in illis provinciis episcopatus tui fastigio, sed amputato totius usurpationis excessu. Igitur secundum sanctorum patrum canones, Spiritu Dei conditos et totius mundi reverentia consecratos, metropolitanos singularum provinciarum episcopos, quibus ex delegatione nostra fraternitatis tuae cura praetenditur, ius traditae sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decernimus; ita ut a regulis praestitutis nulla aut negligentia, aut praesumptione discedant.] Haec in aeternam memoriam S. Leo.

VIII. Factis etiam verba sua idem S. Leo, ubi emersit occasio, comprobavit. Viennensis enim provinciae episcopos post aliqua eis data monita sic alloquitur:952

Unde quia nostra longe alia videtur intentio (nam omnium ecclesiarum statum et concordiam custodiri cupimus sacerdotum), ad unitatem vos vinculo charitatis hortantes et obtestamur et affectione congrua commonemus, ut ea quae a nobis, Deo inspirante et beatissimo Petro epostolo, discussis probatisque nunc omnibus causis decreta sunt, pro vestra pace et dignitate servetis; certi non tam nostro honori proficere, quod talia statuisse cognoscimur; non enim nobis ordinationes vestrarum provinciarum defendimus, quod potest forsitan ad depravandos vestrae sanctitatis animos Hilarius pro suo more mentiri, sed vobis per vestram solicitudinem vindicamus, ne quid ulterius liceat novitati, nec praesumptori locus ultra iam pateat privilegia nostra cassandi. Nostrae enim gratulationi hoc solum crescere profitemur, si apostolicae sedis diligentia apud vos illibata servetur et per sacerdotalis disciplinae custodiam honori vestro perire, quod suum est, pro novis usurpationibus non sinamus. Et quoniam honoranda est semper antiquitas, fratrem et coepiscopum nostrum Leontium, probabilem sacerdotem, hac (si vobis placet) dignitate volumus decorari, ut praeter eius consensum alterius provinciae non indicatur a vestra sanctitate concilium et a vobis omnibus, quemadmodum vetustas eius et probitas exigit, honoretur metropolitanis privilegii sui dignitate servata. Aequum est enim, nec ulli de fratribus fieri videtur iniuria, si iis, qui sacerdotii vetustate praecedunt, pro aetatis suae merito in suis provinciis a sacerdotibus caeteris deferatur.] Cavet anxie, ne usurpator contra sibi adeo cordi infixos canones alieni iuris videatur, si vellet ordinationem provinciae episcopis comprovincialibus eripere et ad se trahere. Et quia Arelatensis Ecclesia primatum ambibat in Galliis Viennensisque metropolitani iura sibi nitebatur usurpare, obstitit idem Leo sicque rescripsit ad Arelatenses episcopos:953 Petitionem fraternitatis vestrae Viennensis episcopus, missis literis et legatis, sua suggestione praevenerat,

950 Epist. 56., 58.951 Ep. 88.952 Ep. 93.953 Apud Baronium, tom. 6., an. 450., num. 56.

Page 178: De Republica 3

conquerens Arelatensem episcopum ordinationem sibi Vasensis episcopi usurpasse. Cum itaque nobis ita et paternatum reverentia sanctionum et omnium vestrum servanda sit gratia, ut in ecclesiarum privilegiis nihil convelli, nihil patiamur excidi, consequens fuit, ut ad conservandam inter Viennensem et Arelatensem provincias pacem adhiberetur iustitiae moderatio, quae nec antiquitatis usum, nec desideria vestra negligeret.] Statimque Viennensi quoque episcopo suos assignat suffraganeos, in quos Arelatensis nihil iuris habeat. Totam vero causae decisionem, ut supra consideravi, ex ipsarum civitatum saeculari dignitate petendam esse duxit.

IX. Simplicius hierarchiae ecclesiasticae turbatorem Acacium, quam iniquo tulerit animo, vidimus supra ad fin. cap. 10. eundemque audivimus observantiam canonum, sua iura metropolitanis illaesa conservantium, serio inculcantem. Symmachum pariter eodem zelo aestuantem supra posuimus n. 25. primi capitis huius libri et rursum infra, lib. 4., c. 12., n. 8.

X. Hormisda quoque Ioan. Episcopo cuidam in Hispaniis legationis apostolicae munus ita committit, ut nihil tamen metropolitanis velit praeiudicari.954

Ioannes quoque VIII., dum Arelatensi legationis officium confirmat,955 cavet tamen eodem modo, ut metropolitis secundum priscam consuetudinem proprius honor servetur. Legatorum itaque apostolicorum munus fuit olim, nec aliud iure esse potest, ut inspiceret duntaxat, si quid contra canones fieret, monerent, arguerent et papae significarent. In reliquis et episcopi et metropolitani suo proprio munere perpetuo fungerentur, nec legati se in regimen ecclesiarum, vel provinciae ingererent. Imo papae quoque, si essent in aliena provincia extra Romanam praesentes, sua iura integra cedebant metropolitanis, ut patebit inferius, lib. 4., cap. 12. Eiusdem Hormisdae opus fuit, ut Constantinopolitanis Patriarchis auferretur potestas Antiocheni patriarchae ordinandi, quam Anatolius iam et Acacius videbantur usurpasse. Dioscorus enim Hormisdae diaconus, dum esset Constantinopoli papae legatus et Ecclesiae Antiothenae vacatio contigisset, et tentarent imperator et patriarcha, ut Constantinopoli in Antiochenum Paulus presbyter Constantinopolitanus eligeretur et ordinaretur episcopus, obstitit Hormisdae nomine effecitque ut Paulus hic de veteri more in ipsa Ecclesia Antiochiae et eligeretur et ordinaretur; ut idem Dioscorus956 in sua suggestione ad Hormisdam transmissa narrat. Qui autem pati non potuit Hormisda, ut Constantinopoli ordinaretur Antiochenus, ne antiquus Ecclesiae mos iniuria afficeretur, quomodo passurus fuit ut Romae quoque eadem ordinatio celebraretur, siquidem eidem iniuriae aeque locus sit futurus?

XI. Gregorius quoque non minori zelo et saepius pro ecclesiarum privilegiis pugnat cavetque vehementer, ne iure ecclesiarum laedantur. De ecclesiasticis vero, inquit,957 privilegiis, quod vestra fraternitas scribit, hoc postposita dubitatione teneat. Quia, sicut nostra defendimus, ita singulis quibusque ecclesiis sua iura servamus,958

nec cuilibet, favente gratia, ultra quam meretur, impertior; nec ulli hoc, quod sui iuris est, ambitu simulante derogo. Sed fratres meos per omnia honorare cupio sicque studeo honore singulos subvehi, dummodo non sit, quod alteri iure ab altero possit opponi.] Item:959 Absit a me, ut statuta maiorum consacerdotibus meis in qualibet 954 Infra l. 4., 12., n. 10.955 Ep. 93.956 Inter ep. Hormisd. post ep. 62.957 Lib. 2., ind. 10., ep. 39.958 L. 2., ind. 11., ep. 29.959 L. 2., indic. 10., epist. 37.

Page 179: De Republica 3

ecclesia infringam, quia mihi iniuriam facio, si fratrum meorum iura perturbo.] Item:960 Si cuiusquam clerici, ut assolet, culpae casus emerserit, in qua te sibi petere debeant adiutorem, ad episcopum reverenter accede et, sicut causae meritum cognoveris, apud eum, non defensor culpae, sed potius intercessor exsiste; ut hac provisione et poscenti feras auxilium et iura praepositi non turbentur. Si qui vero sunt, qui iusta poposcerint, eis per te auxilium sedis apostolicae non est negandum. Sed tamen ita servanda est uniuscuiusque episcopi reverentia, ut clericorum disciplina per defensiones tuae experientiam minime soluatur.] Item:961 Nam si sua unicuique episcopo iurisdictio non servatur, quid aliud agitur, nisi ut per nos, per quos ecclesiasticus custodiri debuit ordo, confundatur?] Item:962 Si ea destruerem, quae antecessores nostri statuerunt, non constructor, sed eversor esse iuste comprobarer? Testante veritatis voce, quae ait: Omne regnum in se ipso divisum non stabit et omnis scientia et lex adversus se divisa destruetur.] Et legato suo Augustino illud dat in mandatis:963 Ipse autem authoritate propria episcopos Galliarum iudicare non poteris, sed suadendo, blandiendo, bona quoque tua opera eorum imitationi monstrando pravorum mentes ad sanctitatis studia reforma, quia scriptum est in lege:964 Per alienam messem transiens falcem mittere non debet, sed manu spicas conterere et manducare. Falcem ergo iudicii mittere non potes in eam segetem, quae alteri videtur commissa etc.] Eodemque modo, sicut supra Hormisda, legato omnem prorsus negat iurisdictionem, ne ordinario iuri metropolitico ulla, vel minima fiat laesio. Quod si legatus a latere, qui papae ipsius personam repraesentat, metropolitanum non potest turbare in sua iurisdictione, neque ipse papa poterit, siquidem id ei negatur, non restrictione commissionis, sed iuris metropolitici proprio vigore, quod a nulla possit in ecclesia potestate labefactari.

XII. Quanta sit firmitas haec ecclesiasticorum statutorum, quibus divisus est magnus Christi grex inter pastores ac inter pastores aliqua posita est subordinatio et praelatio, ita tamen ut nunquam adhuc suprema unius appareat supra reliquos omnes monarchia, explicarunt hactenus egregie ipsimet Romani pontifices et sane celeberrimi et magni nominis in Ecclesia, qui ecclesiarum iura inviolata esse debere in perpetuum et senserunt et pronunciarunt, neque licere cuiquam, etiam summo pontifici, ea perturbare ac multo minus sibi usurpare. Iam vero hanc ipsam firmitatem ex aliis quoque aliorum episcoporum factis adhuc reddamus patentiorem; si forte noster Dominus Papa plenissime instructus hos, quos recensuimus, maiores suos optimos duces, tandem aliquando sibi sequendos esse statuat et magistros.

XIII. Bonifacius Germaniae apostolus, Romano pontifici addictissimus, Traiectensem novam Ecclesiam omnino eidem pontifici immediate subdere conabatur, quia Frisonum gens per Villebrordum a papa missum fuit conversa, sed Coloniensis archipiscopus, quia Traiectum in ipsius provincia erat inclusum, restitit; ut idem Bonifacius scribit:965 Et modo, inquit, vult Coloniensis episcopus sedem supradicti Villebrordi sibi contrahere, ut non sit episcopalis sedes subiecta Romano pontifici.] Episcopus Catholicus non obstitisset Romano pontifici, nisi habuisset canones eidem obsistentes; ne et ipse alienae provinciae ordinationes sibi usurpet et ecclesias sibi metropolitco iure subiiciat, quae ei subiectae non sunt, nec ad eius 960 Ad Vitalem defensorem, l. 7., indic. 2., epist. 65.961 Lib. 4., indic. 4., epist. 32.962 Lib. 10., epist. 3.963 Ad interrog. Aug. cap. 9.964 Deutero. 23.965 Apud Baronium, tom. 9., an. 755., numero 41.

Page 180: De Republica 3

pertinent propriam provinciam. Ita postea Ignatius quoque Constantinopolitanus, vir non modo catholicus, sed etiam sanctus et a Romana quoque Ecclesia inter sanctos habitus perpetuo et recensitus,966 nihilominus adversus Romanum pontificem967

pugnavit acriter, ut Bulgariam provinciam ad Romani papae ius et ordinationem transire non permitteret, sed eam tanquam iuris primatus Constantinopolitani sibi retineret. Concertationem hanc pro Bulgaria habes in Anastasio Bibliothecario, ubi recenset gesta Hadriani II. et in Epistola 5. eiusdem Hadriani tom. 3. Decret. epist. Romanorum pontificum, sive in tom. 3. Concil. in fine oct. Synod. general. Et in pluribus epistolis Ioannis 8., videlicet 75., 76., 77., 78., 79., 109., 174., 192., 201., 251., 287., 297.; in Encyclica Photii apud Baronium, tom. 10., ann. 863., num. 42., 43., 44., 45.; et in eodem Baron. eodem tom. saepius. Et nihilominus Constantinopolitanus tandem evicit Bulgariam. Quod si indubitatum fuisset in Ecclesia Romanum pontificem posse ad placitum suum quoscunque episcopos cuiuscunque provinciae ordinare esseque illum sacris canonibus id prohibentibus eique propriam provinciam, ut infra patebit, assignantibus, superiorem, cur tam diutinam sustinuissent Romani pontificis disputationem, ut ostenderent, non quidem Romanam sedem habere supremam in tota Ecclesia universali monarchiam, sed Bulgariam ad ius Romanae Ecclesiae et non Constantinopolitanae pertinere?

XIV. Acerrimum metropoliticorum iurium adversus Romanum pontificem propugnatorem habemus Hincmarum archiepiscopum Rhemensem, virum sane et doctrina et sanctitate singularem. Is enim Rothaldum, sive Rothadum Suession. episcopum, ob ipsius varia delicta debitis affecerat poenis. Nicolaus tamen papa Rothaldi ad sedem apostolicam appellantis defensionem susceperat indeque in Hincmarum non semel excanduerat, appellationibus et inhibitionibus non deferentem. Sed ille epistola apologetica se purgare voluit, in eaque metropolitica iura tutatus est, ab oppressione Romana, modestissime tamen, ut patet, vindicavit. Ait igitur:968 Qua de re, sanctissime domine et pater reverendissime, aequanimiter sustinete modicum quid insipientiae meae, sed et supportate me, si adhuc quaedam de Rothaldi causa, vobis iam sufficienter notissima, quasi repetens scribo; cum quo, quia vobis placet, cui cuncta bona placent, mittimus vicarios nostros, non ut accusatores ad confligendum, sed ut a Rothaldo atque a vicinis nostris, qui causam pleniter ac veraciter, aut nesciunt, aut scire nolunt, accusati quod nos in contemptum sedis apostolicae appellantem Rothaldum secundum Sardicenses canones sedem apostolicam retinuerimus, sed eum, quia ad electorum iudicium de certis capitulis provocavit, iuxta Carthaginenses et Africanenses canones ac decreta beati Gregorii regulariter iudicauimus vestrae summae authoritati humiliter intimandum. Absit enim a nobis, ut privilegium primae et summae sedis sanctae Romanae Ecclesiae pontificis pro sic parvo pendamus, ut controversias et iurgia, tam superioris, quam inferioris ordinis, quae Nicaeni et caeteri sacrorum conciliorum canones et Innocentii atque aliorum sanctae Romanae sedis pontificum decreta in synodis provincialibus ac metropolitanis praecipiunt termimari, ad vestram summam authoritatem fatigandam ducamus. At si forte de episcopis causa nata fuerit, unde certa et expressa in sacris regulis non habemus iudicia et ob id in provinciali, vel in comprovinciali nequeat examine definiri, ad divinum oraculum, id est, ad apostolicam sedem nobis inde est recurrendum. Si etiam de maioribus causis a provinciali episcopo ad electorum iudicium non fuerit provocatum et in aliqua causa idem episcopus fuerit iudicatus, id

966 Baron. to. 10., an. 788., n. 45. et seq.967 Ibid. nu. 44.968 Ex Fredoardo Baron. tom. 10., ann. 865., num. 36.

Page 181: De Republica 3

est, a gradu suo in comprovinciali synodo deiectus, et putat se bonam causam habere, et appellaverit qui deiectus est, et confugerit ad episcopum Romanae Ecclesiae et voluerit se audiri, si iustum putaverit, ut renovetur examen, scribendum est ab iis qui causam examinarunt post iudicium episcopale eidem summo pontifici, et ad illius dispositionem, secundum septimum Sardicensis concilii capitulum, renovabitur examen. Nam de metropolitano per sacras regulas constituto, qui ex antiqua consuetudine ab apostolica sede pallium accipit, sicut Leo ad Anastasium, quod et Nicaenum Concilium innuit et caeteri Romanae sedis pontifices in decretis suis ex sacris canonibus monstrant, ipsius pontificis, etiam ante iudicium est sententia praestolanda.

XV. Et post narrata Rothaldi delicta, totus in eo est, ut doceat Ib. n. 44. et seqq. Rom. pontificem posse quidem patrocinium afflictorum iniuste et oppressorum suscipere, ad eum in gravioribus causis provocantium, iudicare tamen per se non debere alienos, sed ad iudicium provinciae transmittere curareque, ut iudicium rectum fiat. Huc adducit exempla Scripturae, nimirum Act. 5. Pauli non a Christo immediate instructi, quid illum oporteat facere, sed ad Ananiam missi; Act. 10., Cornelii ab Angelo non instructi, sed ad Petrum missi, Petri non ex potestate, sed ex ratione querelae fidelium Iudaeorum respondentis et praelatis Ecclesiae,969 ut non sint dominantes in clero praecipientis. Adducit etiam varia et Pauli et Rom. pontificum Gelasii et Leonis, Ambrosii quoque dicta, ut his omnibus ostendat papam non debere ex potestate adeo agere, ut ordinaria ordinariorum impediat iudicia, sed generali quadam superintendentia illum debere esse contentum; in eoque privilegium Romanae sedis collocat, ut sua authoritate privilegia Rhemensis et aliarum ecclesiarum metropolitanarum intacta conservet, vigere faciat et studeat confirmare concordiamque cum ipsis perfectam conetur retinere. De hac Hincmari apologia nos plura lib. 8.

XVI. Idem Hincmarus ecclesiastici iuris, sicut instructissimus, ita observantissimus, in synodo quadam Metensi pro causa Caroli regis, cum praesideret, in aliena provincia et capitula proponeret, excusationem hanc praemisit, quae optimam continet instructionem: Ne alicui, inquit,970 forte videatur incongrue et praesumptuose me ac provinciae nostrae venerabiles coepiscopos facere, quoniam de altera provincia ordinationi et causis huius provinciae nos immiscemus, sciat nos contra canones sacros non agere, quoniam Rhemensis et Trevirensis Ecclesia in hac regione Belgica cum istis ecclesiis sorores et comprovinciales habentur, sicut authoritas ecclesiastica et antiquissima demonstrat consuetudo; ac per hoc unanimi consensu et synodalia iudicia exercere et quae a sanctis patribus constituta sunt, debent concorditer custodiri. Hac privilegii constitutione servata, qui prior de Rhemensi et Trevirensi episcopo fuerit ordinatus, prior etiam habeatur. Et lex divinitus inspirata praecipit dicens:971 Si transieris per messem amici tui, colligens spicas manu confricabis ad manducandum, falcem non mittas, vel falce non metas. Messis est populus, ut Dominus demonstranti Evangelio dicens:972 Messis quidem multa, operarii autem pauci, rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam; quia vos pro nobis episcopis debetis orare, ut vobis digna possimus loqui. Messis autem amici est populus in provincia alteri metropolitano commissa. Unde vos

969 1. Pet. 5.970 Apud Baron., to. 10., ann. 869., num. 110.971 Deut. 23.972 Matt. 9.

Page 182: De Republica 3

hortando, quasi manu operis confricando, ad Dei voluntatem et vestram salutem, in corpus unitatis Ecclesiae valemus et debemus traiicere. In parochianos autem provinciarum aliis metropolitanis commissarum falcem iudicii non mittimus, quia nec est unde, nec nostrum esse consideramus. Est et alia causa, quia isti venerabiles domini et confratres nostri provinciae istius episcopi, non habentes metropolitanum episcopum, exiguitatem nostram sic in suis, sicut et in specialibus nostris causis, nos fraterna charitate iubent et commonent agere.] Quae instructio generalis est patriarchalis etiam, nedum inferioribus metropolitanis observanda.

XVII. Ivo quoque Carnotensis, totius Galliae primati, seu patriarchae Lugdunensi, Sennonensem archiepiscopum diversae provinciae ad concilium iure sui primatus convocanti, ita Sennonensis nomine respondet:973 Ad concilium venire minime contemnimus, sed terminos, quos posuerunt patres nostri, terminos antiquos transgredi formidamus. Nusquam enim reverenda patrum sanxit authoritas, nunquam hoc servare consuevit antiquitas, ut primae sedis episcopus episcopos extra provinciam propriam positos invitaret ad concilium, nisi hoc, aut apostolica sedes imperaret, aut una de provincialibus ecclesiis, pro causis, quas intra provinciam terminare non poterat, primae sedis audientiam appellaret.] Profertque canonem Nicolai,974 in quo illud habetur: primates enim, vel patriarchas, nihil privilegii habere prae caeteris episcopis, nisi quantum sacri Canones concedunt et prisca consuetudo illis antiquitus contulit, definimus, ita ut secundum Nicaenas regulas sua privilegia serventur ecclesiis.] Et haec regula, si non intentione Nicolai, certe iure et ratione iam exposita in praecedentibus et ulterius libro 4. exponenda, omnibus penitus, et metropolitanis et patriarchis, et etiam Romano praescribitur, ut nihil possit in alienis provinciis, nisi quantum ei sacri concedunt canones et prisca contulit consuetudo. Quamvis circa conciliorum convocationem, non modo patriarchae, sed etiam primates habeant plenum, ut bene Sennonensi, vel potius Ivoni respondet975 Lugdunensis, et ego tractabo lib. 7. His adde, si placet, Iustiniani edictum in hoc genere pulcherrimum, quod supra posuimus, huius lib. c. 2., n. 18.

XVIII. Et nihilominus haec subordinatio inter episcopos, quae fuit et est in Ecclesia maxime necesaria ad vitandam confusionem, fuit etiam et nunc maxime est, canonibus iam et legibus contemptis, occasio multorum malorum in Ecclesia. Hinc enim metropolitani saepe in suffraganeos, primates in metropolitanos et patriarchae in omnes episcopos insolenter insurrexerunt. Hierarchia haec, initio quidem modesta et egregie regulata, tandem immane illud nobis peperit monstrum hieromonarchae supremi et universalis. Sicut enim in ipsis pene Ecclesiae incunabulis avaritia primum sola facile turbavit regimen Ecclesiae et rectores ipsius saepissime ad indigna compulit, sic postea, expleta iam ex parte avaritia ex ditatione Ecclesiae, ambitio optimas quasque Ecclesiae regulas pessundedit, cui ambitioni et libidini dominandi aditum aperuit haec ipsa inter episcopos, alioquin omnes aequales, hierarchica dispositio.

XIX. Pauperes duntaxat initio et ut plurimum consequenter viles in clerum cooptabantur personae, ut ostendam libro 9., et nonnisi ex tali clero ad regimen ecclesiarum episcopi assumebantur, ut supra docui cap. 4. Hi igitur in natura corrupta, cum se viderent ad dignitatem evectos et populis praefectos, non contenti religiosa

973 Epist. 236.974 9., 1. 3., c. Conquestus.975 Epist. 237.

Page 183: De Republica 3

frugalitate et parsimonia, ad opes comparandas multi inhiabant; et hoc deplorat Cyprianus, qui persecutiones sui temporis in Christianos ab ethnicis principibus excitatas peccatis eorundem tribuit Christianorum ac praesertim ecclesiasticorum. Non in sacerdotibus, inquit,976 religio devota, non in ministris fides integra, non in operibus misericordia, non in moribus disciplina. — Episcopi plurimi, quos et ornamento esse oportet caeteris et exemplo, divina procuratione contempta, procuratores rerum saecularium fieri, derelicta cathedra, plebe deserta, per alienas provincias oberrantes negotiationis quaestuosae nundinas aucupari; esurientibus in Ecclesia fratribus habere argentum largiter velle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus foenus augere.] Occasio igitur oblationum et eleemosynarum piorum fidelium, cum pauperes ipsi essent episcopi, avaritiam eorum suscitavit et inde in Ecclesia perturbata sunt omnia, iramque Dei ac vindictam persecutionem sub Decio, ut scribit Cyprianus, provocarunt.

XX. Invectae sunt opes postea in Ecclesiam, inducta proprietas, avaritiae satisfactum; sed in officio se ecclesiastici viri non continuerunt:977 Abyssus enim abyssum invocat; et:978 Dilectus impinguatus, incrassatus, recalcitravit. Episcopi potentiores, ii videlicet, qui occasione positae hierarchiae supra alios sunt evecti, turbas inter se et rixas excitarunt. Quod merito deflet Euseb.:979 Cum nos, inquit, prae nimia quadam licentia in mollitiem delicatam et dissolutam segnitiem essemus prolapsi, cumque alii aliis invidere, maledictis insectari et prope nos ipsi inter nos, petulantibus linguis, tanquam mortuis armis, oppugnare et casu aliquando verborum contumelias, velut hastas, unus in alium intorquere et praesides ecclesiarum alter alterius vires infrignere, et populus in populum seditionem concitare. Veluti sensibus orbati et perstricti mente, nulla cura aut cogitatione incubuimus, ut divinum numen in nos incensum benevolum et placatum efficeremus, sed tanquam impii nostras res a Deo nec curari, nec animadverti arbritati alia vitia aliis acervatim adiecimus. Et pastores nostri, depulsa repudiataque pietatis regula, dissidio et contentione inter se exarserunt. Quin etiam nullas alias res, praeter quam discordias, minas, aemulationem, inimicitias et odium inter ipsos mutuo adaugere studuerunt, et animis ambitionis aestu incensis tyrannorum more principatum obtinere laborarunt. Tunc demum iuxta illam Hieremiae sententiam:980 Obscuravit in ira sua Dominus filiam Syon. Ac Diocletiani persecutionem hinc subsecutam non merito arbitratur. Iam tunc igitur tyrannicum principatum episcopi ambibant. Quinam, obsecro, potissimum, nisi patriarchae occasione illius cuiuscunque primatus? Et de episcopis reliquis paulo post subsecutis haec scripta inuenio:981 Multo avidius tum (sub Diocletiano) martyria gloriosis mortibus quaerebantur, quam nunc (tempore Sulpitii, quarto saeculo) episcopatus pravis ambitionibus appetuntur.] Item:982 Et nunc cum maxime discordiis episcoporum turbari, aut misceri omnia cernerentur, cunctaque per eos odio, aut gratia, nutu, inconstantia, invidia, factione, libidine, avaritia, arrogantia, somno, desidia essent depravata; postermo plures adversum paucos bene consulentes, insanis consiliis et pertinacibus studiis, certabant; inter haec plebs Dei et optimus quisque probro atque ludibrio habebatur.] Verus morbus in Ecclesia.

976 Serm. de lapsis.977 Psalm. 41.978 Deuter. 32.979 Lib. 8., cap. 1.980 Thren. 2.981 Sulpic. sac. hist. lib. 2. sub an. Christi 303.982 Ibid. 2. in fin.

Page 184: De Republica 3

XXI. Et quid, quaeso, canoni 6. Nicaeno edicendo occasionem dedit, nisi patriarcharum isthaec ambitio eorumque de primatu controversiae et dissensiones? Quibus ita occurrit, ut singuli propriis limitibus coërcerentur, nec unus in alterius regimen se inveheret. Hoc ipsum alterum generale concilium post Nicaenum Constantinopoli celebratum, tanquam maxime necessarium repetivit,983 ut supra hoc lib., c. 2., numero 5., 6. etiam explicabam et infra libro 4. explicabo: Alexandrinus enim, quia primum locum inter Orientis patriarchas obtinebat, antequam Constantinopolis imperiali curia excrevisset, nimium sibi cum arrogaret,984 eodem Nicaeno canone fuit compescendus. Et sane, si canon ille Alexandrinum conantem sibi Antiochenum subigere, refraenat et compescit, cur non debet etiam Romanum fraenare et compescere? Si quidem canon ille, ut explicabo fusius libro sequenti, omnibus patriarchis proprios assignat terminos, extra quos nemini ipsorum liceat egredi? Et nihilominus ipse, vel maxime e terminis propriis exsiliens, maxime etiam ecclesiasticam optime institutam turbavit hierarchiam, ut iam ex peculiaribus ipsius invasionibus et usurpationibus hierarchiam ipsam hactenus a me hoc libro descriptam turbantibus, ostendo.

XXII. Episcoporum electiones potissimum, confirmationes et consecrationes, ne confuse fierent, deinde etiam episcoporum errores et defectus, necessitatem praelationis alicuius et subiectionis inter episcopos in Ecclesiam, ut vidimus, importarunt. Circa haec omnia sicut Ecclesia ipsa consuetudinem iam merito introductam optimis legibus stabilivit et confirmavit, ita Romana nimia ambitio et consuetudinem optimam et sanctissimas leges et iura ipsa, non minus divina quam humana, pervertit, pessum dedit, conculcavit. Veniamus ad electiones ac primum considera, quam importuna et vere praesumpta sit, contra tot sanctissima decreta Gregorii IX. definitio985 excludens laicos ab electione et consuetudinem contrariam ex apostolica traditione venientem vocans corruptelam. Episcopos namque omnes, cuiuscunque gradus et dignitatis sint in Ecclesia, a clero et populo eligi debere pluribus probavii supra cap. 3., et quinam ac unde eligi debeant, cap. 4., idque ab apostolorum temporibus supra cap. 3., num. 7. et 25. Apostolica traditione in Ecclesia ita perpetuo et inviolabiliter servata ostendi per quatuordecim ferme post Christum saecula.

XXIII. Hinc vero tandem Romani pontifices coeperunt primum in alienis praesertim a Romana peculiari provinciis commendare personam aliquam cleris et populis, ut iis eligatur, quod in Galliis frequens fuit.986 A commendatione vero et precibus, tandem ad vim apertam eruperunt, ereptis ubi potuerunt electionibus episcoporum cleris et populis, eas ad se traxerunt factis sibi expressis reservationibus, primum987 particularibus, dum aliqua vacaret ecclesia, deinde etiam generalibus. Benedictus enim XI. electionem personarum ad patriarchales ecclesias,988 quamdiu schismaticorum, aut infidelium subsunt ditioni, ad Romanam sedem pertinere, prima generali reservatione voluit et declaravit. Postea vero989 cathedralium omnium generalem sibi reservationem fecerunt alii subsequentes, electiones episcoporum cleris et populis penitus auferentes et ad solum papam reducentes; non quidem publica

983 Socrat. lib. 5., cap. 8.984 Theodor. apud Baronium, tom. 5., ann. 439., numero 42., 43.985 Cap. Messanae de electione.986 Urbanus 2., apud Ivon. epistola 1. et epistola 21. et Iuret. ad Ivonis epistol. 1.987 Cap. Si eo tempore, de electio. in 6.988 Extravag. sancta Romana, de elect. in com.989 Regul. Concellar. 2.

Page 185: De Republica 3

illa data constitutione, sed per regulas quas excogitarunt cancellariae. Quarum primam inventionem, quod ego observarim,990 Sixto IV. tribuere debemus; nam prius, ut dicebam, cum vacaret, vel vacatura crederetur aliqua ecclesia, particulari reservatione papae electiones ordinarias prohibebant. Quibus tamen, sive cathedralium, sive beneficiorum reservationibus, ut tractabo etiam libro 9., obstitit Concilium Basileense, ex quo Ecclesia Gallicana suam sibi formavit pragmaticam voluitque omnino ut iuxta Basileensia decreta electiones episcoporum in Gallia fierent a cleris et populis, prout semper Ecclesia tota Christi servavit. Leo tamen X., qui custos esse debuit sanctorum canonum et ecclesiasticae consuetudinis, apostolicique instituti observator et vindex, non modo non laudavit, nec approbavit in hac legitimarum electionum reformationem iam factam et aliquandiu practicatam in Gallia, sed, cum non posset electiones episcoporum et abbatum ex illo regno ad se trahere, obnitente ipsi cum suo rege tota Ecclesia Gallicana, maluit contra ius, contra fas, nullam ad hoc habens authoritatem, regi, excluso clero, electiones ipsas concedere, quam ut eas clerus faceret. Regem profecto suum assensum in electionibus praestare aequum est, ut supra docui et docebo libro 6., sed clerum excludere, ne ipse potissimum suum sibi eligat pastorem, est Ecclesiam ecclesiasticamque libertatem opprimere, ecclesiasticas atque apostolicas regulas conculcare et omnia pervertere. Et huius perversionis abominandae (proh nefas) Romanum pontificem cernimus, non toleratorem modo, sed etiam autorem.

XXIV. Sanctissimae Gallicani Regni leges, a Carolo et Ludovico regibus piissimis collectae, editae et promulgatae in hoc genere sic statuunt:991 Sacrorum canonum non ignari, ut in Dei nomine S. Ecclesia suo liberius potiretur honore, assensum ordini ecclesiastico praebuimus, ut scil. episcopi per electionem cleri et populi, secundum statuta canonum, de propria dioecesi, remota personarum et munerum acceptione, ob vitae meritum et sapientiae donum eligantur, ut exemplo et verbis sibi subiectis usque quaque prodesse valeant.] Et Ludouici S. pragmatica illud continet:992 Ut ecclesiarum regni nostri praelati, patroni et beneficiorum collatores ius suum plenarium habeant et unicuique sua iurisdictio servetur. Item: Ecclesiae cathedrales et aliae regni nostri liberas electiones et earum effectum integraliter habeant. Item; Promotiones, collationes, provisiones et dispensationes praelaturarum, dignitatum et aliorum quorumcunque beneficiorum et officiorum regni nostri, secundum dispositionem, ordinationem et determinationem iuris communis, sacrorum Ecclesiae Dei atque institutorum antiquorum sanctorum patrum, fieri volumus pariter et ordinamus.] Concilia Gallicana aliquot, praesertim Aurelianense quintum, quam serio electiones retineant, ut voluntate quidem regis, sed a cleris et populis fiant. habes supra cap. 3., num. 32., 33., 34. Et Nicolai primi vehemens studium contra regem Galliae, ut electiones permiteret liberas clero et populo, habes ibidem numero 41. Et nihilominus his omnibus non sine gravi periculo posthabitis, Leonis concordata in contrarium sic habent:993 Videlicet, quod cathedralibus et metropolitanis ecclesiis in regno Delphinatu et comitatu Diensi ac Valentinensi, nunc et pro tempore, etiamsi per cessionem in manibus nostris et successorum nostrorum Rom. pontif. canonice intrantium sponte factam, vacantibus illarum capitula et canonici ad electionem, seu postulationem inibi futuri praelati procedere non possint, sed illarum occurrente huiusmodi vacatione, rex Franciae pro tempore existens, unum gravem magistrum –

990 Extravag. Ad universalis de treg. et pa. in com.991 Dist. 63., c. Sacrorum.992 Ad finem pragm. Caroli et Bibliot. PP. tom. 6. in fin.993 Concil. Later. sub Leone 10. sessio. 2.

Page 186: De Republica 3

alias idoneum, infra sex menses a die vacationis ecclesiarum earudem computandos nobis et successoribus nostris Romanis pontificibus, seu sedi praedictae nominare etc. – Et si persona nominata non fuerit qualificata, nec confirmanda, teneatur idem rex infra tres alios menses a die recusationis personae, aliam nominare. Alioquin ecclesiae tunc sic vacanti, inquit, per nos et successores nostros, seu sedem huiusmodi de persona, ut praefertur, qualicata, nec non ecclesiis per obitum apud sedem praedictam vacantibus, semper, nulla dicti regis praecedente nominatione, libere provideri possit. Decernentes electiones contra praemissa attentatas ac provisiones per nos et successores nostros, seu sedem huiusmodi factas nullas et invalidas existere.] Atque ita clerum penitus exclusit et attentatum ac nullum pronunciavit, id quod ex ipsa traditione apostolica legitimum est et sanctissimis canonibus totiusque Ecclesiae firmissima consuetudine roboratum.

XXV. Sed Genebrardi elogium de Leone decimo ob haec concordata Francica audiamus : Pragmaticam, inquit,994 sanctionem sustulit, concordata quae vocantur cum rege Francisco agitans, de nominatione episcoporum et abbatum specioso praetextu, ut rex propter electionum abusus doctorem quidem, vel licentiatum theologiae iurisque canonici e celebri Academia ad episcopatum, religiosum eiusdem ordinis doctorem similiter, vel certe baccalaureum earundem facultatum ad abbatiam, nominare teneretur ; re vera autem ageretur mysterium illud iniquitatis, quo perditam Ecclesiam Gallicanam cernimus. Hinc enim eius pernicies, in ea omnis generis haereseon, simoniarum, fiduciarum seminarium ; scientiae, virtutis, pietatis exterminatio, regni pestis.] Haec de Gallia sua Genebrardus. Quid in Italia ferme tota? Quid in Dalmatia? Exclusus est, non modo populus et clerus, sed etiam ipsi principes iam in electionibus nullum ius habent, sed solus papa omnia ad se corrasit.

XXVI. Effectus hic magnus in Gallia fuit Romanae potissimum avaritiae; data enim regi nominatione, quae est revera ipsa electio (iam enim hoc exemplo imperator suas non vult vocare nominationes, sed omnino, etiam papa renitente, eas vocat, ut sunt, electiones.) Confirmationem episcoporum et abbatum facile poterant Romani pontifices sibi retinere ac inde et bullarum et annatarum immensa precia corradere, de quibus agam lobro nono. Quod si clerus suam faceret de more cum populo et de assensu regis electionem, dubium non erat confirmationes et consecrationes ad proprios metropolitanos pertinere.995 Sic tandem usurpatis iam electionibus episcoporum, ubi resistentiam praesertim principum potentum non habuerunt, papae nostri facti sunt ordinarii episcopatuum collatores, cum gravi totius Ecclesiae iniuria et sacrarum regularum continuatique usus usque ad postrema saecula, tyrannica conculatione et simoniaca apertissima venditione. Maluit praeterea Leo electiones regi indulgere, quam ut clero relinquerentur, quia sciebat clerum esse sui iuris tenacissimum et vix eas sperabat clero se posse auffere et sibi assumere, longe vero facilius esse videat easdem electiones rursus regibus eripere et episcopatus abbatiasque et pinguia beneficia ad sui absolutam collationem reducere, saepe se multis opportunitatibus offerentibus, quae sicut Franciscum ad haec concordata perpulerunt, ita vel eundem, vel alium Franciae regem ad electiones papae cedendas liberas essent adducturae, ideoque cleri electiones omnino in Francia abolere voluit, ut inde facilius tandem aliquando ad ipsius manus liberae collationes, imo ablationes essent perventurae.

994 In Chronol. in Leone 10. ann. 1513.995 Gloss. in capit. Si eo tempore. de elect. in 6.

Page 187: De Republica 3

XXVII. Et tantum abest, ut haec iuris alieni usurpatio aliqua rationabilli, saltem apparenti causa facta fuerit, publicae videlicet utilitatis, ut etiam praeter summam iniuriam suumumque ecclesiastici regiminis contemptum multa mala in Ecclesiam invexerit et incommoda secum tulerit gravissima. Hinc enim surgunt petitores et proci innumerabiles, episcopi vero, non qui episcopatum petunt et ambiunt seseque omni conatu obtrudunt; sed qui fugiunt et se indignos agnoscunt, sunt orandi ut consentiant, si non etiam cogendi, quod si clerus eligeret servato more canonico, petitores molesti et importuni tot non essent, sed vere, ut plurimum, saltem digniores acciperentur. Nunc vero qui intercessores in Curia Romana non habet, quique bene nummatus non est, ut possit bullarum et annatarum insanos sumptus, anticipata solutione et dignitatis emptione, tolerare, sed tenuioris sit fortunae, cuiusmodi sunt ferme omnes episcopatu digniores, ad episcopatum non promovebitur. Et quomodo potest papa cognoscere idoneos, non litteris et doctrina modo, sed tot etiam virtutibus, maxime episcopo necessariis? Nunquid ex sua curia, omnibus scatente vitiis, potest toti mundo providere? Tot linguis, tot nationibus et populis? Alia plura incommoda libro nono considerabo. Non male profecto Dominicus Sotus inter gravissima Ecclesiae mala posuit defectum in episcopis necessariae residentiae et hoc malum maxime tribuit perperam factis electonibus. Neque vero diffitendum est, inquit,996

hanc pestem, quae ecclesias praesentia suorum pastorum expoliat, inde latius inserpsisse, ex quo episcopi a suis capitulis eligi desierunt coeperuntque in curiis, vel Romana, vel regiis, creari.] Haec Sotus. Intelligit autem regias curias, in quibus, penitus exclusa cleri canonica electione, absolute et perfecte sola regia donatione episcopatus acquiruntur.

XXVIII. Longe gravius est, quod scripserat prius Anselmus Lucensis; Gallicanam enim997 constitutionem de electionibus a clero et populo fiendis illis verbis exollit:998 Certe constitutio haec, tam consonantissima sanctorum patrum constitutionibus esse perpenditur, ut si, vel a Nicaena, vel qualibet etiam universalium synodorum promulgaretur, non minus Spiritu Dei per istorum ora, quam per eandem prolata crederetur. Hoc quippe docet hanc esse huiusmodi, hanc esse libertatem sanctae Ecclesiae, clerum scilicet eidem et populum sibimet pontificem eligere debere.] Opprimit ergo libertatem Ecclesiae papa, dum electiones cleri et populi impedit easque, vel allis donat, vel sibi usurpat.

XXIX. Vidimus Gregorium ab his electionibus abhorrentem et serio statuentem,999 se nolle, ne precando quidem, aut hortando in certarum personarum electionibus immiscere. Sciebat enim irrefragabile esse, quod inde ab apostolis Ecclesia inviolabiliter servavit. Nostri tamen insipidi canonistae regulas cancellariae Romanae, eiusdem Ecclesiae pontificale, apostolicis traditionibus et institutis, oecumenicis sanctissimis conciliis, sacratissimis canonibus, et firmatissimae nunquamque interruptae consuetudini ac ipsis etiam sapientissimis priscis Romanis pontificibus praeferre non verentur: Quia, inquiut,1000 papa sibi reservat generaliter omnes ecclesias patriarchales, primatiales, archiepiscopales et episcopales, superfluum est hodie de his disputare, adeo quod provisio facta a papa habet vim

996 De iust. et iur. 10., quaest. 3., articul. 4.997 Distinct. 63., capit. Sacrorum.998 Con. Guil. Antip. libro secundo.999 Libro 2., ind. 11., epistol. 29. Supra capit. 3., numer. 40.1000 Quaran. de Archiep. auct. numer. 3.

Page 188: De Republica 3

electionis et confirmationis.] Sed hoc in Ecclesia Catholica per mille et quadringentos ferme annos fuit inauditum, imo contrarium et factitatum et edictum.

XXX. Nunc illud tantum observo Gregorium Petro subdiacono suo dedisse in mandatis:1001 Ut si vacantia loca repererit et nullus dignitati episcopali ex eadem ecclesia congruus inveniatur, ei id renunciaret: ut Deus, inquit, quem dignum talibus ordinationibus indicaverit, valeat providere.] Et ad Syracusanum scripssise, ut ad ipsum Romam mitteret presbyterum quendam, quem ad episcopatum idoneum commendari audierat. Idem:1002 Ut eum, inquit, disponente Deo, loco, cui praeviderimus, possimus ordinare pastorem.] Quia tamen alias ordinarios electores, clerum nimirum et populum, etiam in casu defectus, ubi in propria ecclesia non habeant quem eligant, ut ex aliena eligant permittit. Idem:1003 prior hic locus explicandus est, voluisse Gregorium in eo defectu proponere electoribus personam eligendam, aut electionem sibi reservasse, ubi electores quem eligerent idoneum, neque in propria haberent ecclesia, neque cognoscerent alienum. Posterior vero locus innuit, aut Gregorium similiter voluisse illum presbyterum proponere, ubi ab electoribus solitus erat rogari, ut ipse eis personam idoneam inveniet et proponeret, aut novas missiones ad novas gentes nondum conversas in mente habuisse.

XXXI. Obiicies, in Petri potestate fuisse, iuxta Chrysostomi in Actor. Hom. 2. interpretationem, eligere in locum Iudae illos duos Matthiam et Barsabam, ut Deus postea ostenderet quem ex illis duobus vellet esse apostolum loco Iudae, noluisse tamen, ne videretur affectione duci, sed electionem simul cum reliquis omnibus fratribus peregisse. Respondeo, ex facto quidem hoc clare deduci, apostolicam esse institutionem, ut electiones a clero fierent toto et simul a populo. Quod vero ait Chrysostomus, Petrum potuisse id per se exequi, vide explicationem supra libro primo capit. 9., numer. 19. Ex ea certe Petri praesidentia (supra capite 10., numer. 4. huius.) Anacletus metropolitanorum institutionem deducebat. Ut sicut Petrus, consensu apostolorum, totius apostolici collegii praeses erat, ita inter episcopos eiusdem provinciae metropolitanus praesideret et ipse potissimum ordinationibus episcoporum praeesset, sicut videtur Petrus in electione Matthiae praefuisse. Haec tamen omnia ius humanum important, non divinum. Quia idem Anacletus iure Divino omnes Apostolos, etiam cum Petro, agnovit aequales.

XXXII. Obiicies praeterea Nicolaum primum praecipente Lothario regi:1004 Ut in Treverensi Urbe et in Agrippina Colonia nullum eligi patiatur, antequam relatum super hoc sit ipsius apostolatui.] Respondeo Glossam quoque hoc praeceptum agnovisse esse exorbitans et iuribus adversum, propterea illud mollire et sale condire conatur dicens: Vel istud pro tempore fuit statutum, vel die eligi, id est consecrari, vel institui.] At neque in consecratione episcoporum alienae provinciae, eorumve institutione, ius habet papa, ut paulo post disseram.

XXXIII. Ex his atque iis, quae de electionibus fuse capit. 3. huius libri disputavi, colligat quisque, quam frigide, quamque insulse Gulielmus Occam Petrum solum in ordinibus conferendis episcopatibusque distribuendis monarcham absolutum facere sit conatus, cui potestatem hanc soli ibi datam esse asserit, ubi ei dicitur: Tu

1001 Libro 1., epistola 18.1002 Libro secundo, indic. 10., epistola 18.1003 Ibidem epistola 19. et epistola 26., libro 11., epistola 16.1004 Distinct. 6., capit. Porro.

Page 189: De Republica 3

vocaberis Cephas,1005 quia ad caput, inquit, spectat distribuere officia membris. Putavit enim Cepham significare caput, tamen videbat in ipso Iohann. 1. Evangelio explicari, quid Cephas significaret, nempe Petrum, hoc est, petram. Communiorem tamen et probabiliorem, inquit Almainus, ibidem, opinionem esse, potestatem hanc Petro collatam per illud verbum :1006 Pasce oves meas. Nam ad officium pascendi spectat, non solum sacramenta administrare, sed etiam pastores assumere et populis praeficere. Ideo Petro data fuit, inquit, potestas etiam instituendi ministros ad pascendum et instituendum caeteras dignitates ecclesiasticas, sicut episcopatus curas etc.] Ita monarchici detorquent quocunque eis placet Divinas Scripturas. Dicat mihi Almaynus, si Petro soli data est haec potestas, cur Paulus et Barnabas1007 constituebant presbyteros, hoc est episcopos, per singulas ecclesias? Num autoritate Petri? Sed Petrus illos non miserat.1008 Cur Paulus1009 ordinat Timotheum? Et1010 Tito dat potestatem, ut constituat similiter presbyteros per civitates? Cur Iohannes1011

Polycarpum primum ordinat episcopum Smyrnaeorum? Et nos iam satis ostendimus, libro primo, capite octavo, per illa verba (Pasce oves meas) nihil plus tribui Petro, quam omnibus simul et singulis apostolis tributum fuit illis verbis: Sicut misit me pater etc. Per haec ergo apostoli omnes et singuli plenam habuerunt potestatem, etiam ministros instituendi ideoque ordinis necessitatem Catholica Ecclesia semper tenuit, ut ex Patribus optime probat Bellarminus.1012

XXXIV. Non minus insipide Caietanus quoque potestatem eandem applicativam ecclesiarum in solo papa collocat, dum ait:1013 Et in papa quidem esse potestatem hanc, quoad applicationem potestatum inferiorum papatu, patet, tum ex gestis apostolorum, dum singulos episcopos per loca instituebant, tum Ecclesiae consuetudine, quae quotidie haec a papa faciente suscipit, absque conscientiae scrupulo, tum ex ratione officii sui ; ad eundem namque spectat plena potestas supremi regiminis et assumptio aliorum in partem solicitudinis, ut patet Exodi 18. ubi Moysis dux populi ex consilio Iethro elegit et constituit principes populi, et millenos et centuriones et decanos.] Sic nostri monarchici, ex frivolis levissimisque ratiunculis, plane puerilibus, nobis Romanam monarchiam, tota reclamante Ecclesia, persuaserunt, imo et illam ad articulos fidei reduxerunt ; contra quos utor tantummodo verbis Augustini, videlicet:1014 Ista inania et ridenda potius quam refellenda non dicerent, si pro sua causa possent validum aliquid invenire quod dicerent.] Praeterea Bellarminus1015 eandem posuit quidem propositionem cum Caietano, sed cum unde illam probaret, non haberet, sicco eam pertransiit pede, aliorum assertione contentus.

XXXV. Ex iisdem quoque, quae de electionibus sunt a me probata, electionum episcopalium devolutiones ad sedem potissimum apostolicam, vanissimas esse habemus et rationi aeque ac ecclesiasticis regulis ecclesiasticaeque consuetudini

1005 Occam apud Almaynum de Potest. Eccles. et lai. quaest. 1. capite secund.1006 Iohann. 21.1007 Actorum 14.1008 Actorum 13.1009 1. Timoth 4.1010 Ad Tit. 1.1011 Tertul. de prascript.1012 De Eucharist. lib. 4., capit. 16.

1013 Opusc. 1., capit. 13.1014 Post collat. cont. Donat. capit. ultim.1015 De Clericis, libro primo, capite octavo.

Page 190: De Republica 3

repugnantes. Si enim clerus et populus sint negligentes et sede vacante ad faciendam electionem non properent, excitandi sunt a metropolitano et solicite permovendi; ad hoc enim toties vidimus Gregorum suos visitatores destinantem; vidimus quoque metropolitanos ab Ecclesia urgeri, ut electiones promoveant. Ut tamen eas in se assumant metropolitani in antiquitate nihil vidimus, quae perpetuo, nullo sive negligentiae, sive alio excepto casu a clero et populo fiendae praescribuntur.

XXXVI. Quod si ex casu negligentiae electio non debet clero et populo eripi, quanto minus debet ea privari, si interdum etiam ab iis indignum eligi contingat. Cur enim electionibus assistit metropolitanus, vel ab eo missus vistator? Cur discussio et confirmatio electionis eidem committuitur metropolitano? Non ut privet electores suo iure eligendi, sed ut ineptos excludat et aptiores curet eligi. Nunquam enim invitis dandus est episcopus, ut consequenter, nunquam suo sunt iure privandi;1016 moderari eos oportet in suis electionibus et dirigere, ut tandem in eum qui dignus sit consentiant. Itaque devolutio in Concilio Lateranensi declarata1017 stare non potest ac multo minus illa, quam posuit Bonifacius octavus.1018 Tametsi enim aliqua ex causa clerus et populus caderet suo iure eligendi, cur quaeso episcopi provinciae et consequenter metropolitanus, qui eos repraesentat, absque sua ulla culpa, suo iure ordinandi et consecrandi privabuntur? Cur ad papam devolvetur provisio, cum tanta inuria episcoporum provinciae et metropolitani? Respondet Glossa ibidem. Quia res de facili revertitur ad suam naturam, unde in principio Ecclesiae solus papa conferebat episcopatus et alias dignitates maiores; et episcopi conferebant alia omnia beneficia inferiora. Postea illud fuit innovatum et fuit ordinatum, quod canonici eligerent episcopum, vel praelatum superiorem. Ideo si canonici ecclesiae cathedralis, vel metropolitanae, quibus facta fuit illa gratia, delinquant, potestas revertitur ad papam.] Haec, glossa satis stolide et imperite: Nos enim ordinarios episcopatuum collatores, ex ipsa apostolica et Evangelica traditione, invenimus esse episcopos circumvicinos, praecedente tamen cleri proprii et populi, seu regis vice populi electione.] Et haec, quae dicit glossa, sunt mera imperitorum somnia. Devolutiones tamen collationis beneficiorum, hoc est ecclesiarum minorum, ex negligenntia episcopi ad metropolitanum, laudabo libro nono capite octavo, ad fin.

XXXVII. Confirmatio electionum et electorum ad metropolitanos spectat, ut docui capit. 3. praecedenti. Sed sicut electiones, ita et confirmationes turbarunt Romani pontifices et eas de manibus metropolitanorum iam penitus, per summam vim et iniuriam manifestam ereptas, sibi, ut vere dicam, contra ius et fas usurparunt. Huc enim Leo 10. suis discordantibus concordatis rem, ut monui, deducebat: ut electiones cleris et populis auferrentur et mutatae in nominationes regum ad ipsius papae confirmationem conveherentur. Posteriores vero papae cathedrales alias, extra regnum Franciae, quas generalibus reservationibus regularum cancellariae ad suam liberam provisionem, quae et electio esset et confirmatio, et ordinatio et consecratio, trahere non potuerunt, sic ubi aut principes, aut canonicorum capitula, maioris quam trivialis autoritatis, obstiterunt, eas ad sui confirmationem omnino spectare per fas, seu nefas voluerunt, ut occasione huius confirmationis et annatas et munera et bullarum immensa precia in suam corbonam colligerent. Cum tamen confirmationes huiusmodi nullius sint valoris nulliusque momenti, in Ecclesia nunquam necessariae deputatae, imo in ea nunquam, usque ad postrema ferme tempora, aut cognitae, aut usu receptae.

1016 Distinct. 28., capit. De Syracusanae.1017 Capit. Quia propter, de elect.1018 Cap. Quanquam de elect. in 6.

Page 191: De Republica 3

Ecclesia enim, ut vidimus, alias confirmationes electionum et electorum in episcopos non cognovit, nisi eas, quas metropolitani facerent, seu synodus provincialis.

XXXVIII. Habemus quidem in Ecclesia, etiam antiqua, et more diutissime continuato, confirmationes quasdam episcoporum, ac praesertim metropolitanorum et primatum, ac patriarcharum, a pontifice Romano fieri solitas; sed illae aliae sunt penitusque ab his diversae, quas nunc in usum, imo revera in magnum abusum reductas cernimus. Illae enim nihil aliud erant, nisi per fidem orthodoxam cum Ecclesia Romana consensus et uniones, ut novi praelati, cuiuscunque partis et regionis, ad communionem cuiusdem ecclesiae reciperentur; ita confirmari episcopum iam factum et plene consecratum a papa Romano, fuit semper ad Romanae Ecclesiae communionem recipi et fide charitateque ei coniungi. Atque hoc plenius iam probandum assumo.

XXXIX. Tempore Concilii Constantinopolitani secundi generalis tres magnos episcopos in Oriente contigit de novo, vacantibus tribus sedibus, Constantinopolitana, Antiochena et Hierosolymitana, ordinari. Et quidem Constantinopolitanum episcopum Nectarium ipsum concilium, quia Constantinopoli est congregatum, ordinavit, quae ordinatio, quia ipso facta est concilio, approbatione alia non eguit. Antiochenus vero Flavianus et Cyrillus Hierosolymitanus, quia in propriis ecclesiis et provinciis ordinati sunt, eorum ordinationes sunt postea in dicto concilio generali approbatae et confirmatae, ut habet synodicus dicti concilii libellus:1019 Ecce tibi confirmationem et approbationem, post peractam iam plene ordinationem, quae nihil aliud est, nisi admissio illorum novorum episcoporum ad communionem totius concilii, seu aliorum, qui ordinationes similes dicuntur confirmare, seu approbare. Nam et iidem patres, ubi pontifici Romano et occidentalibus episcopis promotiones illas notificarunt: Obsecramus, inquiunt,1020 vestram Reverentiam, uti congratuletur, spiritali charitate nos mutuo devinciente.] Neque ullam aliam iurisdictionalem petunt eorum episcoporum confirmationem.

XL. Nestorii quoque Constantinopolitani ordinatio synodicis litteris notificata fuit etiam Cyrillo patriarchae Alexandrino et ille congratulatorias rescripsit literas:1021

Cum de illius ordinatione, inquit, a peritissimis episcopis ad hoc adhibitis missae essent litterae, rescripsi sine cura gaudens ac laudans optansque tanquam fratri et comministro, ut illi quaeque selectissima bona per divinam darentur sententiam.] Nemo ergo ex talibus synodicis litteris communicatioriis colligat confirmationem peti, quasi ille novus episcopus plene episcopus non sit, nisi post istas confirmationes. Hoc enim falsum esse iam cernimus et ulterius infra cernemus. Quia post plenissime peractam ordinationem huiusmodi confirmationes, seu approbationes ob solam communicationem quaerebantur. Nam etiam Romanus pontifex post suam promotionem talibus synodicis, ut postea constabit, aliorum patriarcharum hanc confirmationem, seu approbationem cupiens, ad obtinendam cum ipsis communicationem illos per litteras suas visitabat.

XLI. Post damnatum perperam ab impio Dioscoro Flavianum in sedem ipsius Constantinopolitanam suffectus est ab eodem Dioscoro Anatolius, Theodosio imperatore decepto haec rata habente. Haud tamen eo impietatis profundi demersus

1019 Apud Theodor., libro quinto, capite nono.1020 Ibidem.1021 Apol. ad Theodos.

Page 192: De Republica 3

est Theodosius, inquit Baronius,1022 ut autoritatem Romanae Ecclesiae contemnendam prorsus existimarit, imo eandem sedium omnium caput intelligens, non prius Anatolium a Dioscoro in locum Flaviani suffectum recipiendum putavit, quam id ipsius Romanae sedis pontificis probaret assensus, de quo his litteras daret ad sanctum Leonem, exploraturus eius voluntatem et auxilium imploraturus.] Recitatoque initio litterarum Leonis ad Theodosium rescriptarum haec subiungit, quasi epilogum dictarum Leonis litterarum: Subdit vero, inquit,1023 non recepturum se fore Anatolii communionem, neque electionem probaturum, nisi prius constaret de eius fide Catholica.] Hoc vero, quod ex suo addit Baronius de electione, est ordinaria eius impostura. Leo enim rogatus a Theodosio, ut Anatolii ordinationem ratam haberet et concessa ei communione approbaret, requirit ab Anatolio fidei Catholicae, ut moris erat, professionem. Ait enim:1024 Sed ne aliquid in praeiudicium Catholicae defensionis videret egisse, de ordinatione eius qui Constantinopolitanae coepit Ecclesiae praesidere, nihil interim in alterutram tibi partem temere rescribendum putavi, non dilectionem negans, sed manifestationem Catholicae veritatis expectans.] Ordinatio igitur iam facta fuerat et Anatolius iam suae Ecclesiae praesidebat et Leo, neque id approbare, neque reprobare voluit, donec de ipsius fide esset instructus. Non dilectionem, inquit, negans; si electionis confirmatio a Leone expectabatur, dixisset non confirmationem negans, et tamen dilectionem tantum commemoravit, quia Theodosius solam dilectionem postularat, hoc est communicationis charitativae et unionis concessionem. Et infra idem Leo in eadem epistola, postquam petiit fidei professionem et ut a sua communione haereticos secernat Anatolius, haec ait se requirere, ut ei fraternam in Christo charitatem merito possit impendere et non dixit se id requirere, ut ipsius confirmet electionem.

XLII. Ubi vero ad Martianum Imperatorem idem Leo scribens postea de hac Anatolii promotione sic ait:1025 Nos enim vestrae fidei et interventionis habentes intuitum, cum secundum suae consecrationis autores eius initia titubarent, benigniores circa ipsum quam iustiores esse volnimus. Satis sit, quod praedicto vestrae pietatis auxilio et mei favoris assensu episcopatum tantae Urbis obtinuit.] Et ad Pulcheriam Augustam:1026 Anatolius parum quanto pietatis vestrae beneficio et mei favoris assensu Constantinopolitanae Ecclesiae sacerdotium fuerit consecutus etc. Nihil aliud intellexit, nisi per admissionem ipsius in communionem, factam de ipsius ordinatione approbationem ; tunc enim plene quis ex patriarchis potissimum in sua sede sedebat, cum illum reliqui patriarchae in suam communionem recipiebant, quae erat aliqualis, sed post factum, confirmatio. Ut sicut in propria ecclesia iam sufficienter esset factus episcopus, ita pro tali ac legitimo ab aliis etiam ecclesiis unione Catholica agnosceretur et teneretur. Leo igitur his suis dictis non significat se electioni Anatolii suo assensu dedisse confirmationem ullam canonicam, quam requirunt electiones ad hoc, ut electus iam possit rite consecrari et plene ordinari, sed de sola quadam corroboratione loquitur, per concessam communionem, sine qua, licet ille esset patriarcha in sua ecclesia, pro compatriarcha tamen ab aliis patriarchis non habebatur. Ac de his rursus apertius scribit ad Martianum: Anatolii, inquit,1027 episcopi ordinationem (sicut scientia Dei testis est) suspectam, quod fatendum est, mihi fecerunt consecrationis eius autores; nec dissimilem ab eligentibus arbitrabat electum, 1022 Tom. 6., ann. 450., numero quinto1023 Ibidem numer. 6.1024 Epistola 35.1025 Epistola 57.1026 Epistola 18.1027 Epistola 61.

Page 193: De Republica 3

secutumque est ut, dum communione apostolicae sedis existeret alienus, diu dandis ad eum epistolis pacis me abstinerem etc.] Igitur iam erat et electus et consecratus, et plene ordinantus, et Leo abstinebat a dandis ei epistolis, non confirmationis, sed pacis, hoc est charitativae communionis, et ab hac communione, non a confirmatione sedis apostolicae, fuit aliquandiu alienus. Quid ergo somniat Baronius de probatione electionis? Quid de dispensatione Anatolii,1028 ut per dispensationem Leonis, qui deponendus esset, sederit? Ordinationis enim malae initia satis erant ad negandam ei communionem et sic ad tenendum eum tanquam illegitimum patriarcham, cui caeterae sedes, ac praesertim Romana, non communicarent. Si vero gratiam imperatoris voluit, non obstante vitio malae ordinationis, ei communicare, hoc non fuit dispensare et ex illegitimo episcopo legitimum facere, sed fuit non praebere occasionem, unde ille illegitimus censeretur, data ei communicatione. Quid vero, quod ait Baronius, non fuisse alterius quam Romani pontif. dispensare, ut tot aspersus sordibus homo sederet episcopus? An non plene sedebat ante hanc assertam dispensationem? An non episcopi, qui eum ordinarunt, cum eo etiam dispensarunt, si quo tenabatur impedimento, ne posset, aut deberet ordinari? Scilicet teste Baronio dispensatio Romana facit, ut sordidus non sit sordidus et quae dispensatio potest efficere, ut sordidus legitime sedeat et quas sordes in Anatolio invenit Baronius? Et hoc non est alienae famae, lingua maledica, detrahere? Eadem prorsus confirmatio illa quoque est, qua legati Romani in Concilio Chalcedonensi dixerunt,1029 Maximum Antiochenum, qui in Ephesnia Synodo praedatoria domino deposito suffectus fuerat, fuisse ab eodem Leone confirmatum.] Nempe per concessam communicationem.

XLIII. Simplicius tamen, inquit Baronius, de vera loquitur confirmatione et Alexandrinum patriarcham a Romano confirmandum esse aperte asseverat, ait enim:1030 Nuper ab Aegyptia Synodo, quae et numero plurima et fidei Catholicae esset communione suffulta, atque ab ipso omni propemodum clero Alexandrinae sedis ad nos ex more relatio missa patefecit, sanctae memoriae fratrem quondam et coepiscopum nostrum obiisse Timotheum inque eius vicem, consona fidelium voluntate, Ioannem, cui ad sacerdotium constare crederentur omnia, subrogatum, ut nihil omnino testare videbatur, nisi ut Deo nostro gratias agentibus nobis atque gaudentibus, ut sine strepitu, quod Catholicus in defuncti ministerium successisset antistes, apostolicae quoque moderationis assensu, votivam sumeret firmitatem; cum ecce, secundum consuetudinem mihi talia idsponenti (!), tranquillissimi principis scripta sunt reddita, quibus memoratum, tanquam periurii reum, quod fraternitate quoque tuae non esse diceretur incognitum, sacerdotio perhiberet indignum. Illico retraxi pedem et meam revocavi super eius confirmatione sententiam, ne quid contra tantum ac tale testimonium praepropere fecisse iudicaret.] His statim subinfert Baronius, quod intendit, hoc pacto:1031 Haec cum adeo disertis verbis de confirmatione episcopi Alexandrini Simplicius dicat, puto lector intelligis, veterem morem, ut non haberetur firma, ratave Alexandrini, sicut nec Antiocheni novi antistitis electio, nisi illa a Romano pontifice confirmaretur. Cum eius rei causa mox iidem electi et synodi, quae elegerant, statim post creationem eorundem, ut saepius factum vidimus, mittere solerent ad ipsum Romanum pontificem legationem, cum fidei professione; ut quae per ipsos acta essent, ab eodem Romano pontif. confirmarentur. Ante haec autem

1028 Tom. 6., ann. 452., numer. 13.1029 Action. 7. et Bellarmin. de Roman. Pontif. libro 2., capite 18.1030 Simplic. epistola 17.1031 Tom. 6., ann. 482., numer. 15.

Page 194: De Republica 3

haud idonei illi habebantur, ut ipsis reliqui episcopi communicarent, quibus nondum Romanus antistes communicasset.

XLIV. Sed neque Simplicius aliam confirmationem intellexit, nisi has ipsas, quas iam exposui, praesertim in Leone. Quod etiam ex suis Simplicii verbis facile est colligere, dum ait Iohannem fuisse subrogatum in locum Timothei defuncti; non dicit tantummodo electum, subrogatus vero est, qui plene alterius locum iam obtinuit. Et nihil restare ait, nisi ut Deo gratias ageret de bona substitutione et sic suae moderationis assennsu ipsa substitutio votivam sumeret firmitatem. Gratias agere et assensum post factum praebere fuit factum laudare et illum in communionem tanquam compatriarcham admittere. Revocavit vero sententiam super eius confirmatione, quia litteras ad eum approbativas et communicatorias amplius dare noluit. Et bene ait Baronius morem fuisse, ut electus fidei professionem mitteret, eam tamen ipsi electi iam plene ordinati et perfecte inthronizati mittebant, ad effectum non bullarum expediendarum, sed communionis obtinendae. Neque vim facias in verbo confirmandi, quia confirmare saepe idem est quod laudare, admittere et approbare. Sicut Martinus primus1032 se suo consensu definitionem fidei confirmasse asserit et haereticorum sermones infirmasse. Et Hadrianus primus1033 se Tarasii consecrationem, Nicolaus1034 vero Photii modis omnibus recipere non audere scripserunt, maxime si sectati fuerint eos, qui non credunt veritati. Eadem igitur est Simplicii connfirmatio et Hadriani ac Nicolai receptio, seu admissio consecrationis. Utraque enim sit post iam plene peractam electi consecrationem. Dum vero legimus1035 de Flavita Constantinopolitano, ipsum noluisse in sede illa sine Romano episcopo inthronizari, sciamus illum voluisse in cautela abundare; quod enim alii post perfectam inthronizationem faciebant per synodicam, ad communionem retinendam, ut toties docui, id ille voluit ante inthronizationem facere, quia Acacius ipsius proximus praecessor mortuus erat sine communione sedis apostolicae, quae se ab illo separaverat. Ibidem: Flavitas ergo, antequam inthronizaretur, ut tanto facilius reconciliaretur Ecclesia Constantinopolitana cum Romana, voluit communionem obtinere, non confirmationem. Et poterat, si voluisset, post perfectam inthronizationem idem praestare.

XLV. Hilarus papa ante Simplicium ad Ascanium Tarraconensem scribens ait:1036 Ordinatos ergo nunc episcopos (qui, licet te ignorante provecti sunt, cum suis autoribus meruerunt submoveri) hac ratione firmamus: si nec viduarum maritus fuerit etc., firmat, ut audis, iam ordinatos, hoc est, ut deiiciantur, tanquam irregulares, ordinati, non instat, sed tolerat, ad ipsius enim spectabant patriarchatum. Et postea, tempore Hormisdae morem videmus in Oriente, ut1037 metropolitani a suis comprovincialibus plene ordinati ad primatem suae regionis relationem suae promotionis mitterent et sic in ipsius admitterentur communionem. Et ad eundem Hormisdam scribunt episcopi patriarchatus Constantinopolitani, de electione et promotione Epiphanii. Igitur ecclesiasticam legem implentes, inquiunt,1038 apostolatui vestro salutationis debitum persolventes officium speramus, ut amplius caritatis vinculum et paternum affectum circa nos caritas vestra custodire dignetur.] Nullam

1032 Epistola 3.1033 Epistola 2.1034 Epistola 6.1035 Liberat. Breviar. capite decimo oct.1036 Epistola 1.1037 Hormisd. epistola 17., 18.1038 Relat. Synodi post epistol. Hormisdae 64.

Page 195: De Republica 3

petunt confirmationem, nullam offerunnt subiectionem, nullam pro annatis et bullis proferunt pecuniam, sed communionis gratia litteras salutatorias et legationem ad eum mittunt. Ab ipso tamen quoque Epiphanio et litteras et legationem, de more ecclesiastico, sibi deberi Hormisda1039 scripsit ad eundem; non quidem ut peteret canonicam confirmationem, sed ut concordia inter ipsos sic firmatetur. Epiphanii quoque litterae1040 communicatoriae nihil aliud continent, nisi vinculum concordiae et fidei professionem. Et quas Hormisda reddidit,1041 tum synodo, tum ipsi Epiphanio,1042

ne verbum quidem unum continent de confirmatione, sed plenissime explicant totum hoc huiusmodi litterarum negotium, solum pacis et unionis vinculum astringere. Sic etiam Symmachus, a Liberio patricio certior factus de Aquilegiensis episcopi promotione: Iungo et ego, inquit,1043 amplissimis patribus vestris, pro modulo exiguitatis propriae, vobis coelo obsequente, consensum.] Modulus exiguitatis non significat plenum ius confirmandi electos, sed est cum aliis episcopis promotoribus concursus pro sua virili. In primatum igitur ordinationibus vides interdum patriarchas suas partes, simul cum aliis ordinatoribus, habuisse, ut supra explicatum est, c. 5., num. 40.

XLVI. Totus progressus ordinationis, secundum priscum ecclesiasticum morem, Hincmari archiepiscopi Remensis diligenter describitur in Concilio Suessionensi, apud sanctum Medardum, his verbis:1044 Volumus, ut ordinatores fratris nostri Hincmari doceant, qualiter idem frater noster Hincmarus canonice fuerit ordinatus. Tunc surgens Rothadus, episcopus Suessionensis civitatis, porrexit canonicam autoritatem, qualiter metropolitanus episcopus debeat ordinari et si de eadem ecclesia non sumitur, qualiter, petente eiusdem ecclesiae clero, vel populo, a vicina debeat ecclesia postulari, porrigens etiam canonicas litteras Erchenradii episcopi Parisenorum Ecclesiae, confirmatas suis suique archiepiscopi et coepiscoporum suorum manibus, quas ad petitionem Remensis Ecclesiae cleri et plebi idem Hincmaro tribuerat, porrigens nihilominus decretum canonicum cleri et plebis manibus roboratum, qualiter iam dictum Hincmarum sibi postularunt episcopum ordinari. Et his omnibus relictis docuit, quia canonice, cum praesentia consensu omnium episcoporum Remensis dioeceseos, eundem Hincmarum ordinavit archiepiscopum. Post haec surgens idem Hincmarus in conspectu gloriosi principis et synodi, porrexit et litteras canonicas, quas canones sacri ordinatum a suis ordinatoribus accipere iubent, diem proferentes et consulem. Porrexit etiam epistolam totius Galliae episcoporum manibus subscriptam, ad apostolicam sedem, pro confirmatione ipsius ordinationis; quoniam sedes apostolica per Sergium papam, saepe dictum Ebbonem damnavit episcopum, adeo ut inter laicos communionem tantum habere mereretur, ut diximus. Ostendit etiam ipsi Christianissimo principi, coram sancta synodo, diploma sacrum ipsius venerandi principis manibus insignitum, ex approbatione suae ordinationis ad eandem sanctam et apostolicam, omnium scilicet ecclesiarum matrem, Romanam Ecclesiam. Et sic quarta actione evidentissimis documentis ostensum et synodali iudicio decretum est, Hincmarum archiepiscopum canonice a vicina dioecesi ad ipsum canonice electum et canonice ordinatum, et canonice pallio apostolicae sedis, rata ordinatione, perfectum et in culmine primatus, metropolitana autoritate, usquequaque et ab omnibus confirmata. 1039 Epistola 68.1040 Ibidem post epistol. 69.1041 Epistol. 72.1042 Epistola 71.1043 Tom. 2. Concil., Symm. epistola 3.1044 Actione 3., 4.

Page 196: De Republica 3

XLVII. Ad apostolicam sedem scriptum audis pro confirmationne et tamen confirmationem plenam iam antea factam in provincia narratio eadem clare explicat; et confirmationem aliam a sede apostolica non fuisse habitam, nisi eam, qua papa ratam habuit hanc ordinationem, eamque pallii concessione approbavit. Sic et Gregorius ordinationem cuiusdam metropolitani se confirmare asserit1045 pallii concessione. Proinde iuxta postulationis vestrae desiderium ait: praedictum fratrem et coepiscopum nostrum in eo, in quo est sacerdotii ordine constitutus, nostri assensus authoritate firmamus ratamque nos eius consecrationem habere, dirigentes pallium, indicamus. Et ad eundem nuper promotum: Nos quoque, inquit,1046 in personam fraternitatis tuae per omnia consentimus.] Ex quo deducit glossa, omnes metropolitanos a papa confirmari, additis capit. quanto., distinct. 63., et capit. Salonitanae, et distinct. 100., capit. quoniam. Quia tamen id perpetuo verum non esse animadvertebat, se ipsam correxit et limitavit dicens: Quod verum est, cum non habent primatem, sed papae nullo medio subsunt.] Additque statim; nisi velis dicere, quod eo ipso quod quis recipit pallium a papa, intelligitur confirmari ab ipso. Imo et plerique archiepiscopi non confirmantur, nec consecrantur, nisi a suis subditis, nec petitur confirmatio a papa, sed tantum pallium.] Haec glossa, quae aperte distinguit confirmationem a pallii concessione. Quo sensu invenies1047 Cantuariensem primatem Angliae confirmationem Romanam petiisse et expectasse. Sic etiam Galliae primatem Lugdunensem.1048

XLVIII. Leo 9. iisdem ab aliis iam pressis insistens vestigiis Petri Antiocheni patriarchae promotionem laudat et approbat. Mea, inquit,1049 humilitas in culmine apostolici throni ideo exaltata, ut approbanda approbet, improbanda quoque improbet; tuae sanctissimae fraternitatis episcopalem promotionem libens approbat, collaudat et confirmat etc.] Ecce tibi synonyma approbare, collaudare, confirmare iam factam et absolutam promotionem. Atque haec approbatio, collaudatio, confirmatio facta est admissione professionis fidei, quam ad illum, de more, novus transmiserat Antiochenus. Sane, inquit, fidem tuam, quam proprio scripto summae et apostolicae sedi exposuisti, sanam et Catholicam atque Orthodoxam, per omnia protestamur et sicut vere unicam et salutarem amplectimur.] Statimque in eadem epistola et ipse viceversa suam professionem (ut olim fieri solitum pluribus libro septimo explicabo) ad eundem scribit Antiochenum, ut nimirum ipse quoque haberet unde merito cum Romano deberet communicare. Ac profecto hoc eodem sensu etiam Romanus pontifex indiget confirmatine. Audi Cyprianum de Cornelio dicentem:1050 Hunc Dei iudicio factum episcopum et coepiscoporum testimonio, quorum numerus, inquit, per totum mundum concordi unanimitate consensit. Item ibidem: Factus est episcopus, cum locus Petri vacaret; quo occupato de Dei voluntate atque omnium nostrum consensione firmato etc. Item ad ipsum Cornelium:1051 Placuit, inquit, ut per episcopos, retenta a nobis rei veritate, ad comprobandam ordinationem tuam, facta authoritate maiore, tum demum scrupulo omni de singulorum pectoribus excusso, per omnes omnino in provincia ista positos, litterae fierent, sicut fiunt, ut te universi collegae nostri, et communicationem tuam, id est Catholicae Ecclesiae unitatem,

1045 Libro quarto, indic. 13., epistol. 9.1046 Ibidem epistol. 15. ponitur distinct. 63., capit. Quia igitur.1047 Saresber. epistol. 300., 301.1048 Bernar. epistol. 171., 172.1049 Epistol. 5.1050 Libro quarto, epistol. secund.1051 Ibidem epistol. 8.

Page 197: De Republica 3

pariter et charitatem, probarent firmiter ac tenerent. Quod divinitus evenisse et consilium nostrum providenter processisse gaudemus. Sic enim nunc episcopatus tui, et veritas pariter et dignitas, apertissima luce et manifestissima et firmissima est confirmatione fundata. Cyprianus ergo cum suis collegis Africanis firmavit ac comprobavit suum Cornelio episcopatum, data ei confirmatione, quatenus videlicet ipsius promotionem ut legitimam agnoverunt et approbarunt, eumque pro vero episcopo Romano admiserunt et tenuerunt, et sic sunt ei ecclesiastica communione copulati.

XLIX. Quandam praeterea confirmationis speciem saepius reperies, ubi Roman. pontifex devolutis ad se electionum et ordinationum episcopalium iudiciis, tanquam ad proprium patriarcham, decisione data causae, illum episcopum dicitur confirmare, cui causam evictam dedit. Ita Sephanus tertius1052 Ravennatem confirmavit, dum inter duos electos et ordinatos, schismate compresso, sedem alteri adiudicavit. Ita Iohannes 8.1053 Photium dici potest confirmasse, quando ipsius ordinationem, tandem post plures annos, tanquam legitimam iudicavit et admisit.

L. Confirmationis etiam nomine solent interdum nostrorum summorum pontificum facta insigniri, ubi indigni episcopatu, ad eumque inhabiles, ut evehantur, papali qualicunque fulciuntur concessione. Gallicana potissimum hoc morbo diu laboravit ecclesia et utinam hodieque non laboraret, ut papalibus extortis dispensationibus ex multis capitibus irregulares ad sacerdotia promoveantur. Sic enim aliquando inter huius papalis confirmationis effectus et ille numeratus fuit,1054 ut puer quinquennis, fere infans, ad Rhemensem magnam Cathedram male electus et a papa confirmatus, Rhemensis fuerit archiepiscopus, recens iam a nutricum uberibus ablactatus. Ita quotidie postulationes, ubi nimirum promovendus impedimento aliquo tenetur, ne possit canonice promoveri, ad Romanam sedem, quae scilicet omnia potest, deferuntur. Ego vero iam supra monui, si impedimentum tale sit, quod possit ex legitima causa tolli, aut contemni, ordinarios episcoporum ordinatores posse per se solos illud, aut tollere, aut contemnere, neque papalem ad hoc esse necessariam dispensationem. Si vero causa non adsit, neque impedimentum sit legitime amovibile, ne papam quidem posse in eo dispensare. Verae itaque episcoporum confirmationes a metropolitanis fiunt in provinciis et ab episcopis comprovincialibus. Et dum noster dominus papa eas ad se trahit, turbat Ecclesiam ecclesiasticamque hierarchiam et usurpat, quod ei iure debetur.

LI. Sed et confirmationem papalem interdum vocari cerno, ubi papa ab episcopis provinciarum consultus, an ipsorum facta circa electiones, etiam et ordinationes suorum episcoporum, sint legitima et canonica, doctrinaliter respondet, illa ut legitima approbando. Ita Tarraconensis provinciae episcopi ad papam Hilarum scribunt:1055 Illud specialius, inquiunt, deprecantes, ut factum nostrum, quod tam voto pene omnis provinciae, quam exemplo vetustatis, in notitiam vestram defertur, perpensis assertionibus nostris roborare dignemini.] Factum vero est, ut ipsi narrant statim, quod in episcopum Barcinonensem ordinarant, seu potius confirmarant, eum quem praecessor ante obitum, de consensu coepiscoporum provinciae, suum coadiutorem consecrarat et successorem designarat. Ergo, inquiunt, suppliciter

1052 Platin. in Stephan. 3.1053 Epist. 109.1054 Frodoar., apud Baron., tom. 10., ann. 925., num. 8., 9., 10.1055 Ante Epistolas Hilari. tom. 1.

Page 198: De Republica 3

precamur Apostolatum vestrum, ut humilitatis nostrae decretum, quod iuste a nobis videtur factum, vestra autoritate firmetis.] Ut videlicet factum hoc declaret esse legitimum et nullitati non subiacere. Nam et subdunt : Iamdudum sane questi fueramus litteris nostris de praesumptione Sylvani episcopi et miramur, quod nulla Apostolatus vestri responsa suscepimus. Nunc haec eadem suggerentes petimus, ut quid super his rebus observandum sit, apostolicis sermonibus nos dignemini informare.] Consilium itaque petunt et instructionem, non decretum iudiciale. Et hoc confugium ad Romanum consilium voto totius provinciae et exemplo vetustatis fieri supra dicebant, et in epistola, quam dicunt se de Sylvano scripsisse, se Romam ad instructionem confugere dicunt, ibidem, propter doctrinam quae in ea Ecclesia pura vigebat et peritiam ecclesiasticae disciplinae, de qua agam suo loco.

LII. Consecrationes quoque, sive ordinationes episcoporum ad metropolitanos proprie spectantes, non parum, neque minori cum inuria et canonum conculcatione, ab eodem domino nostro papa per summam usurpationem perturbantur. In his enim vel maxime Nicaenos violat canones, qui suos cuique patriarchae fines suosque terminos assignarunt, extra quos ordinationes potissimum episcoporum facere eis non liceat, ne in alienam messem falcem immittant. Habet sane Romanus pontifex suam propriam provinciam et certos episcopatus, qui ad eius spectant ordinationem. Ad alios extendi non potest, quod plene libro quarto proxime sequenti confirmabo. Cum itaque Romana Ecclesia certos habeat proprios episcopos suae consecrationis et inviolabili ecclesiastica lege cautum sit, ut quisque se suis finibus contineat, nec alienam usurpet iurisdictionem, planum profecto est, papam contra ius et contra fas agere, quoties velit ipse ex potestate et imperio alienum episcopum ordinare. Inde enim vel maxime pax ecclesiarum turbatur et tyrannis invehitur intolerabilis. Non nego equidem, ob magnam reverentiam et exactam, quae olim viguit in Romana Ecclesia, ecclesiasticae disciplinae observantiam perfectamque iustitam, exteros, sive episcopos comprovinciales, sive metropolitanos, libenter interdum consensisse, ut ipsorum episcopi, sive metropolitani ab illo consecrentur; et, si qua difficultas circa aliquem consecrandum occurreret, totam consecrationem in eundem eos reiicere solitos fuisse. Nonnunquam etiam, si metropolitanus proprius iniuste negaret consecrationem, ne synodus provincialis esset ad hoc cum incommodo cogenda, aut ex alia necessitate, ad patriarcham fuisse recurrendum. Sic profecto Agapetus rogatus ab episcopis metropolis Constantinopolitanae,1056 Mennam illius civitatis patriarcham rite electum et confirmatum consecravit; nam et fatetur Agapetus1057 a temporibus Petri apostoli nullum alium unquam Orientalem Ecclesiam suspecisse episcopum, manibus suae sedis Romae ordinatum. Ordinarii ergo ordinatores, habita ratione summae dignitatis ibidem casu praesentis papae Romani, ei consecrationem solam detulerunt. Electio enim facta est1058 a clero de more et populo, et maxime ab imperatore. Vana igitur est Baronii amplificatio, dum inter Agapeti facta conglobata ponit,1059 successorem Anthimi deligere et ordinare.

Sic Gregorius septimus1060 ex Africa ad se mittendum curat episcopum, ut ab eo consecretur, quia videlicet in tota Africa tunc non erant nisi duo episcopi et ad consecrationem episcoporum tres requiruntur. Sic Stephanus Gualberto patriarchae

1056 Liberat. in Brev. capite vigesimo secundo.1057 Epistola quinta.1058 Ibidem et apud Baron., tom. septim., anno quingentesimo tricesimo sexto, numero trigesimo.1059 Ibidem numero trigesimo secundo. 1060 Libro tertio, epistola decima nona et vigesima.

Page 199: De Republica 3

intimat,1061 si diutius protelaverit Cumensis Ecclesiae episcopi consecrationem, procul dubio si ad eum venerit, consecratum abiturum. Sed quod asserit se posse de qualibet ecclesia clericum ordinare, sibi ipsi nimium et contra quam canones praescribunt, blanditur. Sic Urbanus secundus,1062 Artaldum Arelatensem, quem Narbonensis, et Ivonem Carnotensem, quem Sennonensis, metropolitani consecrare recusabant, ipse consecravit.1063

LIII. In his ergo conniventiam potius, aut tolerantiam Ecclesiae, quam ius aut autoritatem mihi videor posse observare. Horum enim praecessores invenio in hoc fuisse religiosiores: nam Stephanus sextus, ut pluribus narrat Frodoardus, ne ordinariam Lugdunensis primatis turbaret iurisdictionem in suis episcopis consecrandis,1064 Lingonensem a clero et populo rite electum et Romam pro consecratione missum, recusante nimirum Lugdunensi, qui alium obtrudebat, illum consecrare bis renuit eumque repulit, ad Lugdunensem scribens ac rescribens, ut ipse suo munere in huius consecratione fungeretur, si quidem ipse vellet uniuscuiusque ecclesiae privilegium incocussum servari. Tertio demum, vix magna Lugdunensis pertinacia coactus, illum consecravit. Et Gregorius septimus Robertum Carnotensem ab episcopatu deposuit, non tamen propterea sibi alterius suffectionem reservavit, sed in ordinarios, tum electores, tum consecratores, illum, prout de iure, reiecit. Sennonensi enim archiepiscopo et suffraganeis ita scribit:1065 Ecclesiam illam canonicam electionem in aliquam idoneam personam facere admonuimus, admonemus et vos, ut eidem electioni, eam quam oportet, aut per vos, aut per idoneos nuncios vestros diligentiam adhibentes, quem electum canonice cognoveritis, et manus imponere et in episcopum consecrare, nulla occasione recusetis.

LIV. Non puto adeo rudem fuisse Clementem secundum, ut putarit se posse in iis, quae iuris sunt pontificii, successorum suorum manus ligare, siquidem par in parem non habet autoritatem, et nihilominus, ubi Salernitanae Ecclesiae proprios assignavit suffraganeos. Non habeant, inquit,1066 potestatem successores nostri in cunctis praedictis episcopatibus, quos vobis autoritate apostolica concessimus, deinceps episcopos consecrare; quemadmodum vobis (alloquitur episcopum Salernitanum) concesum est.] Sciebat enim metropolitanorum iura esse inconcussa et neque Romanum pontificem contra illa quicquam posse. Si quid igitur Romanos pontifices postremis duobus tribusve ante nostra tempora saeculis, in hoc genere fecisse et alienos episcopos, extra casus iam explicatos, ordinare voluisse legeris, scias id totum meram vim et apertam usurpationem redolere.

LV. Obiicies primo Athanasium cum suis episcopis Aegyptii. ad Foelicem Romanum sic scripsisse:1067 Ideo Pater Beatissime, quia semper antecessores nostri et nos a vestra apostolica sancta sede auxilium hausimus et nostri vos curam habere agnovimus, praefatam apostolicam et summam expetimus, iuxta canonum decreta, sedem, ut inde auxilium capiamus, unde praedecessores nostri ordinationes et dogmata atque sublevationes ceperunt. Respondeo epistolam illam esse confictam et

1061 9., quaest. 3., capit. Hunc vero.1062 8., quaest. 3., cap. Artaldis.1063 Ivo epist. 1., 8., 12.

1064 Apud Baron., tom. 10., ann. 885., numer. 23.1065 Libro quarto, epistol. 15.1066 Apud Baron., tom. 11., ann. 1047., numer. 12.1067 Tom. 1. Epistolarum Decret. Roman. Pontif. 1. part. ante epistol. Felicis secundi.

Page 200: De Republica 3

nullius fidei, ideoque in primam partem decretalium antiquarum epistolarum. Romae coniectam inter alias quisquilias apocrypharum. Etsi etiam vera esset et authentica, adulantur illi episcopi nostro papae, ipsius ope indigi. Sed praeterca esto undequaque vera sit et sincera, significant duntaxat Alexandrinam Ecclesiam et consequenter reliquas omnes Aegyptiacas, a B. Petro, per Marcum Evangelistam fuisse ordinatas, et sic quoad originem, ordinationem suam et fundationem a Romana sede, id est, a Petro derivatam recognoscunt.

LVI. Obiicies secundo rescriptum Valentiniani adversum Hilarium episcopum Arelatensem, quod sic se habet:1068 Cum igitur sedis apostolicae primatum sancti Petri meritum, qui princeps est episcopalis coronae et Romanae dignitas civitatis, sacrae etiam synodi firmarit autoritas, ne quid praeter autoritarem sedis istius inlicitum praesumptio attentare nitatur, tunc enim demum ecclesiarum pax ubique servabitur, si rectorem suum agnoscat universitas. Haec cum hactenus inviolabiliter fuerint custodita, Hilarius Arelatensis (sicut venerabilis viri, Romani papae Leonis fideli relatione comperimus) contumaci ausu, inlicita quaedam praesumenda tentavit et ideo transalpinas ecclesias abominabilis tumultus invasit, quod recens maxime testatur exemplum. Hilarius enim, qui episcopus Arelatensis vocatur, Ecclesiae Romanae Urbis inconsulto pontifice indebitas sibi ordinationes episcoporum, sola temeritate usurpans, invasit etc.] Respondeo imperatores, qui plus aequo saepe terrena sapiunt, ad Romanae civitatis maiorem gloriam et splendorem plurimum semper laborasse, ut sicut in temporalibus erat totius ferme orbis caput, ita in spiritualibus quoque et rebus ecclesiasticis super omnes ecclesias imperium haberet. Sed neque absolute reprehendit factum Hilarii, quod inconsulto papa ordinaret suos episcopos, id enim omni iure ad eum spectabat, neque tenebatur super hoc papam consulere, sed quod indebitas faceret ordinationes: nam alios, inquit, ibidem, incompetenter removet, indecenter alios invitis et repugnantibus civibus ordinavit, qui quidem, quoniam non facile ab his, qui non elegerant, recipiebantur, manum sibi contrahebat armatam et claustra murorum in hostilem morem, vel obsidione cingebat, vel aggressione reserabat, et ad sedem quietis, pacem praedicaturus, per bella ducebat.] Non igitur ordinationes legitimas, etiam inconsulto papa, sed hos excessus reprehendit imperator.

LVII. Obiicies tertio, Gregorium1069 irasci, quod Maximus Salonitanus episcopus, ipso nescio et inconsulto, fuerit ordinatus. Respondeo inde Gregorium Maximo irasci, quia cum Honoratum commendasset eumque promoveri ad illam sedem percuperet,1070 Maximum vero omnino repellendum scripsisset, nihilominus ipsum Maximum, contra volantatem et commendationem Gregorii episcopi provinciales ordinarant. Episcopos vero Dalmatiae ordinatores sui metropolitani ordinarios agnovit (ibidem) et fassus est, cuius tamen Maximi ordinatio tandem, vellet nollet Gregorius, obtinuit, ut ex pluribus ipsius epistolis fit manifestum. Sed praeterea irascitur, quia ex recentiori consuetudine metropolitani, aut a suo patriarcha erant consecrandi, aut non sine ipsius assensu et decreto, ut est a me expositum supra, capite 5., numer. 40.

LVIII. Obiicies quarto, Martinum primum Philadelphiensi episcopo in orientem scripsisse haec verba:1071 Ut sic prosperans in Domino, ea quae desunt

1068 Apud Baron., tom. 6., ann. 445., numero nono.1069 Distinct. 63., capit. Salonitana.1070 Libro tertio, indic. 12., epistol. 17., et libro secundo., indic. 11., epistol. 12.1071 Epistola 5.

Page 201: De Republica 3

corrigas et constituas per omnem civitatem earum, quae sedi, tum Hierosolymitanae, tum Antiochenae subsunt, episcopos et presbyteros et diaconos, hoc tibi omnimodo facere praecipientibus nobis ex apostolica autoritate, quae data est nobis a Domino per Petrum sanctissimum principem apostolorum, propter angustias temporis nostri et pressuram gentium, ne usque in finem in illis partibus deficiat sacerdotalis decoris eximius ordo ac ne inde de caetero nostrae religionis magnum et venerandum mysterium ignoretur, iam non sit sacerdos et sacrificium, aut spirituale libamen, quod iugiter Deo in odorem suavitatis pro salute populi offeratur. Nam oportet in hoc maxime tempore pastoribus spiritualibus frequentari ac muniri, quae ubique sunt Dei Catholicas Ecclesias, quo iuxta ipsius Domini praedictiones tribulationes propter peccata nostra venerunt, quales non fuerunt ab initio mundi usque modo, neque fient; cum quibus et magnae scandalorum tentationes, ut in errorem ducantur, si fieri potest, etiam electi.] Respondeo non ex autoritate id factum, sed ex caritate et communi omnium episcoporum cura ac praesertim Romani primi patriarchae, quam gerere debeat omnium ecclesiarum, ubi illas destitutas esse suis ordinariis gubernatoribus contigerit; ut pluribus docui libro secundo praecedenti et tradam libro quarto, quamvis dubium non sit Martinum sibi adhuc plusculum aliquid tribuere sibique ipsi non nihil assentari.

LIX. Obiicies quinto, Cononem papam1072 Antiochiae episcopum ordinasse eique pallium concessisse. Respondeo, mendum esse in scriptis Anastasii: nam alii legunt non Antiochiae, sed Antipariae. Et quae probabilitas est hominem Syracusanum Antiochenae praefectum fuisse Ecclesiae? Cum praesertim ibidem subdatur Constantinum illum nonum episcopum Antiochiae, orta seditione contra eum, ob patrimonii Ecclesiae in Sicilia rationes, cuius patrimonii rector fuerat, fuisse retrusum in custodiam. Erat igitur episcopus alicuius ecclesiae Siculae, non Antiochenae in Syria. Siciliae vero episcopos ad Romanam ordinationem spectasse, passim reperies.

LX. Obiicies 6. cum Baronio, de Constantino papa ab Anastasio ista scribi:1073

Egressus igitur a Nicomedia civitate, crebris valetudinibus pontifex attritus, tandem sospitatem Domino tribuente incolumis ad portum Caietae pervenit, ubi sacerdotes et maximam populi Romani reperit multitudinem ac vigesima quarta die mensis Octobris, indictione 10., Romam ingressus est et omnis populus exultavit atque laetatus est. Fecit autem ordinationes episcoporum in eundo et redeundo per diversa loca episcopos duodecim.] Subdit vero ista Baronius: Etenim, ubicunque contigit praesentem ille pontificem, illum omnes intelligebant primarium propriumque esse pastorem, episcopis omnibus suae iurisdictionis subiicientibus fasces summo universalis Ecclesiae sacerdoti.] Respondeo in eundo et redeundo inter Romam et Caietam potuisse facile duodecim episcopos ad suam ordinationem spectantes ordinare. Quod si in Oriente quoque aliquem ordinavit, rogatum id fecisse oportuit, sicut de Agapeto dixi Mennam Constantinopoli consecrante. Et si qui episcopi ei alieni illi fasces submiserunt, ex abundantia charitatis et honoris causa eos submiserunt, non ex debito iustitiae et obedientiae. Alioquin videbis1074 Moguntinum episcopum papae Leoni nono, in eius ecclesia praesenti et potestatem primariam adversus eius clericos exercere conanti, in faciem restitisse, ipsique suos fasces submittere noluisse, sed ut penitus desisteret, illum coëgisse, de quo alias.

1072 Anastas. in Conone. et Baron. tom. 8., ann. 686., numer. 6.1073 Tom. 8., ann. 711., numer. 1.1074 Ursperg. apud Baron. 15., ann. 1052., numer. 14.

Page 202: De Republica 3

LXI. Alias metropolitanorum potestates, quas capite septimo et nono explicavi, quam maxime possunt, nostri papae conantur infringere, ut hinc suam in dies magis magisque stabiliant monarchiam ac ipsi soli sint, imo et proximi iudices, gubernatores ac domini omnium episcoporum. Quoniam tamen in iudiciis potissimum et appellationibus illae versantur potestates et de iudiciis ecclesiasticis mihi plene agendum est lib. 8., ibi turbationem, quoad haec, ecclesiasticae hierarchiae, a nostro papa procedentem, exacto considerabo. Nunc satis sit innuere omnem inobedientiam et rebellionem episcoporum adversus suos archiepiscopos Romae hodie et iam diu pro papatus maiori incremento foveri, nutriri et defendi; ut iam episcopi nostri flocci faciant suos archiepiscopos. Qui et ipsi non sine aliqua (ignoscant mihi quod verum dicam) stoliditate cedunt facile, sive quia iam nihil ad ipsos, si verum Ecclesiae regimen et ecclesiastica disciplina in ipsorum suffraganeis totaque provincia contemnatur, propria enim eheu plurimi curant et in regimine suarum ecclesiarum stertunt ac dormiunt, et ignavia plane contabescunt, sive quia papae adulantes, a quo vel timent sibi, vel sperant, metropolicam ei libenter et ultro cedunt potestatem. Quod si archiepiscopi ita contemnerent papam, sicut ipsi, papa autore, a suis suffraganeis cotemnuntur, qui se eis penitus iam faciunt aequales, ordo certe hierarchius facile ad suam primam institutionem integritatemque revocaretur et primaevum suum splendorem recuperaret. Utinam.

Libri Tertii finis.