ubi odor habitet - buhv.de filetes“ fit optimum vinum apianum „muscat de rivesaltes“ vocatum....

1
II Lingua viva II/MMXII SCIENTIA ORBIS Pluit, pluit ... Quam triste incohatur mensis Maius mediae Europae incolis; non mirum ergo si in nubila vita cottidiana plerorumque vires sola spe meridia- narum feriarum confirmantur. Ego quoque aestate ferias degam in Provincia, ubi filia mea iam ante nonnullos annos domicilium constituit. Nunc per fenestras meae villae rusticae specto ad vallem, cuius oppositus clivus silva obtec- tus est; arbores virescere tantum incipiunt; supra earum fastigium labuntur tenues nebulae; propius duae cerasi floribus candescentes prospectum praebent paulo hilariorem. Ut mens a tristitia abducatur, iter meum parabo; nonnullas res invisere cupio antequam sarcinas apud filiam deponam. Per Burgundiam imprimis libenter vehar, cum gastronomia ibi floreat optimaque vina nascantur. Inde Catalanicam Francogalliae regionem, c.n. Ruscino (v. Roussillon) adibo et Perpiniani (v. Perpignan) pernoctabo; in hac regione sol omnia mirabiliter illustrare solet; non mirum ergo quod in proximo vico „Rivesal- tes“ fit optimum vinum apianum „muscat de Rivesaltes“ vocatum. Paulo longius est Romanus pons aquaeductu tectus, qui tertio saeculo supra rivum „Agly“ exstructus optime servatus est; eius aqua ducebatur ad praedi- um Romanum postea vicum „Ansignan“ factum. At imprimis aveo speluncam „Caune de l’Arago“ („Caune“ lingua Catalanica significat speluncam) adire, quae semihora tantum abest a Perpiniano. Excavata est in montium Pyrenaeorum calcariis radicibus, quibus nomen est „Corbières“, ac de eius ostio prospectus patet ad planitiem vici „Tautavel“ rivumque „Verdouble“ octoginta metra infra situm. Singularis est haec spelunca: eādem enim contine- bantur sedimina quindecim metra alta, quae illuc congesta sunt inter temporis spatium 700 milia et 100 milia annorum a.Chr.n.; sic fieri potuit, ut inve- nirentur magnae climatis mutationes intra spatium 600 milium annorum factae. Populares nostri, qui tam anxii sunt de incohata climatis mutatione, scire Ubi odor habitet Ad meridiem

Upload: vukiet

Post on 22-Aug-2019

213 views

Category:

Documents


0 download

TRANSCRIPT

II Lingua viva II/MMXII

scIentIa orbIs

Pluit, pluit ... Quam triste incohatur mensis Maius mediae Europae incolis; non mirum ergo si in nubila vita cottidiana plerorumque vires sola spe meridia­narum feriarum confirmantur.Ego quoque aestate ferias degam in Provincia, ubi filia mea iam ante nonnullos annos domicilium constituit. Nunc per fenestras meae villae rusticae specto ad vallem, cuius oppositus clivus silva obtec­tus est; arbores virescere tantum incipiunt; supra earum fastigium labuntur tenues nebulae; propius duae cerasi floribus candescentes prospectum praebent paulo hilariorem.

Ut mens a tristitia abducatur, iter meum parabo; nonnullas res invisere cupio antequam sarcinas apud filiam deponam. Per Burgundiam imprimis libenter vehar, cum gastronomia ibi floreat optimaque vina nascantur. Inde Catalanicam Francogalliae regionem, c.n. Ruscino (v. Roussillon) adibo et Perpiniani (v. Perpignan) pernoctabo; in hac regione sol omnia mirabiliter illustrare solet; non mirum ergo quod in proximo vico „Rivesal­tes“ fit optimum vinum apianum „muscat de Rivesaltes“ vocatum.

Paulo longius est Romanus pons aquaeductu tectus, qui tertio saeculo supra rivum „Agly“ exstructus optime servatus est; eius aqua ducebatur ad praedi­um Romanum postea vicum „Ansignan“ factum.

At imprimis aveo speluncam „Caune de l’Arago“ („Caune“ lingua Catalanica significat speluncam) adire, quae semihora tantum abest a Perpiniano. Excavata est in montium Pyrenaeorum calcariis radicibus, quibus nomen est „Corbières“, ac de eius ostio prospectus patet ad planitiem vici „Tautavel“ rivumque „Verdouble“ octoginta metra infra situm. Singularis est haec spelunca: eādem enim contine­bantur sedimina quindecim metra alta, quae illuc congesta sunt inter temporis spatium 700 milia et 100 milia annorum a.Chr.n.; sic fieri potuit, ut inve­nirentur magnae climatis mutationes intra spatium 600 milium annorum factae. Populares nostri, qui tam anxii sunt de incohata climatis mutatione, scire

Ubi odor habitetad meridiem