-
DESIDERII ERASMI
ΜΩΡΙΑΣ ΕΝΚΩΜΙΟΝ
sive
STVLTITIÆ LAVS
cum figuris
IOANNIS HOLBENII
quam commentatus elaboravit
THOMAS M. NVDIPES
TILBVRGI
2019
-
DESIDERII ERASMI
ENCOMIVM MORIÆ
-
DESIDERII ERASMI
ENCOMIVM MORIÆ
sive
STVLTITIÆ
LAVS
DECLAMATIO
IOANNIS HOLBENII
IMAGVNCVLIS ORNATA
quam illustravit elaboravitque
THOMAS M. NVDIPES
Tilburgi Ao MMXIX
-
ISBN 978-90-808719-6-0 Uitgeverij Stilus, Tilburg: www.stilus.nl/erasmus Omnia iura reservantur © 2019 Thomas M. Bervoets, Amsterdam
-
PROŒMIVM
ENCOMIVM MORIÆ sive STVLTITÆ LAVS, ut inscribitur liber, quo
DESIDERIVS ERASMVS gloriam sibi iam vivus acquisivit aeternam1, suam
famam accepit veram, cum Gerardus Listrius2 Batavus hunc explanavit
defenditque, cum essent in eo ‘permulta, quae non nisi ab eruditis et attentis possint intellegi, partim ob Graecitatem passim admixtam, partim ob allusiones et crebras et tacitas, partim ob argutiam in iocando, quam non facile sentiat, nisi qui naris sit emunctissimae.’ 3 Erasmus enim opusculum hoc, hebdomadis spatio unius modo compositum, in Anglia apud Thomam Morum4, ei familiaris-
simum, ex morbo convalescens, primo tantum pro amicis scripsit, eis quod
instantibus demum typographo commisit Parisiensi5, apud quem aliis de
causis tunc commorabatur.
Graecae autem studium lingvae crescere tum coepit nostris in Euro-
pae terris Germano-Gallicis, latiusque tandem propagabatur, cum huius
lingvae professores Constantinopoli, ab Ottomanidis a.1453 capta, in eas
terras confugerant: Erasmus puer et condiscipuli sui his in terris fuerunt
primi, quos Deventriae6 in Batavia Alexander Hegius7, humanista, Germa-
nus natus, Graecum docuit sermonem.
At non solum locutiones Graecae erant ad legentium commodum
illustrandae, sed etiam multis notionibus aliis, quarum tunc temporis ignari
sensum orationis ac vim intellegere impediebantur, enodatione opus erat
sua. Listrii autem commentarii legentibus, qui tum fuerunt, accommodati
sunt, atque a desideriis eorum, qui nunc legunt, saepius decedunt: labyrin-
1 Eo quidem vivo XXXVI exempla inter se disparia ab editoribus divulgata iam sunt variis,
cum sit opus insuper nonnullas in lingvas vernaculas conversum. 2 Gerardus Listrius (Geryt Lyster ca.1485-1522), medicus, Erasmi familiaris, lingvis et Lati-
na et Graeca et Hebraica doctissimus. 3 Listrii verba sunt haec, scripta in epistula, ad Ioannem Paludanum (Jean Desmarez †1526)
missa, eloquentiae professorem Lovaniensem, suamque editionem praecedente, apud Ioannem Frobenium Basiliensem (vide infra) a.1515 impressam.
4 Vide p. 1 annot. 1. 5 Apud Egidium Gormontium (Gilles de Gourmont †1533) a.1511. 6 Deventria: Deventer. 7 Alexander Hegius (Alexander van Heek ca.1439-1498), qui et Listrium docuit, multum attu-
lit multa ad institutionem reformandam puerilem.
-
thum quidem quid sit, nobis omnibus est notum, sed nostrum quis sanctum
novit Erasmum, qui Listrio deest? Quae vero in extrema quaque pagina sua
docuit ille, quamquam multis cum verbis, lectu tamen sunt digna, propterea
denique, quod ea maiore ex parte ab Erasmo ipso approbata esse creduntur.
Quibus de causis ex eius notationibus haud pauca ascivimus, nostris sae-
pius verbis concepta novis, plura autem exhausimus e fontibus aliis ad haec
usque tempora obortis, quos omnes longum est commemorare, non pauca
etiam nosmet indagavimus ipsi.
Praeter haec, quae necessaria sunt ad verborum notionem intellegen-
dam ac vim, annotationes nostrae in primis ad lingvam spectant Latinam,
vel potius ad illam, qua usus est Erasmus ad Latinum locutionibus Graecis
locupletandum sermonem. Non modo multa ex litteris sumpsit ac monu-
mentis illis altioribus ac praeclaris, ex Aristotelis ac Platonis libris mira-
biliter scriptis, ex Homeri carminibus divinis, sed etiam multum studuit
Aristophanis versibus illis facetis, maximeque audacis Luciani fabulis sati-
ricis ac dialogis, quorum non paucos in Latinum convertit ipse, quorumque
denique auctor in deliciis factus est ei.
Verborum locos citatorum eorumque scriptores quam solidissime
reddidimus: Graecorum, quoad inveniri potuerunt, Latinorum Ciceronis ac
poetarum, maxime quorum Horatii, utpote qui ei cordi esset, omnes deni-
que ex Sacra Scriptura. Multi iam rudes a Listrio dati erant, alii a viris femi-
nisque doctis nostrae aetatis1, alios repperimus ipsi, artibus ac facultatibus
hodiernis in reti omnium gentium inveniendi iuvantibus.
Ceterum operam sedulo dedimus, ut eius adagia2, quibus tacite sed
assidue applicat verba, quippe qui maiorem partem eorum nuperrime con-
fectam in scribendo haberet in promptu, locis redderentur suis, quorum
magnus est numerus, quo in labore opus in extrema hac pagina dictum
nobis maximo fuit auxilio.
Exemplum, quod deinde secuti sumus, depromptum est ex libro3,
quem a.1624 Lugduni Batavorum Andreas Clouquius (Andries Hendrikz.
1 Vide Clarence H. Miller de Moriae encomio in ‘Opera omnia Desiderii Erasmi Rotero-
dami’, North-Holland Publishing Company, Amstelodami-Oxonii, a.1979: http://www.oapen.org/download?type=document&docid=357493 (pdf).
2 Erasmi Adagiorum collectanea sive chiliades: https://jvpoll.home.xs4all.nl/back/Web/erasmusa.htm.
3 Ut est in http://www.let.leidenuniv.nl/Dutch/Latijn/ErasmusLaus1624.html.
http://www.oapen.org/download?type=document&docid=357493%20https://jvpoll.home.xs4all.nl/back/Web/erasmusa.htmhttp://www.let.leidenuniv.nl/Dutch/Latijn/ErasmusLaus1624.html
-
Clouck) librarius imprimendum curavit, cuique quidem non maxima, sed plurima fides tribuenda esse videtur. Indicavimus insuper locos, tenuis-
simis quidem omissis, quibus liber differt ab aliis noster. Verborum autem
orthographia atque interpunctio rationibus aetatis congruunt nostrae.
Erasmus scripturam non divisit suam in partes: nullo intervallo sen-
tentiis interiecto, ab initio usque ad finem currit oratio. Noster in paragra-
phos liber divisus plus minusve ei se applicat, quae partitio prima in libro
apparuit, quem Anne Gabriel Meusnier de Querlon, diurnarius, scriptor, editor Lutetiae Parisiorum et Londinii a.1765 edidit, nam oratio ita divisa se adeo
perspiciorem reddidit totam, ut subinde ad nostram usque aetatem omnibus
in libris cum Latinis, tum conversis usu reciperetur.
Postremo nostro inseruimus libro lepidas imagunculas illas, quibus
Ioannes Holbenius Minor1 adulescentulus iuxta verba in margine, spatio
decem fere dierum ut dicitur, calamo delineatis illustravit exemplar apud
Ioannem Frobenium2 a.1515 editum, quae modo e verbis ductae videntur,
modo nullis adiunctae, tamen libello huic3 et nostro splendorem praestitit
praestatque.
Nullam habet auctoritatem nec de doctrina nec de litteris opusculum
nostrum, quod contexuimus nulla alia de causa quam ex libentia ac laetitia:
Erasmi verba haec audacia ita producta nos profecto haud mediocriter
delectaverunt et locutiones ac sententiae reconditae exquisitaeque, quas speramus et vos, Sanctam Stultitiam haud stulta loquentem legentes, animi motu esse iucundo perturbaturas.
Amstelodami, Thomas M. Nudipes
1 Ioannes Holbenius Minor Basiliensis (Hans Holbein jr., ca.1497-1553) pictor erat illustrissi-
mus, qui veritatem imitatus esse dicitur veram. Holbenius et Erasmum (vide partem huius libri posticam) et Morum pinxit.
2 Ioannes Frobenius Basililiensis (Johann Froben ca.1460-1527), Erasmi familiaris, humanista, praestantissimus erat typograpus et editor.
3 Imagines Holbenianae ipsae in vulgus prius editae non sunt quam in libro typis Genathia-nis Basiliae a.1676 impresso.
-
OPERA CITATA
Act. Vulgatae Apostolorum actus Adag. Desiderii Erasmi Adagiorum collectanea sive chiliades Pal.Anthol. Anthologia Palatina (Palladis Alexandrini) Apol. L. Apulei Madaurensis De apologia liber Arist.Hist.Anim. Aristotelis De historia animalium liber Aristoph.Eccl. Aristophanis Ecclesiazusae Aristoph.Plut. Aristophanis Plutus Cic.Fam. M. Tullii Ciceronis Epistularum ad familiares libri XVI Cic.Rab.Post. M. Tullii Ciceronis Pro C. Rabirio Postumo oratio Cor. Vulgatae Pauli apostoli Epistula ad Corinthios Dist.Cat. Disticha sive Dicta Catonis Eccl. Vulgatae Ecclestiastis liber Ex. Vulgatae Exodi liber Gell. A. Gellii Noctium Atticarum libri XX Geogr. Strabonis De geographica liber Hab. Vulgatae Habacuc prophetae liber Hebr. Vulgatae Pauli apostoli Epistula ad Hebraeos Hom.Il. Homeri Ilias Hom.Od. Homeri Odyssea Hor.A.P. Q. Horatii Flacci Ars poetica Hor.Car. Q. Horatii Flacci Carminum libri IV Hor.Ep. Q. Horatii Flacci Epistularum libri duo Hor.Epod. Q. Horatii Flacci Epodon liber Hor.Sat. Q. Horatii Flacci Satirarum sive Sermonum libri duo Ier. Vulgatae Ieremiae prophetae liber Ioh. Vulgatae Ioannis apostoli Evangelium Iuv. D. Iunii Iuvenalis Satirarum libri XVI Liv. T. Livii Ab urbe condita libri qui supersunt Luc. Vulgatae Lucae apostoli Evangelium Lucian.Dial.Deor. Luciani De dialogis deorum liber Lucian.Gall. Luciani Cum gallo dialogi sive Somnii liber Lucian.ProImag. Luciani Pro imaginibus liber Mart. M. Valerii Martialis Epigrammaton libri XIV Matth. Vulgatae Matthaei apostoli Evangelium Num. Vulgatae Numerorum liber Pers.Serm. A. Persii Flacci Sermonum sive Satirarum libri VI Philostr.Her. L. Flavii Philostrati Heroici liber PlatoPhaedr. Platonis De Phaedro liber
-
PlatoRep. Platonis De re publica liber Plut.Moral. L. Mestrii Plutarchi De moralibus liber Prop. Sex. Propertii Elegiarum libri IV Prov. Vulgatae Proverbiorum liber Ps. Vulgatae Psalmorum liber Sam. Vulgatae Samuelis prophetae liber Soph.Aiax Sophoclis Aiax Tac.Ann. P. Cornelii Taciti Annalium libri XVI Ter.Heaut. P. Terentii Afri Heauton Timorumenos Ter.Phorm. P. Terentii Afri Phormio Theocr.Idyl. Theocriti Idyllia Tim. Vulgatae Pauli apostoli Epistula ad Timotheum Tit. Vulgatae Pauli apostoli Epistula ad Titum Vergl.Aen. P. Vergilii Maronis Aeneidos libri XII Verg.Ecl. P. Vergilii Maronis Eclogarum libri X Verg.Georg. P. Vergilii Maronis Georgicon libri IV
SIGNVM ET VOCES ABBREVIATÆ
† annus moriendi a. anno a.Chr. ante Christum natum annot. annotatio ca. circa (annum) cf. confer e.a. et alii i.e. id est p. pagina scil. scilicet
-
STVLTITIAM SIMVLARE LOCO
SAPIENTIA SVMMA EST
-
1
ERASMI ROTERODAMI
Præfatio
IN ENCOMIVM MORIÆ
Erasmus Roterodamus Thōmae Morō1 suō salūtem dīcit.
Superiōribus diēbus cum mē ex Italiā in Angliam reciperem, nē
tōtum hoc tempus, quō equō fuit īnsidendum, ἀμούσοις2 et illiterātīs fābulīs
tererētur, māluī mēcum aliquotiēs vel dē commūnibus studiīs nostrīs ali-
quid agitāre, vel amīcōrum (quōs hīc ut doctissimōs, ita svāvissimōs relī-
queram) recordātiōne fruī. Inter hōs tū, mī More, vel imprīmīs occurrēbās.
Cuius equidem absentis absēns memoriā, nōn aliter fruī solēbam, quam
praesentis praesēns cōnsuētūdine cōnsuēveram: quā, dispeream, sī quid
umquam in vītā contigit mellītius.
Ergō, quoniam omnīnō aliquid agendum dūxī et id tempus ad sēriam
commentātiōnem parum vidēbātur accommodātum, vīsum est Mōriae
encōmium lūdere. ‘Quae Pallas istuc tibi mīsit in mentem?’ inquiēs?
Prīmum admonuit mē Morī cōgnōmen tibi gentīle, quod tam ad Mōriae
vocābulum accēdit, quam es ipse ā rē aliēnus. Es autem vel omnium suf-
frāgiīs aliēnissimus. Deinde suspicābar hunc ingeniī nostrī lūsum tibi
praecipuē probātum īrī, proptereā, quod soleās huius generis iocīs, hoc est
nec indoctīs, nī fallor, nec ūsque quāque īnsulsīs impendiō dēlectārī: et
omnīnō in commūnī mortālium vītā Dēmocritum quendam agere. Quam-
quam tū quidem, ut prō singulārī quādam ingeniī tuī perspicācitāte, longē
lātēque3 ā vulgō dissentīre solēs, ita prō incrēdibilī mōrum svāvitāte facili-
tāteque cum omnibus omnium hōrārum hominem agere et potes, et gaudēs.
1 Sanctus Thomas Morus (Sir Thomas More 1478-1538) cancellarius erat Henrici VIIIⁱ, Anglici
regis, qui autem postea caput eius iussit praecidi. Morus librum illum celeberrimum de Utopia scripsit.
2 Ἀμούσοις = sine Musis, i.e. insulsis. Cf. Adag.1518. 3 Longe lateque: vide Adag.970.
-
DESIDERII ERASMI
2
Hanc igitur dēclāmātiunculam nōn sōlum lubēns accipiēs ceu μνημνόσ-
τονον1 tuī sodālis, vērum etiam tuendam suscipiēs, utpote tibi dicātam,
iamque tuam nōn meam. Etenim nōn deerunt fortassis vitilītigātōrēs, quī
calumnientur partim leviōrēs esse nūgās, quam ut theologum deceant,
partim mordāciōrēs, quam ut Chrīstiānae conveniant modestiae: nōsque
clāmitābant veterem cōmoediam aut Lūciānum quempiam referre atque
omnia mordicus arripere.
Vērum, quōs argūmentī levitās et lūdicrum offendit, cōgitent velim,
nōn meum hoc exemplum esse, sed idem iam ōlim ā magnīs auctōribus
factitātum; cum ante tot saecula βατραχομυομαχίαν2 lūserit Homērus,
Marō cūlicem et morētum Ovidius3. Cum Būsīridem4 laudārit Polycratēs et
huius castīgātor Īsocratēs, iniūstitiam Glaucō5, Thersītēn6 et quartānam
febrim7 Favorīnus8, calvitiem Synesius9, muscam et parasīticam Lūciānus.
Cum Seneca Claudiī lūserit ἀποθέωσιν10, Plūtarchus Gryllī11 cum Ulysse
dialogum, Lūciānus et Āpulēius asinum et nescio quis Grunniī Corocottae
porcellī testāmentum12, cuius et dīvus meminit Hierōnymus. Proinde, sī
1 Μνημνόστονον: lege ‘μνημνόσυνον’ = mnemosynon, i.e. monimentum sive pignus memoriae
causa datum. 2 Bατραχομυομαχία = Batrachomyomachia, sive Ranarum et murium pugna, poema est
comicum antiquitus Homero ascriptum, nostra vero aetate a nescio quo poeta saeculum ca. quintum a.Chr. compositum esse creditur.
3 Editiones aliae habent: ‘Maro culicem et moretum, nucem Ovidius’, quod rectius videtur, nam Moretum inscribitur poematium iocosum Vergilio ascriptum, cum contra, verba Vergiliana quovis in opere de nucibus acta nullam vim habeant ridiculam. At Ovidiana Nux, eo mortuo in lucem edita, risum certe movet.
4 Busiris rex fuit Aegyptiorum fabulosus, cui Herculem vincire contigit, postea autem ab eo necatus est.
5 Glauco, Platonis frater in eius opere De re publica cum Socrate disputans (2.357a-362c). 6 Thersites miles fuit in copiis Graecis bellum cum Troianis gerentibus, qui claudus, pravis
cruribus et umeris dependentibus, foedissimus esse dicitur omnium ibi pugnantium (Hom.Il.2.212-221).
7 Quartana febris, quarto quoque die rediens, lingvis hodiernis malaria dicitur. 8 Favorinus Arelatensis (ca.85-160) philosophus fuit, Graece magis quam Latine eruditus. 9 Synesius Cyrenensis (ca.370-414) philosophus fuit et episcopus. 10 Ἀποθέωσιν = relationem in deorum numerum. 11 Gryllus, Circes veneficiis in suem versus, suillam humanae anteposuit vitam (Plut.Moral.
986c-992e). 12 M. Grunnius Corocotta porcellus erat tam doctus, ut cum hominibus loqueretur, et testa-
mentum eis dictaret suum, antequam mactaretur, Clibanato et Piperato consulibus. Opus-culum persalsum, versibus scriptum hexametris, hoc nobis hucusque servatum, medio saeculo quarto a nescio quo poeta scriptum esse videtur.
-
ECOMIVM MORIÆ
3
vidēbitur, fingant istī mē latrunculīs1 interim animī causā lūsisse aut, sī
mālint, equitāsse in arundine longā2. Nam quae tandem est inīquitās, cum
omnī vītae īnstitūtō suōs lūsūs concēdāmus, studiīs nūllum omnīnō ūsum
permittere, māximē sī nūgae sēria dūcant, atque ita tractentur lūdicra, ut ex
hīs aliquantō plūs frūgis referat lēctor, nōn omnīnō nāris obēsae3, quam ex
quōrundam tetricīs ac splendidīs argūmentīs? Velutī cum alius diū cōnsar-
cinātā ōrātiōne rhētoricēn aut philosophiam laudat, alius prīncipis alicuius
laudēs dēscrībit, alius ad bellum adversus Turcās movendum adhortātur,
alius futūra praedīcit, alius novās dē lānā caprīnā comminīscitur quaesti-
unculās. Ut enim nihil nūgācius quam sēria nūgātōriē tractāre, ita nihil
fēstīvius quam ita tractāre nūgās, ut nihil minus quam nūgātus fuisse vi-
deāris. Dē mē quidem aliōrum erit iūdicium. Tametsī, nisi plānē mē fallit
φιλαυτία4, stultitiam laudāvimus, sed nōn omnīnō stultē.
Iam vērō ut dē mordācitātis cavillātiōne respondeam, semper haec
ingeniīs lībertās permissa fuit, ut in commūnem hominum vītam salibus
lūderent impūne, modo nē licentia exīret in rabiem. Quō magis admīror hīs
temporibus aurium dēliciās, quae nihil iam ferē nisi solemnēs titulōs ferre
possunt. Porrō nōnnūllōs adeō praeposterē religiōsōs videās, ut vel gravis-
sima in Chrīstum convīcia ferant citius quam pontificem aut prīncipem
levissimō iocō aspergī: praesertim sī quid πρὸς τὰ ἄλφιτα5 attinet. At enim
quī vītās hominum ita taxat, ut nēminem omnīnō perstringat nōminātim,
quaesō, utrum is mordēre vidētur, an docēre potius ac monēre? Aliōquī
quot, obsecrō, nōminibus ipse mē taxō? Praetereā, quī nūllum hominum
genus praetermittit, is nūllī hominī vitiīs omnibus īrātus vidētur. Ergō, sī
quis exstiterit, quī sēsē laesum clāmābit, is aut cōnscientiam prōdet suam
aut certē metum. Lūsit hōc in genere multō līberius ac mordācius dīvus
Hierōnymus, nē nōminibus quidem aliquotiēs parcēns. Nōs, praeterquam
quod ā nōminibus in tōtum abstinēmus, ita praetereā stilum temperāvimus,
ut cordātus lēctor facile sit intellectūrus nōs voluptātem magis quam
1 Latrunculus dictus est calculus lusorius, propterea, quod est in tabula certans veluti latro
parvus. 2 Equitasse in arundine longa: cf. Hor.Sat.2.3.248. 3 Naris obesae: Hor.Epod.12.3. Vide porro sub Adag.1759 de nare emuncta. 4 Φιλαυτία = amor mei ipsius: vide Adag.292. 5 Πρὸς τὰ ἄλφιτα = ad victum cottidianum. Cf. ἐς τὰ ἄλφιτα in Lucian.Gall.2 (vide de Gallo
Lucianico p. 37 annot. 1).
-
DESIDERII ERASMI
4
morsum quaesīsse. Neque enim ad Iuvenālis exemplum occultam illam
scelerum sentīnam usquam mōvimus, et rīdenda magis quam foeda recēn-
sēre studuimus. Tum sī quis est, quem nec ista plācāre possunt, is saltem
illud meminerit pulchrum esse ā stultitiā vituperārī: quam cum loquentem
fēcerimus, decōrō persōnae serviendum fuit.
Sed quid ego haec tibi, patrōnō tam singulārī, ut causās etiam nōn
optimās, optimē tamen tuērī possīs?
Valē disertissimē More, et Mōriam tuam svāviter dēfende.
Ex rūre, quīntō Īdūs Iūniās1
1 Anno MDVIII⁰: ita in Frobeniano exemplo, a.1522 edito, annus additus legitur hic, quem alii
omiserunt.
-
5
MORIAS ENCOMION
id est
stultitiæ laus, Erasmi Roterodami declamatio
STVLTITIA LOQVITVR
TCVMQVE dē mē vulgō mortālēs lo-
quuntur, neque enim sum nescia,
quam male audiat stultitia etiam apud
stultissimōs, tamen hanc esse, hanc inquam
esse ūnam, quae meō nūmine deōs atque
hominēs exhilarō, vel illud abundē magnum
est argūmentum, quod simul atque in hunc
coetum frequentissimum dictūra prōdiī, sīc
repente omnium vultūs novā quādam atque
īnsolitā hilaritāte ēnituērunt, sīc subitō fron-
tem exporrēxistis, sīc laetō quōdam et amābi-
lī applausistis rīsū, ut mihi profectō, quotquot
undique praesentēs intueor, pariter deōrum Homēricōrum nectare nōn sine
nēpenthe1 tēmulentī esse videāminī, cum ante hāc trīstēs ac sollicitī sēderi-
tis, perinde quasi nūper ē Trophōniī specū2 reversī. Cēterum, quemadmo-
dum fierī cōnsuēvit, ut cum prīmum sōl fōrmōsum illud et aureum ōs terrīs
ostenderit, aut, ubi post asperam hiemem novum vēr blandīs aspīrārit Favō-
niīs, prōtinus nova rēbus omnibus faciēs, novus color ac plānē iuventa
quaedam redeat, ita vōbīs, mē cōnspectā, mox alius accessit vultus. Itaque
quod magnī aliōquī rhētorēs vix longā diūque meditātā ōrātiōne possunt
efficere, nempe ut molestās animī cūrās discutiant, id ego sōlō statim as-
pectū praestitī.
1 Nepenthes potio est magica curas depellens (νηπενθής = securus). 2 Specus Trophonii antrum est oracularium Lebadiae in Boeotia situm, quod qui introierant,
tristes ac luctuosi redisse dicebantur. Cf. Adag.677.
V
-
DESIDERII ERASMI
6
Quamobrem autem hōc īnsolitō cultū prōdierim hodiē, iam audiētis,
sī modo nōn gravābiminī dīcentī praebēre aurēs, nōn eās sānē, quās sacrīs
cōntiōnātōribus, sed quās forī circulātōribus, scurrīs ac mōriōnibus cōnsuē-
vistis arrigere, quāsque ōlim Midās ille noster exhibuit Pānī. Lubitum est
enim paulisper apud vōs sophistam agere, nōn quidem huius generis, quod
hodiē nūgās quāsdam anxiās inculcat puerīs, ac plūsquam muliebrem rīxan-
dī pertināciam trādit, sed veterēs illōs imitābor, quī, quō īnfāmem sophōrum
appellātiōnem vītārent, sophistae vocārī māluērunt. Hōrum studium erat
deōrum ac fortium virōrum laudēs encōmiīs celebrāre. Encōmium igitur
audiētis nōn Herculis neque Sōlōnis, sed meum ipsīus, hoc est Stultitiae.
Iam vērō nōn huius1 faciō sapientēs istōs, quī stultissimum et īnso-
lentissimum esse praedicant, sī quis ipse laudibus sē ferat. Sit sānē quam
volent stultum, modo decōrum esse fateantur. Quid enim magis quadrat,
quam ut ipsa Mōria suārum laudum sit būcinātrīx et αὐτὴ ἑαυτὴν αὐλῇ2?
Quis enim mē melius exprimat quam ipsa mē? Nisi sī cuī forte nōtior sim,
quam egomet sum mihi. Quamquam ego hoc aliōquī nōn paulō etiam
modestius arbitror quam id, quod optimātum ac sapientum vulgus factitat,
quī, perversō quōdam pudōre, vel rhētorem quem-
piam palpōnem vel poētam vāniloquum subōrnāre
solent, eumque mercēde conductum, ā quō suās
laudēs audiant, hoc est mera mendācia, et tamen
verēcundus interim ille pavōnis in mōrem pennās
tollit, cristās ērigit, cum impudēns assentātor nihilī
hominem diīs aequiperat, cum absolūtum omnium
virtūtum exemplar prōpōnit, ā quō sciat ille sē plūs
quam δὶς διὰ πασῶν3 abesse, cum cornīculam aliē-
nīs convestit plūmīs: cum τὸν Αἰθίοπα λευκαίνει4,
dēnique cum ἐκ μυίας τὸν ἐλέφαντα ποιεῖ5.
1 Non huius = nihili. 2 Aὐτὴ ἑαυτὴν αὐλῇ = ipsa sui ipsius tibicina. Cf. Adag.3715. 3 Δὶς διὰ πασῶν, sive disdiapason = bis per omnia, i.e. longissime, nam musicorum est
harmonia, quam vulgo duplicem octavam vocant: maximum igitur significat intervallum. Notio haec a musicis translata proverbii obtinet locum. Vide Adag.163, quo res copiose explicatur.
4 Tὸν Αἰθίοπα λευκαίνει = nigritam dealbat. Cf. Adag.350. 5 Ἐκ μυίας τὸν ἐλέφαντα ποιεῖ = elephantum ex musca (Adag.869), vel ex cloaca arcem
(Adag.3494) facit.
-
ENCOMIVM MORIÆ
7
Postrēmō sequor trītum illud vulgī prōverbium, quō dīcitur is rēctē
laudāre sēsē, cuī nēmō alius contigit laudātor. Quamquam hīc interim
dēmīror mortālium ingrātitūdinem, dīcam an sēgnitiem, quōrum cum
omnēs mē studiōsē colant, meamque libenter sentiant beneficentiam, nēmō
tamen tot iam saeculīs exstitit, quī grātā ōrātiōne Stultitiae laudēs celebrārit,
cum nōn dēfuerint, quī Būsīridēs, Phalaridēs1, febrēs quārtānās, muscās,
calvitia, atque id genus pestēs accūrātīs magnāque et oleī et somnī iactūrā
ēlūcubrātīs laudibus vexerint. Ā mē extemporāriam quidem illam et illabō-
rātam, sed tantō vēriōrem audiētis ōrātiōnem. Id, quod nōlim, exīstimētis
ad ingeniī ostentātiōnem esse cōnfictum, quemadmodum vulgus ōrātōrum
facit. Nam hī, sīcutī nōstis, cum ōrātiōnem tōtīs trīgintā annīs ēlabōrātam,
nōnnumquam et aliēnam, prōferunt, tamen trīduō sibi quasi per lūsum
scrīptam aut etiam dictātam esse dēierant. Mihi porrō semper grātissimum
fuit ὅττι ἂν ἐπὶ γλῶτταν ἔλθοι2 dīcere.
At nē quis iam ā nōbīs exspectet, ut iūxtā vulgārium istōrum rhēto-
rum cōnsuētūdinem mē ipsam fīnītiōne explicem; porrō, ut dīvidam multō
minus. Nam utrumque ōminis est inauspicātī vel fīne circumscrībere eam,
cuius nūmen tam lātē pateat, vel secāre, in cuius cultum omne rērum genus
ita cōnsentiat. Tametsī quōrsum tandem attinet meī velut umbram atque
imāginem fīnītiōne repraesentāre, cum ipsam mē cōram praesentēs prae-
1 Phalaris (ca.570-554 a.Chr.) tyrannus fuit Acragantinus in Sicilia. 2 Ὅττι ἂν ἐπὶ γλῶτταν ἔλθοι = quod in buccam venerit. Cf. Adag.472.
-
DESIDERII ERASMI
8
sentem oculīs intueāminī? Sum etenim, utī vidētis, vēra illa largītrīx ἐάων1,
quam Latīnī Stultitiam, Graecī Mωρίαν appellant.
Quamquam, quid vel hoc opus erat dīcere, quasi nōn ipsō ex vultū
fronteque, quod āiunt, satis, quae sim, prae mē feram, aut quasi sī quis mē
Minervam aut Sophiam esse contendat, nōn statim sōlō possit obtūtū coar-
guī, etiam sī nūlla accēdat ōrātiō, minimē mendāx animī speculum. Nūllus
apud mē fūcīs locus, nec aliud fronte simulō, aliud in pectore premō.
Sumque meī undique simillima adeō, ut nec iī mē dissimulāre possint, quī
māximē Sapientiae persōnam ac titulum sibi
vindicant, καί ἐν τῇ πορφύρᾳ πίθηκοι καί ἐν τῇ
λεοντῇ ὄνοι2 obambulant. Quamvīs autem sēdulō
fingant, tamen alicunde prōminentēs auriculae
Midam prōdunt3. Ingrātum, mehercle, et hoc
hominum genus, quī cum māximē sint nostrae
factiōnis, tamen apud vulgum cōgnōminis nostrī
sīc pudet, ut id passim aliīs magnī probrī vice ob-
iciant. Proinde istōs, cum sint μωρότατοι4, cēterum sophī ac Thalētēs5 vidē-
rī velint, nōnne iūre optimō μωροσόφους6 illōs appellābimus?
Vīsum est enim hāc quoque parte nostrī temporis rhētorēs imitārī,
quī plānē deōs esse sēsē crēdunt, sī hirūdinum7 rītū billingvēs appāreant, ac
praeclārum facinus esse dūcunt Latīnīs ōrātiōnibus subinde Graeculās ali-
quot voculās velut emblēmata intertexere, etiam sī nunc nōn erat hīs locus.
Porrō, sī dēsunt exōtica, ē putribus chartīs quattuor aut quīnque prīsca verba
ēruunt, quibus tenebrās offundant lēctōrī, vidēlicet ut, quī intellegunt,
magis ac magis sibi placeant: quī nōn intellegunt, hōc ipsō magis admī-
rentur, quō minus intellegunt. Quandōquidem est sānē et hoc nostrātium
voluptātum genus nōn inēlegāns: quam māximē peregrīna māximē sus-
picere. Quod sī quī paulō sunt ambitiōsiōrēs, arrīdeant tamen et applaudant,
1 Ἐάων = bonorum; cf. δωτῆρες (= datores) ἐάων in Hom.Od.8.325. 2 Kαί ἐν τῇ ... ὄνοι = et sicut simiae purpuratae et asini pelle leonina induti. Vide Adag.610. 3 Prominentes auriculae Midam produnt: ut in stultos dicitur; cf. Adag.267. 4 Μωρότατοι = stultissimi. 5 Thalates: Thales Milesius, qui unus fuit ex septem (sapientibus): quod quidem per ironiam
dictum est in stultos; cf. Adag.2626. 6 Μωροσόφους = stultos sapientes. 7 Hirudinum: alii ‘hirundinum’ legunt. Listrius hirudinem, sive sanguisugam, apud Plinium
Maiorem lingvam habere bisulcam putabat, nec Plinianus hic locus inveniri potest.
-
ENCOMIVM MORIÆ
9
atque asinī exemplō τὰ ὦτα κινῶσι1, quō cēterīs probē intellegere videan-
tur, καὶ ταῦτα δὴ μὲν ταῦτα2. Nunc ad īnstitūtum recurrō.
Nōmen igitur habētis, virī. Quid addam epithetī? Quid, nisi stultis-
simī? Nam quō aliō honestiōre cōgnōmine mystās suōs compellet dea
Stultitia? Sed quoniam nōn perinde multīs nōtum est, quō genere prōgnāta
sim, id iam, Mūsīs bene iuvantibus, expōnere cōnābor.
Mihi vērō neque Chaos neque Orcus neque Sāturnus neque Īapetus,
aut alius id genus obsolētōrum ac putrium deōrum quispiam pater fuit. Sed
Πλοῦτος ipse ūnus, vel invītīs Hēsiodō et Homērō atque ipsō adeō Iove,
πατὴρ ἀνδρῶν τε θεῶν τε3. Cuius ūnīus nūtū, ut ōlim, ita nunc quoque sacra
profānaque omnia sursum ac deorsum4 miscentur. Cuius arbitriō bella,
pācēs, imperia, cōnsilia, iūdicia, comitia, cōnūbia, pacta, foedera, lēgēs,
artēs, lūdicra, sēria, (iam spīritus mē dēficit) breviter: pūblica prīvātaque
omnia mortālium negōtia administrantur. Citrā cuius opem, tōtus ille
poēticōrum nūminum populus, dīcam audācius, ipsī quoque diī sēlēctī aut
omnīnō nōn essent, aut certē οἰκόσιτοι5 sānē quam frīgidē vīctitārent.
Quem quisquis īrātum habuerit, huīc nē Pallas quidem satis auxiliī tulerit.
Contrā, quisquis propitium, is vel summō Iovī, cum suō fulmine mandāre
laqueum6 possit, τούτου πατρὸς εὔχομαι εἶναι7. Atque hic quidem mē
prōgenuit nōn ē cerebrō suō, quemadmodum tetricam illam ac torvam
Palladem Iuppiter, vērum ex Neōtēte8, nymphā multō omnium venustissi-
mā, pariter ac fēstīvissimā. Neque rūrsum id tristī illī alligātus coniugiō,
quōmodō faber ille claudus nātus est, vērum quod nōn paulō svāvius ἐν
φιλότητι μιχθείς9, quemadmodum noster ait Homērus. Genuit autem, nē
quid errētis, nōn Aristophanicus ille Plūtus10, iam capulāris, iam oculīs
1 (Asini) τὰ ὦτα κινῶσι = aures moveant; quod dictum est in eos, qui nihil intellegunt, sed
intellegere simulant. Cf. ὄνος τὰ ὦτα κινῶν, i.e. asinus auriculas movens, sub Adag.335. 2 Καὶ ταῦτα δὴ μὲν ταῦτα = sed haec satis hactenus (Aristoph.Plut.8. e.a.). 3 Πατὴρ ἀνδρῶν τε θεῶν τε = pater hominumque de(or)umque. 4 Sursum ac deorsum: vide Adag.285. 5 Οἰκόσιτοι = qui domi cenant, i.e. qui de suo vesperi vivunt. 6 Mandare laqueum: quod in eos dicimus, quos neglegimus nihilique facimus. Vide Adag.
1367. 7 Τούτου πατρὸς εὔχομαι εἶναι = hoc me patre natam esse glorior. 8 Neotete = Iuventute. 9 Ἐν φιλότητι μιχθείς = in amore coniunctus: Pseudohomerus in Batrachomyomachia, vide
p. 2 annot. 2. 10 Plutus deus est divitiarum.
-
DESIDERII ERASMI
10
captus, sed quondam integer adhūc calidusque iuventā1, neque iuventā
sōlum, vērum multō magis nectare, quod tum forte in deōrum convīviō
largius ac merācius hauserat.
Quod sī locum quoque nātālem requīritis, (quandōquidem id hodiē
vel imprīmīs ad nōbilitātem interesse putant, quō locō prīmōs ēdideris
vāgītūs) ego nec in errāticā Dēlō, nec in undōsō marī, nec ἐν σπέσσι
γλαφυροῖσι2 sum ēdita, sed in ipsīs īnsulīs fortūnātīs, ubi ἄσπαρτα καὶ
ἀνήροτα3 omnia prōveniunt. In quibus neque labor neque senium neque
morbus est ūllus, nec usquam in agrīs asphode-
lus, malva, squilla, lupīnumve aut faba aut aliud
hoc genus nūgārum cōnspicitur. Sed passim
oculīs simulque nāribus adblandiuntur mōly4,
panacēa, nēpenthes, amāracus, ambrosia, lōtus,
rosa, viola, hyacinthus, Adōnidis hortulī5. Atque
in hīs quidem nāta dēliciīs nēquāquam ā flētū
sum auspicāta vītam, sed prōtinus blandē arrīsī
mātrī. Iam vērō nōn invideō τῷ ὕπατῳ
Κρονίωνι6 capram altrīcem, cum mē duae lepi-
dissimae nymphae suīs aluerint mammīs: Methē7, Bacchō prōgenita, et
Apaedia8, Pānos fīlia. Quās hīc quoque in cēterārum comitum ac pedise-
quārum meārum cōnsortiō vidētis. Quārum, mehercle, nōmina, sī volētis
cōgnōscere, ex mē quidem nōn nisi Graecē audiētis.
Haec nīmīrum, quam, sublātīs superciliīs9, cōnspicāminī, Φιλαυτία10
est. Huīc, quam velut arrīdentibus oculīs ac plaudentem manibus vidētis,
Κολακία11 nōmen. Haec sēmisomnis ac dormitantī similis Λήθη12 vocātur.
1 Calidus iuventa: Hor.Car.3.14.27. 2 Ἐν σπέσσι γλαφυροῖσι = in specubus cavis (Hom.Od.1.73). 3 Ἄσπαρτα καὶ ἀνήροτα = insegesta et inarata (Hom.Od.9.109). 4 Moly herba est fabulosa vim habens summam adversus omnia veneficia. 5 Adonidis hortuli, quorum flores sunt breves; cf. Adag.4. 6 Τῷ ὕπατῳ Κρονίωνι = summo Saturnio Iovi, qui ab Amalthea capra alitus est. 7 Methe = Temulentia. 8 Apaedia = Imperitia. 9 Sublatis superciliis, i.e. elatam; vide Adag.749. 10 Φιλαυτία: vide p. 3 annot. 4. 11 Κολακία = Adulatio; Blanditia. 12 Λήθη = Oblivio.
-
ENCOMIVM MORIÆ
11
Haec cubitō utrōque innītēns, cōnfertīsque manibus, Μισοπονία1 dīcitur.
Haec roseō revīncta sertō et undique dēlibūta unguentīs: Ἡδονή2. Haec,
lūbricīs et hūc atque illūc errantibus lūminibus, Ἄνοια3 dīcitur. Haec, nitidā
cute probēque sagīnātō corpore, Τρυφὴ4 nōmen habet. Vidētis et deōs duōs
puellīs admixtōs, quōrum alterum Κῶμον5 vocant, alterum Νήγρετον
Ὕπνον6. Huius, inquam, famulitiī fidēlibus auxiliīs genus omne rērum
meae subiciō diciōnī, ipsīs etiam imperāns imperātōribus.
Genus, ēducātiōnem et comitēs audīstis. Nunc, nē cuī sine causā
videar mihi deae nōmen ūsurpāre, quantīs commoditātibus deōs simul et
hominēs afficiam, quamque lātē meum pateat nūmen, arrēctīs auribus7
accipite. Etenim, sī nōn īnscītē scrīpsit quīdam hoc dēmum esse deum
‘iuvāre mortālēs’ et sī meritō in deōrum senātum ascītī sunt, quī vīnum aut
frūmentum aut ūnam aliquam huiusmodī
commoditātem mortālibus ostendērunt, cūr
nōn ego iūre deōrum omnium ἄλφα8 dīcar
habearque, quae ūna omnibus largior omnia?
Prīncipiō, quid esse potest vītā ipsā vel
dulcius vel pretiōsius? At huius exōrdium cuī
tandem acceptum ferrī convenit, nisi mihi?
Vērum ipse deum pater atque hominum rēx,
quī tōtum nūtū tremefactat Olympum, fulmen
illud trisulcum pōnat oportet, et vultum illum
Tītānicum, quō, cum lubet, deōs omnēs terri-
tat, plānēque histriōnum mōre aliēnā sūmendā
miserō persōnā, sī quandō velit id facere, quod
numquam nōn facit, hoc est παιδοποιεῖν9.
Iam vērō Stoicī sē diīs proximōs autu-
mant. At date mihi terque quaterque, aut sī libet, sescentiēs Stoicum, tamen
1 Μισοπονία = Pigritia. 2 Ἡδονή = Cupiditas. 3 Ἄνοια = Stupiditas. 4 Τρυφή = Libido. 5 Κῶμον = Comissationem. 6 Νήγρετον Ὕπνον = Soporem. 7 Arrectis auribus: vide Adag.2156. 8 Ἄλφα = prima. 9 Παιδοποιεῖν = liberos procreare.
-
DESIDERII ERASMI
12
huīc quoque, sī nōn barba, īnsīgne sapientiae, etiam sī cum hircīs commū-
ne1, certē supercilium erit pōnendum2, explicanda frōns, abicienda dogmata
illa adamantina, ineptiendum ac dēlīrandum aliquantisper. In summā: mē,
mē inquam, sapiēns accersat oportet, sī modo pater esse velit. Et cūr nōn
apertius meō mōre vōbīscum fābuler? Quaesō, num caput, num faciēs, num
pectus, num manus, num auris, quae partēs honestae putantur, prōgenerant
deōs aut hominēs? Nōn, opīnor, immō, ea pars adeō stulta adeōque rīdicula,
ut nec nōminārī citrā rīsum possit, hūmānī generis est prōpāgātrīx. Is est
sacer ille fōns, unde vītam hauriunt omnia vērius quam ille Pȳthagoricus
quaterniō3. Age vērō, quī vir, obsecrō, mātrimōniī capistrō velit praebēre
ōs, sī quemadmodum istī sapientēs facere cōnsuēvērunt, prius eius vītae
incommoda sēcum perpenderit; aut quae tandem mulier virum admissūra
sit, sī partūs perīculōsōs labōrēs, sī ēducātiōnis molestiam vel nōrit, vel
cōgitārit? Porrō, sī coniugiīs dēbētis vītam, coniugium autem dēbētis
Ἀνοίᾳ4 pedisequae, mihi nīmīrum quid dēbeātis, intellegitis. Tum quae,
semel haec experta, dēnuō repetere velit, nisi Λήθης5 praesēns nūmen
adfuerit? Neque vērō id Venus ipsa, vel reclāmante Lucrētiō6, umquam
īnfitiās īverit sine nostrī nūminis accessiōne suam vim mancam atque
irritam esse. Itaque ex nostrō illō tēmulentō rīdiculōque lūsū prōveniunt et
superciliōsī philosophī, in quōrum locum nunc successēre, quōs vulgus
monachōs appellat, et purpureī rēgēs et piī sacerdōtēs et ter sānctissimī
pontificēs. Postrēmō, tōtus etiam ille deōrum poēticōrum coetus adeō
frequēns, ut turbam vix iam ipse capiat Olympus, tametsī spatiōsissimus.
At sānē parum sit mihi vītae sēminārium ac fontem dēbērī, nisi
quidquid in omnī vītā commodī est, id quoque tōtum ostenderō meī mūneris
esse. Quid autem vīta haec, num omnīnō vīta vidētur appellanda, sī volup-
tātem dētraxeris?
Applausistis. Equidem sciēbam nēminem vestrum ita sapere, vel
dēsipere magis, immō, sapere potius, ut in hāc esset sententiā. Quamquam
1 Barba insigne ... cum hircis commune, ut est in Adag.195: ‘Si philosophum oporteat ex barba
metiri, hircos primam laudem ablaturos.’ 2 Supercilium erit ponendum, i.e. superbia erit sedenda. Cf. Adag.749. 3 Quaternio, i.e. quaternarius numerus: ex quattuor principiis omnia constare putabat Pythagoras. 4 Ἀνοίᾳ = Amentiae. 5 Λήθης = Oblivionis. 6 Lucretius rerum omnium gignendarum Veneri vim tribuit.
-
ENCOMIVM MORIÆ
13
nē Stoicī quidem istī voluptātem aspernantur, tametsī sēdulō dissimulant,
mīlleque convīciīs eam apud vulgus dīlacerant, nīmīrum ut, dēterritīs aliīs,
ipsī prōlixius fruantur. Sed dīcant mihi, per Iovem, quae tandem vītae pars
est nōn īnfēstīva, nōn invenusta, nōn īnsipida, nōn molesta, nisi voluptātem,
id est stultitiae condīmentum, adiūnxeris? Cuius reī cum satis idōneus testis
esse possit, ille numquam satis laudātus Sophoclēs, cuius exstat pulcherri-
mum illud dē nōbīs ēlogium: ἐν τῷ φρονεῖν γὰρ μηδὲν ἤδιστος βίος1,
tamen, age, rem omnem singulātim aperiāmus.
Prīncipiō, quis nescit prīmam hominis
aetātem multō laetissimam multōque omni-
bus grātissimam esse? Quid est enim illud
in īnfantibus, quod sīc exōsculāmur, sīc
amplectimur, sīc fovēmus, ut hostis etiam
huīc aetātī ferat opem, nisi stultitiae lēnō-
cinium, quod, datā operā, prūdēns nātūra
recēns nātīs adiūnxit, ut aliquō voluptātis
velut auctōrāmentō et ēducantium labōrēs
dēlēnīre queant, et tuentium favōrēs ēblan-
diantur? Deinde, quae succēdit huīc adulēscentia, quam est apud omnēs
grātiōsa, quam candidē favent omnēs, quam studiōsē prōvehunt, quam
officiōsē porrigunt auxiliārēs manūs?
At unde, quaesō, ista iuventae grātia? Unde nisi ex mē? Cuius
beneficiō quam minimum sapit, atque ob id quam minimē ringitur. Men-
tior, nisi mox ubi grandiōrēs factī per rērum ūsum ac disciplīnās virīle
quiddam sapere coeperint, continuē dēflōrēscit fōrmae nitor, languēscit
alacritās, frīgēscit lepōs, labāscit vigor. Quōque longius ā mē subdūcitur,
hōc minus minusque vīvit, dōnec succēdat τὸ χαλεπὸν γῆρας2, id est
molesta senectūs, nōn iam aliīs modo, vērum etiam sibimet invīsa. Quae
quidem prōrsum nūllī mortālium foret tolerābilis, nisi rūrsum tantōrum
miserita labōrum dextrā adessem, et quemadmodum diī poētārum solent
pereuntibus aliquā metamorphōsī succurrere, itidem ego quoque iam
capulō proximōs dēnuō, quoad licet, ad pueritiam eōs revocārem. Unde nōn
1 Ἐν τῷ ... βίος = svavissima hinc est vita, si nihil sapias (Soph.Aiax553). Vide Adag.1981. 2 Τὸ χαλεπὸν γῆρας: Hom.Il.8.103.
-
DESIDERII ERASMI
14
abs rē vulgus eōs παλίμπαιδας1 appellāre cōnsuēvit. Porrō, sī quis trānsfōr-
mandī ratiōnem requīrat, nē id quidem cēlārim. Ad Lēthēs nostrae fontem,
nam īnsulīs fortūnātīs oritur (sīquidem apud īnferōs tenuis modo rīvulus
lābitur), eōs prōdūcō, ut simul atque illīc longa pōtārint oblīvia, paulātim,
dīlūtīs animī cūrīs, repūbēscant. ‘At istī iam dēlīrant’, inquiunt, ‘iam dēsi-
piunt.’ Estō sānē. Sed istud ipsum est repuerāscere. An vērō aliud est
puerum esse quam dēlīrāre, quam dēsipere? An nōn hoc vel māximē in eā
dēlectat aetāte, quod nihil sapit? Quis enim nōn ceu portentum ōderit, atque
exsecrētur puerum virīlī sapientiā? Astipulātur et vulgō iactātum prōver-
bium: ‘Ōdī puerulum praecocī sapientiā.’2 Quis autem sustinēret habēre
commercium aut cōnsuētūdinem cum eō sene, quī ad tantam rērum expe-
rientiam parem animī vigōrem iūdiciīque ācrimōniam adiūnxisset? Itaque
dēlīrat senex meō mūnere. Sed tamen dēlīrus iste meus interim miserīs illīs
cūrīs vacat, quibus sapiēns ille distorquētur. Interim nōn illepidus est
compōtor. Nōn sēnsit vītae taedium, quod rōbustior aetās vix tolerat. Nōn-
numquam cum sene Plautīnō ad trēs illās litterās3 revertitur, īnfēlīcissimus,
sī sapiat. At interim meō beneficiō fēlīx, interim amīcīs grātus, nē congerrō
quidem īnfēstīvus. Quandōquidem et apud Homērum ē Nestoris ōre fluit
ōrātiō melle dulcior, cum Achillis sit amārulenta, et apud eundem senēs in
moenibus cōnsidentēs τὴν λειριόεσσαν4 vōcem ēdunt. Quō quidem calculō
ipsam etiam superant pueritiam, svāvem quidem illam, sed īnfantem ac
praecipuō vītae oblectāmentō, puta garrulitāte, carentem.
Addite hūc, quod puerīs quoque gaudeant impēnsius senēs, ac puerī
vicissim senibus dēlectantur, ὡς αἰεὶ τὸν ὁμοῖον ἄγει θεός ὡς τὸν ὁμοῖον5.
Quid enim inter illōs nōn convenit, nisi quod hic rūgōsior et plūrēs numerat
nātālēs? Aliōquī capillōrum albor, ōs ēdentulum, corporis modus minor,
lactis appetentia, balbutiēs, garrulitās, ineptia, oblīviō, incōgitantia, brevi-
ter: omnia cētera congruunt. Quōque magis accēdunt ad senectam, hōc
1 Παλίμπαιδας = iterum pueros factos. Cf. Adag.436. 2 Odi puerulum praecoci sapientia: ab Apuleio in Apol.85.7 citatus senarius. Cf. Adag.3100. 3 Litterae tres sunt hae: ‘a’, ‘m’, ‘o’. 4 (Τὴν) λειριόεσσαν = liliaceam, i.e. mellitam. Cf. ὄπα (= vocem) λειριόεσσαν (Hom.Il.3.
152). 5 Ὡς αἰεὶ ... ὁμοῖον = adeo semper similem ducit deus ad similem: Melanthei sunt verba ad
Ulyxem et Eumaeum dicta (Hom.Od.17.18).
-
ENCOMIVM MORIÆ
15
propius ad pueritiae similitūdinem redeunt, dōnec puerōrum rītū citrā vītae
taedium, citrā mortis sēnsum ēmigrant ē vītā.
Eat nunc, quī volet, et hoc meum beneficium cum reliquōrum deō-
rum metamorphōsī comparet. Quī quid īrātī faciant, nōn libet commemo-
rāre, sed quibus quam māximē propitiī sunt, eōs solent in arborem, in avem,
in cicādam aut etiam in serpentem trānsfōrmāre: quasi vērō nōn istud ipsum
sit perīre, aliud fierī. Ego vērō hominem eundem optimae ac fēlīcissimae
vītae partī restituō.
Quod sī mortālēs prōrsus ab omnī sapientiae commerciō temperā-
rent, ac perpetuō mēcum aetātem agerent, nē esset quidem ūllum senium,
vērum perpetuā iuventā fruerentur fēlīcēs. An nōn vidētis tetricōs istōs et
vel philosophiae studiīs, vel sēriīs et arduīs
addictōs negōtiīs plērumque priusquam plānē
iuvenēs sint, iam cōnsenuisse, vidēlicet cūrīs, et
assiduā ācrīque cōgitātiōnum agitātiōne sēnsim
spīritūs et sūcum illum vītālem exhauriente?
Cum contrā, mōriōnēs meī pinguiculī sint et
nitidī et, bene cūrātā cute, plānē Χοῖροι, quod
āiunt, Ἀκαρνάνιοι1, numquam profectō senectū-
tis incommodum ūllum sēnsūrī, nisi nōn nihil, ut fit, sapientum contāgiō
īnficerentur. Adeō nihil patitur hominum vītā omnī ex parte beātum esse.
Accēdit ad haec vulgātī prōverbiī nōn leve testimōnium, quō dictitant
stultitiam ūnam esse rem, quae et iuventam aliōquī fugācissimam remorē-
tur, et improbam senectam procul arceat. Ut nōn temere dē Brabantīs2
populārī sermōne iactātum sit: cum cēterīs hominibus aetās prūdentiam
afferre soleat, hōs, quō propius ad senectam accēdunt, hōc magis atque
magis stultēscere. Atquī hāc gente nōn est alia vel ad commūnem vītae
cōnsuētūdinem fēstīvior, vel quae minus sentiat senectūtis trīstitiam. Hīs
quidem ut locō, ita et vītae īnstitūtō cōnfīnēs sunt Hollandī meī; cūr enim
nōn meōs appellem, ūsque adeō studiōsōs meī cultōrēs, ut inde vulgō
1 Χοῖροι Ἀκαρνάνιοι = porci Acarnanici, i.e. molles. Vox ducta est ab Arcania, regione Grae-
ca ad occidentem spectante. Cf. Adag.1259. 2 Brabantus est Brabantiae incola, ducatus pristini partim nunc in Belgio, partim in Batavia
siti.
-
DESIDERII ERASMI
16
cōgnōmen ēmeruerint1? Cuius illōs adeō nōn pudet, ut hinc vel praecipuē
sēsē iactitent.
Eant nunc stultissimī mortālēs et Mēdēās, Circēs, Venerēs, Aurōrās,
et fontem nescio quem requīrant, quō sibi iuventam restituant, cum id sōla
praestāre et possim et soleam. Apud mē sūcus est ille mīrificus, quō
Memnonis fīlia Tīthōnī avī suī iuventam prōrogāvit. Ego sum Venus illa,
cuius favōre Phaōn ille repūbuit ita, ut ā Sapphōne tantopere deamārētur.
Meae sunt herbae, sī quae sunt, mea precāmina, meus ille fōns, quī nōn
sōlum revocat ēlāpsam adulēscentiam, sed quod est optābilius, perpetuam
servat. Quod sī omnēs huīc sententiae subscrībitis adulēscentiā nihil esse
melius, senectūte nihil dētestābilius, quantum mihi dēbeātis, vidētis, opī-
nor, quae tantum bonum retineam, tantō exclūsō malō.
Sed quid adhūc dē mortālibus loquor?
Caelum omne lūstrāte, et mihi meum nōmen
opprobret licēbit, quīcumque volet, sī quem
omnīnō deōrum repererit nōn īnsvāvem et
aspernābilem, nisi meō nūmine commendē-
tur. Etenim, cūr semper ephēbus et comātus
Bacchus? Nempe quia vēcors ac tēmulentus
convīviīs, saltātiōnibus, choreīs, lūsibus vī-
tam omnem trānsigēns, nē tantulum quidem
habet cum Pallade commerciī. Dēnique tan-
tum abest, ut sapiēns habērī postulet, ut lūdi-
briīs ac iocīs colī gaudeat. Neque prōverbiō
offenditur, quod illī fatuī cōgnōmentum attri-
buit, id est huiusmodī: Mορύχου μωρότερος2. Porrō, Morychō nōmen
vertētur, quod illum prō templī foribus sēdentem mustō fīcīsque recentibus
agricolārum lascīvia cōnsuēverit oblinere. Tum autem quid nōn scōmma-
tum in hunc vetus iacit cōmoedia? ‘Ō īnsulsum’, inquiunt, ‘deum et dīgnum,
quī ex inguine nāscerētur.’
1 Et Brabanti enim et Hollandi in dictis, quae ipsi adeo ultro dicunt citroque, stulti vocaban-
tur. 2 Mορύχου μωρότερος = Baccho stultior; proverbium est Siculum, qua in insula Baccho sit
cognomen Morycho. Cf. Adag.601.
-
ENCOMIVM MORIÆ
17
At quis nōn mālit hic fatuus et īnsulsus esse, semper fēstīvus, semper
pūbēscēns, semper omnibus lūsūs ac voluptātem afferēns, quam vel
ἀγκυλόμητις1 ille Iuppiter omnibus formīdābilis, vel Pān suīs tumultibus
omnia seniō vitiāns, vel favillīs opplētus Vulcānus ac semper officīnae
labōribus squālidus, aut Pallas etiam ipsa, suā Gorgone et hastā terribilī καὶ
ἀεὶ ἐνορῶσα δριμύ2. Cūr semper puer Cupīdō? Nisi quia nūgātor est, καὶ
μηδὲν ὑγιὲς3 neque facit, neque cōgitat? Cūr aureae Venerī semper vernat
sua fōrma? Nīmīrum, quia mēcum habet affīnitātem, unde patris meī colō-
rem vultū refert, atque hāc dē causā est apud Homērum Χρυσῆ Ἀφροδίτη4.
Deinde perpetuō rīdet, sī quid modo poētīs crēdimus aut hōrum aemulīs
statuāriīs.
Quod nūmen umquam religiōsius coluēre Rōmānī quam Flōrae,
omnium voluptātum parentis? Quamquam, sī quis etiam tetricōrum deōrum
vītam dīligentius requīrat ab Homērō reliquīsque poētīs, reperiet stultitiae
plēna omnia. Quid enim attinet reliquōrum facta commemorāre, cum Iovis
ipsīus fulminātōris amōrēs ac lūsūs probē nōritis? Cum sevēra illa Diāna,
oblīta sexūs, nihil aliud quam vēnētur, Endymiōnem interim dēperiēns.
Vērum illī sua facinora ā Mōmō audiant mālim, ā quō saepius quondam
audīre solēbant. Sed hunc nūper īrātī ūnā cum Atē5 in terrās praecipitem
dedērunt, quod sapientiā suā fēlīcitātī deōrum importūnus obstreperet.
Neque mortālium ūllus exsulem dīgnātur hospitiō; tantum abest, ut illī in
prīncipum aulīs sit locus, in quibus tamen mea κολακία prīmās tenet, cuī
cum Mōmō nōn magis convenit, quam cum agnō lupīs6. Itaque, sublātō illō,
iam multō licentius ac svāvius nūgantur diī, vērē ῥᾷον ἄγοντες7, ut inquit
Homērus, nūllō vidēlicet cēnsōre.
Quōs enim nōn praebet iocōs fīculnus8 ille Priāpus? Quōs nōn lūdōs
exhibet fūrtīs ac praestīgiīs suīs Mercurius? Quīn et Vulcānus ipse in
1 Ἀγκυλόμητις: lege ‘ἀγκυλομήτης’ = astutus; Saturni et Promethei epitheton apud Home-
rum et Hesiodum. 2 Καὶ ἀεὶ ἐνορῶσα δριμύ = et semper torva aspiciens. Cf. καὶ ὁρᾷ δὲ δριμύ in Lucian.Dial.
Deor.9.1. 3 Καὶ μηδὲν ὑγιές = et nihil sani. Vide Adag.736. 4 Χρυσῆ Ἀφροδίτη = Aurea Venus. Vide sub Adag.1990 de fictili homine. 5 Ate (ἄτη) Noxam repraesentat. 6 Cum agno lupis: cf. Adag.310 de ove lupo commissa. 7 Ῥᾷον ἄγοντες = beatius viventes. 8 Ficulnus: lignum ficulnum nihil valet. Vide Adag.685.
-
DESIDERII ERASMI
18
deōrum convīviīs γελωτοποιὸν1 agere cōnsuēvit, ac modo claudicātiōne,
modo cavillīs, modo rīdiculīs dictīs exhilarāre compōtātiōnem. Tum et
Sīlēnus ille senex amātor, τὴν κόρδοκα2 saltāre solitus, ūnā cum Poly-
phēmō τὴν θρεττανελό3, Nymphī τὴν γυμνοποδίαν4 saltantibus. Satyrī
sēmicaprī Ātellānās5 agitant, Pān īnsulsā quāpiam cantiunculā rīsum omni-
bus movet, quem ita mālunt, quam ipsās audīre Mūsās, praecipuē cum iam
nectare coeperint madēre. Porrō, quid ego nunc commemorem, quae probē
pōtī diī post convīvium agitent? Adeō, mehercle, stulta, ut ipsa nōn num-
quam ā rīsū temperāre nequeam. At satius est in hīs Harpocratis6 meminis-
se, nē quis forte nōs quoque Cōrycaeus7 deus auscultet ea narrantēs, quae
nē Mōmus quidem impūne prōlocūtus est.
Sed iam tempus est, ut ad Homēricum exemplar relictīs caelitibus
vicissim in terram dēmigrēmus, quamque ibi nihil laetum aut fēlīx, nisi meō
mūnere, dispiciāmus. In prīmīs vidētis, quantā prōvidentiā nātūra parēns et
hūmānī generis opifex illud cāverit, nē usquam deesset stultitiae condī-
1 Γελωτοποιόν = morionem. 2 Τὴν κόρδοκα: cordax ridiculae saltationis ac rusticanae genus est in comoediis. 3 θρεττανελό modus est, quo Cyclops cithara canit. Vox, ab Aristophane (Plut.290) ficta,
citharae imitatur sonum. 4 Γυμνοποδία genus est saltationis, quae pedibus nudibus agitur (γυμνός = nudus, πούς =
pes). 5 Atellanae genus est saltationis, in qua obscenis gesticulationibus libido repraesentatur. Vox
ab oppido Atella nominata. Volve etiam Liv.7.2.12. 6 Harpocrates, Isidis filius, deus est silentii. 7 Corycaeus: Corycaei dicuntur, qui clam auscultant vel explorant, quales erant incolae Cory-
ci montis in Pamphylia, qui mercatorum itinera et merces indicabant praedonibus. Cf. Adag.144.
-
ENCOMIVM MORIÆ
19
mentum? Etenim, cum Stoicīs dēfīnītōribus nihil aliud sit sapientia, quam
dūcī ratiōne, contrā stultitia, affectuum arbitriō movērī, nē plānē trīstis ac
tetrica esset hominum vīta, Iuppiter quantō plūs indidit affectuum quam
ratiōnis? Quasi sēmiūnciam comparēs ad assem1. Praetereā ratiōnem in
angustum capitis angulum relēgāvit, reliquum omne corpus perturbātiō-
nibus relīquit. Deinde duōs quasi tyrannōs violentissimōs ūnī opposuit:
īram, quae praecordiōrum arcem obtinet atque adeō ipsum vītae fontem cor,
et concupīscentiam, quae ad īmam ūsque pūbem lātissimē imperium occu-
pat. Adversus hās geminās cōpiās quantum valeat ratiō, commūnis homi-
num vīta satis dēclārat, cum illa, quod ūnum licet, vel ūsque ad ravim2
reclāmat, et honestī dictat fōrmulās, vērum hī laqueum rēgī suō remittunt,
multōque odiōsius obstrepunt, dōnec iam ipse quoque fessus ultrō cēdit, ac
manūs dat.
Cēterum, quoniam virō, administrandīs rēbus nātō, plūsculum dē
ratiōnis ūnciolā erat aspergendum, ut huīc quoque prō virīlī cōnsuleret, mē
sīcut in cēterīs in cōnsilium adhibuit, moxque cōnsilium dedī mē dīgnum,
nempe utī mulierem adiungeret, animal vidēlicet stultum quidem illud
atque ineptum, vērum rīdiculum et svāve, quō convīctū domesticō virīlis
ingeniī trīstitiam suā stultitiā condīret, atque ēdulcāret. Nam quod Platō
dubitāre vidētur, utrō in genere pōnat mulierem, ratiōnālium animantium
an brūtōrum, nihil aliud voluit, quam īnsīgnem eius sexūs stultitiam indi-
cāre. Quod sī qua forte mulier sapiēns habērī voluit, ea nihil aliud agit,
quam ut bis stulta sit, perinde quasi bovem aliquis dūcat ad cērōma3, invītā
reluctanteque, ut āiunt, Minervā4. Conduplicat enim vitium quisquis contrā
nātūram virtūtis fūcum indūcit, atque aliō dēflectit ingenium. Quemad-
modum iūxtā Graecōrum prōverbium sīmia semper est sīmia, etiam sī
purpurā vestiātur5, ita mulier semper mulier est, hoc est stulta, quamcum-
que persōnam induerit.
Neque vērō mulierum genus ūsque adeō stultum arbitror, ut eam ob
rem mihi succēnseant, quod illīs et ipsa mulier et Stultitia stultitiam attri-
1 Semiunciam ad assem: i.e. vicesimam quartam partem ad totum. 2 Usque ad ravim: vide Adag.3070. 3 Ceroma unguentum est, quo utebantur athletae; bovem aliquis ducat ad ceroma, i.e. indocilem
doceat. Cf. sub Adag.362 de oleo et opera perdita. 4 Invita ... Minerva, i.e. adversante et repugnante natura: vide Adag.42. 5 Simia ... pupura vestiatur: vide Adag.611.
-
DESIDERII ERASMI
20
buam. Etenim, sī rem rēctā reputent viā, hoc ipsum stultitiae dēbent
acceptum ferre, quod sint virīs multīs calculīs fortūnātiōrēs. Prīmum
fōrmae grātiam, quam illae meritō rēbus omnibus antepōnunt, cuiusque
praesidiō in tyrannōs etiam ipsōs tyrannidem exercent. Aliōquī unde nam
horror ille fōrmae, hispida cutis et barbae silva, plānē senīle quoddam in
virō, nisi ā prūdentiae vitiō, cum fēminārum semper lēvēs mālae, vōx
semper exīlis, cutis mollicula, quasi perpetuam quamdam adulēscentiam
imitentur? Deinde, quid aliud optant in hāc vītā, quam ut virīs quam
māximē placeant? Nōnne hūc spectant tot cultūs, tot fūcī, tot balnea, tot
comptūrae, tot unguenta, tot odōrēs, tot compōnendī, pingendī, fingendīque
vultūs, oculōs et cutem, artēs? Iam, num aliō nōmine virīs magis commen-
dātae sunt quam stultitiae? Quid enim est, quod illī mulieribus nōn
permittunt? At quō tandem auctōrāmentō, nisi voluptātis? Dēlectant autem
nōn aliā rē quam stultitiā. Id esse vērum nōn ībit īnfitiās quisquis sēcum
reputārit, quās vir cum muliere dīcat ineptiās, quās agat nūgās, quotiēs
fēmineā voluptāte dēcrēverit ūtī.
Habētis igitur prīmum et praecipuum vītae oblectāmentum, quō
fonte proficīscātur. Sed sunt nōnnūllī, cum prīmīs autem senēs, bibācēs
quidem illī magis quam mulierōsī, quī summam voluptātem in compōtātiō-
nibus cōnstituunt. Equidem an sit ūllum lautum convīvium, ubi mulier nōn
adsit, vīderint aliī. Illud certē cōnstat citrā stultitiae condīmentum nūllum
omnīnō svāve esse. Adeō ut, sī dēsit quī seu vēra, seu simulāta stultitia
rīsum moveat γελωτοποιὸν1 quempiam
vel mercēde conductum accersant, aut
rīdiculum aliquem parasītum adhibeant,
quī rīdendīs, hoc est stultīs dictēriīs, si-
lentium ac trīstitiam compōtātiōnis dis-
cutiat. Quōrsum enim attinēbat tot bellā-
riīs, tot lautitiīs, tot cuppēdiīs onerāre
ventrem, nisi et oculī pariter et aurēs, nisi
tōtus animus, rīsū, iocīs, lepōribus pāsce-
rētur? At istīusmodī tragēmatum ego sum
architectrīx ūnica. Quamquam illa ipsa
1 Γελωτοποιόν = morionem.
-
ENCOMIVM MORIÆ
21
iam in convīviīs sollemnia, rēgem sortīrī tālīs1, lūsitāre tesserīs, philotēsiīs
invītāre2, certāre συμπεριφοραῖς3, ad myrtum canere4, saltāre, gesticulāre,
nōn ā septem Graeciae sophīs, vērum ā nōbīs ad hūmānī generis salūtem
reperta sunt. Atquī omnium huiusmodī rērum ea nātūra est, ut, quō plūs
habeant stultitiae, hōc plus cōnferant vītae mortālium, quae, sī trīstis sit, nē
vīta quidem appellanda videātur. Trīstis autem ēvādat oportet, nisi cōgnā-
tum taedium hoc genus oblectāmentīs absterseris.
Sed erunt fortassis, quī hoc quoque voluptātis genus neglegant, et in
amīcōrum cāritāte et cōnsuētūdine acquiēscant, amīcitiam dictitantēs ūnam
rēbus omnibus antepōnendam, quippe rem ūsque adeō necessāriam, ut nec
āēr, nec īgnis, nec aqua magis5. Rūrsum adeō iūcundam, ut, quī hanc dē
mediō sustulerit, sōlem sustulerit, adeō dēnique honestam, sīquid tamen
hoc ad rem pertinet, ut nec ipsī philosophī vereantur eam inter praecipua
bona commemorāre. Sed quid, sī doceō mē huius quoque tantī bonī et
puppim esse et prōram6? Docēbō autem nōn crocodīlitīs7 aut sōrītīs8, cera-
tinīs9 aut aliīs id genus dialecticōrum argūtiīs, sed pinguī, quod āiunt,
Minervā10, rem digitō propemodum ostendam.
Age, cōnīvēre11, lābī, caecūtīre, allūcinārī in amīcōrum vitiīs, quae-
dam etiam īnsīgnia vitia prō virtūtibus amāre mīrārīque, an nōn stultitiae
1 Regem sortiri talis: in conviviis dicebatur rex, qui singulis praescribebat, quantum deberent
bibere. 2 Philotesiis invitare = vicissim propinare; philothesium poculum est salutationis. 3 Συμπεριφοραῖς = circumlationibus (poculorum in orbem), fortasse de carmine, vel de
potatore potentissimo, vel de alia re. 4 Ad myrtum canere: canere iussus conviva ramum accipiebat myrteum, quem, cantu finito,
ei tradebat, quem post se canere vellet. Explicantur copiose hi mores in Adag.1521. 5 Amicitiam ... necessariam ... aqua magis: cf. Adag.1175. 6 Puppim esse et proram, i.e. rem totam; vide Adag.8. 7 Crocodilites genus est syllogismi captiosi, quem dialectici fingunt crocodilum proposuisse
mulieri, cuius filiolum rapuerat: ‘Si vere praedixeris’, inquit, ‘quod sum facturus, reddam tibi filiolum.’ Illa respondit: ‘Non reddes’, et petebat sibi reddi, quod verum dixisset. ‘Immo’, inquit crocodilus, ‘si reddidero, non dixeris verum.’ E duobus quidquid respon-deris, in te retorquet.
8 Sorites syllogismus est fallax, quem Cicero vocat acervalem (σωρίτης = acervus), quod acervandis paulatim singulis fallat: ‘Decem nummi non faciunt divitem. Quid, si unum addas? Quid, si etiam unum? Ita fiet, ut numquam fias dives, cum unus nummus faciat divitem numquam.’
9 Ceratina dilemma cornutum ita est dictum ob conclusiunculam hanc: ‘Quod non perdidisti habes; cornua non perdidisti: habes igitur cornua’ (Gell.18.2.8).
10 Pingui ... Minerva, i.e. est simplicius, rudius vel indoctius aliquid facere. Vide Adag.37. 11 Conivere: vide Adag.750 de conivendo.
-
DESIDERII ERASMI
22
vidētur affīne? Quid, cum alius exōsculātur naevum in amīcā, alium dēlec-
tat pōlypus Agnae, cum fīlium strabōnem appellat paetum pater, quid,
inquam, hoc est, nisi mera stultitia? Clāment terque quaterque stultitiam
esse: atquī haec ūna stultitia et iungit iūnctōs, et servat amīcōs1. Dē mortā-
libus loquor, quōrum nēmō sine vitiīs nāscitur, optimus ille est, quī minimīs
urgētur2, cum interim inter sapientēs istōs deōs aut omnīnō nōn coalēscit
amīcitia, aut tetrica quaedam et īnsvāvis intercēdit, nec ea, nisi cum paucis-
simīs, nam cum nūllīs dīcere religiō est, proptereā, quod māxima pars
hominum dēsipit, immō, nūllus est, quī nōn multīs modīs dēlīret et nōn, nisi
inter similēs, cohaeret necessitūdō.
Quod sī quandō inter sevērōs istōs coierit mūtua benevolentia, ea
certē haudquāquam stabilis est, nec admodum dūrātūra, nīmīrum inter
mōrōsōs et plūs satis oculātōs, ut quī in amīcōrum vitiīs tam cernunt acūtum
quam aut aquila, aut serpēns Epidaurius3. At ipsī in propriīs vitiīs quam
lippiunt, et quam nōn vident manticam in tergō pendentem4? Itaque cum ea
sit hominum nātūra, ut nūllum ingenium reperiātur nōn magnīs obnoxium
vitiīs: adde tantam animōrum ac studiōrum dissimilitūdinem, tot lāpsūs, tot
errāta, tot cāsūs vītae mortālis, quō pactō vel hōram cōnstābit inter Argōs5
istōs amīcitiae iūcunditās, nisi accesserit ea, quam mīrē Graecī εὐήθειαν6
appellant, hanc seu stultitiam, seu mōrum facilitātem vertās licēbit. Quid
autem? An nōn Cupīdō ille, omnis necessitūdinis auctor et parēns, prōrsum
oculīs captus est, cuī quemadmodum τὰ μὴ καλὰ καλὰ πέφανται7, itidem
inter vōs quoque efficit, ut suum cuīque pulchrum8 videātur, ut cascus
cascam9, perinde ut pūpus pūpam deamet. Haec passim et fīunt et rīdentur,
sed tamen haec rīdicula iūcundam vītae glūtinant cōpulantque societātem.
1 Et iungit iunctos et servat amicos: Hor.Sat.1.3.54. 2 Nemo sine vitiis ... urgetur: Hor.Sat.1.3.68-89. 3 In amicorum ... Epidaurius: Hor.Sat.1.3.26. 4 Non vident manticam in tergo pedentem: i.e. aliena vitia tantum, sua ipsorum non vident; cf.
Adag.590. 5 Argos, qui, ut Argus ille, centum oculis aliorum vitiis invigilant. 6 Εὐήθειαν = bonitatem. 7 Τὰ μὴ καλὰ καλὰ πέφανται = non pulchra pulchra videntur (Theocr.Idyl.6.19). 8 Suum cuique pulchrum: vide Adag.115. 9 Cascus cascam: vide Adag.162.
-
ENCOMIVM MORIÆ
23
Porrō, quod dē amīcitiā dictum est, id multō
magis dē coniugiō sentiendum, quod quidem nihil
est aliud quam indīvidua vītae coniūnctiō. Deum
immortālem, quae nōn dīvortia, aut etiam dīvortiīs
dēteriōra passim acciderent, nisi virī fēminaeque
domestica cōnsuētūdō, per adūlātiōnem, per iocum,
per facilitātem, errōrem, dissimulātiōnem, meum
utique satellitium, fulcīrētur alerēturque? Papae1,
quam pauca coīrent mātrimōnia, sī spōnsus prūden-
ter exquīreret, quōs lūsūs dēlicāta illa, sīcutī vidē-
tur, ac pudēns virguncula iam multō ante nuptiās
lūserit? Tum quantō pauciōra cohaererent inita, nisi plūrima uxōrum facta
per virī vel neglegentiam vel stupōrem latērent? Atque haec quidem meritō
stultitiae tribuuntur: vērum ea interim praestat, ut marītō iūcunda sit uxor,
uxōrī iūcundus marītus, ut tranquilla domus, ut maneat affīnitās. Rīdētur,
cucūlus, currūca2 et quid nōn vocātur, cum moechae lacrimās labellīs
exorbet. At quanto fēlīcius sīc errāre, quam zēlotypiae dīligentiā cum sēsē
cōnficere, tum omnia miscēre tragoediīs?
In summā: ūsque adeō nūlla societās, nūlla vītae coniūnctiō sine mē
vel iūcunda, vel stabilis esse potest, ut nec populus prīncipem, nec servum
herus, nec heram pedisequa, nec discipulum praeceptor, nec amīcus amī-
cum, nec marītum uxor, nec locātor conductōrem, nec contubernālis
contubernālem, nec convīctor convīctōrem diūtius ferat, nisi vicissim inter
sēsē nunc errent, nunc adūlentur, nunc prūdentēs cōnīveant, nunc aliquō
stultitiae melle sēsē dēlīneant. Iam haec sciō vidērī māxima, sed audiētis
māiōra.
Quaesō, num quemquam amābit, quī ipse sēmet ōderit. Num cum
aliō concordābit, quī sēcum ipse dissidet? Num ūllī voluptātem afferet, quī
sibīmet ipsī sit gravis ac molestus? Illud, opīnor, nēmō dīxerit, nisi quī sit
ipsā stultior stultitiā. Atquī sī mē exclūseris, adeō nēmō poterit alterum
ferre, ut ipse etiam sibi quisque pūteat, sua cuīque sordeant, sibi quisque sit
1 Papae nomen paparum vel episcopum omnino non est, ut Listrius putabat, sed exclamatio,
cuius ‘bombax’ vis est et notio. 2 Curruca avicula est, quae alienos pullos pro suis educare dicebatur, unde currucae dicuntur
mariti, qui uxorem suam ab aliis contrectari patiuntur.
-
DESIDERII ERASMI
24
invīsus. Quandōquidem id malī nātūra, nōn paucīs in rēbus noverca magis
quam parēns, mortālium ingeniīs īnsēvit, praecipuē paulō cordātiōrum, ut
suī quemque paeniteat, admīrētur aliēna. Quō fit, ut omnēs dōtēs, omnis
ēlegantia decorque vītae vitiētur pereatque.
Quid enim prōderit fōrma, prae-
cipuum deōrum immortālium mūnus,
sī pūtiditātis1 vitiō contāminētur?
Quid iuventa, sī senīlis trīstitiae fer-
mentō corrumpātur? Dēnique quid in
omnī vītae mūnere vel tēcum, vel apud
aliōs āctūrus es cum decōrō (est enim
nōn artis modo, vērum etiam omnis
āctiōnis caput decēre2, quod agās) nisi
adsit dextrā haec Philautia, quae mihi meritō germānae est vice? Adeō
strenuē meās ubīque partēs agit. Quid autem aequē stultum, atque tibi ipsī
placēre3? Tē ipsum admīrārī?
At rūrsum quid venustum, quid grātiōsum, quid nōn indecōrum erit,
quod agās, ipse tibi displicēns? Tolle hoc vītae condīmentum, et prōtinus
frīgēbit cum suā āctiōne ōrātor, nūllī placēbit cum suīs numerīs mūsicus,
explōdētur cum suā gesticulātiōne histriō, rīdēbitur ūnā suīs cum Mūsīs
poēta, sordēbit cum arte pictor, ēsuriet cum pharmacīs medicus. Postrēmō
prō Nīreō Thersītēs4, prō Phaōne Nestor5, prō Minervā sūs, prō fācundō
īnfāns, prō urbānō rūsticus vidēberis. In tantum necesse est, ut sibi quoque
quisque blandiātur, et assentātiunculā quāpiam sibi prius commendētur,
quam aliīs possit esse commendātus. Dēnique cum praecipua fēlīcitātis
pars sit, ut quod sīs, esse velīs6, nīmīrum tōtum hoc praestat compendiō
mea Philautia, ut nēminem suae fōrmae, nēminem suī ingeniī, nēminem
generis, nēminem locī, nēminem īnstitūtī, nēminem patriae paeniteat adeō,
ut nec Hirlandus cum Italō, nec Thrāx cum Athēniēnsī, nec Scytha cum
īnsulīs fortūnātīs cupiat permūtāre. Et, ō singulārem nātūrae sollicitūdinem,
1 Putiditatis: lege ‘putriditatis’ = put(r)oris. 2 Artis ... caput decere: vide Adag.3402. 3 Tibi ipsi placere: vide sub Adag.115 de suo cuique pulchro. 4 Nireus pulcherrimus, Thersites vero turpissimus fuit omnium, qui ad Troiam venerant. 5 Phaon beneficio Veneris e sene iuvenis factus, immo Nestor senex trium saeculorum. 6 Quod sis, esse velis: Mart.47.12.
-
ENCOMIVM MORIÆ
25
ut in tantā rērum varietāte paria fēcit omnia! Ubi dōtibus suīs nōnnihil
dētraxit, ibi plūsculum Philautiae solet addere, quamquam hoc ipsum stultē
profectō dīxī, cum haec ipsa dōs sit vel māxima. Ut nē dīcam interim,
nūllum ēgregium facinus adīrī, nisi meō impulsū nūllās ēgregiās artēs, nisi
mē auctōre fuisse repertās.
An nōn omnium laudātōrum facinorum sēgēs ac fōns est bellum?
Porrō, quid stultius quam ob causās nescio quās certāmen eiusmodī susci-
pere, unde pars utraque semper plūs aufert incommodī quam bonī? Nam
eōrum, quī cadunt, velutī Megarēnsium, οὐδεὶς λόγος1. Dein cum iam
utrimque cōnstitēre ferrātae aciēs, et raucō crepuērunt cornua cantū, quis,
ōrō, sapientum istōrum ūsus, quī, studiīs exhaustī, vix tenuī frīgidōque
sanguine spīritum dūcunt: crassīs ac pinguibus opus est, quibus quam plūri-
mum adsit audāciae, mentis quam minimum. Nisi sī quis Dēmosthenem
mīlitem mālit, quī Archilochī2 secūtus cōnsilium, vix cōnspectīs hostibus,
abiectō clipeō, fūgit tam īgnāvus mīles quam ōrātor sapiēns. ‘Sed cōnsi-
lium’, inquiunt, ‘in bellīs plūrimum habet mōmentī.’ Equidem fateor in
duce, vērum id quidem mīlitāre, nōn philosophicum; aliōquī parasītīs,
lēnōnibus, latrōnibus, sīcāriīs, agricolīs, stupidīs, obaerātīs et huiusmodī
mortālium faece rēs tam praeclāra geritur, nōn philosophīs lucernāriīs.
Quī quidem quam sint ad omnem vītae ūsum inūtilēs, vel Sōcratēs
ipse, ūnus Apollinis ōrāculō sapiēns, sed minimē sapienter iūdicātus, docu-
mentō esse potest, quī nescio quid pūblicē cōnātūs agere, summō cum om-
nium rīsū discessit. Quamquam vir is in hōc nōn ūsquequāque dēsipit, quod
sapientis cōgnōmen nōn agnōscit, atque ipsī deō rescrībit, quodque cēnset
sapientī ā rē pūblicā tractandā abstinendum esse, nisi quod potius monēre
dēbuerat ā sapientiā temperandum eī, quī velit in hominum habērī numerō.
Deinde, quid eundem accūsātum ad cicūtam bibendam adēgit, nisi sapien-
tia? Nam, dum nūbēs et ideās philosophātur, dum pūlicis pedēs mētītur,
dum culicum vōcem mīrātur3, quae ad vītam commūnem attinent, nōn
didicit. Sed adest praeceptōrī dē capite perīclitantī discipulus Platō,
1 Οὐδεὶς λόγος = nulla ratio. Cf. Adag.3362. 2 Archilogus, poeta Graecus (ca.680-645 a.Chr.), carmine gloriatus erat se aliquando vitae
suae consuluisse clipeo abiciendo: unde ex finibus suis excedere eum coegerunt Lacedae-monii.
3 Miratur: nonnulli legunt ‘rimatur’. Dum pulicis ... miratur: qualia agentem in Nubibus fecit Aristophanes (149-201).
-
DESIDERII ERASMI
26
ēgregius scīlicet patrōnus, quī, turbae strepitū offēnsus, vix dīmidiātam
illam periodum prōnuntiāre potuit.1 Iam quid dīcam dē Theophrastō? Quī
prōgressus in cōntiōnem repente obmūtuit, perinde quasi lupō cōnspectō,
quī mīlitem animāsset in bellō! Īsocratēs ob ingeniī timiditātem nec hīscere
umquam est ausus. M. Tullius, ēloquentiae Rōmānae parēns, semper
indecōrā trepidātiōne, perinde quasi puer singultiēns exōrdīrī cōnsuēvit.
Idque Fabius interpretātur cordātī ōrātōris et perīculum intellegentis
argūmentum.
Vērum cum hoc dīcit, an nōn palam fatētur sapientiam obstāre ad
rem probē gerendam? Quid istī facient, cum rēs ferrō geritur, quī tum metū
exanimantur, cum nūdīs verbīs est dēcertandum? Et post haec celebrātur,
sī diīs placet, praeclāra illa Platōnis sententia beātās fore rēs pūblicās, sī aut
imperent philosophī, aut philosophentur imperātōrēs. Immō, sī cōnsulēs
historicōs, reperiēs nīmīrum nūllōs reī pūblicae pestilentiōrēs fuisse prīnci-
pēs quam, sī quandō in philosophastrum aliquem aut litterīs addictum inci-
derit imperium. Cuius reī satis, opīnor, faciunt fidem Catōnēs: quōrum alter
īnsānīs dēlātiōnibus reī pūblicae tranquillitātem vexāvit, alter lībertātem
populī Rōmānī, dum nimium sapienter vindicat, funditus subvertit. Adde
hīs Brūtōs, Cassiōs, Gracchōs ac Cicerōnem etiam ipsum, quī nōn minus
pestilēns fuit Rōmānōrum reī pūblicae quam Dēmosthenēs Athēniēnsium.
Porrō Mārcus Antōnīnus2, ut dōnēmus bonum imperātōrem fuisse
(nam id ipsum extorquēre possim), fuit enim
hōc ipsō nōmine gravis atque invīsus cīvibus,
quod tam philosophus esset. Sed tamen ut
dōnēmus fuisse bonum, at certē pestilentior
fuit reī pūblicae, tālī relictō fīliō3, quam fuerat
suā administrātiōne salūtāris. Quandōquidem
solet hoc hominum genus, quī sē sapientiae
studiō dēdidērunt, cum cēterīs in rēbus, tum
praecipuē in līberīs prōpāgandīs īnfēlīcissi-
mum esse, prōvidente, opīnor, nātūrā, nē ma-
lum hoc sapientiae inter mortālēs lātius serpat.
1 Quemadmodum in eius vita legitur. 2 M. Aurelius Antoninus. 3 Filio: Commodo imperatore, omnibus flagitiis inquinato.
-
ENCOMIVM MORIÆ
27
Itaque Cicerōnī dēgenerem fuisse fīlium cōnstat, et sapiēns ille Sōcratēs
līberōs habuit mātrī similiōrēs quam patrī, ut nōn omnīnō pessimē scrīpsit
quīdam, id est stultōs.
Sed utcumque ferendum, sī tantum ad pūblica mūnia forent ὄνοι
πρὸς λύραν1, nisi ad omnem prōrsus vītae fūnctiōnem nihil essent dexte-
riōrēs. Ad convīvium adhibē sapientem: aut trīstī silentiō, aut molestīs
quaestiunculīs obturbābit. Ad chorum advocā: camēlum saltāre2 dīcēs. Ad
pūblicōs lūdōs trahe: ipsō vultū populī voluptātibus obstābit, et cōgētur ē
theātrō migrāre sapiēns Catō, quandōquidem supercilium nōn potest pōne-
re3. In colloquium inciderit: repente lupus in fābulā4. Sī quid emendum, sī
contrahendum, breviter: sī quid eōrum agendum, sine quibus haec cottī-
diāna vīta trānsigī nōn potest, stīpitem dīcās sapientem istum, nōn homi-
nem. Ūsque adeō neque sibi, neque patriae, neque suīs usquam ūsuī esse
potest, proptereā, quod commūnium rērum sit imperītus, et ā populārī opī-
niōne vulgāribusque īnstitūtīs longē lātēque5 discrepet. Quā quidem ex rē
odium quoque cōnsequātur, necessum est nīmīrum ob tantam vītae atque
animōrum dissimilitūdinem. Quid enim omnīnō geritur inter mortālēs nōn
stultitiae plēnum, idque ā stultīs et apud stultōs? Quod sī quis ūnus ūniver-
sīs velit obstrepere, huīc ego svāserim, ut Tīmōnem6 imitātus in sōlitūdi-
nem aliquam dēmigret, atque ibi sōlus suā fruātur sapientiā.
Vērum ut ad id, quod īnstitueram, revertar: quae vīs saxeōs, quernōs
et agrestēs illōs hominēs in cīvitātem coēgit, nisi adūlātiō? Nihil enim aliud
sīgnificat illa Amphīonis et Orpheī cithara. Quae rēs plēbem Rōmānam iam
extrēma mōlientem in concordiam cīvitātis revocāvit? Num ōrātiō philo-
sophica? Minimē. Immō, rīdiculus ac puerīlis apologus dē ventre reli-
quīsque corporis membrīs cōnfictus.7 Idem valuit Themistoclis apologus
1 Ὄνοι πρὸς λύραν = asini ad lyram, i.e. qui ad rem gerendam idonei non sunt. Cf. Adag.335. 2 Camelum saltare: vide Adag.1666. 3 Supercilium ponere: vide p. 12 annot. 2. 4 Lupus in fabula: proverbii instar dictum de subito silentio, medio in sermone oborto, viso
quasi lupo. Cf. Adag.3450. 5 Longe lateque: vide p. 1 annot. 3. 6 Timon Atheniensis, qui quinto saeculo a.Chr. fuit exeunte, homines fugiebat oderatque,
unde a Luciano dictus est Misanthropus. 7 Apologus de ventre: Menenius Agrippa, fabulam narrans de dissensione stomachi cum cete-
ris corporis membris, concordiam inter patricios et plebeios, qui a.494 a.Chr., prima secessione in Montem Sacrum facta, iura postulabant ampliora, iterum restituisse dicitur.
-
DESIDERII ERASMI
28
cōnsimilis dē vulpe et ērīciō.1 Quae sapientis ōrātiō tantumdem potuisset,
quantum commentīcia illa cerva Sertōriī2 potuit, quantum Lacōnis illīus3 dē
duōbus canibus dēque vellenīs equīnae caudae pilīs rīdendum commen-
tum? Ut nē quid dīcam dē Mīnōe, dēque Numā4, quōrum uterque fābulōsīs
inventīs stultam multitūdinem rēxit. Huiusmodī nūgīs commovētur ingēns
ac potēns illa bēlua, populus.
At rūrsum, quae cīvitās umquam Platōnis aut Aristotelis lēgēs, aut
Sōcratis dogmata recēpit? Tum autem quae rēs Deciīs5 persvāsit, ut ultrō
sēsē diīs mānibus dēvovērent? Quod Q. Curtium in specum traxit, nisi
inānis glōria, dulcissima quaedam Sīrēn, sed mīrum quam ā sapientibus
istīs damnāta?
‘Quid enim stultius’, inquiunt, ‘quam supplicem candidātum blandīrī
populō, congiāriīs favōrem emere, vēnārī tot stultōrum applausūs, acclāmā-tiōnibus sibi placēre, in triumphō velutī sīgnum aliquod populō spectandum
circumferrī, aēneum in forō stāre?’ Adde hīs nōminum et cōgnōminum
adoptiōnēs. Adde dīvīnōs honōrēs homunciōnī exhibitōs, adde pūblicīs
caerimōniīs in deōs relātōs etiam scelerātissimōs tyrannōs. Stultissima sunt
1 Apologus de vulpe et ericio: Vulpes haeserat in luto. Cui cum ericius vellet muscas abigere:
‘Noli istuc facere’, inquit vulpes. ‘Hae enim iam saturae sunt sanguinis, quas ubi abegeris, aliae famelicae in earum locum succedent.’ Hac fabula Themistocles populum Athenien-sem a rebus deterruit novandis, fecitque, ut magistratus patienter ferret.
2 Q. Sertorius (123-72 a.Chr.) cervam albam sibi oracula edere mentiebatur. 3 Laconis, i.e. Lycurgi, qui bonam educationem hoc ostendit exemplo: duobus canibus,
eodem partu natis, quorum alter exercitatus, alter rudis erat, et pabulum et leporem dedit, quo accidit, ut leporem exercitatus, rudis pabulum peteret.
4 Minos se nono quoque anno apud Iovem cenare, Numa Egeriam nympham secum congredi finxit.
5 P. Decii Mures consules, qui avus, pater, filius pro salute patriae se morti obtulerunt.
-
ENCOMIVM MORIÆ
29
haec, et ad quae rīdenda nōn ūnus sufficiat Dēmocritus. Quis negat? Atquī
hōc fonte nāta sunt fortium Hērōum facinora, quae tot ēloquentium virōrum
litterīs in caelum tolluntur. Haec stultitia parit cīvitātēs, hāc cōnstant
imperia, magistrātūs, religiō, cōnsilia, iūdicia, nec aliud omnīnō est vīta
hūmāna quam stultitiae lūsus quīdam. Iam vērō ut dē artibus dīcam, quid
tandem mortālium ingenia ad excōgitandās prōdendāsque posterīs, tot
ēgregiās, ut putant disciplīnās excitāvit, nisi glōriae
sitis? Tantīs vigiliīs, tantīs sūdōribus fāmam nescio
quam, quā nihil esse potest inānius, redimendam
putārunt hominēs vērē stultissimī. Sed interim stul-
titiae tot iam ēgregia vītae commoda dēbētis, quod-
que est longē dulcissimum, aliēnā fruiminī īnsāniā.
Ergō, posteāquam mihi fortitūdinis et indus-
triae laudem vindicāvī, quid sī prūdentiae quoque
vindicem? Sed, dīxerit aliquis, eādem operā īgnem
aquae misceās1, licēbit. Vērum hoc quoque succes-
sūrum, arbitror, sī vōs modo, quod ante haec fēcis-
tis, auribus atque animīs favēbitis.
Prīncipiō, sī rērum ūsū cōnstat prūdentia, in
utrum magis competet eius cōgnōminis honōs: in
sapientem, quī partim ob pudōrem, partim ob animī timiditātem nihil
aggreditur, an in stultum, quem neque pudor, quō vacat, neque perīculum,
quod nōn perpendit, ab ūllā rē dēterret? Sapiēns ad librōs veterum cōnfugit,
atque hinc merās vōcum argūtiās ēdiscit. Stultus adeundīs cominusque
perīclitandīs rēbus vēram, nī fallor, prūdentiam colligit. Id, quod vīdisse
vidētur Homērus, etiamsī caecus, cum ait ῥεχθὲν δέ τε νήπιος ἔγνω2.
Sunt enim duo praecipua ad cōgnitiōnem rērum parandam obstācula:
pudor, quī fūmum offundit animō, et metus, quī, ostēnsō perīculō, dehor-
tātur ab adeundīs facinoribus. At hīs magnificē līberat stultitia. Paucī
mortālēs intellegunt ad quam multās aliās quoque commoditātēs condūcat
numquam pudēscere et nihil nōn audēre.
1 Ignem aqua misceas: vide Adag.3294. 2 Ῥεχθὲν δέ τε νήπιος ἔγνω = factum etiam stultus cognovit: Menelai sunt verba ad Euphor-
bum dicta (Hom.Il.17.32).
-
DESIDERII ERASMI
30
Quod sī prūdentiam accipere mālunt eam, quae rērum iūdiciō
cōnstant, audīte, obsecrō, quam procul absint ab hāc, quī hōc nōmine sēsē
venditant. Prīncipiō cōnstat rēs omnēs hūmānās, velut Alcibiadis Sīlēnōs1,
bīnās habēre faciēs nimium inter sēsē dissimilēs. Adeō ut, quod prīma, ut
āiunt, fronte2 mors est, sī interius īnspiciās, vīta sit; contrā, quod vīta, mors;
quod fōrmōsum, dēfōrme; quod opulentum, id pauperrimum; quod īnfāme,
glōriōsum; quod doctum, indoctum; quod rōbustum, imbēcille; quod
generōsum, īgnōbile; quod laetum, trīste; quod prosperum, adversum; quod
amīcum, inimīcum; quod salūtāre, noxium; breviter: omnia repente versa
reperiēs, sī Sīlēnum aperueris.
Id sī cuī forte nimis philosophicē dictum vidētur,
age, pinguiōre, quemadmodum dīcī solet, Minervā3
plānius faciam. Quis rēgem nōn et opulentum et
dominum fatētur? Atquī nūllīs animī bonīs īnstrūctus
est, atquī nihil illī satis est, iam vidēlicet pauperrimus
est. Tum animum habet plūrimīs addictum vitiīs, iam
turpiter servus est. Ad eundem modum in cēterīs
quoque philosophārī licēret. Sed hoc exemplī vice
posuisse satis sit. ‘At quōrsum haec?’, inquiet aliquis.
Audīte, quō rem dēdūcāmus. Sī quis histriōnibus in
scaenā fābulam agentibus persōnās dētrahere cōnētur,
ac spectātōribus vērās nātīvāsque faciēs ostendere, nōnne is fābulam
omnem perverterit, dīgnusque habeātur, quem omnēs ē theātrō velut
lymphātum saxīs ēiciant? Exoriētur autem repente nova rērum speciēs, ut
quī modo mulier nunc vir; quī modo iuvenis, mox senex; quī paulō ante
rēx, subitō Dāma4; quī modo deus, repente homunculus appāreat. Vērum
eum errōrem tollere est fābulam omnem perturbāre. Illud ipsum fīgmentum
et fūcus est, quod spectātōrum oculōs dētinet. Porrō, mortālium vīta omnis
quid aliud est quam fābula quaepiam, in quā aliī aliīs obtēctī persōnīs
prōcēdunt, aguntque suās quisque partēs, dōnec chorāgus ēdūcat ē prōscae-
1 Silenos: i.e. statuas, quibus Alcibiades in Platonis Convivio Socratem comparat, quod is
bardus ac stupidus foris, intus autem merum numen videatur. Cf. Adag.2201. 2 Prima fronte: vide Adag.888. 3 Pinguiore Minerva: vide p. 21 annot. 10. 4 Damam servum Persius et Horatius vocant hominem obscurum et ignobilem.
-
ENCOMIVM MORIÆ
31
niō? Quī saepe tamen eundem dīversō cultū prōdīre iubet, ut quī modo
rēgem purpurātum ēgerat, nunc servulum pannōsum gerat. Adumbrāta
quidem omnia, sed haec fābula nōn aliter agitur.
Hīc sī mihi sapiēns aliquis caelō dēlāpsus subitō exoriātur, clāmitet-
que hunc, quem omnēs ut deum ac dominum suspiciunt, nec hominum esse,
quod pecudum rītū dūcātur affectibus, servum esse īnfimae sortis, quod tam
multīs tamque foedīs dominīs sponte serviat. Rūrsum alium, quī parentem
exstīnctum lūget, rīdēre iubeat, quod iam dēmum ille vīvere coeperit, cum
aliōquī vīta haec nihil aliud sit quam mors quaedam. Porrō alium stemmatis
glōriantem īgnōbilem ac nothum appellet, quod ā virtūte longē absit, quae
sōla nōbilitātis sit fōns, adque eundem modum dē cēterīs omnibus loquātur,
quaesō, quid is aliud ēgerit, nisi ut dēmēns ac furiōsus omnibus esse vi