1ª edizione · web viewibi » inquit « vidimus duas petras, ex quibus ingens vis fluminis...

23
CERTAMEN LATINUM AETNAEUM EDIZIONE Sezione 1 a V ginnasio e I liceo classico; II e III liceo scientifico, linguistico e socio psicopedagogico Agri cultura, ars necessaria ac magna Agri cultura non modo est ars, sed etiam necessaria ac magna; eaque est scientia, quae sint in quoque agro serenda ac facienda, quo terra maximos perpetuo reddat fructus. Eius principia sunt eadem, quae mundi esse Ennius scribit, aqua, terra, anima et sol. Haec enim cognoscenda, priusquam iacias semina, quod initium fructuum oritur. Hinc profecti agricolae ad duas metas dirigere debent, ad utilitatem et voluptatem. Utilitas quaerit fructum, voluptas delectationem: priores partes agit quod utile est, quam quod delectat. Nec non ea, quae faciunt cultura honestiorem agrum, pleraque non solum fructuosiorem eadem faciunt, ut cum in ordinem sunt consita arbusta atque oliveta, sed etiam vendibiliorem atque adiciunt ad fundi pretium. Utilissimus autem is ager qui salubrior est quam alii, quod ibi fructus certus; contra in pestilenti calamitas, quamvis in feraci agro, colonum ad fructus pervenire non patitur. Etenim ubi ratio cum orco habetur, ibi non modo fructus est incertus, sed etiam colentium vita. Quare ubi salubritas non est, cultura non aliud est atque alea domini vitae ac rei familiaris. Nec haec non deminuitur scientia. Ita enim salubritas, quae ducitur e caelo ac terra, non est in nostra potestate, sed in naturae, ut tamen multum sit in nobis, quo graviora quae sunt ea diligentia leviora facere possimus. (Varrone, De re rustica) Sezione 2 a II e III liceo classico; IV e V liceo scientifico, linguistico e socio psicopedagogico Quid prodest inspicere rerum naturam?

Upload: others

Post on 13-Feb-2020

1 views

Category:

Documents


0 download

TRANSCRIPT

Page 1: 1ª EDIZIONE · Web viewIbi » inquit « vidimus duas petras, ex quibus ingens vis fluminis excidebat. » Sed sive caput illa, sive accessio est Nili, sive tunc nascitur, sive in

CERTAMEN LATINUM AETNAEUM

1ª EDIZIONE

Sezione 1a

V ginnasio e I liceo classico; II e III liceo scientifico, linguistico e socio psicopedagogico

Agri cultura, ars necessaria ac magna

Agri cultura non modo est ars, sed etiam necessaria ac magna; eaque est scientia, quae sint in quoque agro serenda ac facienda, quo terra maximos perpetuo reddat fructus. Eius principia sunt eadem, quae mundi esse Ennius scribit, aqua, terra, anima et sol. Haec enim cognoscenda, priusquam iacias semina, quod initium fructuum oritur. Hinc profecti agricolae ad duas metas dirigere debent, ad utilitatem et voluptatem. Utilitas quaerit fructum, voluptas delectationem: priores partes agit quod utile est, quam quod delectat. Nec non ea, quae faciunt cultura honestiorem agrum, pleraque non solum fructuosiorem eadem faciunt, ut cum in ordinem sunt consita arbusta atque oliveta, sed etiam vendibiliorem atque adiciunt ad fundi pretium. Utilissimus autem is ager qui salubrior est quam alii, quod ibi fructus certus; contra in pestilenti calamitas, quamvis in feraci agro, colonum ad fructus pervenire non patitur. Etenim ubi ratio cum orco habetur, ibi non modo fructus est incertus, sed etiam colentium vita. Quare ubi salubritas non est, cultura non aliud est atque alea domini vitae ac rei familiaris. Nec haec non deminuitur scientia. Ita enim salubritas, quae ducitur e caelo ac terra, non est in nostra potestate, sed in naturae, ut tamen multum sit in nobis, quo graviora quae sunt ea diligentia leviora facere possimus.

(Varrone, De re rustica)

Sezione 2a II e III liceo classico; IV e V liceo scientifico, linguistico e socio psicopedagogico

Quid prodest inspicere rerum naturam?

Quanto satius est quid faciendum sit quam quid factum quaerere ac docere eos, qui sua permisere fortunae, nihil stabile ab illa datum esse, munus eius omne aura fluere mobilius! Nescit enim quiescere, gaudet laetis tristia substituere, utique miscere; itaque secundis nemo confidat, aduersis nemo deficiat: alternae sunt uices rerum. Quid exultas? Ista, quibus eveheris in summum, nescis ubi te relictura sint: habebunt suum, non tuum finem. Quid iaces? Ad imum delatus es: nunc locus est resurgendi; in melius aduersa, in deterius optata flectuntur. […] Quid est praecipuum? Altos supra fortuita spiritus tollere, hominis meminisse, ut, siue felix eris, scias hoc non futurum diu, siue infelix, scias hoc te non esse, si non putes. […] Liber est autem, qui seruitutem suam effugit. […] Sibi seruire grauissima est seruitus, quam discutere facile est, si desieris multa te poscere, si desieris tibi referre mercedem, si ante oculos et naturam tuam posueris et aetatem, licet prima sit, ac tibi ipse dixeris: "Quid insanio? quid anhelo? quid sudo? quid terram, quid forum uerso? Nec multo opus est nec diu". Ad hoc proderit nobis inspicere rerum naturam: primo discedemus a sordidis; deinde animum ipsum, quo summo magnoque opus est, seducemus a corpore; deinde in occultis exercitata subtilitas non erit in aperta deterior.

(Seneca, Naturales quaestiones)

Page 2: 1ª EDIZIONE · Web viewIbi » inquit « vidimus duas petras, ex quibus ingens vis fluminis excidebat. » Sed sive caput illa, sive accessio est Nili, sive tunc nascitur, sive in

2ª EDIZIONE

Sezione 1a

V ginnasio e I liceo classico; II e III liceo scientifico, linguistico e socio psicopedagogico

Vastità della scienza dell’agricoltura

Prioribus libris, quos ad te de constituendis colendisque vineis, Silvine, scripseram, nonnulla defuisse dixisti, quae agrestium operum studiosi desiderarent; neque ego infitior aliqua me praeterisse, quamvis inquirentem sedulo, quae nostri 2olutat cultores quaeque veteres litterarum monumentis prodiderunt. Sed cum sim professus rusticae rei praecepta, nisi fallor, adseveraveram, quae vastitas eius scientiae contineret, non cuncta me dicturum, sed plurima; nam illud in unius hominis prudentiam cadere non 2olutat. Neque enim est ulla disciplina aut ars, quae 2olutati2 2olutati2 sit ingenio. Quapropter ut in magna silva boni venatoris est indagantem feras quam plurimas capere, nec cuiquam culpae fuit non omnes 2olutat, ita nobis abunde est, tam diffusae materiae, quam suscepimus, maximam partem tradidisse, quippe 2oluta velut 2oluta desiderentur, quae non sunt propria nostrae professionis; ut proxime, cum de commetiendis agris rationem M. Trebellius noster requireret a me, […] ego non agricolae sed mensoris officium esse dicebam. […] Verum 2olutat familiariter a nobis tu quoque, Silvine, praecepta mensurarum desideras, obsequar 2olutati tuae

(Columella)

Sezione 2a II e III liceo classico; IV e V liceo scientifico, linguistico e socio psicopedagogico

Il linguaggio dell’architettura

Qui amplioribus voluminibus, imperator, ingenii cogitationes praeceptaque explicaverunt, maximas et egregias adiecerunt suis scriptis auctoritates, quod etiam velim nostris quoque studiis res pateretur, ut amplificationibus auctoritas et in his praeceptis augeretur; sed id non est quemadmodum putatur expeditum. Non enim de architectura sic scribitur uti historia aut poemata. Historiae per se tenent lectores; habent enim novarum rerum varias expectationes. Poematorum vero metra et pedes ac verborum elegans dispositio et sententiarum inter personas distinctas ad versum pronuntiatio prolectando sensus legentium perducit sine offensa ad summam scriptorum terminationem. Id autem in architecturae conscriptionibus non potest fieri, quod vocabula ex artis propria necessitatee concepta inconsueto sermone obiciunt sensibus obscuritatem. Cum ergo ea per se non sint aperta nec pateant eorum in consuetudine nomina, tum etiam praeceptorum late vagantes scripturae, si non contrahentur et paucis et perlucidis sententiis explicentur, frequentia multitudineque sermonis inpediente incertas legentium efficient cogitationes. Itaque occultas nominationes commensusque e membris operum pronuntians, ut memoriae tradantur, breviter exponam; sic enim expeditus ea recipere poterunt mentes.

(Vitruvio)

Page 3: 1ª EDIZIONE · Web viewIbi » inquit « vidimus duas petras, ex quibus ingens vis fluminis excidebat. » Sed sive caput illa, sive accessio est Nili, sive tunc nascitur, sive in

3ª EDIZIONE

Sezione 1a

V ginnasio e I liceo classico; II e III liceo scientifico, linguistico e socio psicopedagogico

L’uomo e la Natura

Sequitur natura frugum hortorumque ac florum quaeque alia praeter arbores aut frutices benigna tellure proveniunt, vel per se tantum herbarum inmensa contemplatione, si quis aestimet varietatem, numerum, flores, odores coloresque et sucos ac vires earum, quas salutis aut voluptatis hominum gratia gignit. Qua in parte primum omnium patrocinari terrae et adesse cunctorum parenti iuvat, quamquam inter initia operis defensae. Quoniam tamen ipsa materia accedit intus ad reputationem eiusdem parientis et noxia: nostris eam criminibus urguemus nostramque culpam illi inputamus. Genuit venena, sed quis invenit illa praeter hominem? Cavere ac refugere alitibus ferisque satis est. Atque cum arbore exacuant limentque cornua elephanti et uri, saxo rhinocerotes, utroque apri dentium sicas, sciantque ad nocendum praeparare se animalia, quod tamen eorum excepto homine tela sua venenis tinguit? Nos et sagittas tinguimus ac ferro ipsi nocentius aliquid damus, nos et flumina inficimus et rerum naturae elementa, ipsumque quo vivitur in perniciem vertimus. Neque est, ut putemus ignorari ea ab animalibus; quae praepararent contra serpentium dimicationes, quae post proelium ad medendum excogitarent, indicavimus. Nec ab ullo praeter hominem veneno pugnatur alieno. Fateamur ergo culpam ne iis quidem, quae nascuntur, contenti; etenim quanto plura eorum genera humana manu fiunt!

(Plinio il Vecchio, Naturalis historia)

Sezione 2a II e III liceo classico; IV e V liceo scientifico, linguistico e socio psicopedagogico

La trasmissione del sapere

Maiores cum sapienter tum etiam utiliter instituerunt, per commentariorum relationes cogitata tradere posteris, ut ea non interirent, sed singulis aetatibus crescentia voluminibus edita gradatim pervenirent vetustatibus ad summam doctrinarum subtilitatem. Itaque non mediocres sed infinitae sunt his agendae gratiae, quod non invidiose silentes praetermiserunt, sed omnium generum sensus conscriptionibus memoriae tradendos curaverunt. Namque si non ita fecissent, non potuissemus scire, quae res in Troia fuissent gestae, nec quid Thales, Democritus, Anaxagoras, Xenophanes reliquique physici sensissent de rerum natura, quasque Socrates, Platon, Aristoteles, Zenon, Epicurus aliique philosophi hominibus agendae vitae terminationes finissent, seu Croesus, Alexander, Darius ceterique reges quas res aut quibus rationibus gessissent, fuissent notae, nisi maiores praeceptorum conparationibus omnium memoriae ad posteritatem commentariis extulissent. Itaque quemadmodum his gratiae sunt agendae, contra, qui eorum scripta furantes pro suis praedicant, sunt vituperandi, quique non propriis cogitationibus scriptorum nituntur, sed invidis moribus aliena violantes gloriantur, non modo sunt reprehendendi, sed etiam, qui impio more vixerunt, poena condemnandi. Nec tamen hae res non vindicatae curiosius ab antiquis esse memorantur. Quorum exitus iudiciorum qui fuerint, non est alienum, quemadmodum sint nobis traditi, explicare.

(Vitruvio, De architectura)

Page 4: 1ª EDIZIONE · Web viewIbi » inquit « vidimus duas petras, ex quibus ingens vis fluminis excidebat. » Sed sive caput illa, sive accessio est Nili, sive tunc nascitur, sive in

4a EDIZIONE

Sezione 1a

V ginnasio e I liceo classico; II e III liceo scientifico, linguistico e socio psicopedagogico

Precetti utili per l’agricoltore

Qui studium agricolationi dederit, antiquissima sciat haec sibi advocanda: prudentiam rei, facultatem inpendendi, voluntatem agendi. Nam is demum cultissimum rus habebit, ut ait Tremelius, qui et colere sciet et poterit et volet. Neque enim scire aut velle cuiquam satis fuerit sine sumptibus, quos exigunt opera, nec rursus faciendi aut inpendendi voluntas profuerit sine arte, quia caput est in omni negotio nosse quid agendum sit maximeque in agricultura, in qua voluntas facultasque citra scientiam saepe magnam dominis adferunt iacturam, cum imprudenter facta opera frustrantur impensas. Itaque diligens pater familiae, cui cordi est ex agri cultu certam sequi rationem rei familiaris augendae, maxime curabit, ut et aetatis suae prudentissimos agricolas de quaque re consulat et commentarios antiquorum sedulo scrutetur atque aestimet, quid eorum quisque senserit, quid praeceperit, an universa, quae maiores prodiderunt, huius temporis culturae respondeant, an aliqua dissonent. Quaecumque sunt autem, quae propter disciplina ruris nostrorum temporum cum priscis discrepat, non deterrere debent a lectione discentem. Nam multo plura repperiuntur apud veteres, quae nobis probanda sint, quam quae repudianda.

(Columella, De re rustica)

Sezione 2a II e III liceo classico; IV e V liceo scientifico, linguistico e socio psicopedagogico

Utilità dei venti

Inter cetera providentiae opera hoc quoque aliquis ut dignum admiratione suspexerit: non enim ex una causa ventos aut invenit aut per diversa disposuit.[…] Ingens naturae beneficium, si illud in iniuriam suam non vertat hominum furor! […]Non immerito quis dixerit rerum naturam melius acturam fuisse nobiscum, si ventos flare vetuisset et inhibito discursu furentium in sua quemque terra stare iussisset.[…] Non tamen queri possumus de auctore nostri deo, si beneficia eius corrumpimus et ut essent contraria effecimus. Dedit ille uentos ad custodiendam caeli terrarumque temperiem, ad euocandas supprimendasque aquas, ad alendos satorum atque arborum fructus, quos ad maturitatem cum aliis causis adducit ipsa iactatio attrahens cibum in summa et ne torpeant permouens. Dedit uentos ad ulteriora noscenda: fuisset enim imperitum animal et sine magna experientia rerum homo, si circumscriberetur natalis soli fine. Dedit uentos ut commoda cuiusque regionis fierent communia, non ut legiones equitemque gestarent nec ut perniciosa gentium arma transueherent. Si beneficia naturae utentium pravitate perpendimus,nihil non nostro malo accepimus. Cui videre expedit? Cui loqui? Cui non vita tormentum est? Nihil invenies tam manifestae utilitatis quod non in contrarium transeat culpa. Sic uentos quoque natura bono futuros invenerat; ipsi illos contrarios fecimus.

(Seneca, Naturales quaestiones)

Page 5: 1ª EDIZIONE · Web viewIbi » inquit « vidimus duas petras, ex quibus ingens vis fluminis excidebat. » Sed sive caput illa, sive accessio est Nili, sive tunc nascitur, sive in

5a EDIZIONE

Sezione 1a

V ginnasio e I liceo classico; II e III liceo scientifico, linguistico e socio psicopedagogico

Gli elefanti

Ad reliqua transeamus animalia et primum terrestria. Maximum est elephans proximumque humanis sensibus, quippe intellectus illis sermonis patrii et imperiorum obedientia, officiorum quae didicere memoria, amoris et gloriae voluptas, immo vero, quae etiam in homine rara, probitas, prudentia, aequitas, religio quoque siderum solisque ac lunae veneratio. Certum est unum tardioris ingeni in accipiendis quae tradebantur, saepius castigatum verberibus, eadem illa meditantem noctu repertum. Praedam ipsi in se expetendam sciunt solam esse in armis suis, quae Iuba cornua appellat, Herodotus tanto antiquior et consuetudo melius dentes. Quam ob rem deciduos casu aliquo vel senecta defodiunt. Hoc solum ebur est. Dentium candore intellegitur iuventa.Elephanti gregatim semper ingrediuntur. Ducit agmen maximus natu, cogit aetate proximus. Amnem transituri minimos praemittunt, ne maiorum ingressu atterente alveum crescat gurgiti altitudo. Nec nisi lacessiti nocent idque cum gregatim semper ambulent, minime ex omnibus solivagi.Capti celerrime mitificantur hordei suco. Domiti militant et turres armatorum in dorsis ferunt magnaque ex parte orientis bella conficiunt: prosternunt acies, proterunt armatos. Iidem minimo suis stridore terrentur vulneratique et territi retro semper cedunt, haut minore partium suarum pernicie. Indicum Africi pavent nec contueri audent, nam et maior Indicis magnitudo est.

(Plinio il Vecchio, Naturalis historia)

Sezione 2a II e III liceo classico; IV e V liceo scientifico, linguistico e socio psicopedagogico

Vantaggi dell’ordine

Vetus est proverbium: paupertatem certissimam esse, cum alicuius indigeat, uti eo non posse, quia ignoretur, ubi proiectum iaceat, quod desideratur. Itaque in re familiari laboriosior est neglegentia quam diligentia.Quis enim dubitet nihil esse pulchrius in omni ratione vitae dispositione atque ordine, quod etiam ludicris spectaculis licet saepe cognoscere: nam ubi chorus canentium non ad certos modos neque numeris praeeuntis magistri consensit, dissonum quiddam et tumultuosum audientibus canere videtur; at ubi certis numeris ac pedibus velut facta conspiratione consensit atque concinuit, ex eiusmodi vocum concordia non solum ipsis canentibus amicum quiddam et dulce resonat verum etiam spectantes audientesque laetissima voluptate permulcentur. Iam vero in exercitu neque miles neque imperator sine ordine ac dispositione quicquam valet explicare, cum armatus inermem, eques peditem, plaustrum equitem, si sint permixti, confundant. Haec eadem ratio praeparationis atque ordinis etiam in navigiis plurimum valet: nam ubi tempestas incessit et est rite disposita navis, suo quidque ordine locatum armamentum sine trepidatione minister promit, cum est a gubernatore postulatum. Quod si tantum haec possunt vel in theatris vel in exercitibus vel etiam in navigiis, nihil dubium est, quin cura vilicae ordinem dispositionemque rerum, quas reponit, desideret: nam et unumquidque facilius consideratur, cum est adsignatum suo loco, et, si quid forte abest, ipse vacuus locus admonet, ut, quod deest, requiratur; si quid vero curari aut concinnari oportet, facilius intellegitur, cum ordine suo recensetur.

(Columella, De re rustica)

Page 6: 1ª EDIZIONE · Web viewIbi » inquit « vidimus duas petras, ex quibus ingens vis fluminis excidebat. » Sed sive caput illa, sive accessio est Nili, sive tunc nascitur, sive in

6a EDIZIONESezione 1a

V ginnasio e I liceo classico; II e III liceo scientifico, linguistico e socio psicopedagogico

Quonam modo utilissime colentur agri?

Modum agri in primis servandum antiqui putavere, quippe ita censebant, satius esse minus serere et melius arare; qua in sententia et Vergilium fuisse video. Verumque confitentibus, latifundia perdidere Italiam, iam vero et provincias. Dehinc peritia vilicorum in cura habenda est, multaque de his Cato praecepit. Nobis satis sit dixisse, quam proximum domino corde esse debere. Immo, Hercules, modum iudicem rerum omnium utilissimum: aliquas messes colligere non expedit, si computetur impendium operae. Quonam igitur modo utilissime colentur agri? Nequeo mihi temperare, quominus unum exemplum antiquitatis adferam, ex quo intellegi possit, apud populum etiam de culturis agendi morem fuisse, qualiterque defendi soliti sint illi viri. C. Furius Cresimus e servitute liberatus, cum in parvo admodum agello largiores multo fructus perciperet, quam ex amplissimis vicinitas, in invidia erat magna, ceu fruges alienas perliceret veneficiis. Quamobrem ab Spurio Albino curuli aedile die dicta metuens damnationem, cum in suffragium tribus oporteret ire, instrumentum rusticum omne in forum attulit et adduxit familiam validam atque, ut ait Piso, bene curatam ac vestitam, ferramenta egregie facta, graves ligones, vomeres ponderosos, boves saturos. Postea dixit: “Veneficia mea, Quirites, haec sunt, nec possum vobis ostendere aut in forum adducere lucubrationes meas vigiliasque et sudores”. Omnium sententiis absolutus itaque est. Profecto opera, non impensa, cultura constat, et ideo maiores fertilissimum in agro oculum domini esse dixerunt.

((Plinio il Vecchio, Naturalis historia)

Sezione 2a II e III liceo classico; IV e V liceo scientifico, linguistico e socio psicopedagogico

Medici razionalisti e medici empirici

Quoniam autem ex [tribus] medicinae partibus ut difficillima, sic etiam clarissima est ea, quae morbis medetur, ante omnia de hac dicendum est. Et quia prima in eo dissensio est, quod alii sibi experimentorum tantummodo notitiam necessariam esse contendunt, alii, nisi corporum rerumque ratione comperta, non satis potentem usum esse proponunt, indicandum est quae maxime ex utraque parte dicantur, quo facilius nostra quoque opinio interponi possit. Igitur ii, qui RATIONALEM medicinam profitentur, haec necessaria esse proponunt: abditarum et morbos continentium causarum notitiam, deinde evidentium. Abditas causas vocant, in quibus requiritur ex quibus principiis nostra corpora sint, quid secundam, quid adversam valetudinem faciat. Neque enim credunt posse eum scire, quomodo morbos curare conveniat, qui unde sint ignoret: eum vero recte curaturum, quem prima origo causae non fefellerit. Contra ii, qui se EMPIRICOS ab experientia nominant, evidentes quidem causas ut necessarias amplectuntur: obscurarum vero causarum et naturalium actionum quaestionem ideo supervacuam esse contendunt, quoniam non

comprehensibilis natura sit. Cum igitur illa incerta, incomprehensibilis sit, a certis potius et exploratis petendum esse praesidium, id est iis, quae experientia in ipsis curationibus docuerit, sicut in ceteris omnibus artibus. Nam ne agricolam quidem aut gubernatorem disputatione sed usu fieri.

(Celso, De medicina)

Page 7: 1ª EDIZIONE · Web viewIbi » inquit « vidimus duas petras, ex quibus ingens vis fluminis excidebat. » Sed sive caput illa, sive accessio est Nili, sive tunc nascitur, sive in

7 a EDIZIONE

Sezione 1a

V ginnasio e I liceo classico; II e III liceo scientifico, linguistico e socio psicopedagogicoAcque nocive (dannose) e prodigiose

Quaedam aquae mortiferae sunt nec odore notabiles nec sapore. Circa Nonacrin in Arcadia Styx appellata ab incolis advenas fallit, quia non facie, non odore suspecta est: qualia sunt magnorum artificum venena, quae deprehendi nisi morte non possunt. Haec autem, de qua paulo ante rettuli, aqua summa celeritate corrumpit, nec remedio locus est, quia protinus hausta duratur, nec aliter quam gypsum sub umore constringtur et alligat viscera. Est aeque noxia aqua in Thessalia circa Tempe, quam et fera et pecus omne devitat; per ferrum et aes exit, tanta vis illi est etiam dura mordendi; nec arbusta quidem ulla alit et herbas necat. Quibusdam fluminibus vis inest mira: alia enim sunt, quae pota inficiunt greges ovium intraque certum tempus, quae fuere nigra, albam ferunt lanam, quae albae venerant, nigrae abeunt. Hoc in Boeotia amnes duo efficiunt, quorum alteri ab effectu Melas nomen est: uterque ex eodem lacu exeunt diversa facturi. In Macedonia quoque, ut ait Theophrastus, qui facere albas oves uolunt, <ad Haliacmonem> adducunt, quem ut diutius potavere, non aliter quam infectae mutantur; at si illis lana opus fuit pulla, paratus gratuitus infector est: ad Peneon eundem gregem appellunt. Auctores bonos habeo esse in Galatia flumen, quod idem in omnibus efficiat, esse in Cappadocia quo poto equis nec ulli praeterea animali color mutetur et spargatur albo cutis. Quosdam lacus ossequi nandi imperitos ferant notum est; erat in Sicilia, est adhuc in Syria stagnum in quo natant lateres et mergi proiecta non possunt, licet gravia sint.

(Seneca , Naturales quaestiones)

Sezione 2a II e III liceo classico; IV e V liceo scientifico, linguistico e socio psicopedagogico

Opere pubbliche: ma quanto costano! (Opere pubbliche: è necessario attenersi ai preventivi)Nobili Graecorum et ampla civitate Ephesi lex vetusta dicitur a maioribus dura conditione sed iure esse non iniquo constituta. nam architectus cum publicum opus curandum recipit, pollicetur quanto sumptu id sit futurum. Tradita aestimatione magistratui bona eius obligantur, donec opus sit perfectum. Absoluto autem, cum ad dictum inpensa respondit, decretis et honoribus ornatur. Item si non amplius quam quarta ad aestimationem est adicienda, de publico praestatur, neque ulla poena tenetur. cum vero amplius quam quarta in opere consumitur, ex eius bonis ad perficiendum pecunia exigitur. Utinam dii inmortales fecissent ut ea lex etiam <a> P<opulo> R<omano>. non modo publicis sed etiam privatis aedificiis esset constituta! Namque non sine poena grassarentur inperiti, sed qui summa doctrinarum subtilitate essent prudentes, sine dubitatione profiterentur architecturam, neque patres familiarum inducerentur ad infinitas sumptuum profusiones ut et e bonis eicerentur, ipsique architecti poenae timore coacti diligentius modum inpensarum ratiocinantes explicarent, uti patres familiarum ad id quod praeparavissent, seu paulo amplius adicientes, aedificia expedirent. Nam qui quadringenta ad opus possunt parare, si adicient centum, habendo spem perfectionis delectationibus tenentur; qui autem adiectione dimidia aut ampliore sumptu onerantur, amissa spe et inpensa abiecta, fractis rebus et animis desistere coguntur. Nec solum id vitium in aedificiis sed etiam in muneribus quae a magistratibus foro gladiatorum scaenisque ludorum dantur, quibus nec mora neque expectatio conceditur sed necessitas finito tempore perficere cogit, id est sedes spectaculorum velorumque inductiones et ea omnia quae scaenicis moribus per machinationem ad spectationes populo comparantur.

(Vitruvio De architectura )

Page 8: 1ª EDIZIONE · Web viewIbi » inquit « vidimus duas petras, ex quibus ingens vis fluminis excidebat. » Sed sive caput illa, sive accessio est Nili, sive tunc nascitur, sive in

8 a EDIZIONE

Sezione 1a

V ginnasio e I liceo classico; II e III liceo scientifico, linguistico e socio psicopedagogico

Fenomeni dell’aria: i tuoni e i fulmini

Quidam, inter quos Asclepiodotus est, iudicant sic quorundam quoque corporum concursu tonitrum et fulmina excuti posse. Aetna aliquando multo igne abundavit, ingentem vim harenae urentis effudit; involutus est dies pulvere populosque subita nox terruit. Aiunt tunc plurima fuisse fulmina et tonitrua quae concursu aridorum corporum facta sunt, non nubium, quas verisimile est in tanto fervore aeris nullas fuisse. Aliquando Cambyses ad Ammonem misit exercitum, quem harena austro mota et more densae nivis incidens texit, deinde obruit; tunc quoque verisimile est fuisse tonitrum fulminaque attritu harenae sese affricantis. Non repugnat proposito nostro ista opinio. Diximus enim utriusque naturae corpora efflare terras et sicci aliquid et umidi in toto aere vagari; itaque si quid tale intervenit, nubem fecit solidiorem et crassiorem quam si tantum simplici spiritu texeretur. Illa frangi potest et edere sonum. Ista quae dixi, sive incendiis vaporantibus aera repleverunt, sive ventis terras verrentibus, necesse est nubem faciant ante quam sonum. Nubem autem tam arida quam umida conserunt: est enim, ut diximus, nubes spissitudo aeris crassi. Ceterum mira fulminis opera sunt: loculis integris et illaesis conflatur argentum; manente vagina gladius ipse liquescit et inviolato ligno circa pila ferrum omne destillat; stat fracto dolio vinum nec ultra triduum ille rigor durat.

(Seneca , Naturales quaestiones)

Sezione 2a II e III liceo classico; IV e V liceo scientifico, linguistico e socio psicopedagogico

L’origine dello specchio

Inventa sunt specula ut homo ipse se nosset, multa ex hoc consecuturus, primum sui notitiam, deinde ad quaedam consilium: formosus, ut vitaret infamiam; deformis, ut sciret redimendum esse virtutibus quicquid corpori deesset; iuvenis, ut flore aetatis admoneretur illud tempus esse discendi et fortia audendi; senex, ut indecora canis deponeret, ut de morte aliquid cogitaret: ad haec rerum natura facultatem nobis dedit nosmet ipsos videndi. Fons cuique perlucidus aut leve saxum imaginem reddidit. Qualem fuisse cultum putas ad hoc se speculum comentium? Aetas illa simplicior et fortuitis contenta nondum in vitium beneficia detorquebat nec inventa naturae in libidinem luxumque rapiebat. Primo faciem suam cuique casus ostendit; deinde cum insitus sui mortalibus amor dulcem aspectum formae suae faceret, saepius ea despexere, in quibus effigies suas viderant. Postquam deterior populus ipsas subiit terras effossurus obruenda, ferrum primum in usu fuit, tunc deinde alia terrae mala, quorum levitas aliud agentibus speciem suam obtulit, quam hic in poculo ille in aere ad aliquos usus comparato vidit; et mox huic proprie ministerio praeparatus est orbis nondum argentei nitoris sed fragilis vilisque materiae. Postea, iam rerum potiente luxuria, specula totis paria corporibus auro argentoque caelata sunt, gemmis deinde adornata; et pluris unum ex his feminae constitit quam antiquarum dos fuit, nempe illa quae publice dabatur imperatorum pauperum liberis.

(Seneca , Naturales quaestiones)

Page 9: 1ª EDIZIONE · Web viewIbi » inquit « vidimus duas petras, ex quibus ingens vis fluminis excidebat. » Sed sive caput illa, sive accessio est Nili, sive tunc nascitur, sive in

9 a EDIZIONE

Sezione 1a

V ginnasio e I liceo classico; II e III liceo scientifico, linguistico e socio psicopedagogico

Mirabilia dall’India

Praecipue India Aethiopumque tractus miraculis scatent. Maxima in India gignuntur animalia. Indicio sunt canes grandiores ceteris. Arbores quidem tantae proceritatis traduntur, ut sagittis superiaci nequeant — et facit ubertas soli, temperies caeli, aquarum abundantia, si libeat credere, ut sub una fico turmae condantur equitum —, harundines vero tantae proceritatis, ut singula internodia alveo navigabili ternos interdum homines ferant. Multos ibi quina cubita constat longitudine excedere, non expuere, non capitis aut dentium aut oculorum ullo dolore adfici, raro aliarum corporis partium: tam moderato solis vapore durari. Philosophos eorum, quos gymnosophistas vocant, ab exortu ad occasum perstare contuentes solem inmobilibus oculis, ferventibus harenis toto die alternis pedibus insistere. In monte, cui nomen est Nulo, homines esse aversis plantis octonos digitos in singulis habentes auctor est Megasthenes; in multis autem montibus genus hominum capitibus caninis ferarum pellibus velari, pro voce latratum edere, unguibus armatum venatu et aucupio vesci; horum supra centum viginti milia fuisse prodente se Ctesias scribit, et in quadam gente Indiae feminas semel in vita parere genitosque confestim canescere. Idem hominum genus, qui Monocoli vocarentur, singulis cruribus, mirae pernicitatis ad saltum; eosdem Sciapodas vocari, quod in maiore aestu humi iacentes resupini umbra se pedum protegant. Non longe eos a Trogodytis abesse, rursusque ab his occidentem versus quosdam sine cervice oculos in umeris habentes

(Plinio il Vecchio, Naturalis historia)

Sezione 2a II e III liceo classico; IV e V liceo scientifico, linguistico e socio psicopedagogico

Fiumi sotterranei e sorgenti del Nilo

Non quidem existimo diu te haesitaturum an credas esse subterraneos amnes et mare absconditum: unde enim ista prorepunt, unde ad nos veniunt, nisi quod origo umoris inclusa est? Age, cum vides interruptum Tigrim in medio itinere siccari et non universum averti, sed paulatim non apparentibus damnis minui primum, deinde consumi, quo illum putas abire nisi in obscura terrarum, utique cum videas emergere iterum non minorem eo qui prius fluxerat? Quid cum vides Alpheon, celebratum poetis, in Achaia mergi et in Sicilia rursus traiecto mari effundere amoenissimum fontem Arethusam? Nescis autem inter opiniones, quibus enarratur Nili aestiva inundatio, et hanc esse, a terra illum erumpere et augeri non supernis aquis sed ex intimo redditis? Ego quidem centuriones duos, quos Nero Caesar, ut aliarum virtutum ita veritatis in primis amantissimus, ad investigandum Nili caput miserat, audivi narrantes longum ipsos iter peregisse, cum a rege Aethiopiae instructi auxilio commendatique proximis regibus ad ulteriora penetrassent. Qui «Inde»aiebant « pervenimus ad immensas paludes, quarum exitum nec incolae noverant nec sperare quisquam potest, ita implicatae aquis herbae sunt et aquae nec pediti eluctabiles nec navigio, quod nisi parvum et unius capax limosa et obsita palus non fert. Ibi »  inquit « vidimus duas petras, ex quibus ingens vis fluminis excidebat. » Sed sive caput illa, sive accessio est Nili, sive tunc nascitur, sive in terras ex priore recepta cursu redit, nonne tu credis illam, quicquid est, ex magno terrarum lacu ascendere? Habeant enim oportet pluribus locis sparsum umorem et in uno coactum, ut eructare tanto impetu possint.

(Seneca , Naturales quaestiones)

Page 10: 1ª EDIZIONE · Web viewIbi » inquit « vidimus duas petras, ex quibus ingens vis fluminis excidebat. » Sed sive caput illa, sive accessio est Nili, sive tunc nascitur, sive in

10 a EDIZIONESezione 1a

Sia l’agricoltore un esperto della naturaGli antichi Romani coltivavano con grande amore i campi, oggi invece –afferma Columella- si è costretti ad importare i prodotti agricoli perché l’attività agricola viene considerata spregevole. E invece è una disciplina che richiede intelligenza e conoscenze adeguate

In Latio et Saturnia terra, ubi dii cultus agrorum progeniem suam docuerant, ibi nunc ad hastam locamus, ut nobis ex transmarinis provinciis advehatur frumentum, ne fame laboremus, et vindemiam condimus ex insulis Cycladibus ac regionibus Baeticis Gallicisque. Nec mirum, cum sit publice concepta et confirmata iam vulgaris existimatio rem rusticam sordidum opus et id esse negotium, quod nullius egeat magisterio praeceptoris. At ego, cum aut magnitudinem totius rei, quasi quandam vastitatem corporis, aut partium eius velut singulorum membrorum numerum recenseo, vereor ne supremus ante me dies occupet, quam universam disciplinam ruris possim cognoscere. Nam qui se in hac scientia perfectum volet profiteri, sit oportet rerum naturae sagacissimus, declinationum mundi non ignarus, ut exploratum habeat, quid cuique plagae conveniat, quid repugnet; siderum ortus et occasus memoria repetat, ne imbribus ventisque imminentibus opera inchoet laboremque frustretur. Caeli et anni praesentis mores intueatur. Neque enim semper eundem velut ex praescripto habitum gerunt, nec omnibus annis eodem vultu venit aestas aut hiems; nec pluvium semper est ver aut umidus autumnus. Quae praenoscere sine lumine animi et sine exquisitissimis disciplinis non quemquam posse crediderim.

( Columella , De re rustica )

Sezione 2a Agricoltura e allevamento: due attività complementari

Benché gli obiettivi di agricoltori e allevatori sembrino essere in contrasto tra loro, tuttavia conciliare le due attività è il modo migliore di sfruttare la terra e guadagnare di più.

Scio quosdam, Publi Silvine, prudentes agricolas pecoris abnuisse curam, gregariorumque pastorum velut inimicam suae professionis disciplinam constantissime repudiasse. Neque infitior id eos aliqua ratione fecisse, quia sit agricolae contrarium pastoris propositum; cum ille quam maxime subacto et puro solo gaudeat, hic novali graminosoque, ille fructum e terra speret, hic e pecore, ideoque arator abominetur, at contra pastor optet herbarum proventum. Sed in his tam discordantibus votis est tamen quaedam societas atque coniunctio, quoniam et pabulum e fundo plerumque domesticis pecudibus magis quam alienis depascere ex usu est, et copiosa stercoratione, quae contingit e gregibus, terrestres fructus exuberant. Nec tamen ulla regio est, in qua modo frumenta gignantur, quae non ut hominum ita armentorum adiutorio colatur. Unde etiam iumenta et armenta nomen a re traxere, quod nostrum laborem vel onera subvectando vel arando iuvarent. Itaque sicut veteres Romani praeceperunt, ipse quoque censeo tam pecorum quam agrorum cultum pernoscere. Nam in rusticatione vel antiquissima est ratio pascendi eademque quaestuosissima. Propter quod nomina quoque pecuniae et peculii tracta videntur a pecore, quoniam et solum id veteres possederunt et adhuc apud quasdam gentes unum hoc usurpatur divitiarum genus. Sed ne apud nostros quidem colonos alia res uberior, ut etiam M. Cato prodidit qui, consulenti quam partem rei rusticae exercendo celeriter locupletari posset, respondit: si bene pasceret. Quam ob causam nos hanc quoque partem rei rusticae, Silvine, quanta valuimus industria, maiorum secuti praecepta posteritati mandavimus.

( Columella , De re rustica )

Page 11: 1ª EDIZIONE · Web viewIbi » inquit « vidimus duas petras, ex quibus ingens vis fluminis excidebat. » Sed sive caput illa, sive accessio est Nili, sive tunc nascitur, sive in

11 a EDIZIONESezione 1a

Liceo scientificoLo spettacolo del Nilo: le piene, il delta e una singolare “battaglia” fluviale

Nilum nobilissimum amnium natura extulit ante humani generis oculos. Quantum crevit Nilus, tantum spei in annum est; nec computatio fallit agricolam, adeo ad mensuram fluminis terra respondet, quam fertilem facit Nilus. Is harenoso ac sitienti solo et aquam inducit et terram: nam cum turbulentus fluat, omnem in siccis atque hiantibus locis faecem relinquit et, quicquid pingue secum tulit, arentibus locis allinit iuvatque agros duabus ex causis, et quod inundat et quod oblimat. Illa facies pulcherrima est cum iam se in agros Nilus ingessit: latent campi opertaeque sunt valles, oppida insularum modo exstant, nullum mediterraneis nisi per navigia commercium est maiorque est laetitia gentibus quo minus terrarum suarum vident. Sic quoque, cum se ripis continet Nilus, per septena ostia in mare emittitur; quodcumque ex his elegeris, amnis est. Multos nihilominus ignobiles ramos in aliud atque aliud litus exporrigit. Ceterum beluas marinis vel magnitudine vel noxa pares educat et ex eo quantus sit aestimari potest, quod ingentia animalia et pabulo sufficienti et ad vagandum loco continet. Balbillus, virorum optimus perfectusque in omni litterarum genere rarissime, auctor est, cum ipse praefectus obtineret Aegyptum, Heracleotico ostio Nili, quod est maximum ex septem, spectaculo sibi fuisse delphinorum a mari occurrentium et crocodilorum a flumine adversum agmen agentium velut pro partibus proelium; crocodilos ab animalibus placidis morsuque innoxiis victos. His superior pars corporis dura et impenetrabilis est etiam maiorum animalium dentibus, at inferior mollis ac tenera. Hanc delphini spinis, quas dorso eminentes gerunt, submersi vulnerabant et in adversum enisi dividebant; rescissis hoc modo pluribus ceteri velut acie versa refugerunt: fugax animal audaci, audacissimum timido!

(Seneca, Naturales quaestiones)Sezione 2a

Liceo classicoLe perle: nascita, “vita” e uso

Principium ergo columenque omnium rerum pretii margaritae tenent. Origo atque genitura conchae est haut multum ostrearum conchis differens: has ubi genitalis anni stimularit hora, pandentes se quadam oscitatione impleri roscido conceptu tradunt, gravidas postea eniti, partumque concharum esse margaritas pro qualitate roris accepti. Si purus influxerit, candorem conspici; si vero turbidus, et fetum sordescere; eundem pallere caelo minante conceptum. Miror ipso tantum eas caelo gaudere, sole rufescere candoremque perdere ut corpus humanum. Flavescunt tamen et illae senecta rugisque torpescunt, nec nisi in iuventa constat ille qui quaeritur vigor. Crassescunt etiam in senecta conchisque adhaerescunt nec his evelli queunt nisi lima. Concha ipsa, cum manum vidit, conprimit sese operitque opes suas, gnara propter illas se peti, manumque, si praeveniat, acie sua abscidat, nulla iustiore poena. Quidam tradunt sicut apibus, ita concharum examinibus singulas magnitudine et vetustate praecipuas esse veluti duces, mirae ad cavendum sollertiae. Has urinantium cura peti, illis captis facile ceteras palantes retibus includi, multo deinde obrutas sale in vasis fictilibus; rosa carne omni nucleos quosdam corporum, hoc est uniones, decidere in ima. Usu atteri non dubium est coloremque indiligentia mutare. Dos omnis in candore, magnitudine, orbe, levore, pondere, haut promptis rebus in tantum, ut nulli duo reperiantur indiscreti. Hos digitis suspendere et binos ac ternos auribus feminarum gloria est, subeuntque luxuriae eius nomina externa, exquisita perdito nepotatu, si

Page 12: 1ª EDIZIONE · Web viewIbi » inquit « vidimus duas petras, ex quibus ingens vis fluminis excidebat. » Sed sive caput illa, sive accessio est Nili, sive tunc nascitur, sive in

quidem, cum id fecere, crotalia appellant, ceu sono quoque gaudeant et collisu ipso margaritarum; cupiuntque iam et pauperes, lictorem feminae in publico unionem esse dictitantes. Quin et pedibus, nec crepidarum tantum obstragulis, sed totis socculis addunt.

(Plinio il Vecchio, Naturalis historia)12 a EDIZIONE

Sezione 1a

Liceo scientifico

Prova scritta di traduzione dal latino in italiano con commento storico-letterario e linguistico-stilistico

Alone di luce intorno alle stelle: Seneca spiega come e dove si forma

Videamus nunc quemadmodum fiat is fulgor qui sidera circumvenit. Memoriae proditum est quo die urbem divus Augustus Apollonia reversus intravit circa solem visum coloris varii circulum, qualis esse in arcu solet. Hunc Graeci halo vocant, nos dicere coronam aptissime possumus. Quae quemadmodum fieri dicatur exponam. Cum in piscinam lapis missus est, videmus in multos orbes aquam discedere et fieri primum angustissimum orbem, deinde laxiorem ac deinde alios maiores, donec evanescat impetus et in planitiem immotarum aquarum solvatur. Tale quiddam cogitemus fieri etiam in aere: cum spissior factus est, sentire plagam potest; lux solis aut lunae vel cuiuslibet sideris incurrens recedere illum in circulos cogit. Nam umor et aer et omne quod ex ictu formam accipit, in talem habitum impellitur qualis est eius quod impellit; omne autem lumen rotundum est: ergo et aer in hunc modum lumine percussus exibit. Ob hoc tales splendores Graeci areas vocaverunt, quia fere terendis frugibus destinata loca rotunda sunt. Non est autem quod existimemus istas, sive areae sive coronae sunt, in vicinia siderum fieri. Plurimum enim ab his absunt, quamvis cingere ea et coronare videantur. Non longe a terra fit talis effigies, quam visus noster solita imbecillitate deceptus circa ipsum sidus putat positam. In vicinia autem stellarum et solis nihil tale fieri potest, quia illic tenuis aether est. Nam formae crassis demum spissisque corporibus imprimi possunt, in subtilibus non habent ubi consistant aut haereant.

(Seneca, Naturales quaestiones)Sezione 2a

Liceo classicoProva scritta di traduzione dal latino in italiano con commento storico-letterario e linguistico-stilisticoCredenze consolatorie su una vita oltre la morte: l'anima ha ancora una sensibilità?Post sepulturam variae manium ambages. Omnibus a supremo die eadem quae ante primum, nec magis a morte sensus ullus aut corpori aut animae quam ante natalem. Eadem enim vanitas in futurum etiam se propagat et in mortis quoque tempora ipsa sibi vitam mentitur, alias immortalitatem animae, alias transfigurationem, alias sensum inferis dando et manes colendo deumque faciendo qui iam etiam homo esse desierit, ceu vero ullo modo spirandi ratio ceteris animalibus distet aut non diuturniora in vita multa reperiantur, quibus nemo similem divinat immortalitatem. Quod autem corpus animae per se? Quae materia? Ubi cogitatio illi? Quo modo visus, auditus aut qui tangit? Quis usus ex iis aut quod sine iis bonum? Quae deinde sedes quantave multitudo tot saeculis animarum velut umbrarum? Puerilium ista delenimentorum avidaeque numquam desinere mortalitatis commenta sunt. Similis et de adservandis corporibus hominum ac revivescendi promisso Democriti vanitas, qui non revixit ipse. Quae, malum, ista dementia est iterari vitam morte? Quaeve genitis quies umquam, si in sublimi sensus animae manet, inter inferos umbrae? Perdit profecto ista dulcedo credulitasque praecipuum naturae bonum, mortem, ac duplicat

Page 13: 1ª EDIZIONE · Web viewIbi » inquit « vidimus duas petras, ex quibus ingens vis fluminis excidebat. » Sed sive caput illa, sive accessio est Nili, sive tunc nascitur, sive in

obituri dolorem etiam post futuri aestimatione. Etenim si dulce vivere est, cui potest esse vixisse? At quanto facilius certiusque sibi quemque credere, specimen securitatis antegenitali sumere experimento?

(Plinio il Vecchio, Naturalis historia)13 a EDIZIONE

Sezione 1a

Liceo scientificoSezione 1a

Liceo scientificoProva scritta di traduzione dal latino in italiano con commento storico-letterario e linguistico-stilisticoLa scelta del vilicus è di fondamentale importanza per la conduzione di una azienda agricolaDocendus et a pueritia rusticis operibus edurandus multisque prius experimentis inspiciendus erit futurus vilicus, nec solum an perdidicerit disciplinam ruris, sed an etiam domino fidem ac benivolentiam exhibeat, sine quibus nihil prodest vilici summa scientia. Potissimum est autem in eo magisterio scire et existimare quale officium et qualis labor sit cuique iniungendus. Nam nec valentissimus possit exsequi quod imperatur, si nesciat quid agat, nec peritissimus, si sit invalidus. Qualitas itaque cuiusque rei consideranda est. Quippe aliqua sunt opera tantummodo virium tamquam promovendi onera portandique, aliqua etiam sociata viribus et arti, ut fodiendi arandique, ut segetes et prata desecandi; nonnullis minus virium, plus artis adhibetur, sicut putationibus insitionibusque vineti; plurimum etiam scientia pollet in aliquibus, ut in pastione pecoris atque eiusdem medicina. Quorum omnium officiorum vilicus, quod iam dixi prius, aestimator bonus esse non potest, nisi fuerit etiam peritus, ut in unoquoque corrigere queat perperam factum. Neque enim satis est reprehendisse peccantem, si non doceat recti viam. Libenter igitur eadem loquor: tam docendus est futurus vilicus quam futurus figulus aut faber. Et haud facile dixerim, num illa tanto expeditiora sint discentibus artificia, quanto minus ampla sunt. Rusticationis autem magna et diffusa materia est, partesque si velimus eius percensere, vix numero conprehendamus.

Columella, De re rusticaSezione 2a

Prova scritta di traduzione dal latino in italiano con commento storico-letterario e linguistico-stilistico

La contemplazione dell’universo ci fa scoprire la vera grandezza e bellezza al cui confronto ricchezza e potere sulla terra appaiono insignificanti

Multum interest inter vires et bonam valetudinem. Effugisti vitia animi: non est tibi frons ficta, nec in alienam voluntatem sermo compositus, nec cor involutum, nec avaritia, quae quidquid omnibus abstulit, sibi ipsi negat, nec luxuria pecuniam turpiter amittens, quam turpius reparet, nec ambitio, quae te ad dignitatem nisi per indigna non ducet. Nihil adhuc consecutus es; multa effugisti, te nondum! Virtus enim ista, quam affectamus, magnifica est non quia per se beatum est malo caruisse, sed quia animum laxat, ac praeparat ad cognitionem coelestium, dignumque efficit, qui in consortium Dei veniat. Tunc consummatum habet plenumque bonum sortis humanae, cum, calcato omni malo, petit altum, et in interiorem naturae sinum venit. Tunc iuvat inter sidera ipsa vagantem, divitum pavimenta ridere, et totam cum auro suo terram: non illo tantum, dico, quod egessit, et signandum monetae dedit, sed et illo, quod in occulto servat posterorum avaritiae. Non potest ante contemnere porticus, et lacunaria ebore fulgentia, et tonsiles silvas, et derivata in domos flumina, quam totum circumeat mundum, et terrarum orbem superne despiciens angustum, et magna ex parte opertum mari, etiam qua exstat, late squalidum et aut ustum aut rigentem. Sibi ipse ait: "Hoc est illud punctum quod inter tot gentes ferro et igni dividitur?" Punctum est istud in quo navigatis, in quo bellatis, in quo regna disponitis: minima, etiam cum illis utrimque Oceanus occurrit. Sursum

Page 14: 1ª EDIZIONE · Web viewIbi » inquit « vidimus duas petras, ex quibus ingens vis fluminis excidebat. » Sed sive caput illa, sive accessio est Nili, sive tunc nascitur, sive in

ingentia spatia sunt, in quorum possessionem animus admittitur: at ita si minimum secum ex corpore tulit, si sordidum omne detersit, et expeditus levisque ac contentus modico emicuit.

Seneca, Naturales Quaestiones 

14 a EDIZIONE

Traduci il seguente testo e commentalo. Per il commento, tenendo presenti le linee guida sotto indicate, stendi un testo unitario oppure, a tua scelta, tratta separatamente le tematiche richieste.

Per dedicarsi con successo all’agricoltura non basta leggere i trattatisti: servono soprattutto pratica, esperienza e presenza assidua del padrone nei campi

Ut agricolationem Romana tandem civitate donemus, nunc M. Catonem censorium illum memoremus, qui eam Latine loqui primus instituit. Deinde M. Terentium [Varronem], qui expolivit; mox Virgilium, qui carminum quoque potentem fecit. Verum tamen ut Carthaginiensem Magonem rusticationis parentem maxime veneremur. Nam huius octo et viginti memorabilia illa volumina ex senatus consulto in Latinum sermonem conversa sunt. Hos igitur, Publi Silvine, prius quam cum agricolatione contrahas, advocato in consilium: tamen eiusmodi scriptorum monumenta magis instruunt quam faciunt artificem. Usus et experientia dominantur in artibus: neque est ulla disciplina, in qua non peccando discatur. Nam ubi quid perperam administratum cessit improspere, vitatur quod fefellerat: illuminatque rectam viam docentis magisterium. Quare nostra praecepta non consummare scientiam, sed adiuvare promittunt. Ideoque haec velut adminicula studiosis promittimus, non profutura per se sola, sed cum aliis. Ac ne ista quidem praesidia, ut diximus, non assiduus labor et experientia villici, non facultates ac voluntas impendendi tantum pollent, quantum vel una praesentia domini: quae nisi frequens operibus intervenerit, ut in exercitu cum abest imperator, cuncta cessant officia. Maximeque reor hoc significantem Poenum Magonem, suorum scriptorum primordium talibus auspicatum sententiis: “qui agrum paravit, domum vendat, ne malit urbanum quam rusticum larem colere; cui magis cordi fuerit urbanum domicilium, rustico praedio non erit opus”. Quod ego praeceptum, si posset his temporibus observari, non immutarem. Nunc quoniam plerosque nostrum civilis ambitio saepe evocat ac saepius detinet evocatos, sequitur ut suburbanum praedium commodissimum esse putem, quo vel occupato quotidianus excursus facile post negotia fori contingat.

Columella De re rusticaLinee guida per il commento

1. Nell’età di Columella è molto sentito il bisogno di allontanarsi dal negotium rifugiandosi in campagna. Discuti sulla tematica che contrappone la vita in campagna a quella in città.

2. Columella all’inizio del passo fa esplicito riferimento ai suoi predecessori: traccia un rapido excursus sulla trattatistica relativa all’agricoltura a Roma.

3. Nel testo è presente una forma non comune nel latino classico. Individuala e sottolineane la valenza stilistica in una prosa limpida, lineare e non priva di eleganza.

4. Nel testo è evidente l’opposizione semantica tra ars e scientia. Individua nel testo i termini che fanno riferimento ai due ambiti.

Page 15: 1ª EDIZIONE · Web viewIbi » inquit « vidimus duas petras, ex quibus ingens vis fluminis excidebat. » Sed sive caput illa, sive accessio est Nili, sive tunc nascitur, sive in

Tempo massimo a disposizione: 5 ore È consentito l’uso del solo vocabolario latino