in evangelium ioannis

Download In Evangelium Ioannis

Post on 16-Nov-2014

314 views

Category:

Documents

2 download

Embed Size (px)

TRANSCRIPT

In Evangelium Ioannis

Editionis Catholicae visio est libri edere pro scholasticis ecclesiasticis, qui saepe non accessum ad bibliotecham habent. Multa sunt texta, quae difficiles sunt in lingua originale de causa sive pretii sive absentiae invenire. Editionis Catholicae solutio est combinatio editionum per petitionem et iuris editionis expirationem. Hi libri ad editionis pretium prolati sunt, ad scientiam divinam favendam et ad maiorem Dei gloriam. http://www.lulu.com/cath-editio

IN EVANGELIUM IOANNIS TRACTATUSAURELII AUGUSTINI http://www.sant-agostino.it

1

Aurelii Augustini

TRACTATUS 1 In principio erat Verbum... (Io 1, 1-5). A Christo per carnem nato non recedas, donec pervenias ad Christum ab uno Patre natum, Verbum Deum apud Deum, per quod facta sunt omnia: quia illa vita est, quae in illo est lux hominum. Iohannes mons excelsus. 1. Intuens quod modo audivimus ex lectione apostolica, quod animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei, et cogitans, in hac praesenti turba Caritatis vestrae necesse esse ut multi sint animales, qui adhuc secundum carnem sapiant, nondumque se possint ad spiritalem intellectum erigere, haesito vehementer, quomodo, ut Dominus dederit, possim dicere, vel pro modulo meo explicare quod lectum est ex Evangelio: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc enim animalis homo non percipit. Quid ergo, fratres? silebimus hinc? Quare ergo legitur, si silebitur? aut quare auditur, si non exponitur? sed et quid exponitur, si non intellegitur? Itaque quoniam rursum esse non dubito in numero vestro quosdam, a quibus possit non solum expositum capi, sed et antequam exponatur, intellegi; non fraudabo eos qui possunt capere, dum timeo superfluus esse auribus eorum qui non possunt capere. Postremo aderit misericordia Dei, fortasse ut omnibus satis fiat, et capiat quisque quod potest: quia et qui loquitur, dicit quod potest. Nam dicere ut est, quis potest? Audeo dicere, fratres mei, forsitan nec ipse Ioannes dixit ut est, sed et ipse ut potuit; quia de Deo homo dixit: et quidem inspiratus a Deo, sed tamen homo. Quia inspiratus, dixit aliquid; si non inspiratus esset, dixisset nihil: quia vero homo inspiratus, non totum quod est dixit; sed quod potuit homo, dixit. 2. Erat enim iste Ioannes, fratres carissimi, de illis montibus, de quibus scriptum est: Suscipiant montes pacem populo tuo, et colles iustitiam . Montes, excelsae animae sunt: colles, parvulae animae sunt. Sed ideo montes excipiunt pacem, ut colles possint excipere iustitiam. Quae est iustitia, quam colles excipiunt? Fides, quia iustus ex fide vivit . Non autem exciperent minores animae fidem, nisi maiores animae, quae montes dictae sunt, ab ipsa Sapientia illustrarentur, ut possint parvulis traicere quod possint parvuli capere, et vivere ex fide colles, quia montes pacem suscipiunt. Ab ipsis montibus dictum est Ecclesiae: Pax vobiscum : et ipsi montes pacem annuntiando Ecclesiae, non2

In Evangelium Ioannis

diviserunt se adversus eum a quo susceperunt pacem, ut veraciter, non ficte nuntiarent pacem. 3. Sunt enim alii montes naufragosi, quo quisque navim cum impulerit, solvitur. Facile est enim cum videtur terra a periclitantibus, quasi conari ad terram: sed aliquando videtur terra in monte, et saxa latent sub monte; et cum quisque conatur ad montem, incidit in saxa; et non ibi invenit portum, sed planctum. Sic fuerunt quidam montes, et magni apparuerunt inter homines; et fecerunt haereses et schismata, et diviserunt Ecclesiam Dei: sed isti qui diviserunt Ecclesiam Dei, non erant illi montes de quibus dictum est: Suscipiant montes pacem populo tuo . Quomodo enim pacem susceperunt, qui unitatem diviserunt? 4. Qui autem susceperunt pacem nuntiandam populo, contemplati sunt ipsam Sapientiam, quantum humanis cordibus potuit contingi quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Si in cor hominis non ascendit, quomodo ascendit in cor Ioannis? An non erat homo Ioannes? An forte nec in cor Ioannis ascendit, sed cor Ioannis in illam ascendit? Quod enim ascendit in cor hominis, de imo est ad hominem: quo autem ascendit cor hominis, sursum est ab homine. Etiam sic, fratres, dici potest quia si ascendit in cor Ioannis, si aliquo modo potest dici, in tantum ascendit in cor Ioannis, in quantum ipse Ioannes non erat homo. Quid est: Non erat homo? In quantum coeperat esse angelus: quia omnes sancti, angeli; quia annuntiatores Dei. Ideo carnalibus et animalibus non valentibus percipere quae sunt Dei, quid ait Apostolus? Cum enim dicitis: Ego sum Pauli, ego Apollo, nonne homines estis? Quid eos volebat facere, quibus exprobrabat quia homines erant? Vultis nosse quid eos facere volebat? audite in Psalmis: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes . Ad hoc ergo vocat nos Deus, ne simus homines. Sed tunc in melius non erimus homines, si prius nos homines esse agnoscamus, id est, ut ad illam celsitudinem ab humilitate surgamus: ne cum putamus nos aliquid esse, cum nihil simus, non solum non accipiamus quod non sumus, sed et amittamus quod sumus. 5. Ergo, fratres, de his montibus et Ioannes erat, qui dixit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Susceperat pacem mons iste, contemplabatur divinitatem Verbi. Qualis iste mons erat? quam excelsus? Transcenderat omnia cacumina terrarum, transcenderat omnes campos aeris, transcenderat omnes altitudines siderum, transcenderat omnes choros et legiones Angelorum. Nisi enim transcenderet ista omnia quae creata sunt, non3

Aurelii Augustini

perveniret ad eum per quem facta sunt omnia. Non potestis cogitare quid transcenderit, nisi videatis quo pervenerit. Quaeris de coelo et terra? facta sunt. Quaeris de his quae sunt in coelo et terra? Utique multo magis et ipsa facta sunt. Quaeris de spiritalibus creaturis, de Angelis, Archangelis, Sedibus, Dominationibus, Virtutibus, Principatibus? et ipsa facta sunt. Nam cum enumeraret haec omnia Psalmus, conclusit sic: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt . Si dixit, et facta sunt, per Verbum facta sunt: si autem per Verbum facta sunt, non potuit Ioannis cor pervenire ad id quod ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; nisi transcendisset omnia quae sunt facta per Verbum. Qualis ergo iste mons, quam sanctus, quam altus inter illos montes qui susceperunt pacem populo Dei, ut colles possent suscipere iustitiam? Levate oculos vestros in montem. 6. Videte ergo, fratres, ne forte de ipsis montibus est Ioannes, de quibus paulo ante cantavimus: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi . Ergo, fratres mei, si vultis intellegere, levate oculos vestros in montem istum; id est, erigite vos ad Evangelistam, erigite vos ad eius sensum. Sed quia montes isti pacem suscipiunt, non potest autem esse in pace, qui spem ponit in homine; nolite sic erigere oculos in montem, ut putetis in homine spem vestram esse collocandam; et sic dicite: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi, ut statim subiungatis: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram . Ergo levemus oculos in montes, unde veniet auxilium nobis: et tamen non ipsi montes sunt, in quibus spes nostra ponenda est; accipiunt enim montes quod nobis ministrent: ergo unde et montes accipiunt, ibi spes nostra ponenda est. Oculos nostros cum levamus ad Scripturas, quia per homines ministratae sunt Scripturae, levamus oculos nostros ad montes, unde auxilium veniet nobis: sed tamen quia ipsi homines erant qui scripserunt Scripturas, non de se lucebant; sed ille erat lumen verum, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum . Mons erat et ille Ioannes Baptista, qui dixit: Non sum ego Christus : ne quisquam spem in montem ponens, caderet ab illo qui montes illustrat, et ipse confessus ait: Quoniam de plenitudine eius omnes accepimus . Ita debes dicere: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi , ne auxilium quod tibi venit, montibus imputes; sed sequaris, et dicas: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram .4

In Evangelium Ioannis

7. Ergo, fratres, ad hoc ista monuerim, ut quando erexistis cor ad Scripturas, cum sonaret Evangelium: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et caetera quae lecta sunt, intellegatis vos levasse oculos ad montes. Nisi enim montes ista dicerent, unde omnino cogitaretis, non inveniretis. Ergo ex montibus venit vobis auxilium, ut haec vel audiretis: sed nondum potestis intellegere quod audistis. Invocate auxilium a Domino, qui fecit coelum et terram: quia montes sic potuerunt loqui, ut non possint ipsi illuminare; quia et ipsi illuminati sunt audiendo. Inde qui haec dixit, accepit Ioannes ille, fratres, qui discumbebat super pectus Domini , et de pectore Domini bibebat quod propinaret nobis. Sed propinavit verba; intellectum autem inde debes capere, unde et ipse biberat qui tibi propinavit: ut leves oculos ad montes, unde auxilium veniet tibi, ut inde tamquam calicem, id est, verbum propinatum acciperes; et tamen quia auxilium tuum a Domino, qui fecit coelum et terram, inde impleres pectus, unde implevit ille: unde dixisti: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram: qui potest ergo, impleat. Fratres, hoc dixi: levet quisque cor suum quomodo illud videt idoneum, et capiat quod dicitur. Sed forte hoc dicetis, quia ego vobis sum praesentior quam Deus. Absit. Multo est ille praesentior: nam ego oculis vestris appareo, ille conscientiis vestris praesidet. Ad me aures, ad illum cor, ut utrumque impleatis. Ecce oculos vestros et sensus istos corporis levatis ad nos; nec ad nos, non enim nos de illis montibus, sed ad ipsum Evangelium, ad ipsum Evangelistam: cor autem implendum ad Dominum. Et unusquisque sic levet, ut videat quid levet, et quo levet. Quid dixi: Quid levet, et quo levet? Quale cor levet, videat; quia ad Dominum levat: ne sarcina voluptatis carnalis praegravatum, ante cadat,