01-04 (6)

Upload: george-orwell

Post on 06-Oct-2015

221 views

Category:

Documents


0 download

TRANSCRIPT

Pridie Nonas Januarii_In Creta natalis sancti Titi, qui, ab Apostolo Paulo Episcopus Cretensium ordinatus, et, post pradicationis officium fidelissime consummatum, finem beatum adeptus, in ea sepultus est Ecclesia, ubi a beato Apostolo dignus minister fuerat constitutus. Ipsius tamen festivitas octavo Idus Februarii celebratur.Romae sanctorum Martyrum Prisci Presbyteri, et Priscilliani Clerici, ac Benedictae, religiosae feminae; qui, tempore impiissimi Juliani, gladio martyrium compleverunt.Item Romae beatae Dafrosae, uxoris sancti Flaviani Martyris, ac matris sanctarum Bibianae et Demetriae, Virginum et Martyrum; quae, post interfectionem viri sui, primum exsilio relegata, deinde, sub praefato Principe, capite plexa est.Bononiae sanctorum Hermetis, Aggaei et Caji Martyrum, qui sub Maximiano Imperatore passi sunt.Adrumeti, in Africa, commemoratio sancti Mavili Martyris, qui in persecutione Severi Imperatoris, a saevissimo Praeside Scapula damnatus ad bestias, martyrii coronam accepit.Item in Africa praeclarissimorum Martyrum Aquilini, Gemini, Eugenii, Marciani, Quincti, Theodoti et Tryphonis.Apud Lingonas, in Gallia, sancti Gregorii Episcopi, miraculis clari.Rhemis, in Gallia, sancti Rigoberti, Episcopi et Confessoris.